アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Romanos

Caput X 第X章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Romanos · PL 17, 142C · 60 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.1

1

(Vers. 1, 2.) Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio fit ad Deum pro illis in salutem; testimonium enim perhibeo illis, quod aemulationem Dei habent, sed non secundum agnitionem.

PL 17, 142C

(第1・2節)「兄弟たちよ、私の心の願いと、彼らの救いのための神への祈りは確かにある。私は彼らについて、彼らが神への熱心を持っていると証言する。しかし、それは認識に従ってはいない」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.2

2

Quoniam a Lege vult eos auferre, credentes quia velamen est Judaeis; ne hoc odio Judaismi facere videretur, ostendit affectum suum circa illos, et Legi dat multum: sed docet tempus jam servandae Legis non esse; ac per hoc providere se illis velle testatur, si modo audiant illum, ac probent suum non esse inimicum; quando et testimonium perhibet illis nobilitatis et traditionis paternae.

PL 17, 142C

彼〔使徒〕は信じている者たちを律法から引き離そうとしている。律法はユダヤ人にとって覆いだからである〔credentes の係りは定かでない。「信じている者たち」を引き離す対象と取り、quia 以下をその理由と取った〕。ただし、それをユダヤ教への憎しみからしていると見られないよう、彼らに対する自分の愛情を示し、律法に多くを認める。しかし、律法を守るべき時はもはやないと教える。それゆえ彼は、彼らのために配慮することを望んでいると証言する。ただし、彼らが彼の言うことを聞き、彼が自分たちの敵でないと認めるならばである。彼は彼らの高貴な出自と父祖の伝統についても、証言しているのだから。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.3

3

(Vers. 3.) Ignorantes enim Dei justitiam, et suam quaerentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti.

PL 17, 142C

(第3節)「彼らは神の正義を知らず、自分の正義を立てようとして、神の正義に服さなかった」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.4

4

Per ignorantiam dicit illos non credidisse in Christum, aemulationem quidem Dei habentes, sed voluntatem et consilium ejus nescientes, contra Deum agebant, quem se defendere testabantur.

PL 17, 142C

彼は、彼らがキリストを信じなかったのは無知によると言う。彼らは確かに神への熱心を持っていたが、神の意志と計画を知らなかったので、自分たちが守っていると証言していたその神に逆らって行動していたのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.5

5

De his dicit, qui non malevolentia et invidia, sed errore Christum non receperunt. Quibus et Petrus apostolus dicit: Scio, fratres, quia per ignorantiam gessistis hoc malum, sicut et principes vestri (Actor. III, 17) ; ignorantes enim hunc esse Christum, quem promiserat Deus, alterum exspectandum dicebant.

PL 17, 142D

彼は、悪意や妬みからではなく、誤りからキリストを受け入れなかった者たちについて言っている。使徒ペトロも彼らにこう言う。「兄弟たちよ、私は知っている。汝らは、汝らの指導者たちと同じく、無知によってこの悪を行ったのである」(使徒言行録3:17)。彼らは、神が約束したのがこのキリストであることを知らず、別の者を待たなければならないと言っていたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.6

6

Huic justitias suas, quas ex Lege habebant, anteponentes, qui est Dei justitia in fide. Justitia enim ipse est, quia quod promiserat Deus, in ipso implevit.

PL 17, 142D

彼らは、律法から得ていた自分たちの正義を、信仰における神の正義である彼よりも優先させていたのである。彼こそ正義である。神が約束したことを、彼において満たしたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.7

7

(Vers. 4.) Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti. Hoc dicit, quia perfectionem Legis habet, qui credit in Christum.

PL 17, 143A

(第4節)「律法の終わりは、信じるすべての者にとって、正義のためのキリストである」。これは、キリストを信じる者が律法の完成を持っているということを言っている。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.8

8

Cum enim nullus justificaretur ex Lege, quia nemo implebat Legem, nisi qui speraret in promisso Christo; fides posita est, quae cederet perfectioni Legis; ut omnibus praetermissis, fides satisfaceret pro tota Lege et prophetis.

PL 17, 143A

律法によって義とされる者は誰もいなかった。約束されたキリストに望みを置く者のほかは、誰も律法を満たさなかったからである。そこで、律法の完成に取って代わる〔cederet は「道を譲る」とも読める〕ものとして信仰が据えられた。ほかのすべてが省かれても、信仰が律法全体と預言者たちに代わって十分となるためである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.9

9

(Vers. 5.) Moyses enim scribit justitiam quae ex Lege est, quia qui fecerit ea homo, vivet in eis (Levit. XVIII, 5) . Hoc dicit, quia justitia legis Moysis reos illos non faciebat ad tempus, si servaretur, id est, vivebant faciendo Legem; debitores enim erant. Hoc dictum est in Numeris et in Levitico.

PL 17, 143A

(第5節)「モーセは、律法による正義について、『これらを行う人は、それらによって生きる』と書いている」(レビ記18:5)。これは、モーセの律法の正義が、守られるならば、一時のあいだは彼らを有罪としなかった、すなわち彼らは律法を行うことによって生きていた、ということを言っている。彼らは債務者だったからである。これは民数記とレビ記で言われている。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.10

10

(Vers. 6, 7.) Quae autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendit in coelum (Deut. XXX, 12) ? Hoc in Deuteronomio dictum est, quod hic interpretatur Apostolus de Christo, dicens: Hoc est Christum deducere.

PL 17, 143A

(第6・7節)「信仰からの正義はこう言う。『汝の心の中で言うな。誰が天に昇ったのか』」(申命記30:12)。これは申命記で言われたことであり、ここで使徒はそれをキリストについて解釈して、「これはキリストを降ろすことである」と言っている。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.11

11

Aut quis descendit in abyssum? Hoc est, Christum ex mortuis reducere. Hoc proprium Apostoli est.

PL 17, 143B

「あるいは、誰が深淵に降ったのか。これは、キリストを死者の中から連れ戻すことである」。これは使徒に固有の〔解釈〕である。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.12

12

Itaque justitiam hanc dicit esse fidei, si non dubitetur de spe Dei, quae in Christo est; ne diffidens dicat: Quis potuit ascendere in coelum? quia ideo passus est, ut exspoliatis inferis virtute Patris, devicta morte resurgens, cum animabus ereptis in coelum ascenderet.

PL 17, 143B

したがって彼〔使徒〕は、キリストにある神の希望を疑わないならば、これこそ信仰の正義であると言う。疑って、「誰が天に昇ることができたのか」と言うことのないためである。キリストは、父の力によって冥界を奪い取り、死に打ち勝って復活し、救い出した魂たちとともに天に昇るために、受難したのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.13

13

Omnis enim quicumque viso Salvatore apud inferos, speravit de illo salutem, liberatus est, Petro apostolo hoc testante; dicit enim quia et mortuis praedicatus est (I Petr. IV, 6). Qui de his ergo in corde suo non dubitat, justificatus est ex fide.

PL 17, 143B

冥界で救い主を見て、彼から救いを望んだ者は誰でも、救い出された。使徒ペトロがこれを証ししており、死者たちにも宣べ伝えられたと言っているからである(一ペトロ4:6)。したがって、これらについて心の中で疑わない者は、信仰によって義とされたのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.14

14

Ex lege autem justificari timor facit; timet enim legem, quia videt illam poenam inferre peccantibus.

PL 17, 143C

しかし、律法によって義とされるのは、恐れがそうさせるのである。人は律法を恐れる。それが罪を犯す者たちに刑罰を加えるのを見るからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.15

15

Ideo non magna justitia legis est, nec meritum collocat apud Deum, sed ad praesens: fides autem quia incredulis stultitia, mercedem habet apud Deum, de quo quod non videtur, speratur.

PL 17, 143C

それゆえ、律法の正義は大いなるものではなく、神のもとに功績を置くものでもなく、当面のためのものである。一方、信仰は、信じない者たちにとっては愚かさであるが、神のもとで報いを持つ。その神について、見えないものが望まれるのだから。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.16

16

(Vers. 8.) Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo (Deut. XXX, 14) .

PL 17, 143C

(第8節)「しかし聖書は何と言っているか。『言葉は近く、汝の口と汝の心にある』」(申命記30:14)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.17

17

Hoc scriptum est in Deuteronomio, quia non est longe ab animo nostro vel ore, quod nobis dicitur, ut credamus; quamvis enim oculis non videatur, a natura tamen animarum et loquendi ratione non discordat, quod credimus.

PL 17, 143C

これは申命記に書かれている。我々に、信じるようにと語られることは、我々の心からも口からも遠くない。目には見えなくとも、我々が信じることは、魂の本性にも話すことの道理にも反しないからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.18

18

In ipsa enim natura inserta sunt velut semina, quae auditu et voluntate exculta fructificant testimonium Creatoris.

PL 17, 143C

本性そのもののうちには、いわば種が植えつけられており、それは聞くことと意志によって耕されて、創造者への証しを実らせるのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.19

19

(Vers. 9, 10.) Hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Nullum opus dicit Legis, sed solam fidem dandam in causa Christi. Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et credideris in corde tuo quod Deus illum excitavit, salvus eris.

PL 17, 143D

(第9・10節)「これは、我々が宣べ伝える信仰の言葉である」。彼は律法の業を一つも言わず、キリストの事柄においては信仰のみが与えられるべきだと言うのである。「なぜなら、もし汝が口で主イエスを告白し、神が彼を起こしたと心で信じるならば、汝は救われる」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.20

20

Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Quaecumque superius locutus est, hic illa manifestavit, hanc esse regulam fidei, credere Dominum esse Jesum, et non erubescere profiteri quia Deus illum ex mortuis reducens, deduxit illum in coelum cum corpore, unde venerat incarnandus; ne incurrat sententiam Evangelicam dicentem: Multi, inquit, ex principibus crediderunt in Jesum, sed palam non profitebantur propter Judaeos. Maluerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei (Joan. XII, 42) .

PL 17, 143D

「というのも、心では正義へと信じられ、口では救いへと告白がなされる」。彼は先に語ったことすべてをここで明らかにした。すなわち、これが信仰の規範であり、イエスが主であると信じ、神が彼を死者の中から連れ戻し、受肉しようとして来たところである天へ、体とともに導いたことを、恥じずに告白することである。福音書の判決を招かないためである。福音書は言う。「指導者たちのうちの多くの者がイエスを信じたが、ユダヤ人たちのゆえに公には告白しなかった。彼らは、神からの栄光よりも人からの栄光をいっそう愛したからである」(ヨハネ12:42)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.21

21

(Vers. 11.) Dicit enim Scriptura per Esaiam: Omnis qui credit in illum, non confundetur (Esai. XXVIII, 16) .

PL 17, 144A

(第11節)「聖書はイザヤを通して言っている。『彼を信じる者はみな、恥を受けない』」(イザヤ28:16)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.22

22

Dum enim examen coeperit fieri omnium rerum in die judicii, et omnia falsa commenta vel dogmata in confusionem deduci; tunc in Christum credentes tripudiabunt, videntes omnibus manifestari quia quod crediderunt, verum est: et prudens, quod stultum putabatur.

PL 17, 144A

裁きの日に万物の吟味が始められ、偽りの作り話や教説がすべて恥辱にさらされるとき、キリストを信じる者たちは、自分たちの信じたことが真実であり、愚かと思われていたものが賢いことが、すべての者に明らかにされるのを見て、喜び躍るであろう。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.23

23

Aspicient enim inter caeteros se solos gloriosos et prudentes, qui aestimati fuerant contemptibiles et stulti. Illic est enim vera approbatio, ubi remuneratio et condemnatio.

PL 17, 144B

彼らは、ほかの者たちのただ中で、軽蔑すべき愚かな者と見なされていた自分たちだけが、栄光に満ち賢いことを見るであろう。真の是認は、報いと断罪のあの場所にあるからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.24

24

(Vers. 12.) Non enim est distinctio Judaei, et Graeci. Generaliter omnes aut confundi propter diffidentiam dicit, aut sublimari causa credulitatis; quia sine Christo apud Deum nulla salus est, immo poena est, aut mors.

PL 17, 144B

(第12節)「というのも、ユダヤ人とギリシア人の区別はない」。彼は、すべての者が、一般に、不信仰のゆえに恥を受けるか、信じることのゆえに高められるかのどちらかであると言う。キリストなしには、神のもとに救いはなく、むしろ刑罰、あるいは死があるからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.25

25

Nec enim Judaeos commendare poterit praerogativa Patrum; aut enim legislatio, qui meritum et promissionem Patrum non receperunt. Gentes autem nullum habent testimonium, quo vel secundum carnem commendentur, nisi credant in Christum.

PL 17, 144B

父祖たちの特権も、ユダヤ人を推薦することはできない。律法の授与も〔できない〕〔aut enim legislatio は文の形が整わない。「律法の授与も〔推薦できない〕」と取った〕。彼らは父祖たちの功績と約束を受け入れなかったからである。一方、異邦人には、肉に従ってでさえ彼らを推薦するような証しは何もない。キリストを信じる場合は別である。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.26

26

Nam idem Dominus omnium, dives in omnibus, qui invocant illum. Manifestum est ad omnes hoc pertinere, sive Judaeos sive Graecos; quia sine invocatione Domini Christi nemo vivit apud Deum.

PL 17, 144B

「なぜなら、同じ主がすべての者の主であり、彼を呼び求めるすべての者において豊かである」。これがユダヤ人であれギリシア人であれ、すべての者にかかわることは明らかである。主キリストを呼び求めることなしには、誰も神のもとで生きないからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.27

27

Cum ergo omnium Dominus sit, consentiente Petro apostolo, et dicente: Hic est, inquit, omnium Dominus; dives tamen non est, nisi in iis qui invocant illum, quia ipsi accipient remunerationem.

PL 17, 144C

彼はすべての者の主であるが(使徒ペトロも同意して、「これはすべての者の主である」と言っている)、彼を呼び求める者たちにおいてのほかは、豊かではない。彼らだけが報いを受けるからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.28

28

Perfidis vero non est dives; quia participes non sunt bonorum ejus; neque enim accipient, quod daturum illum non crediderunt.

PL 17, 144C

背信の者たちにとっては、彼は豊かではない。彼らは彼の良いものにあずかる者ではないからである。彼らは、彼が与えるとは信じなかったものを、受けることがないであろう。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.29

29

Et tamen non dixit Deum divitem credentibus, sed invocantibus illum; ut postquam credidit, non desinat animus id postulare, quod a Deo semper doctus est postulandum, sicut in Evangelio secundum Lucae tenetur scriptum propter adversarium, quia subtilis et versutus est, semper orandum esse: credentibus autem sola datur remissio peccatorum.

PL 17, 144C

しかも彼は、神は信じる者たちに対して豊かであるとは言わず、彼を呼び求める者たちに対してと言った。信じたあとも、心が、神から常に求めるように教えられていることを求めるのをやめないためである。ルカによる福音書に、敵対者のゆえに常に祈るべきだと書かれているとおりである。敵対者は狡猾で悪賢いからである。信じる者たちに与えられるのは、罪の赦しだけである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.30

30

Sequitur autem ut precibus deditus liberetur a malo, et possit consequi quod promisit Deus toto corde vigilantibus (Luc. XVIII, 1 et seq.) .

PL 17, 144D

その結果、祈りに専心する者は悪から救い出され、心を尽くして目を覚ましている者たちに神が約束したものを得ることができる(ルカ18:1以下)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.31

31

(Vers. 13.) Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. In Michaea dictum est. Ipse enim Deus, qui visus est Moysi, dicit: Nomen mihi Dominus est (Exod. VI, 3) .

PL 17, 144D

(第13節)「というのも、主の名を呼び求める者は誰でも救われる」。これはミカで言われている〔底本は Michaea(ミカ)。この句はヨエル2:32に当たる。ミーニュの脚注は、ローマ版が in Joel と読むことを挙げたうえで、著者の誤りのまま刷ると断る〕。モーセに現れた神自身が言う。「私の名は主である」(出エジプト記6:3)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.32

32

Hic est Filius Dei, qui ideo et Angelus et Deus esse dictus est; ut non ipse esse, a quo sunt omnia, putaretur: sed hic esse per quem sunt omnia, ut ad id pertineat, quia Deus dictus est, quod unum sunt Pater et Filius: Angelus autem ad hoc, quia nuntius promissae salutis est missus a Patre.

PL 17, 145A

これが神の子であり、それゆえ天使とも神とも呼ばれたのである。万物がそれから出る者自身であると思われないためであり、むしろ万物がそれを通して存在する者であるとされるためである。神と呼ばれたことは、父と子が一つであることにかかわり、天使と呼ばれたことは、約束された救いの使者として父から遣わされたことにかかわる。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.33

33

Et missus ideo dicitur, ut non ipse Pater esse credatur, sed ab eo genitus. Ideoque quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit. Hoc sensu et Moyses locutus est: Quicumque, ait, non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe (Deut. XVIII, 18, 19) . Si ipse est omnium Dominus, ipse invocatur a servis. Et quia verum est, adjecit:

PL 17, 145A

また遣わされたと言われるのは、彼自身が父であると信じられず、父から生まれた者であると信じられるためである。それゆえ、主の名を呼び求める者は誰でも救われる。この意味でモーセも語った。「あの預言者に聞かない者は誰でも、民の中から断たれる」と彼は言う(申命記18:18–19)。もし彼自身がすべての者の主であるなら、彼自身が僕たちによって呼び求められる。それが真実なので、〔使徒は〕次のように付け加えた。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.34

34

(Vers. 14.) Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Certe Christo non credunt Judaei ipsi, quem dixit Dominum. Hoc sequitur, quod supra dixi, quia prius credendum est, ut sit fiducia postulandi. Aut quomodo credent ei, quem non audierunt?

PL 17, 145A

(第14節)「それでは、信じたことのない者を、どうして呼び求めるだろうか」。確かに、彼〔使徒〕が主と呼んだキリストを、ユダヤ人自身は信じていない。これは、私が先に述べたことから導かれる。すなわち、まず信じなければならない、求める確信が生じるためである。「あるいは、聞いたことのない者を、どうして信じるだろうか」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.35

35

Apertum est non posse credi illi, cui obedientia denegatur. Quomodo autem audient sine praedicante? Nec hoc obscurum est; quia qui praedicanti resistit, auctorem ejus non recipit.

PL 17, 145B

従うことを拒まれている者を信じることができないのは、明らかである。「宣べ伝える者なしに、どうして聞くだろうか」。これも不明ではない。宣べ伝える者に逆らう者は、その創始者を受け入れないからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.36

36

(Vers. 15.) Aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Neque istud recipit quaestionem; quia non erunt veri apostoli, nisi a Christo mittantur, nec poterunt praedicare sine auctore; nulla enim his signa virtutum perhibent testimonium.

PL 17, 145B

(第15節)「あるいは、遣わされなければ、どうして宣べ伝えるだろうか」。これも疑問の余地を残さない。キリストによって遣わされるのでなければ、真の使徒たちではなく、創始者なしに宣べ伝えることもできないからである。力ある徴しは、彼らには何の証しも与えない。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.37

37

Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Hoc propheta dicit Nahum (Nahum. I, 15) .

PL 17, 145B

「書かれているとおりである。『平和の福音を告げる者たち、良いことの福音を告げる者たちの足は、なんと美しいことか』」。これは預言者ナホムが言っている(ナホム1:15)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.38

38

Pedes dicendo adventum significat apostolorum circumeuntium mundum, et regnum Dei adventare praedicantium; adventus enim ipsorum illuminabat homines, viam ostendens qua itur in pace ad Deum, quam primum Joannes Baptista venerat praeparare.

PL 17, 145C

「足」と言うことで、彼〔預言者〕は、世界を巡って神の国が近づくと宣べ伝える使徒たちの到来を意味している。彼らの到来が人々を照らし、平和のうちに神へと行く道を示したからである。その道を整えるために、最初に洗礼者ヨハネが来たのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.39

39

Haec pax est, ad quam festinant credentes in Christum. Denique sanctus Simeon, quia in mundo discordia est, laetus in ortu Salvatoris: Nunc, ait, Domine, dimitte servum tuum in pace (Luc. II, 29) ; quia regnum Dei pax est.

PL 17, 145C

キリストを信じる者たちが急ぐのは、この平和である。実に聖シメオンは、世に不和があるので、救い主の誕生を喜んで、こう言った。「主よ、今、汝の僕を平和のうちに去らせよ」(ルカ2:29)。神の国は平和だからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.40

40

Omni enim amputata discordia, omnes uni Deo genu flectent. Denique Hierusalem superior civitas visio pacis interpretatur, quae est mater nostra.

PL 17, 145C

あらゆる不和が断たれて、すべての者が唯一の神にひざまずくからである。実に、上なる都エルサレムは、「平和の幻」と解される。それは我々の母である。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.41

41

(Vers. 16.) Sed non omnes obediunt Evangelio. Verum est, quia quamvis illustretur mundus splendore disciplinae Dominicae; sunt tamen qui repugnent, qui lumen tenebras vocent. Horum enim sic errore acies obtusa est mentis, ut nec veri luminis recipiant splendorem.

PL 17, 145C

(第16節)「しかし、すべての者が福音に従うのではない」。それは真実である。世界は主の教えの輝きで照らされているのに、なお逆らう者、光を闇と呼ぶ者たちがいる。彼らは誤りによって精神の目の鋭さが鈍くなっており、真の光の輝きを受け入れることさえしない。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.42

42

Quos accusat Evangelium, dicens: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5) .

PL 17, 145D

福音書は彼らを責めて言う。「光は闇の中で輝いている。そして闇はそれを捉えなかった」(ヨハネ1:5)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.43

43

Esaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro (Esai. LIII, 1) ? Hoc est, quis credidit quae audivimus abs te, et loquimur? Firmavit exemplo prophetico Judaeos esse contradictores Evangelicae veritatis.

PL 17, 145D

「というのも、イザヤは言う。『主よ、誰が我々の聞いたことを信じたか』」(イザヤ53:1)。すなわち、誰が、我々が汝から聞いて語っていることを信じたか、ということである。彼は預言者の例によって、ユダヤ人が福音の真理に反対する者であることを確かにした。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.44

44

Lex enim Judaeos increpat; quia sicut fuit apud veteres, ita et nunc est. Hunc enim numerum non tangit, qui fidem non recipit.

PL 17, 145D

律法がユダヤ人を叱責するのである。昔の人々のもとにあったとおり、今もそうだからである。信仰を受け入れない者は、この数には入らない〔hunc numerum の指すものは定かでない。信じた者の数と取った〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.45

45

(Vers. 17, 18.) Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Manifestum est, quia nisi dicatur aliquid, nec audiri potest, nec credi. Sed dico: Numquid non audierunt? Hoc est, audierunt, et credere noluerunt.

PL 17, 146A

(第17・18節)「したがって、信仰は聞くことから、聞くことはキリストの言葉による」。何も語られなければ、聞くことも信じることもできないのは明らかである。「しかし私は言う。彼らは聞かなかったのか」。すなわち、彼らは聞いたが、信じようとしなかった、ということである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.46

46

Quamvis enim fides ex auditu sit; sunt tamen qui audientes non credunt. Audiunt enim, et non intelligunt; quia malevolentia obcaecatum est cor illorum.

PL 17, 146A

信仰は聞くことから生じるが、それでも、聞いても信じない者たちがいる。彼らは聞いても理解しない。悪意によって彼らの心が目を塞がれているからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.47

47

Et quidem in omnem terram exiit sonus eorum, et usque ad fines orbis terrae verba illorum. Usque adeo praedicationem Dei a Judaeis auditam esse testatur, ut etiam impletum orbem divina annuntiatione pronuntiet; ipsa enim fabrica mundi praedicat Creatorem.

PL 17, 146A

「確かに、彼らの響きは全地に出て行き、彼らの言葉は世界の果てにまで及んだ」。彼は、神の宣教がユダヤ人によって聞かれたことを、世界が神の告知で満たされていると宣言するまでに証言している。世界の造りそのものが、創造者を宣べ伝えているからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.48

48

Quod enim Psalmographus de creatura dixit (Psal. XVIII, 5) , hoc Apostolus de evangelistis, quia ubique audita est, et pervenit in omnem locum praedicatio nominis Christi.

PL 17, 146B

詩篇作者が被造物について言ったこと(詩篇18:5)を、使徒は福音を告げる者たちについて言っている。キリストの名の宣教がどこでも聞かれ、あらゆる場所に達したからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.49

49

Ubi enim praesentia hominis praedicantis defuit; sonus tamen etfama pervenit, sicut pervenerat opinio factarum virtutum in Aegypto ad omnes gentes, teste Rahab meretrice.

PL 17, 146B

宣べ伝える人が居合わせなかったところにも、響きと噂は届いた〔底本は etfama。et fama と読む〕。エジプトでなされた力ある業の評判がすべての国民に届いたとき、遊女ラハブが証しするとおりである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.50

50

Si enim in omnem locum pervenit, non potuerunt non audire Judaei apostolicam praedicationem; ut nemo ex his excusatus sit a crimine diffidentiae.

PL 17, 146B

あらゆる場所に達したのなら、ユダヤ人が使徒の宣教を聞かないことはありえなかった。それゆえ、彼らのうち誰も、不信仰の罪過を免れることはない。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.51

51

(Vers. 19.) Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Hoc est, cognovitne? quia per supradicta testimonia genus Israel incredulitatis causa arguit, cum dolore de omnibus Israelitis queri videretur: non negat Israel cognovisse et assecutum esse quod illi promissum fuerat in Lege: sed eum qui spiritu magis Israel est quam carne, quem et Deus praescierat crediturum. Omnes enim audierunt, et non omnes crediderunt; ideo:

PL 17, 146B

(第19節)「しかし私は言う。イスラエルは知らなかったのか」。すなわち、知ったのか、ということである。先に挙げた証言によって、彼はイスラエルの民を不信仰のゆえに責め、すべてのイスラエル人について痛みをもって嘆いているように見えたが、イスラエルが、律法において彼に約束されたものを知り、得たことを否定してはいない。ただし、それは、肉によってよりも霊によってイスラエルである者、神が信じるであろうと予知していた者のことである。すべての者が聞いたが、すべての者が信じたのではなかった。それゆえ〔次のように言われる〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.52

52

Primus Moyses dicit; in cantico Deuteronomii: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram vos mittam (Deut. XXXII, 21) .

PL 17, 146C

「最初にモーセが言う」。申命記の歌の中で、こう言う。「私は、国民ならざる者、愚かな国民をもって、汝らを妬みへと導き、怒りへと送る」(申命記32:21)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.53

53

Indignantis verba sunt, propter quod semper diffidentes inventi sunt Judaei: et omnibus malis unam assignat generationem et causam; dum praesentes increpat, ibidem tangit magis futuros, ad quos hoc pertinet.

PL 17, 146C

これは憤る者の言葉である。ユダヤ人が常に不信仰な者と見いだされてきたからである。彼は、すべての悪い者たちに、一つの世代と一つの原因を割り当てている。居合わせた者たちを叱責しながら、同じところで、これがかかわる後の世代の者たちにこそ、いっそう触れているのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.54

54

Omnium enim horum una damnatio est si permanent in diffidentia. Aemulatio ergo illis nata est invidentiae, dum vident gentem, quae prius quia sine Deo fuit, sensu bruta erat, Deum suum appellare, qui fuerat Judaeorum; et donum illis promissum esse assecutam, per quam zelum passi iracundia distenderentur, ut malitiae et incredulitatis suae mercedes exsolverent.

PL 17, 146C

彼ら皆に、不信仰にとどまるなら、一つの断罪がある。それゆえ彼らには、羨望から来る妬みが生じた。以前は神なしにあったために感覚が獣のようであった異邦の民が、ユダヤ人のものであった神を自分たちの神と呼び、彼らに約束された賜物を得たのを見たからである。これによって〔per quam の先行詞は定かでない。妬み(aemulatio)を受けると取った〕、嫉妬を味わった彼らは怒りに膨れ上がり、自分たちの悪意と不信仰の報いを支払うことになる。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.55

55

Nulla enim res sic consumit hominem, ut zelus, quem ideo Deus ultorem posuit incredulitatis, quia grave peccatum est. Nam semper in iram missi excruciantur, quando audiunt Legem et prophetas ad nos pertinere, qui Christum credimus.

PL 17, 146D

嫉妬ほど人を消耗させるものはない。神はこれを不信仰の報復者として置いた。重い罪だからである。怒りへと送られた者たちは、律法と預言者たちが、キリストを信じる我々にかかわると聞くとき、常に責めさいなまれる。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.56

56

(Vers. 20.) Esaias audet, et dicit: Palam factus sum non quaerentibus me, et inventus sum inter eos, qui me non interrogabant (Esai. LXV, 1) .

PL 17, 146D

(第20節)「イザヤは大胆にも言う。『私は、私を求めない者たちに明らかにされ、私に尋ねない者たちのただ中に見いだされた』」(イザヤ65:1)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.57

57

Quoniam supra verbis Moysi usus est de exclusione Judaeorum, ad hoc quoque Esaiae prophetae exemplum subdidit; ut de ejus prosecutione apertius doceret Deum, expulsis Judaeis, ultro gentibus gratiam obtulisse ad opprobrium et necem Judaeorum. Haec enim Esaias propheta ex persona Christi testatur.

PL 17, 147A

先にユダヤ人の排除についてモーセの言葉を用いたので、ここでも預言者イザヤの例を付け加えた。ユダヤ人が退けられたのち、神がみずから進んで異邦人に恩寵を差し出したのは、ユダヤ人の恥辱と破滅のためであることを、イザヤの言葉の続きによって、いっそうはっきり教えるためである。預言者イザヤは、キリストの人格からこれらを証ししているからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.58

58

(Vers. 21.) Ad Israel autem quia dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem (Ibid., 2) . Hic Israel carnalis est, hoc est, Abrahae filii, sed non secundum fidem; nam Israel verus et spiritualis est qui credendo videt Deum.

PL 17, 147A

(第21節)「イスラエルに対しては、こう言う。『私は一日中、信じないで逆らう民に向かって、私の手を広げた』」(イザヤ65:2)。ここでのイスラエルは肉的な者、すなわちアブラハムの子らであるが、信仰に従っていない者である。真の霊的なイスラエルとは、信じることによって神を見る者だからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.59

59

Tota die, semper significat; semper enim correpti sunt. Propterea increpantur non credituri; ut sciant quia ipsi sibi causa sunt perditionis. Potest hoc et de salvatore accipi, qui in cruce extensis manibus, interficientium se peccatum arguit.

PL 17, 147A

「一日中」とは、常にという意味である。彼らは常に叱責されてきたからである。それゆえ、信じようとしない者たちが叱責されるのは、自分自身が滅びの原因であることを知るためである。これは救い主についても理解できる。彼は十字架の上で手を伸ばして、自分を殺す者たちの罪を明らかにしたのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 10.60

60

Causa enim illa clamat sceleratum facinus Judaeorum superius, quod ausus sit dicere Esaias de iis, qui Dei fuerant inimici, ostendit hos amicos futuros: et eos qui Israelitae dicebantur, propter quod inobedientes erant, ut inimicos abjiciendos.

PL 17, 147B

あの理由が、先に述べたユダヤ人の邪悪な行いを告発している。イザヤが、神の敵であった者たちについてあえて語ったことは、これらの者たちが友となることを示している。また、イスラエル人と呼ばれていた者たちが、不従順であったために、敵として捨てられるべきことを示している〔本文の構造が崩れているらしく、「あの理由が…を告発する。イザヤが…あえて語ったことは…を示す」と解した〕。