アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Romanos

Caput IV 第IV章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Romanos · PL 17, 82A · 79 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.1

1

(Vers. 1.) Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Postquam ostendit non posse per opera legis quemquam justificari apud Deum, adjecit, nec Abraham potuisse aliquid mereri secundum carnem.

PL 17, 82A

(第1節)「それでは、肉による我々の父アブラハムは、何を見出したと我々は言おうか」。使徒は、誰も神のもとで律法の業によっては義とされ得ないことを示したのち、アブラハムも肉によっては何かを得ることができなかったと付け加えた。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.2

2

Carnem dicens circumcisionem significavit, quia nihil quaesivit Abraham per circumcisionem. Ante enim justificatus est, quam circumcideretur.

PL 17, 82A

「肉」と言うことで、彼は割礼を指した。アブラハムは割礼によっては何も求めなかったからである。彼は割礼を受ける前に義とされたのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.3

3

(Vers. 2.) Si enim Abraham ex operibus Legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Hoc proponentis est. Nam Abraham ex fide justificatus est, quod nulli dubium est: ideo habet gloriam apud Deum.

PL 17, 82A

(第2節)「もしアブラハムが律法の業から義とされたのなら、彼には誇りがあるが、神のもとにはない」。これは仮定を提示する者の言葉である。実際、アブラハムは信仰から義とされたのであり、これは誰にも疑いのないことである。それゆえ彼は神のもとで誇りを持つ。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.4

4

Sed quia qui legem servant sive Moysi, sive naturalem, justificantur ad praesens; ne rei sint in praesenti judicio; ideo ait: Ex operibus legis si Abraham justificatus est, non habet apud Deum gloriam; quia qui fecerit, inquit, legem, vivet in ea, id est, non morietur ut reus: nec tamen meritum ex hoc habebit apud Deum, sed fidei causa.

PL 17, 82B

しかし、モーセの律法であれ自然の法であれ、それを守る者は当面は義とされ、現在の裁きにおいて有罪とされない。それゆえ彼は言う。「もしアブラハムが律法の業から義とされたのなら、神のもとに誇りはない」。「律法を行った者は、それによって生きる」と彼は言うからである。すなわち、有罪者として死ぬことはない。しかしそれによって神のもとで功績を得ることはなく、〔功績は〕信仰のゆえに〔得られる〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.5

5

(Vers. 3.) Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6) .

PL 17, 82B

(第3節)「聖書は何と言っているか。『アブラハムは神を信じ、それは彼にとって義と認められた』」(創世記15:6)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.6

6

Manifestavit non ideo Abraham gloriam apud Deum habere, quia circumcisus est, aut quia abstinuit se ab iniquitate; sed quia Deo credidit, hinc et justificatus est, laudis suae praemium in futuro consecuturus.

PL 17, 82B

使徒は、アブラハムが神のもとで誇りを持つのは、割礼を受けたからでも、不法を避けたからでもなく、神を信じたからであり、それゆえに義ともされたのだと明らかにした。彼は将来、自らの称賛の報いを得るであろう。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.7

7

(Vers. 4.) Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Absolutum est ei qui legi factorum, id est, Moysi, subjectus est, aut naturali; non imputari meritum ad mercedem, ut gloriam habeat apud Deum.

PL 17, 82B

(第4節)「ところで、働く者にとって、報酬は恩寵によってではなく、負い目によって数えられる」。業の法、すなわちモーセの律法か、自然の法に服している者にとっては、功績が報酬として数えられて神のもとで誇りを持つことにはならないのは、明白である〔absolutum est は「定まっている」とも読める〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.8

8

Debitor est enim facere legem, quia necessitas imposita est per legem; ut, velit nolit, faciat legem, ne damnetur, sicut alio loco dicit: Qui autem contemnunt, ipsi sibi damnationem adquirunt; quia ad praesens rei sunt (Rom. XIII, 2) .

PL 17, 82C

人は、法を行うことについては負い目を負う者だからである。法によって必然が課されており、望もうと望むまいと、罪に定められないために法を行わなければならない。別の箇所で言うとおりである。「軽んじる者は、自らに断罪を招く」(ローマ13:2)。彼らは当面はすでに有罪だからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.9

9

Credere autem aut non credere, voluntatis est. Neque enim quis cogi potest ad id, quod manifestum non est, sed invitatur; quia non extorquetur, sed suadetur. Quamobrem assentiens praemiis afficiendus est, sicut et Abraham, qui quod non vidit, credidit.

PL 17, 82C

しかし、信じるか信じないかは意志による。明らかでないことへと誰も強いられることはできず、招かれるのである。強要されるのではなく、説得されるのだから。それゆえ、同意する者は、アブラハムがそうであったように、報いを与えられるべきである。彼は見なかったことを信じたのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.10

10

(Vers. 5.) Ei vero qui non operatur, id est, ei qui obnoxius est peccatis; qui non operatur, quod mandat lex. Credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam.

PL 17, 82C

(第5節)「しかし働かない者には」、すなわち罪に服している者、律法が命じることを行わない者には。「不敬虔な者を義とする者を信じる者には、その信仰が義と認められる」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.11

11

Hoc dicit, quia sine operibus legis credenti impio, id est gentili, in Christum, reputatur fides ejus ad justitiam, sicut et Abrahae.

PL 17, 82D

これは、律法の業なしにキリストを信じる不敬虔な者、すなわち異邦人には、アブラハムにもそうであったように、その信仰が義と認められる、ということを言っている。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.12

12

Quomodo ergo Judaei per opera legis justificari se putant justificatione Abrahae; cum videant Abraham non per opera legis, sed sola fide justificatum? Non ergo opus est lex, quando impius per solam fidem justificatur apud Deum.

PL 17, 82D

それなのに、ユダヤ人たちはどうして、律法の業によって、アブラハムの場合と同じ義とされ方で自分たちが義とされると考えるのか。アブラハムが律法の業によってではなく、信仰だけによって義とされたのを見ているのに。不敬虔な者が神のもとで信仰だけによって義とされるのなら、律法は必要ではない。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.13

13

Secundum propositum gratiae Dei. Sic decretum dicit a Deo, ut cessante lege, solam fidem gratia Dei posceret ad salutem.

PL 17, 83A

「神の恩寵の計画に従って」。神がこのように定めたと彼は言う。すなわち、律法が終わり、神の恩寵が救いのためにただ信仰だけを求めるように、である。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.14

14

(Vers. 6.) Sicut et David dicit. Hoc ipsum munit exemplo prophetae. Beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus. Beatos dicit de quibus hoc sanxit Deus, ut sine labore et aliqua observatione, sola fide justificentur apud Deum.

PL 17, 83A

(第6節)「ダビデもまた言うとおり」。これを使徒は預言者の例で固めている。「神が業なしにその人の勘定に正義を記す人の幸い」。神がこのことを、労苦も何らかの遵守もなしに、信仰だけによって神のもとで義とされるよう定めた者たちを、彼は幸いな者と呼んでいる。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.15

15

Temporis ergo beatitudinem praedicat, quo natus est Christus, sicut ipse Dominus ait: Multi justi et prophetae cupierunt videre, quae videtis; et audire, quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII, 13) .

PL 17, 83A

それゆえ彼は、キリストが生まれた時代の幸いを告げている。主自身が言うとおりである。「多くの義人たちと預言者たちが、汝らの見ているものを見ること、汝らの聞いているものを聞くことを望んだが、聞かなかった」(マタイ13:13)〔引かれた句はマタイ13:17〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.16

16

(Vers. 7 et 8.) Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1 et seq.) .

PL 17, 83B

(第7・8節)「その不法が赦され、その罪が覆われた者たちは幸いである。主が罪を数えなかった人は幸いである」(詩篇31:1以下)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.17

17

Manifeste beati sunt, quibus sine labore vel opere aliquo remittuntur iniquitates, et peccata teguntur, nulla ab his requisita poenitentiae opera, nisi tantum ut credant. Beatus etiam hic vir est, cui non imputavit Dominus peccatum.

PL 17, 83B

明らかに、労苦も何の業もなしに不法が赦され、罪が覆われる者たちは幸いである。悔い改めの業は彼らに何も求められず、ただ信じることだけが求められる。また、主が罪を数えなかったこの人も幸いである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.18

18

Remittere, et tegere, et non imputare, una ratio, et unus est sensus; omnia enim uno modo obtinentur et donantur.

PL 17, 83B

赦すこと、覆うこと、数えないことは、同じ理であり、同じ意味である。すべては同じ仕方で得られ、与えられるからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.19

19

Videtur autem quibusdam tripartita ratio in his dictis; quia diversis propheta usus est verbis, et quia a plurali numero ad singularem descendit.

PL 17, 83B

ところが、これらの言葉には三つに分かれた理があると見る人々がいる。預言者が異なる語を用い、また複数から単数へと移っているからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.20

20

Cum enim verba Dei in ubertatem gratiae, quia peccati diversa sunt nomina, per delictorum vocabula enumerare vult, latius locutus est; unius tamen formae et significationis sunt verba; quia et cum tegit, remittit: et cum remittit, non imputat.

PL 17, 83B

〔預言者は〕神の言葉を〔verba Dei の係りは定かでない。enumerare の目的語と取った〕恩寵の豊かさのために、罪〔peccatum〕には異なる名があるので、罪〔delictum〕の呼び名によって列挙しようとして、いっそう広く語ったのである。しかし、言葉は一つの形と意味のものである。覆うときにも赦すのであり、赦すときにも数えないからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.21

21

Ad laudem enim gratiae Dei prolixius loquitur, ut amplificet gratiam. Tres enim gradus fecit propter delictorum varietatem: quorum primus gradus est iniquitas vel impietas, dum non agnoscitur Creator: secundus, in gravium peccatorum operibus; tertius vero levium; hos tamen omnes in baptismate obliterari. Tribus his gradibus totius peccati corpus significavit.

PL 17, 83C

〔預言者は〕神の恩寵への称賛のために、恩寵を大きくしようとして、いっそう長く語っているからである。罪〔delictum〕の多様さのゆえに三つの段階を設けた。第一の段階は不法あるいは不敬虔であり、創造主が認められないことである。第二は重い罪〔peccatum〕の業にあり、第三は軽い罪の業にある。しかし、これらすべてが洗礼において消し去られると〔彼は示している〕。この三つの段階によって、罪全体の体を示した。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.22

22

Quemadmodum autem ad poenitentium personam potest pertinere, cum dicit: Beati quorum tecta sunt peccata; cum constet poenitentes labore et gemitu remissionem peccatorum acquirere?

PL 17, 83C

しかし、「その罪が覆われた者たちは幸いである」と言うとき、これがどうして悔い改める者たちの立場に当てはまり得ようか。悔い改める者たちは労苦と嘆きによって罪の赦しを得ることが知られているのに。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.23

23

Aut quomodo martyrio congruit, quod dicit: Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum; cum sciamus gloriam martyrii passionibus et pressuris acquiri?

PL 17, 83D

あるいは、「主が罪を数えなかった人は幸いである」と言うことは、どうして殉教に合うであろうか。殉教の栄光は受難と苦難によって得られることを我々は知っているのに。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.24

24

Propheta autem tempus felix praevidens in Salvatoris adventu, beatos nuncupat, quibus sine labore vel aliquo opere per lavacrum remittuntur, et teguntur et non imputantur peccata.

PL 17, 83D

預言者は、救い主の到来における幸いな時を予見して、労苦も何の業もなしに、洗いによって罪が赦され、覆われ、数えられない者たちを、幸いな者と呼んでいる。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.25

25

Apostolus tamen propter plenitudinem temporum, et quia plus gratiae in apostolis est, quam fuit in prophetis, majora protestatur, quae ex dono baptismatis consequimur; quia non solum remissionem peccatorum accipere nos, sed justificari, et filios Dei fieri profitetur; ut beatitudo haec perfectam habeat et securitatem et gloriam.

PL 17, 83D

しかし使徒は、時が満ちたゆえに、また使徒たちには預言者たちにあったよりも多くの恩寵があるゆえに、洗礼の賜物によって我々が得る、より大きなものを宣べている。我々が罪の赦しを受けるだけでなく、義とされ、神の子らとなると告白しているからである。それは、この幸いが完全な確かさと栄光を持つためである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.26

26

(Vers. 9.) Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an et in praeputio? Id est, numquid beatitudo ista Abrahae tantum filiis concessa est, an et iis qui incircumcisi sunt?

PL 17, 84A

(第9節)「それでは、この幸いは割礼にだけ留まるのか、それとも無割礼にも及ぶのか」。すなわち、この幸いはアブラハムの子らにだけ与えられたのか、それとも割礼を受けていない者たちにも与えられたのか。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.27

27

Si enim illo tempore non prohibitae sunt gentes accedere ad legem et promissionem Abrahae, qui fieri poterat, ut tempore Christi prohiberentur venientes ad gratiam; quando Deus gratia plene incitavit?

PL 17, 84A

その時代、異邦人が律法とアブラハムへの約束に近づくことを妨げられなかったのなら、キリストの時代に、恩寵へ来る者たちが妨げられるということが、どうしてあり得ようか。神は恩寵によって〔人々を〕十分に促したというのに〔incitavit の目的語は刷られていない。人々を促したと取った〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.28

28

Dicimus enim, hoc est, si sensu legis loquimur, quia reputata est Abrahae fides ad justitiam. Ab origine incipit, ut omnem tergiversationem cavillationis excludat; quia qui a capite excluditur, non habet unde incipiat facere quaestionem.

PL 17, 84A

「我々は言うからである」、すなわち律法の意味で語るならば、「アブラハムの信仰が義と認められた、と」。使徒は起源から始める。あらゆる言い逃れと揚げ足取りを除くためである。最初から排除される者には、問いを立て始める足場がないからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.29

29

(Vers. 10 et 11.) Quomodo ergo reputata est? cum in circumcisione esset, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio.

PL 17, 84B

(第10・11節)「それでは、それはどのように認められたのか。割礼のときにか、無割礼のときにか。割礼のときにではなく、無割礼のときにである」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.30

30

Et signum accepit circumcisionis signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio; ut sit pater omnium credentium per praeputium; ut reputetur et illis ad justitiam (Gen. XVII, 10 et 11) . Abraham cum esset in praeputio, credidit Deo. Quid credidit?

PL 17, 84B

「そして彼は割礼のしるしを、無割礼のときにある信仰の正義の証印として受けた。それは、無割礼のままで信じるすべての者の父となり、彼らにも義と認められるためである」(創世記17:10–11)。アブラハムは無割礼のときに神を信じた。何を信じたのか。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.31

31

Semen se habiturum, id est, filium, in quo omnes gentes justificarentur per fidem in praeputio, sicut et Abraham justificatus est.

PL 17, 84B

自分が子孫を、すなわち子を持つであろうこと、その子において、すべての異邦人が、アブラハムも義とされたように、無割礼のまま信仰によって義とされるであろうことを、信じたのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.32

32

Nam circumcisionem signum accepit justitiae fidei: credens enim se filium habiturum, hujus rei quam credidit, signum accepit; ut quia credens justificatus sit, cerneretur. Non ergo circumcisio aliquid habet dignitatis, sed signum est tantum.

PL 17, 84B

実際、彼は割礼を信仰の正義のしるしとして受けた。子を持つであろうと信じたので、信じたこの事のしるしを受けたのである。それは、信じて義とされたということが見分けられるためであった。したがって、割礼には品位といったものは何もなく、ただのしるしである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.33

33

Quod signum ideo accipiebant filii Abrahae, ut scirentur ejus filii esse, qui credens Deo hoc signum acceperat; ut aemuli essent paternae fidei, et crederent in Jesum, qui promissus est Abrahae, cujus in figura natus est Isaac.

PL 17, 84C

アブラハムの子らがこのしるしを受けたのは、神を信じてこのしるしを受けた彼の子であると知られるためであり、また父の信仰に倣う者となり、アブラハムに約束されたイエスを信じるためであった。その象りとしてイサクが生まれたのである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.34

34

Nec enim in Isaac omnes gentes benedicuntur, sed in Christo: Quia non est aliud nomen datum sub coelo, in quo oporteat salvos fieri (Actor. IV, 12) , dicit Petrus apostolus.

PL 17, 84C

すべての国民が祝福されるのはイサクにおいてではなく、キリストにおいてだからである。「天の下には、それによって救われねばならない、ほかのいかなる名も与えられていない」と使徒ペトロは言う(使徒言行録4:12)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.35

35

(Vers. 12.) Et sit pater circumcisionis non solum eorum qui ex circumcisione sunt, sed et eorum qui sequuntur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.

PL 17, 84C

(第12節)「そして彼は、割礼の父であるように。割礼から出る者たちだけでなく、無割礼のときにある我々の父アブラハムの信仰の足跡に従う者たちの〔父〕でもあるように」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.36

36

Hoc dicit, quia credens Abraham, primus factus est pater circumcisionis, sed cordis, non tantum eorum qui sunt ex ejus origine, sed et eorum qui similiter credunt ex gentibus. Secundum carnem enim Judaeorum pater est, secundum fidem vero omnium credentium.

PL 17, 84C

これは、アブラハムが信じて、最初に割礼の父となったが、それは心の〔割礼の〕父であり、彼の血筋から出る者たちだけでなく、異邦人の中から同じように信じる者たちの父でもある、ということを言っている。実際、肉によってはユダヤ人の父であり、信仰によってはすべての信じる者の父である。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.37

37

(Vers. 13.) Non enim per legem promissio Abrahae aut semini ejus, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei.

PL 17, 84D

(第13節)「世界の相続人となるというアブラハムまたその子孫への約束は、律法によるのではなく、信仰の正義によるからである」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.38

38

Manifestum est, quia neque adhuc Lex data erat, neque jam erat circumcisio; quando promissio jam facta est Abrahae credenti, et semini ejus, quod est Christus qui hominum peccata ablueret.

PL 17, 84D

明らかである。約束が、信じたアブラハムとその子孫になされたとき、まだ律法は与えられておらず、割礼もまだなかった。その子孫とは、人々の罪を洗い去るキリストである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.39

39

Unde dicit Joannes Baptista: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 19) .

PL 17, 85A

それゆえ洗礼者ヨハネは言う。「見よ、神の子羊、見よ、世界の罪を取り除く者」(ヨハネ1:19)〔引かれた句はヨハネ1:29〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.40

40

Non ergo merito servatae legis haeres factus est mundi, sed fidei: haeres autem mundi haeres est terrae, quam in filiis consecutus est: Christus autem haeres est gentium, ut David canit: Et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. XIV, 8) ; ipsi enim moriemur et vivemus cum eo.

PL 17, 85A

したがって彼は、守られた律法の功績によってではなく、信仰の功績によって世界の相続人となった。世界の相続人とは地の相続人であり、彼はそれを子らにおいて得た。キリストは諸国民の相続人であり、ダビデが歌うとおりである。「私は汝に諸国民を汝の相続分として与え、地の果てを汝の所有として与える」(詩篇14:8)〔引かれた句は詩篇2:8〕。実際、我々自身が彼とともに死に、彼とともに生きるのである〔この一文は前後との続きが定かでない〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.41

41

(Vers. 14.) Si enim qui ex lege, hi sunt haeredes, id est, si ii qui ex lege vel sub lege sunt, haeredes ex lege sunt, Evacuata est fides, abolita est promissio (Rom. XIV, 8) .

PL 17, 85A

(第14節)「もし律法に由来する者たちが相続人であるなら」、すなわち律法に由来する者、あるいは律法の下にある者たちが、律法によって相続人であるなら、「信仰は空しくされ、約束は廃された」(ローマ14:8)〔引かれた句はローマ4:14〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.42

42

Manifestum est, quoniam si ex lege haereditas, promissio quae ex fide facta est ad Abraham, in irritum venit. Sed non est per Legem facta promissio, sed per justitiam fidei haereditas; ostendit enim Apostolus quid mali sit haereditatem sperare ex lege.

PL 17, 85A

明らかである。もし相続が律法に由来するなら、アブラハムに信仰によってなされた約束は無効になる。しかし約束は律法によってなされたのではなく、相続が信仰の正義によって〔与えられる〕のである。使徒は、律法から相続を望むことがどれほど悪いことかを示しているからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.43

43

(Vers. 15.) Lex enim iram operatur. Ut penitus ostendat non posse justificari hominem per legem apud Deum, neque promissionem per legem fieri potuisse: Lex, ait, iram operatur; ad hoc enim data est, ut reos faceret delinquentes.

PL 17, 85B

(第15節)「律法は怒りをもたらす」。人が神のもとで律法によって義とされ得ないこと、また約束が律法によってなされ得なかったことを徹底して示すために、「律法は怒りをもたらす」と彼は言う。律法は、罪を犯す者たちを有罪とするために与えられたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.44

44

Fides autem donum est misericordiae Dei, ut per legem rei facti, veniam consequantur; idcirco fides gaudium operatur. Nec contra legem loquitur, sed anteponit illi fidem; quia qui per legem salvi esse non poterant, gratia Dei salvantur per fidem.

PL 17, 85B

しかし信仰は神の慈しみの賜物であり、律法によって有罪とされた者たちが赦しを得るためのものである。それゆえ信仰は喜びをもたらす。使徒は律法に反して語っているのではなく、律法よりも信仰を優先しているのである。律法によっては救われ得なかった者たちが、神の恩寵によって信仰を通して救われるのだから。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.45

45

Non ergo lex ira est, sed iram operatur peccanti, id est, poenam; dum non ignoscit, sed vindicat. Poena enim per iram generatur, ira autem nascitur ex peccato; ac per hoc relinqui vult legem, ut ad fidem confugiatur, quae delicta ignoscit, ut salvet.

PL 17, 85B

したがって、律法は怒りそのものではなく、罪を犯す者に対して怒りをもたらす、すなわち刑罰をもたらす。律法は赦さず、罰するからである。刑罰は怒りから生じ、怒りは罪から生じる。それゆえ使徒は、律法が捨てられて、罪を赦して救う信仰へ逃れることを望んでいる。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.46

46

Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Hoc dicit, quia sublatis reis de potestate legis, data venia, praevaricatio nulla est; justificati enim sunt, qui per praevaricationem legis fuerant peccatores.

PL 17, 85C

「律法のないところには、背反もない」。これは、有罪とされた者たちが律法の支配から取り除かれ、赦しが与えられたなら、背反はない、ということを言っている。律法の背反によって罪人であった者たちが、義とされたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.47

47

Cessat enim factorum lex, id est, observatio sabbatorum, neomeniarum, circumcisionis, escarum discretio, animalis mortui, aut sanguinis mustelae observatio.

PL 17, 85C

業の法、すなわち安息日と新月の祭りと割礼の遵守、食物の区別、死んだ動物やイタチの血に関する遵守は、終わるからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.48

48

(Vers. 16.) Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini. Firma esse non potest promissio omni semini, hoc est, omni homini ex omni gente, nisi fuerit ex fide; quia origo promissionis ex fide est, non ex lege; quia qui sub lege sunt, rei sunt: promissio autem reis dari non potest; ac per hoc purificandi sunt prius per fidem; ut digni fiant dici filii Dei, et sit firma promissio.

PL 17, 85C

(第16節)「それゆえ信仰から〔である〕。恩寵に従って、約束がすべての子孫に確かなものとなるためである」。約束は、すべての子孫に、すなわちあらゆる民族のあらゆる人に確かなものであることは、信仰に由来するのでなければできない。約束の起源は信仰にあり、律法にはないからである。律法の下にある者は有罪であり、約束は有罪の者に与えられ得ない。それゆえ、まず信仰によって清められなければならない。神の子らと呼ばれるにふさわしい者となり、約束が確かなものとなるためである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.49

49

Si enim filios Dei se dicant, cum sint rei, hoc est, sub lege, non est firmum; quia filii Dei liberi sunt a peccato. Si ergo qui sub lege sunt, eruendi de sub lege sunt, ut promissionem mereantur accipere; quanto magis qui sub lege non sunt! Non ergo expedit, ut se mittat sub lege; ut possit compendio medelam vulneris invenire.

PL 17, 85D

有罪である者、すなわち律法の下にある者が、自らを神の子らと称しても、それは確かではない。神の子らは罪から自由だからである。したがって、律法の下にある者たちが、約束を受けるにふさわしくなるために律法の下から救い出されるべきなら、律法の下にない者たちはなおさらである。ゆえに、自らを律法の下に置くのは益にならない。〔そうしないことで〕近道で傷の癒やしを見出すことができるのである〔ut possit … の係りは定かでない。律法の下に身を置かないことの目的と取った〕。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.50

50

Non ei qui ex lege est tantum, sed et ei qui ex fide est Abrahae. Hoc est quod supra dixit: Omni semini, tam Judaeorum, qui utique ex lege veniebant, quam gentilium, qui fidem sequuntur Abrahae, quam gentilis habuit, ut esset justus.

PL 17, 86A

「律法に由来する者だけでなく、アブラハムの信仰に由来する者にも」。これは先に彼が言ったことである。「すべての子孫に」、すなわち、もとより律法に由来していたユダヤ人にも、アブラハムの信仰に従う異邦人にもということである。その信仰は、アブラハムが異邦人として、正しい者となるために持っていたものである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.51

51

Sine lege enim credidit Abraham, ideoque magis gentilibus jungitur; ut firma sit eis promissio, credentibus ei, cui credidit ipse.

PL 17, 86A

アブラハムは律法なしに信じたのであり、それゆえいっそう異邦人に結びつけられる。それは、彼が信じた神を信じる者たちに、約束が確かであるためである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.52

52

(Vers. 17) . Qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te (Gen. XVII, 4) .

PL 17, 86A

(第17節)「彼は我々すべての父である。書かれているとおり、『私は汝を多くの国民の父として立てた』」(創世記17:4)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.53

53

Confirmavit exemplo Legis Abraham omnium patrem esse, sed eorum qui credunt: et sic firmam esse promissionem, si fidei causa recedatur a lege; quia promissio regni coelorum justis deputata est, non peccatoribus.

PL 17, 86A

律法の例によって、アブラハムがすべての者の父であることを確かめた。ただし、信じる者たちの父である。また、信仰のゆえに律法から離れるなら、約束は確かであるとも確かめた。天の国の約束は義人たちに割り当てられたのであり、罪人たちにではないからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.54

54

Et qui sub lege sunt, sub peccato sunt; quia omnes peccaverunt, nec posse aliquem et sub lege esse, et gratiam consequi, sicut et ad Galatas ait: Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis (Galat. V, 4) .

PL 17, 86B

〔使徒はまた次のことを示している。〕律法の下にある者たちは罪の下にある。すべての者が罪を犯したからである。また、誰も律法の下にありながら恩寵を得ることはできない。ガラテヤの人々にも言うとおりである。「律法において義とされようとする汝らは、キリストから無にされ、恩寵から落ちた」(ガラテヤ5:4)。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.55

55

Ante eum cui credidisti Deo. Ut unum Deum omnium doceat, alloquitur gentiles, Abraham ipsi Deo credidisse, et justificatum esse ante eum, in quem et gentes credunt; ut justificentur, ut non sit distantia Judaei et Graeci in fide; quia sublata circumcisione et praeputio, unum fiunt in Christo; quia et Abraham in praeputio credidit, et justificatus est.

PL 17, 86B

「汝が信じた神の前で」。唯一の神がすべての者の神であることを教えるために、使徒は異邦人に語りかけている。アブラハムはこの神そのものを信じ、異邦人もまた信じているその神の前で義とされたのだと。それは、彼らが義とされ、ユダヤ人とギリシア人に信仰において隔たりがないためである。割礼も無割礼も取り除かれて、キリストにおいて一つとなるからであり、アブラハムも無割礼のときに信じ、義とされたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.56

56

Qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Hoc dicto ad fidem Abrahae gentes invitat; quia cum esset in praeputio, credens Deo, cujus nunc fides praedicatur in Christo, vivificatus est cum sua conjuge.

PL 17, 86B

「死者を生かし、存在しないものを、存在するもののように呼ぶ者」。この言葉によって使徒は異邦人をアブラハムの信仰へ招いている。アブラハムは無割礼のときに神を信じたのであり、その神への信仰が今やキリストにおいて宣べられているからである。彼は自分の妻とともに生かされた。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.57

57

Cum essent enim obsoleta aetate, seniores reviruerunt; ita ut non diffideret habiturum se ex Sara filium, quam sterilem sciebat, et in qua jam fluxus muliebris naturae defecerat; ut per haec non curent neque de praeputio, neque de circumcisione, et prompti sint circa fidem: securi quia credunt ei, qui vivificat mortuos, nec alium esse qui hanc habeat potestatem: et cum voluerit esse, quod non sunt, statim ejus voluntate subsistant.

PL 17, 86C

二人は年老いて衰えていたのに、老人でありながらふたたび活力を取り戻した。そこでアブラハムは、不妊と知っていたサラ、すでに女の本性の流れが絶えていたサラから、子を得るであろうことを疑わなかった。これによって、〔異邦人が〕無割礼のことも割礼のことも気にせず、信仰へ向けて速やかになり、死者を生かす者を信じているのだから確かであり、この力を持つ他の者はいないこと、また、存在しないものを存在させようと望むとき、それらが直ちにその意志によって成り立つことを確信するようにである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.58

58

Ideo Abraham cum pater adhuc non esset, vocatus est pater multarum gentium, et credidit, securus de Dei potentia.

PL 17, 86C

それゆえアブラハムは、まだ父ではなかったのに、多くの国民の父と呼ばれ、そして信じた。神の力について確信していたからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.59

59

Ut autem pater Christi idem esse Deus crederetur, cui credidit Abraham, tale signum datum est in Zacharia et Elisabeth (Luc. I, 13) , cum promissio redditur in mundo, imminente Christo, quale datum fuerat in Abraham et Sara, quando signata promissio est; ut simili genere emortua corpora senectute generarent sanctum Joannem, sicut natus fuerat et Isaac.

PL 17, 86C

アブラハムが信じた神が、キリストの父であるその同じ神であると信じられるために、約束が世において果たされ、キリストが近づいていたとき、アブラハムとサラにおいて約束が印されたときに与えられたのと同じしるしが、ザカリアとエリサベトにおいて与えられた(ルカ1:13)。それは、老齢で死んだようになった体が、同じ仕方で、聖なるヨハネを生むためであり、イサクが生まれたのと同じようにであった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.60

60

(Vers. 18.) Qui contra spem in spem credidit (Gen. XV, 5). Manifestum est, quia dum spem non haberet generandi Abraham, credidit Deo fidem habens contra spem generare se, sed sciens omnia posse Deum.

PL 17, 86D

(第18節)「希望に逆らって希望のうちに信じた」(創世記15:5)。明らかである。アブラハムは子をもうける希望を持たなかったときに、神を信じた。希望に反して、自分が子をもうけるであろうという信仰を持ち、しかし神にはすべてが可能であると知っていた。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.61

61

Ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: Sic erit semen tuum (Gen. 15) . Hoc in Genesi; ostendens enim illi stellas coeli dixit: Sic erit semen tuum, quod credens justificatus est.

PL 17, 87A

「それは、彼が多くの国民の父となるためで、語られたとおりである。『汝の子孫はこのようになる』」(創世記15)。これは創世記にある。実際、神は彼に天の星を示して言った。「汝の子孫はこのようになる」。彼はそれを信じて義とされた。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.62

62

Credidit enim quod mundo impossibile videtur, dum in rerum naturam non cadit, ut possint senes generare, et tanta copia multiplicari semen eorum, ut numerari non possit.

PL 17, 87A

彼は、世界にとって不可能と見えることを信じたのである。老人たちが子をもうけ得ること、またその子孫が数えられないほど豊かに増えることは、物事の自然に入らないからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.63

63

Ideoque pretiosa est fides, quia contra id quod scit aut videt, credit futurum: hac spe consolatur se, quia Deus est qui promittit; de quo plus sentiri par est, quam humana imbecillitas capit.

PL 17, 87A

それゆえ信仰は貴い。自分が知り、あるいは見ていることに反して、将来そうなると信じるからである。約束するのは神であるということで、この希望によって自らを慰める。神については、人間の弱さが捉え得る以上のことを思うのが適切である。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.64

64

(Vers. 19-22.) Et non infirmatus est fide: nec consideravit corpus suum jam emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae.

PL 17, 87A

(第19–22節)「そして彼は信仰において弱らなかった。すでにおよそ百歳になっていたのに、すでに死んだようになっている自分の体も、サラの死んだようになった胎も、考えなかった」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.65

65

In repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confirmatus est in fide, dando gloriam Deo: certum habens quia quae promisit, potens est et facere; ideoque aestimatum est illi ad justitiam.

PL 17, 87B

「神の約束については、不信仰によってためらわず、信仰において強められ、神に栄光を帰した。約束したことを実行することもできると確信していたので、それが彼にとって義と認められた」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.66

66

Hoc laude dignum praedicat Abraham; quia cum se sciret non posse, infirmitatem suam fide firmavit; ut crederet se posse per Deum, quod sciret fieri per mundi decreta non posse.

PL 17, 87B

使徒は、アブラハムのこのことを称賛に値すると宣べている。自分にはできないと知っていたのに、信仰によって自らの弱さを強めたからである。世界の定めによっては行われ得ないと知っていたことを、神によって自分ができると信じるためであった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.67

67

Magni ergo, meriti est apud Deum, qui contra scientiam suam Deo credidit, non dubitans posse illum, ut pote Deum, quod scit secundum mundi rationem fieri non posse.

PL 17, 87B

それゆえ、自らの知識に反して神を信じた者は、神のもとで大きな功績がある。彼は、神である以上、世界の理に従えば行われ得ないと知っていることを、神ができることを疑わなかった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.68

68

Pro certo enim habet Deum ultra rationem mundi esse; nemo enim intra id esse dicendus est, quod creavit. Ideo hujusmodi remunerandus est a Deo, quia auctori suo plus tribuit, quam ipse sapit.

PL 17, 87B

実際、彼は神が世界の理を超えていることを確実と見なしている。誰も、自分が創ったものの内にいると言われるべきではないからである。それゆえこのような者は神から報いを受けるべきである。自らの創始者に、自分自身が知っている以上のものを帰するからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.69

69

Quod quidem nullius pretii esset, si omnes aequa sentirent: sed multorum diffidentia commendatur fides credentium apud Deum.

PL 17, 87C

もしすべての者が同じように思うのなら、それは何の価値もないであろう。しかし多くの者の不信仰によって、信じる者たちの信仰は神のもとで際立つ。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.70

70

Hortatur ergo gentes ad hanc fidei firmitatem, ut Dei promissionem et gratiam sine aliqua ambiguitate suscipiant, securi exemplo Abrahae quia inde credenti laus crescit, si quod incredibile est, et mundo stultum videtur, credatur; quia quanto impossibile putatur quod creditur, tanto magis honorabilior erit credens: et vere tamen stultum esset hoc credere, si sine Deo fieri diceretur.

PL 17, 87C

それゆえ使徒は異邦人を、この信仰の堅固さへと励ます。神の約束と恩寵を、何の疑いもなく受け入れるように、アブラハムの例により、信じがたく世界に愚かと見えることが信じられるなら、そこから信じる者への称賛が増すと確信して、である。信じられていることが不可能と思われるほど、信じる者はいっそう尊ばれる。とはいえ、これが神なしに起こると言われるのであれば、これを信じることはまことに愚かであろう。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.71

71

Et ideo tanto laudabilior est Abrahae fides caeterorum fide; quia nullis signorum prodigiis attracta est.

PL 17, 87C

それゆえアブラハムの信仰は、ほかの者たちの信仰よりそれだけ称賛に値する。いかなるしるしや不思議にも引き寄せられなかったからである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.72

72

Quoniam autem mundus certa lege et potestate gubernatur, et regitur modo definito a Deo: homines autem carnis amore circa rationem studiosi, Deum hujus opificem neglexerunt; Deus, ut errorem auferret, et dominum se omnium demonstraret, hoc se posse et fecisse praedicari voluit, quod mundo impossibile est; ut qui hoc crederent damnatis iis qui ratione mundi inflati Deum neglexerunt, discreti salvarentur, Dei dominio mancipati.

PL 17, 87C

ところで、世界は定まった法と権能によって統べられ、神によって定められた仕方で治められているのに、人間は肉への愛のゆえに理に熱心で、その造り手である神を軽んじた。神は、誤りを除き、自らがすべての主であることを示すため、世界にとって不可能なことを自らができ、またしたと宣べ伝えられることを望んだ。それは、これを信じる者たちが、世界の理によって思い上がって神を軽んじた者たちが罪に定められるなか、区別されて救われ、神の支配に委ねられるためである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.73

73

(Vers. 23-25.) Non autem scriptum est tantum propter ipsum solum, quia reputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 4) : sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.

PL 17, 88A

(第23–25節)「書かれたのは彼のためだけではなく、『それは彼に義と認められた』(創世記15:4)〔引かれた句は創世記15:6〕、我々のためでもある。我々、すなわち、我々の主イエス・キリストを死者の中からよみがえらせた者を信じる者たちに、それは義と認められるであろう。主は我々の罪のために引き渡され、我々が義とされることのために復活した」。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.74

74

In Abraham formam datam dicit Judaeis et gentibus, ut exemplo ejus credamus in Deum, et in Christum, et in Spiritum sanctum, et reputetur nobis justitia. Quamvis differat quod nunc creditur, unum tamen donum habet fides.

PL 17, 88A

使徒は、アブラハムにおいて、ユダヤ人にも異邦人にも手本が与えられたと言う。それは、その例にならって我々が神を、キリストを、聖なる霊を信じ、我々が義と認められるためである。今信じられているものは異なるとしても、信仰が持つ賜物は一つである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.75

75

Hoc ergo consequimur, quod credimus: credentes enim Christum Dei esse Filium, a Deo adoptamur in filios; nihil enim ultra potuit donare credentibus, quam ut filii Dei dicantur, perfidis abdicatis.

PL 17, 88A

それゆえ我々は、信じることによってこれを得る。キリストが神の子であると信じる者は、神によって子とされるからである。信じる者たちに、神の子らと呼ばれること以上のものを与えることはできなかった。背信の者たちは勘当されている。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.76

76

Nos enim filii Dei vocamur, illi autem nec servi digni sunt nuncupari. Pro infinita enim magnificentia sua Deus hoc donavit diligentibus se, quod sua dignum est majestate, non quod homines mereantur; quia in dono plus magis dantis quam accipientis consideratur sublimitas, et ex eo plus accipit laudis, cum parvulis magna dona largitur per Christum, qui nostri causa occidi se passus est; ut nos, data venia, a secunda morte erueret, id est, a poena inferni: et surrexit, ut per laetitiam triumphi mortis evictae gratiam nobis, justificationis donaret, ut digni essemus dici filii Dei.

PL 17, 88B

我々は神の子らと呼ばれ、彼らは僕と呼ばれるにさえふさわしくない。神は、限りない寛大さによって、自らを愛する者たちに、自らの威光にふさわしいものを与えた。人間が功績によって受けるものではない。贈り物においては、受け取る者よりも与える者の崇高さのほうがいっそう重く見られ、それによって与える者はより多くの称賛を受けるからである。神は幼い者たちに、キリストを通して大きな賜物を惜しみなく与える。キリストは、我々のために殺されることを甘受した。それは、我々を赦して、第二の死、すなわち冥界の刑罰から救い出すためであった。そして復活した。それは、死に打ち勝った凱旋の喜びによって、我々に義とされることの恩寵を与え〔底本は gratiam nobis, justificationis と読点を打つ。「義とされることの恩寵」と解した〕、我々が神の子らと呼ばれるにふさわしくなるためであった。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.77

77

Ante passionem enim qui baptizati sunt, solam remissionem acceperunt peccatorum quorum zelo satanas occidit Salvatorem: post resurrectionem vero, tam ii qui prius, quam isti qui postea baptizati sunt omnes justificati sunt per datam formam fidei Trinitatis, acceptoque Spiritu sancto, qui signum est credentium, quod sint filii Dei.

PL 17, 88B

受難の前に洗礼を受けた者たちは、罪の赦しだけを受けた。その熱心によってサタンは救い主を殺した〔quorum の係りは定かでない。洗礼を受けた者たちを指すと取った〕。しかし復活ののちには、先に洗礼を受けた者も、のちに洗礼を受けた者も、すべての者が、与えられた三位一体の信仰の型によって義とされ、聖なる霊を受けた。聖なる霊は、信じる者たちが神の子らであることのしるしである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.78

78

Et ut ad cumulum nobis justificationis proficeret, resurgens praeceptis suis auctoritatem tribuit; ut eorum aemuli meritis augeamus nos, per quae gloriam adepti, clari appareamus in regno Dei, hac fiducia qua justificati a morte teneri non possimus.

PL 17, 88C

また、それが我々にとって、義とされることの積み増しに役立つように、復活した彼は自らの掟に権威を与えた。それは、我々がその掟に倣う者となって功績を増し、それによって栄光を得て、神の国で輝いて現れるためであり、この確信によって、義とされた我々が死に捕らえられ得なくなるためである。

Commentaria in Epistolam ad Romanos 4.79

79

Passione enim Salvatoris victa mors, quae prius causa peccati dominabatur, justificatos ab eo retinere non audet.

PL 17, 88C

救い主の受難によって死は打ち負かされた。以前は罪のゆえに支配していた死は、彼によって義とされた者たちを引き留めることを、もはやあえてしない。