Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.1
(Vers. 1.) Paulus servus Christi Jesu. Apud veteres nostros ratione nomina componebantur, ut Isaac propter risum, et Jacob propter calcaneum; ita et iste propter inquietudinem Saulus est nuncupatus: postquam autem credidit, ex Saulo Paulum se dicit, hoc est, immutatum.
PL 17, 47C(第1節)「キリスト・イエスの僕パウロ」。我々の古い人々のもとでは、名は理に従って付けられた。イサクは笑いのゆえに、ヤコブはかかとのゆえにである。この人も同様に、落ち着きのなさのゆえにサウロと呼ばれた。しかし信じてからは、サウロからパウロと自ら名乗る。すなわち、変えられた者という意味である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.2
Et quia Saulus secundum supradictum sensum, inquietudo seu tentatio interpretatur, hic cum ad fidem Christi accessit, Paulum se dicit, id est, quasi ex tentatore factum quietum, humilemque, vel parvulum; quia pax est fides nostra.
PL 17, 47Cサウロは、前述の意味に従って「落ち着きのなさ」または「試み」と解されるので、この人はキリストへの信仰に近づいたとき、自らをパウロと呼ぶ。すなわち、いわば試みる者から静かで謙遜な者、あるいは小さな者となったという意味である。我々の信仰は平和だからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.3
Cum prius enim tentationes ex inquietudine Judaismi Dei servis inferret, post ipse tentationes passus est propter spem, quam ante amore Judaismi negarat.
PL 17, 47Cというのは、以前はユダヤ教の落ち着きのなさから、神の僕たちに試みを加えたが、のちには自分自身が、以前ユダヤ教への愛のゆえに否んだ希望のために、試みを受けたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.4
Servum autem Christi Jesu se profitens, a Lege se exutum ostendit. Et ideo utrumque posuit, id est, Jesu Christi: ut et Dei et hominis personam signaret: quia in utroque est Dominus, sicut et Petrus apostolus testatur dicens: Hic est, inquit, omnium Dominus.
PL 17, 48A自らをキリスト・イエスの僕と告白することで、律法から脱がされた者であることを示す。そして、二つの名、すなわちイエスとキリストを置いたのは、神のペルソナと人のペルソナを示すためである。主は両方においてあるからである。使徒ペトロも、こう証言している。「彼こそ、すべての者の主である」と彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.5
Quia ergo et Dominus, et Deus est, dicente David: Quia Dominus ipse est Deus (Psal. XCIX, 3) ; quod haereses negant.
PL 17, 48Aこうして彼は主でもあり、神でもある。ダビデが言うとおりである。「主自身が神である」(詩篇99:3)。異端はこれを否定する。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.6
Marcioni enim videtur odio Legis Christum et corpus ejus negare, Jesum profiteri: Judaeis autem et Photino propter zelum Legis, Jesum negare quod Deus sit.
PL 17, 48Aマルキオンには、律法への憎しみから、キリストとその体を否定し、イエスを告白するのがよいと思われる。他方、ユダヤ人とフォティヌスは、律法への熱心のゆえに、イエスが神であることを否定する。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.7
Nam quotiescumque aut Jesum dicit aut Christum; aliquando Deum, aliquando hominem significat, sicut hoc loco inter caetera: Et unus, inquit, Dominus Jesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6) , quod utique ad Dei Filium pertinet, juxta quod Deus est.
PL 17, 48A彼がイエスと言い、あるいはキリストと言うたびに、あるときは神を、あるときは人を意味するからである。たとえば、ほかの箇所と並んで、この箇所でも、「そして一人の主イエス、彼を通してすべてがある」と言う(一コリント8:6)。これは、神である限りにおいての神の子にかかわる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.8
Et alio loco: Jesus autem, inquit, proficiebat aetate et sapientia (Luc. II, 52) , quod utique homini competit.
PL 17, 48Bまた別の箇所では、「イエスは年齢と知恵において進んでいった」と言う(ルカ2:52)。これは確かに人に当てはまる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.9
Vocatus apostolus. Propter quod Deum cognovit et fatetur, factus idoneus servus, promotum se ostendit dicens: Vocatus apostolus, hoc est, a Domino missus ad res ejus agendas.
PL 17, 48B「召された使徒」。神を知り、告白したために、ふさわしい僕となり、自分が昇進したことを示して、「召された使徒」と言う。すなわち、主から、その事柄を行うために遣わされた者である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.10
Per quod ostendit hunc meritum habere apud Deum, qui servit non Legi, sed Christo; Dominus est enim Filius hominis etiam sabbati (Matth. XII, 8) .
PL 17, 48Bこれによって彼は、律法にではなくキリストに仕える者が、神のもとで功績を持つことを示す。人の子は安息日の主でもあるからである(マタイ12:8)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.11
Segregatus in Evangelium Dei. Evangelium Dei est bonum nuntium Dei, quo peccatores ad indulgentiam convocantur: Apostolus autem, quoniam in Judaismo locum doctoris habebat, utpote pharisaeus, ideo a Judaismi praedicatione segregatum se dicit in Evangelium Dei; ut a Lege dissimulans, Christum praedicaret, qui quod Lex non potuit, credentes in se justificaret.
PL 17, 48B「神の福音へと選び分けられた者」。神の福音とは神の良い知らせであり、これによって罪人たちが赦しへと召し集められる。使徒は、ファリサイ派の者としてユダヤ教において教師の地位を持っていたので、ユダヤ教の宣教から神の福音へと選び分けられたと自ら言う。律法を顧みずに〔dissimulans a Lege。律法から身を引く意に取った〕キリストを宣べ伝えるためである。キリストは、律法にできなかったことを成し遂げ、自分を信じる者たちを義とする。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.12
Sed non contra Legem, sed pro Lege est: ipsa enim hoc dicit futurum, dicente Esaia propheta: Veniet ex Sion, qui eripiat et avertat captivitatem ab Jacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum.
PL 17, 48Cしかしこれは律法に反するのではなく、律法のためにある。律法自身が、このことが将来起こると言っているからである。預言者イザヤはこう言う。「シオンから来る者があり、彼はヤコブから捕囚を奪い去り、遠ざける。これが、私が彼らの罪を取り去るときの、彼らに対する私からの契約である」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.13
Igitur si lex Dei data est per Moysen, et praedicatio novae Legis Dei est; quid est quod differt, ut a Lege quam Deus dedit, translatum se dicat in Evangelium Dei? Sic est hoc, quomodo qui a secundo gradu accedit ad primum, et a bono ad melius.
PL 17, 48Cそれゆえ、神の法がモーセを通して与えられ、新しい法の宣教もまた神のものであるなら、神が与えた律法から神の福音へ移されたと彼が言うとき、何が違うというのか。これは、第二の段から第一の段に上る者のようなものであり、善からよりよいものへ上るようなものである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.14
Lex enim a Deo data est ad correctionem disciplinae; Evangelium autem Dei est, per quod mysterium Dei manifestatur, quod latuit a saeculis in Deo: quod est Christus.
PL 17, 48C律法は、規律を正すために神から与えられた。他方、神の福音とは、それによって神の奥義が現されるものである。その奥義は、世々の昔から神のうちに隠されていた。それがキリストである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.15
Ad quod omnes invitati apophoreta duplicia consequuntur; remissam enim peccatorum accipiunt, et filii Dei fiunt: ut jam mori non possint secunda morte.
PL 17, 49Aすべての者がこれへと招かれ、二重の引き出物〔apophoreta〕を得る。罪の赦し〔底本は remissam。「赦し」を意味する後期ラテン語の名詞 remissa の形として成り立つ〕を受け、神の子となるからである。もはや第二の死によって死ぬことがありえないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.16
Hinc est quod Dominus in Evangelio: Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .
PL 17, 49Aここから、福音書で主はこう言う。「永遠の生命とは、彼らが唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」(ヨハネ17:3)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.17
(Vers. 2.) Quod ante promiserat. Ut probet ratam et integram fidei spem esse in Christo, jam prius Evangelium ejus dicit a Deo promissum: et ut ex eo idoneum illum sponsorem vitae doceret, priusquam veniret, testimonium ei datum ostendit, paria attestante Petro apostolo: Nec enim aliud datum est, inquit, nomen sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12) .
PL 17, 49A(第2節)「以前に約束していた」。キリストにある信仰の希望が、確かで損なわれないものであることを証明するために、彼は、その福音がすでに以前に神によって約束されていたと言う。また、命の保証人としてふさわしい者であることを教えるために、来る前に彼に証しが与えられていたことを示す。使徒ペトロも同じことを証している。「天の下には、我々が救われるべき名として、ほかの名は与えられていないからである」と彼は言う(使徒言行録4:12)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.18
Per prophetas suos. Ut manifestius salutarem esse adventum Christi significaret, etiam personas, per quas promissionem signaverit, demonstravit: ut quam vera et magnifica sit promissio ex his videretur. Nemo enim rem vilem magnis praecursoribus nuntiat.
PL 17, 49B「彼の預言者たちを通して」。キリストの到来が救いをもたらすものであることをいっそう明らかに示すために、彼は、約束を示した人々をも明らかにした。約束がどれほど真実で壮大であるかが、その人々から見て取れるようにである。つまらぬ事柄を、偉大な先触れたちが告げることはないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.19
In Scripturis sanctis. Hoc ad cumulum verae protestationis adjecit, ut majorem fiduciam credentibus faceret, et Legem commendaret; sanctae enim sunt scripturae, quae et vitia damnant: et sacramentum illic unius Dei, et incarnationis continetur Filii Dei pro salute humana, testibus signorum prodigiis.
PL 17, 49B「聖なる書物において」。彼は、真実な証言を積み上げるためにこれを加え、信じる者たちにいっそう大きな確信を与えるとともに、律法を推奨した。悪徳を断罪する書物は聖だからである。そこには唯一の神の秘義と、人の救いのための神の子の受肉とが含まれており、しるしの不思議が証人となっている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.20
(Vers. 3.) De filio suo. Dignum fuit, ut quia Deus Filium suum proprium mundo promittebat, per claros viros illum promitteret; ut ex iis quam potentissimus esset, qui praedicabatur, posset sciri, ut Scripturis sanctis adventum ejus futurum insereret, et ut falsum non posset videri, quod a sanctis praedicatum est Scripturis.
PL 17, 49B(第3節)「その子について」。神が自分の固有の子を世に約束するのであるから、名高い人々を通して約束するのがふさわしかった。それによって、宣べ伝えられた者がどれほど力ある者であるかを知りうるようにし、聖なる書物に彼の将来の到来を書き入れ、聖なる書物によって宣べ伝えられたことが偽りと見えないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.21
Qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Eum qui erat Dei Filius secundum Spiritum sanctum, id est, secundum Deum (quia Deus spiritus est, et sine dubio sanctus est), factum dicit juxta carnem Dei Filium ex semine David, juxta illud: Et Verbum caro factum est (Joan. I, 14) ; ut jam unus sit Dei et hominis Filius Christus Jesus, ut sicut verus Deus est, verus esset et homo: verus autem non erit, nisi sit ex carne et anima; ut sit perfectus.
PL 17, 49C「肉によれば、彼のためにダビデの子孫から生じた者」。聖なる霊によれば、すなわち神によれば神の子であった者(神は霊であり、疑いなく聖だからである)が、肉に従ってダビデの子孫から生じた神の子であると、彼は言う。「言葉は肉となった」(ヨハネ1:14)に従ってである。こうして、神の子であり人の子でもあるキリスト・イエスは一人となり、真の神であるとおり、真の人でもあるためである。肉と魂からなるのでなければ、真の人とはならない。完全な者となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.22
Qui enim ex aeterno Dei Filius erat, ignorabatur a creatura: dum vult autem manifestari pro humana salute, visibilis debuit et corporeus fieri; quia et cognosci se voluit per virtutem, et hominem a peccatis abluere in carne, morte devicta.
PL 17, 49C永遠から神の子であった者は、被造物には知られていなかった。しかし、人の救いのために現れようとするとき、見えるもの、体を持つものとならねばならなかった。力によって自らが知られることを望み、また肉において人を罪から洗い清め、死を打ち破ろうとしたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.23
Et ideo ex semine David fit, ut sicut de Deo rex ante saecula natus est; ita et secundum carnem ex rege ortum regium caperet, factus opere Spiritus sancti de Virgine, hoc est, natus: ut reverentia ei reservata, ex hoc ultra hominem cognosceretur; quia ab humanae legis nativitate distaret, sicut praedictum fuerat ab Esaia propheta: Ecce virgo in utero concipiet (Esai. VII, 14) , ut cum novum factum videretur, ac laude dignum, providentia quaedam Dei circa visitationem humani generis futura dignosceretur.
PL 17, 49Dだから彼はダビデの子孫から生じた。神から世に先立って王として生まれたように、肉に従っても、王から王の生まれを受けるためである。聖なる霊の働きによって、おとめから生じた、すなわち生まれた。畏敬が彼のために保たれ、そのことから人を超える者と認められるためである。人の法に基づく誕生とは異なっているからであり、預言者イザヤがあらかじめ言っていたとおりである。「見よ、おとめが胎に宿る」(イザヤ7:14)。それが新しいことで、称賛に値すると見えるとき、人類を訪れることをめぐって、神のある摂理がこれから起こるのだと見分けられるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.24
(Vers. 4.) Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri. Filium Dei dicens, Patrem significavit Deum; addito autem spiritu sanctificationis, ostendit mysterium Trinitatis.
PL 17, 50A(第4節)「力において、聖化の霊に従い、死者たちの復活によって、神の子と予定された者、我々の主イエス・キリスト」。「神の子」と言うことで、父なる神を示した。そして聖化の霊が加えられていることで、三位一体の奥義を示している。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.25
Hic ergo qui incarnatus, quid esset, latebat; tunc praedestinatus est secundum spiritum sanctificationis in virtute manifestari Filius Dei, cum resurgit a mortuis, sicut scriptum est in psalmo octogesimo quarto: Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12) .
PL 17, 50A受肉したこの者は、何者であるかが隠れていた。そこで、死者の中からよみがえるとき、聖化の霊に従って、力において神の子として現されるよう予定された。第八十四篇に記されているとおりである。「真理が地から生え出た」(詩篇84:12)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.26
Omnis enim ambiguitas et diffidentia resurrectione ejus calcata est, et compressa; siquidem adhuc in cruce positum, centurio videns magnalia, Dei Filium confitetur (Matth. XXVII, 54) .
PL 17, 50Bすべての疑いと不信仰は、彼の復活によって踏みにじられ、抑えられたからである。十字架の上になお置かれていた彼を、百人隊長が大いなる業を見て神の子と告白したのだから(マタイ27:54)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.27
Nam et discipuli in morte ejus dubitaverunt, dicente Cleopha in Emmaus: Nos putabamus quia ipse erat, qui incipiebat liberare Israel (Luc. XXIV, 21) .
PL 17, 50B弟子たちさえ、彼の死において疑ったのである。エマオでクレオパが言ったとおりである。「我々は、イスラエルを解放しようとしている者はこの人だと思っていた」(ルカ24:21)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.28
Et ipse Dominus ait: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ipse ego sum (Joan. VIII, 28) ; et iterum: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32) , id est, tunc cognoscar omnium esse Dominus.
PL 17, 50B主自身も言う。「汝らが人の子を上げるとき、そのとき汝らは、私がそれであることを知る」(ヨハネ8:28)。また言う。「私が地から上げられるとき、私はすべてを私のもとに引き寄せる」(ヨハネ12:32)。すなわち、そのとき私はすべての者の主であると知られる、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.29
Ideo autem non dixit ex resurrectione Jesu Christi, sed ex resurrectione mortuorum; quia resurrectio Christi generalem tribuit resurrectionem. Haec enim major videtur virtus in Christo et victoria, ut ea potestate operaretur mortuus, qua operatus fuerat et vivus. Quo facto apparuit illusisse mortem, ut redimeret nos; unde Dominum nostrum hunc vocat.
PL 17, 50B彼が「イエス・キリストの復活によって」とは言わず、「死者たちの復活によって」と言ったのは、キリストの復活が一般の復活を与えるからである。この〔復活〕は、キリストにおけるより大きな力であり勝利と見える。生きていたときに働いたのと同じ権能で、死んでからも働いたからである。これによって、彼が我々を贖うために死を欺いたことが明らかになった。それゆえ、彼を我々の主と呼ぶのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.30
(Vers. 5.) Per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus.
PL 17, 50C(第5節)「彼を通して我々は、彼の名のために、すべての異邦人の間で信仰に従わせるための恩寵と使徒職を受けた」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.31
Post resurrectionem manifestatus Filius Dei in virtute, gratiam dedit, justificans peccatores, et apostolos nominavit, quorum se hic socium dicit; ut apostolatus cum gratia esset doni Dei, non sicut Judaeorum sunt apostoli.
PL 17, 50C復活ののち、神の子は力において現され、罪人たちを義として恩寵を与え、使徒たちを指名した。パウロはここで自らをその仲間だと言う。使徒職が恩寵とともに神の賜物であるためで、ユダヤ人たちの使徒たち〔ユダヤ人のあいだで「使徒」と呼ばれる使者たちを言うと取った〕のようなものではない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.32
A Deo ergo Patre per Christum dominum hanc acceperunt potestatem, ut vice Domini signis doctrinam Dominicam acceptabilem facerent; ut virtutem, quam in Salvatore zelarentur perfidi Judaei, hanc in servis ejus a turbis admirari videntes, vehementius torquerentur.
PL 17, 50Cこうして彼らは、父なる神から、主キリストを通して、この権能を受けた。主の代理として、しるしによって主の教えを受け入れられるものとするためであり、背信のユダヤ人たちが、救い主において妬んだ力を、その僕たちにおいても群衆が感嘆するのを見て、いっそう激しく苦しむためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.33
Testis enim doctrinae virtus est, ut quia quod praedicatur, incredibile mundo est, gestis fieret credibile.
PL 17, 50D力は教えの証人である。宣べ伝えられることは世にとって信じがたいので、行いによって信じうるものとなるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.34
Missos igitur apostolos vocat, ut praedicarent fidem omnibus gentibus, ut obedirent, et salvarentur; ut donum Dei non jam solis Judaeis, verum etiam omnibus gentibus concessum videretur: et hanc esse Dei voluntatem, ut in Christo, et per Christum omnibus misereatur, vicariis ejus praedicantibus, hoc est: Pro nomine ejus; sicut alibi dicit: Pro quo legatione fungimur (II Cor. V, 20) .
PL 17, 50Dそこで彼は、使徒たちを、信仰をすべての異邦人に宣べ伝えるために遣わされた者と呼ぶ。異邦人が従って救われるためであり、神の賜物がもはやユダヤ人だけでなく、すべての異邦人にも与えられたと見えるためである。また、これが神の意志であって、キリストにおいて、キリストを通してすべての者を憐れむのであり、その代理人たちが宣べ伝えること、すなわち「彼の名のために」ということである。ほかの箇所でも言うとおりである。「彼のために我々は使節の務めを果たしている」(二コリント5:20)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.35
(Vers. 6.) In quibus estis et vos vocati Jesu Christi. Hoc est, legatione nobis fungentibus in omnibus gentibus pro nomine Jesu Christi, inter quos estis et vos vocati; quia donum Dei omnibus missum est, ut cum audiunt se inter caeteros vocatos, scirent se sub Lege agere non debere, quia sine lege Moysi susceperunt caeterae gentes legem Christi.
PL 17, 51A(第6節)「その中に、汝らもイエス・キリストに召された者である」。すなわち、我々がすべての異邦人の間でイエス・キリストの名のために使節の務めを果たしており、その人々の中に諸君も召された者としているということである。神の賜物はすべての者に送られたのであり、彼らがほかの人々とともに召されたと聞くとき、自分が律法の下で生きるべきではないと知るためである。ほかの異邦人は、モーセの律法なしにキリストの法を受けたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.36
(Vers. 7.) Omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Quamvis Romanis scribat, illis tamen scribere se significat, qui in charitate Dei sunt. Qui sunt hi, nisi qui de Dei Filio recte sentiunt?
PL 17, 51A(第7節)「ローマにいるすべての人々、神に愛された者、召された聖なる者たちへ」。ローマ人に書き送っているが、それでも彼が書き送るのは、神の愛のうちにある人々にであると示している。それは誰か。神の子について正しく考える者たちでなくて誰であろう。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.37
Isti sancti sunt, et vocati dicuntur; sub Lege enim agentes male intelligunt Christum: et injuriam Deo Patri faciunt, cum an in Christo perfecta spes salutis sit, dubitant. Ideo sancti non sunt, neque vocati dicuntur.
PL 17, 51Bこれらの者は聖なる者であり、召された者と呼ばれる。律法の下に生きる者たちはキリストを誤って理解し、救いの完全な望みがキリストにあるのかどうかを疑って、父なる神に不当な仕打ちをするからである。それゆえ彼らは聖なる者ではなく、召された者とも呼ばれない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.38
Gratia vobis et Pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratiam et pacem cum iis dicit esse, qui recte credunt.
PL 17, 51B「我々の父なる神と主イエス・キリストから、汝らに恩寵と平和があるように」。正しく信じる者たちに恩寵と平和があると言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.39
Gratia est, quia a peccatis absoluti sunt: pax vero, quia ex inimicis reconciliati sunt creatori, sicut dicit Dominus: In quamcumque domum introieritis, et receperint vos, dicite: Pax huic domui (Luc. X, 5) .
PL 17, 51B恩寵とは、罪から解かれたからであり、平和とは、敵であったのに創造者と和解させられたからである。主が言うとおりである。「汝らがどの家に入っても、人々が汝らを受け入れるなら、『この家に平和があるように』と言え」(ルカ10:5)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.40
Et ut sine Christo nullam esse pacem et spem doceret, adjecit gratiam et pacem non solum a Deo Patre esse, sed et a Christo Jesu.
PL 17, 51Bまた、キリストなしには平和も望みもないことを教えるために、恩寵と平和は父なる神からだけでなく、キリスト・イエスからも来ると付け加えた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.41
Deum Patrem nostrum dicit propter originem, quia ab ipso sunt omnia: Christum autem Dominum, quia ejus sanguine redempti, facti sumus filii Dei.
PL 17, 51B神を「我々の父」と言うのは起源のゆえであり、万物が神から出ているからである。キリストを「主」と言うのは、その血によって贖われて、我々が神の子らとなったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.42
(Vers. 8.) Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis; quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.
PL 17, 51C(第8節)「まず第一に、私は汝ら皆のために、イエス・キリストを通して私の神に感謝する。汝らの信仰が全世界に告げ知らされているからである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.43
Finita praefatione ante omnia gaudium suum esse testatur, utpote gentium Apostolus, quod cum Romani regnarent in mundo, subjecerint se fidei christianae, quae prudentibus saeculi humilis et stulta videtur.
PL 17, 51C前置きを終えて、何よりもまず自分の喜びを証しする。異邦人の使徒として、ローマ人が世界を支配しているのに、世の賢者たちには卑しく愚かに見えるキリスト教の信仰に、彼らが身を服したことが喜びだというのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.44
Cum ergo multa essent ex quibus gauderet in Romanis ( erant enim doctrina memorabiles et boni operis cupidi, studiosique magis agendi bene, quam sermonis, quod non longe est a religione divina), in hoc tamen primum gaudere se dicit, quia fides illorum in omni loco currebat; quamvis non secundum regulam ab auctoribus traditae veritatis, tamen quia quod ab uno Deo erat, interposito Christi nomine, coeperant venerari, gratulatur, sciens illos posse proficere.
PL 17, 51Cローマ人について喜ぶべき事柄は多かった(実に彼らは、教えにおいて記憶に値する者たちで、善い業を望み、言葉よりも善く行うことに熱心であった。これは神を敬うことから遠くない)。しかしそのなかで第一に喜ぶと言うのは、彼らの信仰があらゆる場所に広まっていたからである。真理の創始者たちが伝えた規範に従ってはいなかったものの、唯一の神に由来するものを、キリストの名を間に置いて敬うようになったので、彼は喜びを述べる。彼らが進歩しうることを知っているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.45
Per quod etiam charitatem suam circa illos ostendit, quando congaudet bono coepto illorum, et hortatur ad profectum.
PL 17, 51Dこれによっても彼は、彼らへの愛を示している。彼らが始めた善を共に喜び、進歩へと励ましているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.46
Gratias ergo agere se dicit Deo suo dumtaxat, quia adhuc illorum non erat plene; quia ex ipso est omnis paternitas (Ephes. III, 15) .
PL 17, 51D神に感謝すると言うとき、ただ「私の神」と言うのは、神がまだ彼らの神として完全ではなかったからである。「あらゆる父性は彼から出る」からである(エフェソ3:15)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.47
Sed quia omnis dispositio salutis nostrae a Deo quidem, sed per Christum est, non per Legem, neque per aliquem prophetam, gratias quidem agere se dicit Deo, sed per Christum, quia fama fidei illorum erat profectus multorum; ut hoc ipsum ad Dei providentiam referat per Christum.
PL 17, 52Aしかし、我々の救いの配剤はすべて神から出るが、律法によってでも、いずれかの預言者によってでもなく、キリストを通してなされるので、神に感謝すると言いながら、キリストを通して感謝すると言う。彼らの信仰の評判が多くの人の進歩となったからである。これも神の摂理に帰するために、キリストを通してと言うのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.48
Aut enim gaudebant roborati, qui crediderant: caeteri, quia videbant principes suos factos: aut certe qui non crediderant, poterant credere horum exemplo. Facile enim facit inferior, quod fieri viderit a priore.
PL 17, 52A信じていた者たちは堅くされて喜び、他の者たちは、自分たちの指導者たちが〔信者に〕なったのを見て喜んだ。あるいは、まだ信じていなかった者も、この人々の例にならって信じうるのであった。下位の者は、上位の者がなすのを見たことを、容易に行うからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.49
(Vers. 9.) Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo, in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis.
PL 17, 52A(第9節)「実に、私が絶えず、常に私の祈りの中で汝らを思い起こしていることについては、その子の福音において私の霊で仕えている神が、私の証人である」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.50
Ut suadeat charitatem, Deum testem dat, cui servit, ad quem et precem pro his facit, non in Lege serviendo, sed in Evangelio Filii ejus, hoc est, non in eo quod Moyses servus tradidit, sed in eo quod Filius dilectissimus docuit; quantum enim distat servus a domino, tantum distat evangelium a Lege: non quod mala sit Lex, sed quia melius est Evangelium.
PL 17, 52A彼らへの自分の愛を信じさせるために、自分が仕え、また彼らのために祈りをささげる神を証人に立てる。律法において仕えるのではなく、その子の福音において仕えるのである。すなわち、僕モーセが伝えたものにおいてではなく、最愛の子が教えたものにおいて仕えるのである。僕が主人から隔たっているだけ、福音は律法から隔たっているが、それは律法が悪いからではなく、福音のほうがまさっているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.51
Deo itaque servit in Evangelio Filii ejus, ut ostendat Dei esse voluntatem, ut credatur in Christum.
PL 17, 52Bこうして神にその子の福音において仕えるのは、キリストが信じられることが神の意志であると示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.52
Cui et servio. Quomodo? In spiritu meo, inquit, non in circumcisione manufacta, neque in neomeniis, et sabbato, et discretione escarum; sed in spiritu, id est, in mente.
PL 17, 52B「神に私は仕えてもいる」。どのようにか。「私の霊において」と彼は言う。手で造られた割礼においてでも、新月の祭りや安息日、食物の区別においてでもなく、霊において、すなわち精神において、である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.53
Quia Deus spiritus est, spiritu vel animo potius debet illi serviri; cui enim animo servitur, ex fide illi servitur.
PL 17, 52B神は霊であるから、霊、というよりむしろ心によって神に仕えるべきである。心をもって仕える相手には、信仰によって仕えるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.54
Haec et Dominus fatus est ad Samaritidem, putantem quod in monte adorari se Deus velit dicens: Venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Etenim Pater tales quaerit, qui adorent eum.
PL 17, 52Cこれらのことを主もサマリアの女に語った。彼女は、神が山で礼拝されることを望んでいると考えていたからである。主は言う。「時が来る。今がその時である。真の礼拝者たちが霊と真理によって父を礼拝する時である。というのも父は、このように礼拝する者たちを求めている」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.55
Spiritus est Deus (Joan. IV, 23, 24) . Adorantes ergo, in spiritu et veritate oportet adorare; et non locus orationem commendet, sed devotus animus.
PL 17, 52C「神は霊である」(ヨハネ4:23, 24)。それゆえ、礼拝する者は霊と真理によって礼拝しなければならない。場所が祈りを推奨するのではなく、献身した心がそうするのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.56
Hoc est, in veritate adorare in spiritu Deum spiritum et Christum, unum ex quo omnia, et unum per quem omnia (I Cor. VIII, 6) . Hos quaerit adoratores Pater.
PL 17, 52Cすなわち、真理において霊によって礼拝するとは、霊である神とキリストとを、すなわち「万物が彼から出る唯一の者」と「万物が彼を通してある唯一の者」(一コリント8:6)とを礼拝することである。父が求める礼拝者は、このような者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.57
Memorem ergo se illorum in orationibus suis flagitat, ut seminet in illis charitatem; facit enim illis desiderium sui. Quis enim non amet eum, quem audit memorem sui esse?
PL 17, 52Cだから、祈りの中で自分が彼らを思い起こしていると強く述べるのは、彼らの中に愛を蒔くためである。それによって、彼らに自分への慕わしさが生じるからである。自分を思い起こしていると聞く人を、誰が愛さないだろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.58
Si enim ab iis qui missi non erant, libenter acceperant doctrinam sub nomine Christi, adulteratis verbis; quanto magis ab eo, quem scirent esse apostolum, et cujus verba comitaretur virtus, desiderarent audire!
PL 17, 52Cもし彼らが、遣わされてもいない者たちからさえ、言葉を偽られたうえで、キリストの名のもとでの教えを喜んで受けたのであれば、使徒であると知っている者、その言葉に力が伴う者からは、どれほどいっそう聞きたいと望むはずか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.59
(Vers. 10.) Obsecrans si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei, veniendi ad vos. Orationis suae pro illis sensum ostendit; Deum enim se dicit petere, ut veniret ad Urbem ad profectum illorum cum Dei voluntate, cujus praedicat donum.
PL 17, 52D(第10節)「何とかして、ついにいつの日か、神の意志のうちに、汝らのもとへ行く順調な道を得られるよう、願っている」。彼は、彼らのための自分の祈りの意味を示す。神に、神の意志にかなって、彼らの進歩のために都〔ローマ〕へ来ることができるよう求めると言い、その賜物を宣べ伝えているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.60
Tunc enim profectus adest, si quod agendum est, cum Dei voluntate agatur. Orat ergo ut quacumque ex causa jam daretur occasio, qua veniret ad Urbem; quia occupatus erat aliis praedicando: sic prosperum iter reputans, si Deo volente veniret; quia provida est Dei voluntas.
PL 17, 53Aなすべきことが神の意志にかなって行われるときにこそ、進歩があるからである。だから彼は、どんな理由であれ、都〔ローマ〕へ行く機会がすでに与えられるよう祈る。他の地で宣教に携わっていたからである。神が望むなら来るというかたちで、道を順調と考えている。神の意志は先を見通すものだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.61
Prosperum ergo iter est non incassum laborem itineris subire. Haec rogat ut Deus impleat, vocando illos ad suam gratiam. Aviditate animi loquitur; desiderat enim illos, sciens et illis et sibi prodesse, sicut alibi dicit: Quod est gaudium nostrum et corona?
PL 17, 53A順調な道とは、旅の労苦を無駄に負わないことである。これを神が成就するよう、彼らを神の恩寵へ召すことによって願っている。熱心な心で語っている。彼らを慕い、彼らにも自分にも益があると知っているからで、別の箇所でこう言うとおりである。「我々の喜びと冠とは何か」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.62
Nonne vos in adventum Domini (I Thess. II, 19) ? Fructus enim Apostoli est uberior, si lucretur multos. Praeterea quia majus gaudium est, si potentes mundi convertantur ad Deum, quia quanto inimici graves sunt, tanto magis reconciliati necessarii.
PL 17, 53A「主の到来のときの汝らではないか」(一テサロニケ2:19)。使徒の実りは、多くの者を獲得するならいっそう豊かだからである。さらに、世の権力者が神に立ち帰るなら、喜びはいっそう大きい。敵として手ごわければ手ごわいほど、和解した者はいっそう必要になるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.63
Voluntati itaque ejus sic occasio data est, ut coactus appellaret Caesarem, et dirigeretur ex alia causa ad urbem Romam, Deo volente; ut impleret propositum voluntatis suae.
PL 17, 53Bこうして、その意志にかなって機会が与えられた。彼は皇帝に上訴せざるをえず、別の件でローマの都へ送られた。それは神が望んだからであり、彼が自らの意志の計画を成就するためであった〔impleret の主語は神とも取れる。前の Voluntati ejus に合わせて使徒と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.64
Denique in naufragio posito astitit Dominus dicens: Noli timere, Paule, sicut enim testificatus es de me Hierosolymis, ita et Romae (Act. XXVII, 24) .
PL 17, 53B実に、難船の中にいた彼のもとに主が立って言った。「恐れるな、パウロよ。汝がエルサレムで私について証ししたように、ローマでもまたそうである」(使徒言行録27:24)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.65
(Vers. 11.) Desidero enim videre vos, ut gratiam spiritualem vobis administrem ad confirmandos vos. Confirmatio haec tres personas requirit, annuentis Dei, administrantis Apostoli, accipientis populi.
PL 17, 53B(第11節)「というのも、私は汝らに会いたい。汝らを堅くするために、霊的な恩寵を汝らに分け与えたいからである」。この堅固にすることには三者が要る。承認する神、分け与える使徒、受け取る民である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.66
Nunc ergo desiderii sui voluntatem ostendit, quonam esset voto circa illos; cum enim dicit: Ut gratiam spiritualem vobis administrem, carnalem illos sensum assecutos significat; quia sub nomine Christi non illa quae Christus docuerat, fuerant assecuti, sed ea quae fuerant a Judaeis tradita.
PL 17, 53Bこうして彼は、彼らに対する自分の願いがどのようなものであったか、その望みの意志を示す。「霊的な恩寵を汝らに分け与えたい」と言うとき、彼らが肉的な思いに至っていたことを示しているからである。キリストの名のもとに、キリストが教えたことではなく、ユダヤ人から伝えられたことを身につけていたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.67
Se autem cupere citius venire, ut ab hac illos traditione abstraheret, et spirituale illis traderet donum, ut acquirat illos Deo, participes illos faciens gratiae spiritalis, ut in professione et fide sua essent perfecti.
PL 17, 53Cまた、早く来たいと願うのは、彼らをこの伝承から引き離し、霊的な賜物を彼らに伝え、神のために彼らを獲得し、彼らを霊的な恩寵にあずからせて、その告白と信仰において完全にするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.68
Hinc datur intelligi superius non fidem illorum laudasse, sed facilitatem et votum circa Christum; christianos enim se profitentes, sub Lege agebant simpliciter, sicut illis fuerat traditum.
PL 17, 53Cここから、先に彼が褒めたのは彼らの信仰ではなく、キリストに対する彼らの素直さと願いであったことが分かる。キリスト教徒を自称しながら、伝えられたとおり、ひたすら律法の下で生活していたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.69
Nam misericordia Dei ad hoc data est, ut Lex cessaret, quod saepe jam dixi; quia Deus consulens infirmitati humanae, sola fide addita legi naturali, hominum genus salvare decrevit.
PL 17, 53C神の慈しみは、律法が廃れるために与えられた。これは私がすでにしばしば述べたとおりである。神は人間の弱さを思いやり、自然の法に信仰だけを加えて、人類を救うことを定めたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.70
Quid est tamen ut cum scriptis illos corrigat, et a carnali sensu abstrahat, praesentiam suam necessariam dicat, ut gratiam illis spiritalem ministraret; cum ea quae scribit, spiritalia sint: nisi propter hoc quia aliter dicta ad aliud solent rapi, sicut ab haereticis fit?
PL 17, 53Cそれにしても、彼が書簡で彼らを矯正し、肉的な思いから引き離しながら、霊的な恩寵を彼らに授けるために自分の臨席が必要だと言うのは、どういうわけか。書いている事柄は霊的であるのに。異端者がするように、別の意味で言われたことが別の方向へ引きずられるのが常だからでなくて、何であろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.71
Ideo desiderat ut praesens doctrinam evangelicam sensu quo scribit, his tradat; ne sub auctoritate litterarum ejus non auferretur error, sed firmaretur: quippe cum praesens quae verbis suadere non poterat, suaderet virtute, ut magis illis proficiat aditis.
PL 17, 53Dそれゆえ彼は、自分がその場にいて、書いている意味のとおりに福音の教えを彼らに伝えることを望む。そうでなければ、その手紙の権威のもとで、誤りが除かれず、かえって固められてしまうからである。その場にいれば、言葉では説き勧められなかったことを力によって説き勧めることができ、彼らを訪れることでいっそう彼らに益をもたらせるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.72
(Vers. 12.) Id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam. Consolari se dicit cum illis, si apprehendant spiritalia; quia quamvis congaudeat fidei illorum, doleat tamen quia non rectam accipiebant fidem.
PL 17, 53D(第12節)「すなわち、汝らの中で、互いのものである信仰、汝らのものと私のものとの信仰によって、共に慰められるためである」。彼は、彼らが霊的なものを把握するなら、彼らと共に慰められると言う。彼らの信仰を共に喜んではいても、彼らが正しい信仰を受けていないことを悲しんでいたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.73
Hoc affectu fuit Apostolus, ut aliena vitia quasi sua doleret. Ac per hoc consolemur, inquit, per unam atque eamdem fidem, ut tunc consolatio una sit, si unius fidei efficerentur in Christo; ut administratio gratiae spiritalis, evangelizante Apostolo, hunc praestaret effectum.
PL 17, 54A使徒はこうした心情の人であり、他人の悪徳をも自分のもののように悲しんだ。それゆえ「一つの同じ信仰によって慰められよう」と彼は言う。慰めが一つになるのは、彼らがキリストにおいて一つの信仰の者となるときであり、使徒が福音を告げ、霊的な恩寵を分け与えることが、この結果をもたらすためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.74
(Vers. 13.) Non autem arbitror ignorare vos, fratres, quia saepe proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.
PL 17, 54A(第13節)「兄弟たちよ、汝らが知らないことはないと私は思う。私はしばしば汝らのもとへ行こうと企てたが、今に至るまで妨げられてきた」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.75
Propositum et votum suum ostendit, quod quidem scire illos non ambigit per eos fratres, qui ab Hierusalem vel confinibus civitatibus causa suae religionis ad Urbem veniebant, sicut Aquilla et Priscilla, votum ejus insinuantes Romanis.
PL 17, 54A自分の企てと願いを示す。それを彼らが知っていることを彼は疑わない。エルサレムやその近隣の都市から、自らの信仰のゆえに都〔ローマ〕へ来る兄弟たち、たとえばアキラとプリスキラが、彼の願いをローマ人に伝えていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.76
Cum enim saepe vellet venire, et prohiberetur, sic factum est ut scriberet epistolam; ne diu in mala exercitatione detenti, non facile corrigerentur. Et fratres eos vocat, non solum quia renati erant; sed et quia erant inter eos, licet pauci, qui recte sentirent.
PL 17, 54Bしばしば行こうとしたのに妨げられたので、手紙を書くことになった。悪い習慣に長く縛られたままで、容易に正されなくなることがないようにである。彼らを兄弟と呼ぶのは、彼らが新たに生まれたからだけでなく、少数ではあるが、彼らの中に正しく考える者がいたからでもある。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.77
Unde dixit: Vocatis sanctis (Rom. I, 7) . Quid tamen est, Vocatis sanctis? Si enim jam sancti sunt, quomodo vocantur, ut sanctificentur? Sed hoc ad Dei pertinet praescientiam, quia quos scit Deus futuros sanctos, jam apud illum sancti sunt, et vocati permanent.
PL 17, 54Bそこから「召された聖なる者たちへ」(ローマ1:7)と言った。しかし、「召された聖なる者たちへ」とはどういうことか。すでに聖なる者であるなら、聖とされるためにどうして召されるのか。だがこれは神の予知にかかわる。神が聖なる者となると知っている者たちは、すでに神のもとで聖なる者であり、召された者として留まるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.78
Prohibitum tamen se dicit usque ad tempus datae epistolae, a Deo utique, qui sciens adhuc imparatos illos, ad alias urbes direxit Apostolum, quae jam ad recipiendam veritatem essent capaces; quamvis sub nomine agerent Salvatoris, sed vitiis prohibebantur carnalibus; ne digni jam essent addiscere spiritalia.
PL 17, 54Bしかし彼は、手紙を出した時まで妨げられたと言う。それはもちろん神によってである。神は、彼らがまだ備えができていないと知っていたので、すでに真理を受け入れる力のある別の都市へ使徒を向かわせた。彼らは救い主の名のもとに行動してはいたが、肉的な悪徳に妨げられていて、霊的なことを学ぶにふさわしい者にまだなっていなかった〔ne digni jam essent は目的の形であるが、結果の意に取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.79
Denique volentes aliquando in Bithyniam ire, prohibiti sunt a sancto Spiritu Paulus et Silas (Act. XVI, 7) : cur, nisi sciret adhuc affectum deesse?
PL 17, 54C実に、あるときビティニアへ行こうとしたパウロとシラスは、聖なる霊に妨げられた(使徒言行録16:7)。なぜか。まだ〔その地の人々に〕心情が欠けていると〔霊が〕知っていたからでなくて何であろう。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.80
Apud Corinthios autem commonetur Apostolus, dicente Domino: Loquere, ne tacueris; quia populus mihi multus est in hac civitate (Act. XVIII, 9, 10) .
PL 17, 54Cコリントでは、使徒は諭された。主はこう言う。「語れ、黙っているな。この都市には私の民が多いからだ」(使徒言行録18:9, 10)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.81
Non ergo otiose prohibitum se dicit, sed et causas morarum discrevit, et hos ut se praepararent adhortatus est; ut audientes sibi gratiam spiritalem ministrandam fore, dignos se efficerent, a vitiis carnalibus abstinentes, ad excipiendam eam.
PL 17, 54Cだから、妨げられたと彼が言うのは理由なしにではない。遅れた理由をはっきりと区別し、彼らに身を整えるよう勧めている。霊的な恩寵が自分たちに分け与えられると聞いて、それを受けるにふさわしい者となるため、肉的な悪徳を慎むようにである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.82
Ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in caeteris gentibus. Pro utilitate communi cupidum se veniendi ad hos declarat, ut et hi salutem spiritalis gratiae consequantur, ratam habentes fidei suae professionem; ut hic fructum habeat apud Deum ministerii sui, per quod lacessit illos ad fidem rectam, exemplo caeterarum gentium: promptior enim fit quis ad rem sibi traditam, si illi multos videat assentiri.
PL 17, 54C「汝らのもとでも、他の異邦人のもとでと同じように、何らかの実りを得るために」。共通の益のために、彼らのもとへ行くことを望んでいると明言する。彼らもまた霊的な恩寵による救いを得て、信仰の告白を確かなものとするためであり、また彼自身が、その務めの実りを神のもとで得るためである。その務めによって彼は、他の異邦人の例にならうよう、彼らを正しい信仰へ促すのである。人は、自分に伝えられた事柄に多くの人が同意しているのを見るなら、いっそう進んでそれに向かうからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.83
(Vers. 14.) Graecis et Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. Debitorem se dicit horum, quos memorat, quia ad hoc missus est, ut omnibus praedicaret: per quod etiam omnes significat debitores; confiteri enim creatorem Deum, ex quo omnia, et per quem omnia, et debitus honor est, et salus confitentis.
PL 17, 54D(第14節)「ギリシア人にも異国人にも、知者にも愚者にも、私は負い目がある」。挙げた者たちに対して負い目があると言うのは、すべての人に宣べ伝えるために遣わされたからである。それによって、すべての人が負い目を負っていることも示している。万物がそこから出、万物がそれを通して存在する創造者なる神を告白することは、当然帰すべき誉れであり、告白する者の救いでもあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.84
Graecos ergo gentiles posuit, sed eos qui Romani dicantur sive natione, sive adoptione: Barbaros vero eos qui Romani non sunt, quorum genus adversum est, et sunt gentiles.
PL 17, 55Aしたがって、「ギリシア人」で異邦人を指したが、それは出自によってであれ養子縁組によってであれ、ローマ人と呼ばれる者たちである。「異国人」とは、ローマ人でない者、その種族が敵対しており、異邦人である者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.85
Sapientes autem illos dixit, qui mundanis rationibus eruditi, sapientes vocantur in saeculo; dum aut siderum speculatores sunt, aut mensuris, aut numeris, aut arti grammaticae student, rhetoricae, aut musicae.
PL 17, 55A「知者」と言ったのは、世の道理で学び、世で知者と呼ばれる者たちである。星を観察する者、測量や数に携わる者、あるいは文法、修辞学、音楽を学ぶ者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.86
His omnibus ostendit nihil haec prodesse, nec vere sapientes esse, nisi credant in Christum: stultos vero hos dixit, qui simplicitatem sequentes, harum rerum imperiti sunt. His omnibus missum se praedicare testatur.
PL 17, 55Aこれらすべての者に対して、これらは何の益もなく、キリストを信じなければ本当の知者でもないことを示している。「愚者」と言ったのは、素朴さに従い、これらのことに通じていない者たちである。これらすべての者に遣わされて宣べ伝えているのだと彼は証言する。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.87
De Judaeis autem tacuit, quia magister gentium est. Ac per hoc debitorem se profitetur; quia ad hoc accepit doctrinam, ut tradat: et cum tradit, acquirat.
PL 17, 55Aユダヤ人については黙った。異邦人の教師だからである。それゆえ自分が負い目ある者だと公言する。教えを受けたのは伝えるためであり、伝えるとき、獲得するからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.88
(Vers. 15.) Itaque quod in me est, promptus sum, et vobis qui Romae estis, evangelizare. Quamvis se missum praedicare omnibus dicat gentibus, promptum tamen se Romanis asserit tradere Evangelium gratiae Dei, apud quos regni Romani caput et sedes est.
PL 17, 55A(第15節)「そこで、私に関するかぎり、私は用意ができている。ローマにいる汝らにも福音を告げ知らせる用意が」。すべての異邦人に宣べ伝えるために遣わされたと言いながら、神の恩寵の福音をローマ人に伝える用意があると断言する。ローマ人のもとには、ローマ帝国の首都と座があるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.89
Ad membrorum enim utilitatem vel requiem pertinet, si caput inquietum non fuerit. Ideo Romanorum pacem optat, ut non multum se jactet Satanas, et uberiores fructus habeat operis sui.
PL 17, 55B頭が騒がしくなければ、それは肢体の益となり、安らぎとなる。だから彼はローマ人の平和を願う。サタンが大いにのさばらず、〔使徒が〕自らの業のいっそう豊かな実りを得られるようにである〔habeat の主語は定かでない。使徒と取った。サタンと取れば「サタンが自らの業のいっそう豊かな実りを得ないように」となる〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.90
(Vers. 16.) Non enim erubesco Evangelium; virtus enim Dei est in salutem omni credenti. Hoc dicto illos tangit, a quibus acceperant non rectam fidem, apostolorum tamen doctrinam virtus commendabat; ut quia incredibile videbatur, quod praedicabatur, signa et prodigia ab apostolis facta testimonio essent, non diffidendum de iis quae ab illis dicebantur, in quibus tanta virtus inesset (nulli enim dubium verba virtuti cedere, ac per hoc quoniam illorum nulla visa erant portenta, praedicatio illorum sine virtute Dei erat), ideoque non se dicit erubescere Evangelium Dei, illos autem erubescere; quia quod illi tradiderant, in reprehensionem veniebat, nec quoquam testimonio firmabatur, et discordabat a doctrina apostolica.
PL 17, 55B(第16節)「というのも、私は福音を恥としない。福音は、信じるすべての者に救いをもたらす神の力だからである」。この言葉で彼は、彼らが正しくない信仰を受けた相手に触れる。それでも使徒たちの教えは力によって裏づけられていた。宣べ伝えられたことは信じがたく見えたので、使徒たちによってなされたしるしと不思議が証しとなり、使徒たちの語ることを疑ってはならない、そこにはこれほどの力が宿っているからである(言葉が力に譲ることは誰にも疑いがなく、したがって彼ら〔偽の教師〕については何の不思議も見られなかったのだから、彼らの宣教には神の力がなかった)。それゆえ彼は、自分が神の福音を恥じていないと言い、彼らは恥じていると言う。彼らが伝えたものは非難を受け、どんな証しによっても確かめられず、使徒の教えと食い違っていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.91
Virtus igitur Dei est, quae invitat ad fidem, et dat salutem omni credenti, dum peccata donat, et justificat; ut a secunda morte detineri non possit signatus mysterio crucis.
PL 17, 55Cしたがって、信仰へ招き、信じるすべての者に救いを与えるのは神の力である。罪を赦し、義とするとき、十字架の奥義で印づけられた者は、第二の死に捕らえられえないのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.92
Praedicatio enim crucis Christi indicium est mortis evictae, dicente apostolo Joanne: Ad hoc enim venit Filius Dei, ut solveret opera diaboli (I Joan. III, 9) , ut omnis credens non teneatur a morte; quia signum habet quod victa mors est.
PL 17, 55Cキリストの十字架の宣教は、死が打ち負かされたしるしだからである。使徒ヨハネが言うとおりである。「神の子が来たのはこのためである。悪魔の業を滅ぼすためである」(一ヨハネ3:9)〔引かれた句は一ヨハネ3:8〕。信じる者がみな死に捕らえられないためであり、その者は、死が打ち負かされたというしるしを持つからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.93
Judaeo primum, et Graeco. Id est, huic qui ex genere est Abrahae, et huic qui ex gentibus; in Graeco enim gentilem significat: in Judaeo vero eum, qui ex genere fuerit Abrahae.
PL 17, 55D「まずユダヤ人に、またギリシア人に」。すなわち、アブラハムの血筋に属するこの者にも、異邦人に属するこの者にも、ということである。「ギリシア人」で異邦人を指し、「ユダヤ人」でアブラハムの血筋に属する者を指すのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.94
Nam Judaei ex tempore Judae Machabaei dici coeperunt, qui in causa cladis restitit sacrilegiis gentium, et fiducia Dei collegit populum, et defendit genus suum. Fuit autem ex filiis Aaron.
PL 17, 55Dユダヤ人は、ユダ・マカバイの時から呼ばれるようになった。彼は、災厄の原因となった異邦人の冒瀆行為に抗し、神への信頼をもって民を集め、自分の種族を守った。彼はアロンの子らの出であった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.95
Quamvis ergo praeponat Judaeum causa Patrum, tamen similiter etiam ipsum indigere dicit dono Evangelii Christi. Si ergo et Judaeus non justificatur, nisi per fidem Christi Jesu; quid opus est esse sub Lege?
PL 17, 56Aだから、父祖たちのゆえにユダヤ人を先に置いてはいるが、彼もまた同じようにキリストの福音の賜物を必要としていると言う。それなら、ユダヤ人もキリスト・イエスへの信仰によらなければ義とされないのに、律法の下にいる必要が何であろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.96
(Vers. 17.) Justitia enim Dei revelatur in eo ex fide in fidem. Hoc dicit, quia in illo qui credit, sive Judaeus sit, sive Graecus, justitia Dei revelatur (Habac. II, 4) .
PL 17, 56A(第17節)「というのも、神の正義は、信仰から信仰へと、そのうちに啓示されるからである」。これは、信じる者のうちに、ユダヤ人であれギリシア人であれ、神の正義が啓示されるということである(ハバクク2:4)〔ここにハバククの句は引かれていない。この引照は、あとに引かれる「義人は信仰によって生きる」に当たる〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.97
Justitiam Dei dicit, quia gratis justificat impium per fidem, sine operibus Legis, sicut alibi dicit: Ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex Lege est, sed illam, quae ex fide est (Phil. III, 9) .
PL 17, 56A神の正義と言うのは、神が、律法の業なしに、信仰によって不敬虔な者を無償で義とするからである。別の箇所でこう言うとおりである。「私が彼のうちに見いだされるように。律法からの私の正義ではなく、信仰からの正義を持つ者として」(フィリピ3:9)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.98
Quae ex Deo est justitia in fide, ipsam justitiam dicit revelari in Evangelio; dum donat homini fidem per quam justificetur. Ostenditur enim in eo veritas et justitia Dei, dum credit et profitetur: justitia est Dei, quia quod promisit, dedit.
PL 17, 56B神に由来する、信仰における正義、まさにこの正義が福音において啓示されると彼は言う。神が人に、それによって義とされる信仰を与えるからである。人が信じて告白するとき、そのうちに神の真実と正義が示される。約束したものを与えたゆえに、それは神の正義である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.99
Ideo credens hoc esse se consecutum, quod promiserat Deus per prophetas suos, justum Deum probat, et testis est justitia ejus.
PL 17, 56Bだから、神が預言者たちを通して約束したものを自分は得たと信じる者は、神が正しいことを証しし、神の正義の証人となる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.100
Ex fide in fidem. Quid aliud est, ex fide in fidem, nisi quia fides Dei est in eo, quod de se repromisit; et fides hominis, qui credit promittenti; ut ex fide Dei promittentis in fidem hominis credentis Dei justitia reveletur?
PL 17, 56B「信仰から信仰へ」。「信仰から信仰へ」とは、神の信実〔fides〕が自らについて約束したことのうちにあり、人の信仰が約束する者を信じることのうちにある、ということでなくて何であろう。約束する神の信実から、信じる人の信仰へと、神の正義が啓示されるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.101
In credente enim justus Deus apparet: in eo autem qui non credit, injustus videtur; negat enim veracem Deum, qui non credit Deum dedisse quod promisit. Hoc contra Judaeos loquitur, qui negant hunc esse Christum, quem promisit Deus.
PL 17, 56B信じる者においては、神は正しい者として現れ、信じない者においては、不正な者に見える。約束したものを神が与えたことを信じない者は、神が真実であることを否定するからである。これは、神が約束したこの者がキリストであることを否定するユダヤ人に対して語っている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.102
Sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit (Habac. II, 4) . Propterea ad exemplum prophetae Habacuc se convertit, ut declararet olim ostensum justum ex fide, non ex Lege vivere, hoc est, non justificari hominem apud Deum per Legem, sed per fidem: vita enim ex fide non haec praesens est, sed futura; quia justus ex fide vivit, sed apud Deum.
PL 17, 56C「『義人は信仰によって生きる』と書かれているとおりである」(ハバクク2:4)。それゆえ彼は預言者ハバククの例に立ち返り、義人は信仰によって生きるのであって律法によってではない、すなわち人が神のもとで義とされるのは律法によらず信仰によるのだと、昔から示されていたことを明らかにした。信仰による生命は、この現在のものではなく、将来のものだからである。義人は信仰によって生きるが、それは神のもとにおいてである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.103
(Vers. 18.) Revelatur enim ira Dei de coelo in omnem impietatem et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent.
PL 17, 56C(第18節)「というのも、神の怒りは天から、神の真理を不義のうちに押さえつけている人々のあらゆる不敬虔と不義に対して啓示されるからである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.104
Sicut enim in illo qui credit, justitia Dei revelatur, sicut supra memoravi; ita et in eo qui non credit impietas et injustitia revelatur.
PL 17, 56C信じる者においては、先に述べたとおり神の正義が啓示されるように、信じない者においては、不敬虔と不義が啓示される。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.105
Ex ipsa enim coeli fabrica iratus illis Deus videtur; idcirco enim tam pulchra astra condidit, ut ex iis quantus et quam admirabilis creator eorum est, possit agnosci, et solus adorari.
PL 17, 56C天の造りそのものから、神が彼らに怒っていることが見て取れる。これほど美しい星々を造ったのは、それらから、それらの造り主がいかに偉大で驚嘆すべき者であるかを知り、ただ造り主だけを礼拝できるようにするためだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.106
Unde scriptum est in psalmo: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII, 2) .
PL 17, 56Dそれゆえ詩篇に書かれている。「天は神の栄光を物語り、その手の業を大空は告げ知らせる」(詩篇18:2)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.107
Per naturalem ergo legem reum facit genus humanum; potuerunt enim id per legem naturae apprehendere, fabrica mundi testificante, auctorem Deum solum diligendum, quod Moyses litteris tradidit (Deut. VI, 5) : sed impii facti sunt non colendo creatorem, et injustitia in eis apparet, dum videntes dissimulant a veritate, non fatentes unum Deum.
PL 17, 56Dこうして彼は、自然の法によって人類を有罪とする。世の造りが証ししているので、自然の法によって、造り主である神だけを愛すべきことを把握できたからである。モーセがそれを文字にして伝えた(申命記6:5)。しかし彼らは、造り主を拝まなかったので不敬虔になった。見ていながら真理から目をそらし、唯一の神を告白しないとき、不義が彼らのうちに現れる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.108
(Vers. 19.) Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Notitia Dei manifesta est ex mundi fabrica; ut enim Deus, qui natura invisibilis est, etiam visibilibus possit sciri, opus factum est ab eo, quod opificem visibilitate sua manifestaret, ut per certum incertum posset sciri: ac per hoc quod caeteris impossibile est, ille esse Deus omnium crederetur, qui hoc opus fecit.
PL 17, 57A(第19節)「というのも、神について知られうることは、彼らのうちに明らかだからである」。神の認識は世の造りから明らかである。本性上見えない神が、見えるものによっても知られうるように、神はその業を造った。それは、造り主を、その見えるあり方によって示すためであり、確かなものによって不確かなものが知られうるようにするためである。それゆえ、他のものには不可能なことをなしたのだから、この業を造った者こそがすべての神であると信じられることになる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.109
「神が彼らに明らかにしたからである」。すなわち、それによって信仰を通して神を知ることのできる業をなしたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.110
(Vers. 20.) Invisibilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
PL 17, 57A(第20節)「というのも、その見えないものは、世界の創造以来、造られたものによって知られ、見て取られるからである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.111
Idem sensus est, quem repetit; ut absolutius doceat quia cum per se potentia et majestas Dei creaturae oculis aspici non possint, opere mundi intellecta conspiciuntur.
PL 17, 57B同じ意味であり、それを繰り返しているのは、いっそう完全に教えるためである。すなわち、神の力と威光はそれ自体では被造物の目に見られえないが、世の業によって知られ、見て取られるということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.112
Hoc igitur genere reos facit eos, qui sine lege vixerunt et naturae et Moysi; consuetudine enim peccandi obruerunt legem naturae, oblitique memoriam ejus: legem autem quae ad reformationem data fuerat, percipere noluerunt, ut duplici modo obnoxii fierent damnationi.
PL 17, 57Bこうして彼は、自然の法もモーセの律法もなしに生きた者たちを有罪とする。罪を犯す習慣によって自然の法を覆い隠し、その記憶を忘れたからである。矯正のために与えられた律法は、受け入れようとしなかった。こうして二重に断罪を免れなくなった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.113
Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles. Ut omnino excusari impietas non possit, adjecit etiam virtutem Dei, et divinitatem sempiternam cognitam esse ab hominibus, et stupore quodam hebetasse ad honorandum Deum, quem et esse, et operari ad utilitatem suam non ignorarent; ea enim quae humanis usibus evoluto anno gignuntur, ipsum decrevisse nulli in dubium venit.
PL 17, 57B「その永遠の力と神性もまた、そのため彼らは弁解の余地がない」。不敬虔が決して弁解されえないように、神の力と永遠の神性が人々に知られていたこと、そして人々が一種の鈍さによって、神を敬うことに鈍くなったことを付け加えたのである。神が存在することも、自分たちの益のために働くことも、彼らは知らなかったはずがないのだから。年が巡って人間の用のために生じるものを、神が定めたということは、誰にも疑いにならない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.114
Aeterna ergo virtus ejus Christus est, per quem instituit, quae non erant, et manent in eo. Cujus si dudum persona agnita non est, opera tamen manifesta sunt: Divinitas vero, quia in opere sibi decreto perdurant elementa rerum.
PL 17, 57Cしたがって、神の永遠の力とはキリストであり、キリストを通して神は、存在しなかったものを造り立てた。それらはキリストのうちに存続する。そのペルソナが長らく認められなかったとしても、その業は明らかである。また「神性」と言うのは、万物の元素が、それぞれに定められた業のうちに存続しているからである〔Divinitas vero の文には述語が無い。「神性と言うのは」と補って取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.115
「彼らが弁解の余地のないものとなるために」。多くの仕方で有罪と証明される者は、弁解されえないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.116
(Vers. 21.) Quoniam cum cognovissent Deum; non sicut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt.
PL 17, 57C(第21節)「というのも、彼らは神を知りながら、神として崇めず、感謝もしなかったからである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.117
Usque adeo non ignoraverunt, ut faterentur unum esse principium, a quo omnia initium sortita sint, coelestia et terrestria et inferna: et hunc unum esse qui omnibus decreverit proprietates et officia naturaliter; et haec scientes non egerunt gratias. De anterioribus loquitur, ut praesentes et futuros corrigat.
PL 17, 57C彼らは知らなかったわけではなく、万物がそこから始まりを得た唯一の根源——天のものも地のものも冥界のものも——があることを認め、この唯一の者が万物に性質と務めを生来定めたことも認めていた。それを知りながら感謝しなかったのである。過去の者たちについて語るのは、現在と将来の者たちを正すためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.118
Sed evanuerunt in cogitationibus suis. Evanuerunt; videntes enim mundum miro ornatu aptatum ab eo, quem ejus opificem cognoverant, dissimulaverunt.
PL 17, 58A「かえって、自分の思いの中で空しくなった」。空しくなったのである。世界が、自分たちが造り主と認めていた者によって、見事な装いで整えられているのを見て、知らぬふりをしたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.119
Et obscuratum est insipiens cor eorum. Nebula erroris texit cor illorum, quia cum creatorem ex iis, quae fecit pulchra, amplius honorificare debuerint, obtusi sunt, relicto illo, haec sola dicentes sibi sufficere ad culturam, quae videntur.
PL 17, 58A「その愚かな心は暗くなった」。誤りの霧が彼らの心を覆った。造り主が美しく造ったものから、いっそう造り主をあがめるべきであったのに、鈍くなり、造り主を捨てて、目に見えるこれらだけで崇拝に足りると言ったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.120
(Vers. 22.) Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Sapientes enim se arbitrantur; quia rationes physicas investigasse se putant, scrutantes cursus siderum, et qualitates elementorum, dominum autem horum spernentes; ideo stulti sunt; cum si haec laudanda sint, quanto magis creator illorum!
PL 17, 58A(第22節)「というのも、自分は知者だと言いながら、彼らは愚かになったからである」。彼らは自分を知者だと思っている。自然の道理を究めたと考え、星の運行や元素の性質を調べながら、その主を軽んじているからである。それゆえ愚かである。もしこれらが称賛に値するなら、それらの造り主はなおさらではないか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.121
Solent tamen pudorem passi, neglecti Dei misera uti excusatione, dicentes per istos posse ire ad Deum, sicut per comites pervenitur ad regem.
PL 17, 58Bしかし彼らは、神をないがしろにしたことに恥じらいを覚えると、みじめな言い訳を使うのが常である。王のもとへは側近を通して至るように、これらを通して神のもとへ行くことができる、と言うのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.122
Age, numquid tam demens est aliquis, aut salutis suae immemor, ut honorificentiam regis vindicet comiti; cum de hac re si qui etiam tractare fuerint inventi, jure ut rei damnentur majestatis?
PL 17, 58Bさあ、王の栄誉を側近に帰すほど狂った者、自分の身の安全を忘れた者が誰かいるだろうか。この件について論じる者が見つかっただけでも、法に従って大逆の罪人として断罪されるというのに。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.123
Et isti se non putant reos, qui honorem nominis Dei deferunt creaturae, et relicto Domino, conservos adorant; quasi sit aliquid plus, quod reservetur Deo.
PL 17, 58Bそれなのにこの者たちは、神の名の栄誉を被造物に帰し、主を捨てて仲間の僕たちを礼拝しながら、自分が有罪だとは思っていない。神に取っておくべきもっと大きな何かがあるかのようにである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.124
Nam et ideo ad regem per tribunos aut comites itur; quia homo utique est rex, et nescit quibus debeat rempublicam credere. Ad Deum autem, quem utique nihil latet (omnium enim merita novit), promerendum, suffragatore non opus est, sed mente devota. Ubicumque enim talis locutus fuerit ei, respondebit illi.
PL 17, 58B王のもとへ将校や側近を通して行くのは、王が人間であり、国家を誰に託すべきか分からないからである。しかし神は、もちろん何も隠されることがなく(すべての者の功績を知っているのだから)、神に取り入るには、とりなす者は要らない、ただ敬虔な精神が要る。そのような者が神に語るなら、どこであれ、神は応える。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.125
(Vers. 23.) Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis.
PL 17, 58C(第23節)「そして彼らは、朽ちない神の栄光を、朽ちる人間の像の似姿に替えた」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.126
Sic obcaecatum est cor illorum, ut majestatem invisibilis Dei, quem ex his factis agnoverant, non hominibus, sed quod pejus est, et inexcusabile crimen, in similitudinem hominum mutarent; ut forma corruptibilis hominis Deus ab his vocetur, hoc est, simulacrum hominis: ut quos vivos hoc nomine donare non audent, mortuorum imagines in gloriam Dei recipiant.
PL 17, 58C彼らの心は盲いて、これらの業から知った見えない神の威光を、人間にではなく——それは、さらに悪く、弁解できない罪過であるが——人間の似姿へと替えてしまった。朽ちる人間の姿、すなわち人間の像が、彼らによって神と呼ばれるに至ったのである。生きているうちはこの名を与えようとしない者たちの、死んだのちの像を、神の栄光のうちに受け入れるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.127
Quanta hebetudo, quanta stultitia, hos sapientes appellare ad suam damnationem, apud quos plus potest imago quam veritas; et mortui potiores sunt vivis!
PL 17, 58C何という鈍さ、何という愚かさだろう。この者たちが知者と呼ばれることは、彼ら自身の断罪に至る。彼らのもとでは、真理より像が力を持ち、死者が生者よりも尊ばれているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.128
A vivo enim Deo recedentes, mortuis favent, in quorum numero sunt, sicut scriptum est in sapientia Salomonis: Mortalis fingit mortuum manibus iniquis (Sap. XV, 27) .
PL 17, 58C生ける神から離れて、死者に肩入れしているのである。彼らはその数の中にいる。ソロモンの知恵の書に書かれているとおりである。「死すべき者が、不法な手で死せるものを形作る」(知恵の書15:27)〔引かれた句は知恵の書15:17〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.129
Et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. His subjectis cumulavit ad poenam hebetudinis, ut ultra stultitiam et vanitatem sint hujusmodi.
PL 17, 58D「また鳥や、四つ足の獣や、蛇の」。これらを付け加えることで、彼は鈍さへの刑罰を積み上げた。こうした者たちは、愚かさと空しさをさらに超えている、という意味である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.130
Sic enim Dei majestatem et gloriam minuerunt, ut horum quae minima et parva sunt, similitudini Dei honorificentiam darent; primi enim Babylonii Deum vocaverunt figmentum Beli cujusdam quondam hominis mortui, qui principatum in eos dicitur egisse.
PL 17, 59A彼らは神の威光と栄光を貶め、最も小さくささやかなこれらのものの似姿に、神の栄誉を与えるまでに至ったのである。最初にバビロニア人が、かつての死んだ人間ベルの作り物を神と呼んだ。ベルは彼らを支配したと言われる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.131
Coluerunt et serpentem draconem, quem occidit Daniel homo Dei (Dan. XIV, 26) , cujus similitudinem habent.
PL 17, 59A蛇である竜をも拝んだ。それを神の人ダニエルが殺した(ダニエル14:26)。彼らはその似姿を持つ。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.132
Aegyptii autem colebant quadrupedem, quam dicebant Apin, in similitudinem vaccae; quod malum imitatus est Hieroboam (II Reg. XII, 28) , vaccas instruens in Samaria, quibus sacrificarent Judaei; et volucres, quia Coracina sacra habebant pagani.
PL 17, 59Aエジプト人は、アピスと呼ぶ四つ足の獣を、雌牛の似姿で拝んでいた。この悪をヤロブアムが真似た(サムエル記下12:28)〔引かれた箇所は列王記三12:28〕。雌牛をサマリアに据えて、ユダヤ人がそれに犠牲をささげるようにしたのである。また鳥〔も拝まれた〕。異教徒が「コラキナ」の祭儀を持っていたからである〔Coracina は語義が定かでない。カラスにかかわる祭儀と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.133
Harum tamen omnium rerum quas memoravi, simulacra coluerunt Aegyptii, et alia quae nunc dicere non est necesse.
PL 17, 59Aしかしエジプト人は、私が挙げたこれらすべてのものの像を拝み、さらに今ここで述べる必要のない他のものも拝んだ。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.134
Haec ab his facta sunt, qui se sapientes aestimaverunt in mundo; quia enim invisibilem Deum agnoscentes non honoraverunt ista faciendo, nec in iis quae visibilia sunt, sapere potuerunt. Difficile enim in majoribus prudens, in minoribus non sapit.
PL 17, 59Bこれらは、世にあって自らを知者とみなした者たちによってなされた。見えない神を知りながら、これをなすことで神を敬わなかったので、見えるものの中でさえ、知恵を働かせることができなかったのである。大きなことで賢い者が、小さなことで分別を欠くのは、難しいからである〔ミーニュの脚注は、これを旧版と大多数の写本の読みとし、別の少数の写本は in majoribus imprudens, in minoribus sapit(大きなことで愚かで、小さなことで賢い)、ローマ版だけが in minoribus prudens, in majoribus non sapit(小さなことで賢く、大きなことで分別を欠く)と読むとして、後者を「愚かな意味」と退ける。刷られたとおりに訳した〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.135
(Vers. 24.) Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis illorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis.
PL 17, 59B(第24節)「それゆえ神は、彼らを心の欲望のままに、不潔のうちに引き渡した。彼らが自分の中で自分たちの体を辱めるようにである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.136
Quoniam, inquit, ad injuriam creatoris Dei figmenta et similitudines rerum deificaverunt, traditi sunt illudendi; et traditi non ut illa agerent, quae nolebant; sed ut illa perficerent, quae desiderabant.
PL 17, 59B彼は言う。造り主である神を侮辱して、作り物や事物の似姿を神としたので、あざけられるままに引き渡された。しかも、望まないことをさせるために引き渡されたのではなく、望んでいたことを成し遂げさせるために引き渡されたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.137
Et hic bonitas Dei est; cum enim dignum fuisset subjici illos, ut facerent quae nolebant et cruciarentur; quia licet bonum, si contra voluntatem fiat, amarum et malum est. Isti autem avertentes se a Deo, traditi sunt diabolo.
PL 17, 59Bここにも神の善性がある。望まないことをなすよう服させられ、苦しめられることが彼らにはふさわしかったのに、〔そうはされなかった〕からである。善いことであっても、意志に反して行われるなら、苦く、悪いからである。ところがこの者たちは神から背を向けたので、悪魔に引き渡された。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.138
Tradere autem est permittere, non incitare aut immittere; ut ea quae in desideriis conceperant, adjuti a diabolo explerent in opere: nec enim possent hujusmodi bonum cogitatum habere.
PL 17, 59C「引き渡す」とは、許すことであって、駆り立てたり差し向けたりすることではない。欲望のうちにはらんでいたことを、悪魔に助けられて行いによって成し遂げるためである。このような者たちは善い考えを抱くことができなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.139
Traditi ergo sunt in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Cum praeterita recolat, etiam praesentis temporis mala significat; quia traduntur nunc usque ut contumeliis afficiant corpora sua.
PL 17, 59Cそれゆえ彼らは「不潔のうちに、自分の中で自分たちの体を辱めるように」引き渡された。過去を思い起こしながら、現在の悪をも示している。今に至るまで、自分たちの体を辱めるように引き渡されているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.140
Originis enim illius nunc usque sunt homines qui dicuntur corpora sua dehonestare invicem. Cum cogitatio animae sit in crimine, corpora dicuntur dehonestari; quare, nisi quia macula corporis indicium est peccati animae? Cum enim corpus contaminatur, nemo ambigit animae esse peccatum.
PL 17, 59Cその起源に連なる人々は今に至るまでいて、互いに自分たちの体を辱めると言われる。罪過のうちにあるのは魂の思いであるのに、体が辱められると言われる。なぜか。体の汚れが魂の罪のしるしだからでなくて何であろう。体が汚されるとき、それが魂の罪であることを誰も疑わない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.141
(Vers. 25.) Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. Commutaverunt veritatem Dei in mendacium, hoc est nomen Dei qui verus est, dederunt iis, qui non sunt dii.
PL 17, 60A(第25節)「彼らは神の真理を偽りに替え、造り主よりも被造物を拝み、これに仕えた。造り主は世々にわたって祝福される者である。アーメン」。神の真理を偽りに替えたとは、真である神の名を、神でない者たちに与えたということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.142
Lapidibus enim et lignis, vel caeteris metallis auferentes quod sunt, dant illis quod non sunt, et hoc est immutare verum in falsum. Non enim vocantur jam lapis aut lignum, sed Deus: hoc est servire potius creaturae quam creatori.
PL 17, 60A石や木や他の金属から、それがあるところのものを奪い、あらぬものを与える。これが真を偽に替えることである。それはもはや石とも木とも呼ばれず、神と呼ばれる。これが造り主よりも被造物に仕えるということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.143
Non enim negant Deum, sed serviunt creaturae: quo non excusantur, sed accusantur magis; quia cognoscentes, non honorant Deum.
PL 17, 60A彼らは神を否定するのではなく、被造物に仕えている。そのため弁解されるのではなく、いっそう責められる。知っていながら神をあがめないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.144
Qui est benedictus in saecula. Amen; hoc est, verum. Deus vero ait: benedictus in saecula; quia permanet Deus; diis autem gentium ad tempus impietatis dat honorem; ideo non est verum. In Deo autem manet veritas.
PL 17, 60A「造り主は世々にわたって祝福される者である。アーメン」。すなわち、真実である、ということである。だが神については「世々にわたって祝福される」と言う。神は存続するからである〔底本は Deus vero ait。刷られたとおりに「だが神については」と取った。Deum verum ait(真の神について…と言う)とも読める〕。異邦人の神々には、不敬虔の続く間だけ栄誉が与えられる。だから、それは真実ではない。真理は神にとどまるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.145
Hanc benedictionem alio loco Filio Dei assignat, inter caetera dicens: Et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen (Rom. IX, 5) . Aut uterque ad Christum pertinens; aut eadem dixit de Filio, quae et de Patre.
PL 17, 60Bこの祝福を、彼は別の箇所で神の子に割り当て、ほかのことの中でこう言っている。「キリストも彼らから出た、肉によれば。キリストは万物の上にある神であり、世々に祝福される。アーメン」(ローマ9:5)。〔二つの箇所の〕どちらもキリストにかかわるか、さもなければ、父について述べたのと同じことを子についても述べたのである〔uterque の指すものは定かでない。ローマ1:25 とローマ9:5 の二つの箇所と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.146
(Vers. 26.) Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.
PL 17, 60B(第26節)「それゆえ神は彼らを、恥辱の情念へと引き渡した。彼らの女たちは、自然な用い方を、自然に反する用い方に替えた」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.147
Haec irato Deo propter idololatriam humano generi provenisse testatur, ut mulier mulierem turpi desiderio ad usum appeteret. Quod quidam aliter interpretantur, non perspicientes vim dicti.
PL 17, 60B神が偶像崇拝のゆえに怒ったために、これらのことが人類に起こったと彼は証言している。すなわち、女が女を、恥ずべき欲望をもって〔体の〕用いのために求めるに至ったのである。これをある人々は別様に解釈しているが、その語の意味するところを見抜いていない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.148
Quid est enim immutare naturalem usum in eum usum qui est contra naturam, nisi sublato concesso usu aliter uti, ut una atque eadem pars corporis uniuscujusque inter se invicem sexus aliter se ad usum praebeat, quam concessum est?
PL 17, 60C実に、自然な用い方を自然に反する用い方に替えるとは、許された用い方を取り去って別の仕方で用いること以外の何であろうか。すなわち、それぞれの性の同じ一つの体の部分が、互いに対して、許されているのとは別の仕方で用に供されることである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.149
Nam si illa est pars corporis quam putant, quomodo immutaverunt usum naturae, cum non habeant hujusmodi usum datum a natura? Superius jam dixerat traditos in immunditiam, non tamen qualitatem operis immunditiae ipsius ostenderat, pro quo nunc declarat:
PL 17, 60Cというのも、もし彼らの考えているのがあの体の部分であるなら〔「彼ら」は 1.147 で別様に解釈すると言われた人々を指し、その想定する体の部分を言うらしい〕、自然によってそのような用い方が与えられていないのに、どうして自然の用い方を替えたと言えようか。彼は上ですでに、彼らが不潔へと引き渡されたと述べていたが、その不潔の業そのものの性質は示していなかった。それをいま明らかにしている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.150
(Vers. 27.) Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes. Nunc manifestavit quomodo, quod superius de mulieribus dixit, intelligi debeat.
PL 17, 60C(第27節)「同様に男たちも、女の自然な用い方を捨てて、互いへの欲望に燃え、男が男に対して恥ずべきことを行った」。いま彼は、上で女たちについて述べたことをどう解すべきかを明らかにした。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.151
Quando autem subjecit: Similiter et masculi, dicens, exarserunt in desiderium sui; ostendit aperte peccatum mulierum. Denique non dixit de viris quod immutaverunt naturalem usum in invicem; quia hujusmodi usus huic parti concessus non est, sed de feminis.
PL 17, 61A彼が「同様に男たちも」と付け加え、「互いへの欲望に燃えた」と言ったとき、女たちの罪をはっきりと示している。実に、男たちについては、自然な用い方を互いに替えたとは言わなかった。そのような用い方はこの部分には許されていないからで、〔替えたと言ったのは〕女たちについてである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.152
Et quid mirum, cum hodieque tales mulieres reperiantur; ut sicut illud a viris, itaque et hoc a mulieribus sit inventum?
PL 17, 61Aそれに、今日もなおそのような女たちが見いだされるのだから、何の不思議があろうか。あの〔男たちの〕ことが男たちによって考え出されたように、このこともまた女たちによって考え出されたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.153
Denique mulieres inter se accusant, et viri similiter; manifestum est ergo ut qui jam veritatem Dei immutaverunt in mendacium, immutarent et naturalem usum in eum usum, per quem dehonestarentur, rei facti mortis secundae.
PL 17, 61A実に、女たちは互いに訴え合い〔accusant の意味は定かでない。互いに訴え合う、と取った〕、男たちも同様である。したがって、すでに神の真理を偽りに替えた者たちが、自然な用い方をも、それによって自らが辱められるような用い方に替えたのは明らかであって、彼らは第二の死に処せられるべき者となった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.154
Quoniam vero aliam legem dare non potest Satanas, nihil enim habet, concessa et licita in alium ordinem versat, ut dum aliter fiunt, quam concessa sunt, sint peccatum.
PL 17, 61Aしかしサタンは別の法を与えることができない。彼は何も持っていないからである。そこで、許された合法的なものを別の秩序へと転じ、許されているのとは別の仕方で行われることによって、それらが罪となるようにするのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.155
Et compensationem mercedis quam oportuit, erroris sui in semet ipsis recipientes. Hanc dicit compensationem esse contempti Dei, id est, turpitudinem et contaminationem; haec est enim prima causa hujus peccati. Quid enim pejus, quid deterius hoc peccato?
PL 17, 61B「そして、彼らは自らの誤りに対して当然受けるべき報いの償いを、自分自身の身に受けた」。彼は、これが軽んじられた神に対する償いであると言う。すなわち、恥辱と汚れである。これこそこの罪の第一の原因だからである。実に、この罪より悪いもの、これより劣悪なものがあろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.156
Quantum enim idololatria perimpium et gravissimum delictum est; tantum et compensatio ejus horrenda, et persordida passio est.
PL 17, 61B偶像崇拝が極めて不敬虔で最も重い罪であるのと同じだけ、その償いもまた恐ろしく、極めて汚らわしい情念である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.157
(Vers. 28.) Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Propter errores simulacrorum traditi sunt ad turpia facienda invicem, sicut jam dictum est.
PL 17, 61B(第28節)「そして、彼らが神を認識のうちにとどめることをよしとしなかったので、神は彼らを、ふさわしからぬことを行うように、不適格な思いへと引き渡した」。偶像の誤りのゆえに、彼らは、すでに述べたように、互いに対して恥ずべきことを行うよう引き渡されたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.158
Et quia impunitatem horum aestimaverunt, incuriosum Deum judicantes, ac per hoc negligendum. Hinc additum est, ut magis ac magis hebetati, ad omnia mala admittenda fierent promptiores; ut facta quae hominibus non ambigerent displicere, Deum crederent non vindicare.
PL 17, 61B彼らはこれらのことが罰せられないと見なし、神は無頓着であると判断して、したがって無視してよいとした。そこから、彼らがいよいよ鈍くなり、あらゆる悪を行うことにいよいよ敏くなるということが加えられた。人々に不快であることを疑いえない行いについて、神は罰しないと信じるに至ったのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.159
Nunc enumerat omnia mala, quae illis superaddita sunt; ut vel sic conversi ad naturalem intellectum, intelligerent, irato Deo, haec sibi provenisse.
PL 17, 61Cいま彼は、彼らに上乗せされたあらゆる悪を数え上げる。せめてそのようにして自然の理解に立ち返り、神が怒ったためにこれらのことが自分たちに起こったのだと悟るようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.160
(Vers. 29, 30.) Repletos, ait, omni iniquitate. Hic summatim locutus est, et subjicit membra iniquitatis: Malitia, impudicitia, inquit, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidiis, contentione, dolo, malignitate, susurratores, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum.
PL 17, 61C(第29・30節)「あらゆる不法に満ちた者たち」と彼は言う。ここで彼は要約して語り、続けて不法の肢体を挙げる。「悪意、不品行、貪欲、邪悪に、また妬み、殺人、争い、欺き、陰険さに満ち、陰口を言う者、中傷する者、神に憎まれる者、侮辱する者、高慢な者、驕る者、悪の考案者」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.161
Caput iniquitatis malitiam dixit, cujus opus fornicationem posuit atque avaritiam. Haec fornicatio habet in se et adulterium; si enim dixisset adulterium, videbatur excusasse fornicationem, sicut leges Romanae: ideo quod minus est posuit, ut quod majus est, inultum non possit credi.
PL 17, 62A彼は悪意を不法の頭と呼び、その業として、淫行〔見出し語は「不品行」(impudicitia)。注解はここを fornicatio と言う〕と貪欲を置いた。この淫行は姦淫をも含んでいる。もし姦淫と言っていたなら、ローマの法のように、淫行を免じたように見えたであろう。そこで、軽いほうを置いて、重いほうが罰せられずにいるとは信じられないようにしたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.162
Deinde adjecit, nequitia, cujus affectus invidiam parit et homicidia, contentionem ac dolum.
PL 17, 62A次に彼は「邪悪」を付け加えた。その心の動きは、妬みと殺人、争いと欺きを生む。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.163
Post haec subjecit, malignitate, quae gignit susurrationes atque detractiones; et quoniam haec Deo non displicere non possunt, ait: Deo odibiles; et quia nec hominibus placent, contumeliosos, inquit, superbos, elatos, inventores, id est, auctores, malorum.
PL 17, 62Aこれに続けて「陰険さ」を加えた。それは陰口と中傷を生む。そして、これらが神に疎まれないはずがないので、「神に憎まれる者」と言い、また人々にも喜ばれないので、「侮辱する者、高慢な者、驕る者、悪の考案者」、すなわち悪の創始者、と言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.164
Non ergo semper malum. Isti autem imitatores facti patris sui diaboli, idololatriae malum invenerunt, per quod omnia vitia in mundo sunt nata, et perditio maxima.
PL 17, 62Bゆえに、悪は常にあったのではない。しかるにこれらの者は、父である悪魔の模倣者となって、偶像崇拝という悪を考案し、それによって世のあらゆる悪徳と最大の滅びが生じた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.165
Nam diabolus, quem ab initio Scriptura peccare testatur (I Joan. III, 8) , quamquam tyrannicae praesumptioni studeat, non tamen id ausus est profiteri, ut dicat: Ego sum Deus.
PL 17, 62B悪魔は、聖書が初めから罪を犯していると証言する者であり(一ヨハネ3:8)、僭主的な思い上がりを志してはいても、「私は神である」と言うことまでは、あえて公言しなかった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.166
Denique inter caetera dixit ad Dominum: Haec omnia mihi tradita sunt (Luc. IV, 6) , non dicit: A me sunt; vel, mea sunt. Et in libro Job potestatem sibi dari exposcit (Job I, 12) .
PL 17, 62B実に、彼はほかのことの中で主にこう言った。「これらはすべて私に渡されている」(ルカ4:6)。彼は「私から出たものだ」とも「私のものだ」とも言わない。またヨブ記では、自分に権能が与えられるよう求めている(ヨブ記1:12)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.167
Quamobrem pejores isti sunt, qui non tantum elementis, sed et figmentis tribuunt deitatem.
PL 17, 62Bそれゆえ、元素にだけでなく造り物にまで神性を帰する者たちは、〔悪魔よりも〕悪い。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.168
(Vers. 31.) Parentibus non obedientes. Quanta autem insolentia arrepti sunt, ut nec parentes suos, quos auctores in nativitate habent, agnoscerent, quique se natos gauderent: illos tamen per quos esse coeperant, contemnebant!
PL 17, 62B(第31節)「親に従わない者」。何という不遜に取りつかれたことか。自分の誕生の元である親を認めようとせず、自分が生まれたことを喜びながら、自分の存在の始まりの元となった人々を軽んじたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.169
Hoc est esse sine intellectu, sine charitate, sed Dei; nam erat in illos charitas carnis. Hi Dei justitiam cognoscentes per legem naturae (sciverunt enim haec Deo displicere, sed in animo ponere noluerunt Quoniam qui haec agunt, digni sunt morte ), usque adeo justitiam Dei cognoverunt, ut non negent haec omnia, quae faciant, poena digna et morte.
PL 17, 62Cこれは、理解なく、愛なくあること、ただし神への愛なくあることである〔底本は sed Dei で、言葉が足りない。「愛なく」を神への愛に限る句と取った。ミーニュの脚注は、コルビー写本などの系統がこの前後を別の文で伝え、nec Dei nec hominum habentes affectum(神への情も人への情も持たない)と読むことを挙げる〕。彼らには肉への愛があったからである。彼らは、自然の法によって神の正義を知っていた(これらのことが神に喜ばれないと知っていたが、「これらを行う者は死に値する」ということを心に置こうとしなかったのである)。それほどまでに神の正義を知っていたので、自分たちが行うこれらすべてが刑罰と死に値することを否定しない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.170
Et non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Assensus enim participatio est.
PL 17, 63A「それらを行う者だけでなく、行う者たちに同意する者たちも〔死に値する〕」。賛同は実に、関与だからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.171
(Vers. 32.) Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui haec agunt, digni sunt morte: et non solum faciunt ea, sed etiam consentiunt facientibus.
PL 17, 63A(第32節)「彼らは神の正義を知っていながら、これらを行う者は死に値するということを悟らなかった。そして、それらを行うだけでなく、行う者たちに同意さえする」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.172
Haec omnia mala corpus est peccatorum, cui mancipati facti sunt potestatis ejusdem, ut faciant punienda.
PL 17, 63Aこれらすべての悪は罪の体であり、彼らはそれに隷属させられ、同じ権力の下に置かれて、罰せられるべきことを行うのである〔potestatis ejusdem の係りは定かでない。「同じ権力に属する者として」と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.173
Haec enim malorum causa a Sodomitis coepta est offensione Dei, sicut supra dictum est, et in omnem prope partem mundi ramos suos extendit, iram Dei idololatriae causam nuntians, quae prima pars est erroris et impietatis, quam primum condemnat; ut cum haec emendata fuerint, facile corrigantur et morum vitia.
PL 17, 63A実に、これらの悪の原因は、すでに述べたように、ソドムの人々における神を怒らせた行いから始まり、世界のほとんどあらゆる方面にその枝を伸ばし、偶像崇拝のゆえの神の怒りを告げ知らせている。偶像崇拝は誤りと不敬虔の第一の部分であって、使徒がまずこれを断罪するのは、これが正されれば、習俗の悪徳もたやすく改められるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.174
Sublato enim malitiae semine, nequitiae fructus arescent; non enim dat arbor fructus, cujus excisae sunt radices. Nam ideo et Moyses (Gen. XIX, 24 et seq.) Sodomae et Gomorrhae gesta memoravit, exitiumque non tacuit, ut timorem poneret hujus rei vitandae.
PL 17, 63B悪意の種が取り除かれれば、邪悪の実は枯れる。根を断たれた木は実を結ばないからである。モーセもまた、ソドムとゴモラの出来事を記し(創世記19:24以下)、その滅びを黙さなかったのは、この事柄を避けるべきだという恐れを植えつけるためであった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.175
Non ergo hoc vitium et contaminatio dehonestatae vitae ab eo admittitur, qui in animo cogitat Deum.
PL 17, 63Bゆえに、この悪徳と、名誉を失った生の汚れは、心に神を思う者によっては行われない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.176
Sunt quidam qui se reos non putant, si non operentur quae mala sunt, assentiant autem facientibus. Assentire autem est, si, cum possit reprehendere, taceat: aut audiens has fabulas, aduletur.
PL 17, 63B悪しきことを行わなければ、行う者たちに賛同しても、自分は責めを負わないと考える者がいる。しかし賛同するとは、咎めることができるのに黙っていること、あるいはこうした話を聞いてへつらうことである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.177
Sciens enim impurus et malignus non ignorari quae agit, et minime se vitari, sed etiam honori esse, gloriatur forte se talem: nec confundi potest in his, quando videt faveri sibi, et obsecundari ab iis, qui non sunt tales; et ita est, ut qui fomitem praebeant delictis illorum: ideoque dignum est ut pari crimine rei habeantur.
PL 17, 63B不潔で陰険な者は、自分の行いが知られずにいるのではなく、避けられるどころか、むしろ名誉にさえなると知って、おそらくは自分がそのような者であることを誇る。自分が好意を寄せられ、そうではない者たちからさえ迎合されるのを見るときには、これらのことで恥じ入ることもありえない。実際そのとおりで、迎合する者たちは、彼らの罪に火口を供する者である〔ut qui は「〜する者として」と取った〕。それゆえ、同じ罪過で有罪と見なされるにふさわしい。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.178
Sunt iterum alii, qui non solum faciunt mala, sed etiam consentiunt facientibus; ut non solum faciant, sed et talibus consentiant.
PL 17, 63Cまた別の者たちは、悪を行うだけでなく、行う者たちに同意もする。行うのみならず、そのような者たちに同意するのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 1.179
Duplex ergo horum est nequitia: non enim tam mali sunt, qui faciunt, et facientibus contradicunt; scientes enim nefaria, non illa vindicant: illi vero tam nequissimi sunt, qui et faciunt, et consentiunt facientibus, ut nec Deum timeant; sed increscere cupientes mala, ideo haec minime vindicant, ut suadeant non illa esse vitanda.
PL 17, 63Cゆえに、これらの者の邪悪は二重である。行いながらも、行う者たちに反対する者は、それほど悪くはない。邪悪なことを知っていながら、それを罰しないにすぎないからである。しかるに、行い、かつ行う者たちに同意する者は、神をも恐れないほどに極めて邪悪である。彼らは悪が増すことを望み、それゆえ、それらを罰しないことで、それらは避けるべきものではないと説き勧めるのである。