Commentaria in Epistolam ad Romanos 0.1
Ut rerum notitia habeatur plenior, principia earum requirenda sunt prius; tunc enim potest facilius causae ratio declarari, si ejus origo discatur: cum enim epistolae datae modum et rationem ostenderimus, potest verum videri, quod dicimus.
PL 17, 45A〔序〕事柄についてのより十分な知識を得るには、まずそれらの始まりを尋ねなければならない。事柄の理は、その起源が学ばれるなら、いっそう容易に明らかにされうるからである。実際、与えられた書簡の様式と理由を我々が示すなら、我々の言うことが真実と見えうるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 0.2
Constat itaque temporibus apostolorum Judaeos, propterea quod sub regno Romano agerent, Romae habitasse: ex quibus hi qui crediderant, tradiderunt Romanis ut Christum profitentes, Legem servarent: Romani autem audita fama virtutum Christi, faciles ad credendum fuerunt, utpote prudentes: nec immerito prudentes, qui male inducti statim correcti sunt, et permanserunt in eo.
PL 17, 45Aそこで、使徒たちの時代に、ユダヤ人はローマ帝国の支配下で暮らしていたため、ローマに住んでいたことは確かである。そのうち信じた者たちが、ローマ人に、キリストを告白しつつ律法を守るよう伝えた。ローマ人はキリストの力の評判を聞いて、思慮深い者らしく、信じやすかった。思慮深いと言われるのも当然で、悪く導かれてもすぐに正され、その正された状態にとどまったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 0.3
Hi ergo ex Judaeis, ut datur intelligi, credentes Christo, non accipiebant Deum esse de Deo, putantes uni Deo adversum; quamobrem negat illos spiritualem Dei gratiam consecutos, ac per hoc confirmationem eis deesse.
PL 17, 45Aしたがって、ユダヤ人のうちキリストを信じたこの者たちは、理解されるところでは、神が神から出た者であることを受け入れず、それを唯一の神に反すると考えていた。そのため〔パウロは〕、彼らが神の霊的な恩寵を得ておらず、それゆえ彼らに堅固さが欠けていると言うのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 0.4
Hi sunt qui et Galatas subverterant, ut a traditione apostolorum recederent: quibus ideo irascitur Apostolus, quia docti bene, facile transducti fuerant.
PL 17, 46A彼らは、ガラテヤの人々をも覆して、使徒たちの伝承から離れさせた者たちである。使徒が彼ら〔ガラテヤの人々〕に怒るのは、よく教えられていたのに、たやすく連れ去られたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 0.5
Romanis autem irasci non debuit, sed et laudare fidem illorum; quia nulla insignia virtutum videntes, nec aliquem apostolorum, susceperant fidem Christi ritu licet Judaico, in verbis potius quam in sensu; non enim expositum illis fuerat mysterium crucis Christi.
PL 17, 46Aしかし、ローマ人には怒るべきではなく、むしろ彼らの信仰を称えるべきであった。力の顕著なしるしを何も見ず、使徒の誰をも見なかったのに、キリストへの信仰を、ユダヤ風の様式ではあったが、意味においてよりも言葉において受け入れていたからである。キリストの十字架の奥義が、彼らには説き明かされていなかったのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 0.6
Propterea quibusdam advenientibus, qui recte crediderant, de edenda carne et non edenda quaestiones fiebant; et utrumnam spes quae in Christo est, sufficeret, aut et Lex servanda esset.
PL 17, 46Aそのため、正しく信じていたある人々がやって来たとき、食べるべき肉と食べるべきでない肉についての問いが起こった。また、キリストにある希望で足りるのか、それとも律法も守るべきなのかという問いも起こった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 0.7
Quatuor igitur modis scribit Romanis, arguens ab initio genus hominum physica ratione; hi enim caput sunt omnium gentium, ut in his discant caeteri universique gentiles.
PL 17, 46Aそこで彼は、四つの仕方でローマ人に書く。まず初めに、人類を自然の理に基づいて責める。ローマ人はすべての異邦人のかしらであり、ほかのすべての異邦人が彼らから学ぶためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 0.8
Primus modus est, quo se ostendit quid sit, et quid fuerit, et cujus sit, quo et haereses percutit.
PL 17, 47A第一の仕方は、自分が何者か、何者であったか、誰のものであるかを示すもので、これによって異端をも打つ。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 0.9
Secundus modus est, quo arguit quod naturae ratione non se subjecerint uni Deo, et quae inhonesta et turpia egerint invicem, despecti ob hoc a Deo; ut gratulentur credentes. Tertius modus est, quod Legem spreverunt datam; unde anteponit Graecis Judaeos.
PL 17, 47A第二の仕方は、彼らが自然の理に従って唯一の神に服することをせず、互いに不名誉で恥ずべきことを行い、そのために神に軽んじられたと責めるもので、信じる者たちが喜ぶようにするためである。第三の仕方は、与えられた律法を軽んじたことで、そのためギリシア人よりもユダヤ人を上に置く。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 0.10
Quartus modus est, quo docet Judaeos exorbitasse a Lege et promissione Dei in causa Christi, factosque similes gentilibus; ut utrique indigeant misericordia Dei, non per Legem salutem sperando, sed per fidem Christi Jesu.
PL 17, 47A第四の仕方は、ユダヤ人がキリストの件で律法と神の約束から外れ、異邦人に似た者となったと教えるもので、双方が神の慈しみを必要とし、律法によってではなく、キリスト・イエスへの信仰によって救いを望むようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 0.11
Hinc est unde omni industria id agit, ut a Lege eos tollat; quia Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16) : et in sola illos fide Christi constituat, et quasi contra Legem, Evangelium vindicat, non destruens Legem, sed praeferens christianismum.
PL 17, 47Aここから、彼はあらゆる努力をもって、彼らを律法から引き離そうとする。「律法と預言者はヨハネまで」だからである(ルカ16:16)。そして彼らをキリストへの信仰のみに立たせ、いわば律法に対して福音を擁護する。律法を破壊するのではなく、キリスト教を上に置くのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 0.12
Asserit enim sic Christum promissum, ut praedicato eo cessaret Lex: non tota, quia abbreviatio facta Legis est, quae compendio daret salutem; multa enim veteribus tradita sunt propter duritiam cordis illorum, ut oneri esset, quae misericordia Dei abbreviavit per Christum data praeteritorum remissione.
PL 17, 47B実に彼は、キリストが約束されたのは、彼が宣べ伝えられれば律法が終わるようにするためであったと主張する。ただし全部ではない。律法は短縮されたのであり、それは近道で救いを与えるものだからである。昔の人々には、その心のかたくなさのゆえに多くのことが伝えられ、それが重荷となっていた。神の慈しみは、キリストによって過ぎ去った罪の赦しを与えて、それらを短縮したのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 0.13
Ingratus est ergo misericordiae Dei, qui vult esse sub Lege; nam dixerat Moyses: Sic timentes facietis filios Israel (Levit. XV, 31) ; ut quacumque se verterent, Legem haberent, ut sine sollicitudine omnino non essent.
PL 17, 47Bそれゆえ、律法の下にいようと望む者は、神の慈しみに対して恩知らずである。モーセはこう言っていたからである。「このように汝らは、イスラエルの子らを畏れる者にするであろう」(レビ記15:31)。どちらへ向きを変えても律法があり、まったく不安のないことがないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 0.14
Igitur ut in Christo sine Lege spem vitae salutisque ponendam tradat, et Dominum ipsum esse omnium doceat, sic incipit:
PL 17, 47Bそこで、命と救いの希望を、律法なしにキリストにおいて置くべきだと伝え、彼こそすべての者の主であると教えるために、こう書き始める。