Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.1
(Vers. 1.) Infirmum autem in fide assumite, non in disceptatione cogitationum. Quoniam ex Judaeis erant, qui Romanos ad nomen Christi assumpserant, admixta Lege, sicut in primordio epistolae memoravi; ideo quibusdam videbatur prohibitam carnem edere non debere: aliquibus autem qui sine Lege Christum sequebantur, videbatur contra Legem licere edere.
PL 17, 166C(第1節)「信仰において弱い者を受け入れよ。思いの論争においてではなく」。ローマの人々をキリストの名へと導き入れた者たちは、私が手紙の初めに記したとおり、ユダヤ人の出で、律法を混ぜていた。それゆえ、ある人々には、禁じられた肉は食べてはならないと思われた。しかし律法なしにキリストに従っていた別の人々には、律法に反しても食べてよいと思われた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.2
Et per hoc ipsum disceptationes erant inter eos, quas Apostolus concordiae et saluti studens, divina disputatione aufert ostendens neque edenti prodesse apud Deum, neque non edenti obesse. Infirmum esse dicit, qui propterea quod Judaei prohibiti sunt, timet edere.
PL 17, 166Dこのこと自体によって彼らのあいだに論争が生じていたが、使徒は和合と救いに努め、神的な論証によってこれを取り除き、食べる者には神のもとで益にならず、食べない者にも害にならないと示している。弱い者とは、ユダヤ人が禁じられていたゆえに食べることを恐れる者のことだと言っている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.3
Hunc ergo vult remitti judicio suo, ne scandalum passus, a charitate, quae quasi mater est animarum, recedat cum mentis perturbatione; cum christiani pacifici debeant esse et quieti.
PL 17, 167Aそれゆえ彼は、この者を自分の判断に任せることを望む。つまずきを受けて、心の動揺とともに、魂の母のようである愛から離れることのないためである。キリスト教徒は平和を好み、穏やかでなければならないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.4
(Vers. 2.) Alius enim credit edere omnia. Hic fiducia lectionis non dubitat omnia edenda, quae data sunt humanis usibus.
PL 17, 167A(第2節)「ある人は何でも食べてよいと信じているからである」。この者は、読んだことへの確信によって、人間の用に与えられたものはすべて食べてよいことを疑わない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.5
Legit enim in Genesi omnia bona valde esse (Gen. I, 31) , quae creavit Deus; ideo nihil rejiciendum, quia neque Enoch, qui primus Deo placuit: neque Noe, qui in diluvio solus justus inventus est: neque Abraham ille amicus Dei, aut Isaac, aut Jacob justi et Dei amici, inter quos et Loth fuit, aut caeteri justi ab his abstinuisse leguntur.
PL 17, 167A彼は創世記に、神が造ったものはすべて極めて善いと読んでいる(創世記1:31)。それゆえ何も退けるべきでない。最初に神に喜ばれたエノクも、洪水のなかでただ一人義人と見いだされたノアも、神の友であるあのアブラハムも、あるいは義人であり神の友であったイサクもヤコブも、またその中にロトもいたが、そのほかの義人たちも、これらを控えたとは読まれないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.6
Is vero qui infirmus est, olera manducet. Igitur quia hoc putat, ut ille olera edat: ideo suadendum non est, ut carnem edat, ne cum scrupulo edat, et videatur peccare; quia propositum suum non custodit.
PL 17, 167A「しかし弱い者は野菜を食べよ」。彼がそう考えるので、野菜を食べるのである。それゆえ、肉を食べるよう説き勧めてはならない。疑念をもって食べ、罪を犯していると見えることのないためである。自分の決意を守っていないことになるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.7
(Vers. 3.) Itaque qui edit, non edentem non spernat: et qui non edit, edentem non judicet. Quia voluntatis est edere, aut non edere; ac per hoc quaestio hinc fieri non debet. Ad hoc enim facta sunt omnia, ut voluntati subjaceant; quia dominio humano subjecta sunt.
PL 17, 167B(第3節)「だから、食べる者は食べない者を軽んじるな。食べない者は食べる者を裁くな」。食べるか食べないかは意志の事柄であり、それゆえこの件で論争が起こってはならない。万物は、意志に従うように造られたからである。人間の支配に服しているのだから。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.8
「神が彼を受け入れたからである」。彼が神に受け入れられたのは、恩寵へと召されたときである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.9
(Vers. 4.) Tu quis es, qui judicas alienum servum? Suo domino aut stat, aut cadit. Manifestum est servum non debere conservi voluntatem judicare, cui lex in hac parte tradita non est; nam qua conscientia edat, aut non edat, Deus judex est cujus servus est.
PL 17, 167B(第4節)「汝は誰か、他人の僕を裁くとは。彼は自分の主のもとで立つか倒れるかである」。僕が仲間の僕の意志を裁いてはならないことは明らかである。この点については、彼に法が授けられていないのだから。どのような良心で食べるか食べないかについては、その者が僕として仕える神が裁き主である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.10
Stabit autem, potens est enim Deus statuere illum. Stabit, inquit, domino suo, propterea quia neque si edat, reus erit; neque si non edat, culpabilis; si tamen devotione hoc agat, non evitans hanc velut contrariam.
PL 17, 167C「彼は立つであろう。神は彼を立たせる力があるからである」。彼は主のもとで立つ、と言う。食べるとしても罪責ある者とはならず、食べないとしても咎められるべき者とはならないからである。ただし、献身の思いからそうするのであって、〔肉を〕敵対するもののように避けるのでない場合に限る。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.11
(Vers. 5.) Nam alius quidem judicat diem inter diem: hoc est, alicui placet interpositis diebus edere. Nam sunt quidam, qui quarta feria carnem non edendam statuerunt; sunt qui sabbatis, sunt iterum qui a pascha usque ad pentecosten edant.
PL 17, 167C(第5節)「ある人は日と日を区別して判断する」。すなわち、ある人は、間に日を置いて食べることを好む。実際、水曜日には肉を食べないと定めた人々がおり、安息日には〔食べない〕人々がおり、また復活祭からペンテコステまでは食べる人々がいる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.12
Alius autem judicat omnem diem. Hic omnem diem judicat, qui numquam edit. Unusquisque in suo sensu abundet: hoc est, unusquisque suo consilio remittatur.
PL 17, 167C「またある人はすべての日を判断する」。この者は、決して食べない者として、すべての日を判断する。「各人は自分の思いに満ちていよ」。すなわち、各人は自分の判断に任されよ。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.13
(Vers. 6.) Qui sapit diem, Domino sapit. Verum est, quia qui semper abstinens est, Deo placere se putat. Et qui edit, Domino edit. Domino edit; quia gratias agit Creatori. Et qui non edit, Domino non edit, et gratias agit Deo.
PL 17, 167C(第6節)「日を思う者は、主のために思う」。常に控える者が、神に喜ばれると考えているのは確かである。「また、食べる者は、主のために食べる」。主のために食べるとは、創造主に感謝するからである。「また、食べない者は、主のために食べず、神に感謝する」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.14
Gratias agit, dum fatetur Dei esse creaturam, et bonam creatam; sed se dissimulare ab ea, non condemnare.
PL 17, 168A感謝するのは、それが神の被造物であり善く造られたことを認めつつ、自分はそれから目をそらしているのであって、断罪しているのではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.15
(Vers. 7.) Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sibi viveret aliquis, si non ageret sub Lege: at qui freno Legis gubernatur, non sibi utique vivit, sed Deo qui Legem dedit, ut secundum voluntatem ejus vivat. Et qui moritur, simili modo Deo moritur, quo judice aut coronabitur aut condemnabitur.
PL 17, 168A(第7節)「我々のうち誰も自分のために生きず、誰も自分のために死なない」。律法のもとで生きていないなら、人は自分のために生きるであろう。しかし律法の手綱に導かれる者は、決して自分のために生きるのではなく、律法を与えた神のために、その意志に従って生きる。死ぬ者もまた、同じように神のために死ぬのであって、その裁きによって冠を受けるか断罪されるかである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.16
(Vers. 8.) Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur. Idem est sensus. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. Verum est omnes nos Domini esse quasi servos in conditione et Redemptoris dominio, et unumquemque pro merito suo tractari.
PL 17, 168A(第8節)「生きるにしても、主のために生き、死ぬにしても、主のために死ぬ」。同じ意味である。「だから、生きるにしても死ぬにしても、我々は主のものである」。我々がみな、造られたことにおいても贖い主の支配においても、僕のように主のものであり、各人が自分の功績に応じて扱われることは真実である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.17
(Vers. 9.) In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit; ut et mortuorum et vivorum dominetur.
PL 17, 168B(第9節)「このために、キリストは死に、よみがえった。死者と生者の主となるためである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.18
Per Christum Dominum facta est creatura, quae per peccatum alienata est ab auctore, facta captiva: quam Deus Pater, ne opus ejus periret, misso Filio suo de coelis ad terras, docuit quid faciendo manus piratarum effugeret.
PL 17, 168B被造物は主キリストによって造られたが、罪によって創造者から引き離され、捕らわれの身となった。父なる神は、自分の業が滅びないように、子を天から地へ遣わし、何をすれば海賊たちの手から逃れられるかを〔被造物に〕教えた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.19
Propter quod et occidi se passus est ab inimicis; ut descendens ad inferos, quia innocens erat occisus, reum faceret peccatum; ut quos tenebat apud inferos, amitteret.
PL 17, 168Bこのために、敵に殺されることをも受けた。冥界に下ったとき、無実のまま殺されたのだから罪を有罪とし、冥界で捕らえていた者たちを〔罪が〕手放すためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.20
Quoniam ergo vivis ostendit viam salutis, ac se obtulit pro eis, mortuos vero liberavit de inferno, tam vivorum quam mortuorum dominatur; ex perditis enim iterum reformavit sibi illos in servos.
PL 17, 168Bそれゆえ、生者には救いの道を示し、彼らのために自らを献げ、死者は冥界から解放したのだから、生者の主でもあり死者の主でもある。滅びた者たちの中から、彼らを再び自分のものとする僕に造り直したのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.21
(Vers. 10.) Tu autem quid judicas fratrem tuum in non edendo? aut tu quare spernis fratrem tuum in edendo? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Docet non oportere judicare in hac re; tum quia non continetur in Lege, praeterea cum Deum judicem exspectemus.
PL 17, 168B(第10節)「しかし汝は、食べないことで兄弟を裁くのはなぜか。また汝は、食べることで兄弟を軽んじるのはなぜか。我々は皆、キリストの法廷の前に立つのだから」。この件で裁くべきでないと教えている。第一に、それは律法に含まれていないからであり、そのうえ、我々は裁き主として神を待っているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.22
(Vers. 11.) Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quia mihi flectetur omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo (Esai. XLV, 24) . Hoc in Esaia scriptum est; quia omnis lingua confitebitur Deo in fide Christi.
PL 17, 168C(第11節)「こう書かれているからである。『私は生きている、と主は言う。すべての膝は私の前にかがみ、すべての舌は神に告白するであろう』」(イザヤ45:24)〔引かれた句はイザヤ45:23〕。これはイザヤに書かれている。すべての舌が、キリストへの信仰において神に告白するからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.23
Nam quia occisus resurrexit futurus judex, recte ait: Vivo ego, dicit Dominus; et non solum vivo, sed et judicaturus sum, et inimici stupebunt in me, et genu flectent, cognoscentes me Deum de Deo.
PL 17, 168C殺されてよみがえり、やがて裁き主となるのだから、「私は生きている、と主は言う」と言うのは正しい。「私はただ生きているだけでなく、裁こうとしている。敵は私に驚き、膝をかがめ、私が神からの神であることを知る」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.24
(Vers. 12.) Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Quoniam, inquit, nos pro nobis invicem reddituri sumus rationem, non nos in hac parte, quae supra scripta est, alterutrum condemnemus.
PL 17, 168C(第12節)「こうして、我々の各人は自分について神に申し開きをする」。我々は互いに自分のために申し開きをすることになるのだから、上に記されたこの点で、互いを断罪するまいと彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.25
(Vers. 13.) Non ergo amplius invicem judicemus, id est, scientes hoc, cessemus a discordia. Sed in hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
PL 17, 168D(第13節)「だから、もはや互いに裁くまい」。すなわち、このことを知って、不和をやめよう。「むしろこのことについて裁け。兄弟に妨げ、あるいはつまずきを置かないように」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.26
In eo judicandum monet, quod prosit, quod potest et auctoritate legis defendi: nulli autem fratrum carnem edenti aut non edenti fiat scandalum.
PL 17, 169A〔使徒は〕、益となること、律法の権威によっても擁護できることについて裁くよう戒めている。肉を食べる兄弟にも食べない兄弟にも、誰一人につまずきが生じてはならない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.27
(Vers. 14.) Scio et confido in Domino quia nihil commune per ipsum. Manifestum est quia Salvatoris beneficio omnia munda sunt, qui de sub jugo Legis eruens homines et justificans, reddidit statum pristinae libertatis; ut digni sint uti tota creatura, sicut et veteres sancti.
PL 17, 169A(第14節)「私は知っており、主において確信している。それ自体によっては何も俗なものはないと」。すべては救い主の恩恵によって清いことは明らかである。救い主は、人々を律法の軛の下から引き出して義とし、元の自由の状態を回復し、昔の聖なる者たちと同じく、全被造物を用いるにふさわしい者としたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.28
Qui autem adhuc sub Lege sunt, non licet illis uti aut edere, quae prohibet Lex; quia indulgentiam datam spernunt. Non enim secundum naturam suam, sed cum contra edictum eduntur, immunda sunt. Denique in Lege ait: Erunt immunda vobis, etc. (Levit XI, 4).
PL 17, 169Aしかし、なお律法のもとにある者たちには、律法が禁じるものを用い、または食べることは許されない。与えられた赦しを退けているからである。それらは本性によってではなく、禁令に反して食べられるときに汚れたものとなる。実に律法の中で、〔主は〕言う。「それらは汝らにとって汚れたものである」云々(レビ記11:4)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.29
Et plane qui existimat aliquid esse commune, illi commune est. Sive qui ex Judaeo christianus est, sive gentilis fidelis putat esse aliquid tale vitandum, ipse est quem supra infirmum dicit; dubitando enim est infirmus.
PL 17, 169B「そして、何かを俗なものと見なす者にとっては、それは俗なものである」。ユダヤ人出身のキリスト教徒であれ、異邦人の信徒であれ、何かそのようなものを避けるべきだと考える者こそ、使徒が先に弱い者と呼んだ者である。疑うことによって弱いからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.30
Apud istum immundum est, quod putat non edendum: et quia non hoc superstitione facit, sed timore, suo judicio remittendum.
PL 17, 169Bこの人にとっては、食べてはならないと考えるものは汚れている。彼はこれを迷信からではなく恐れからしているのだから、自分の判断に任せるべきである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.31
(Vers. 15.) Nam si propter escam frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas. In alia epistola dicit: Esca ventri, et venter escis; et hunc et has Deus destruet (I Cor. VI, 13) .
PL 17, 169B(第15節)「もし食物のゆえに汝の兄弟が悲しむなら、汝はもはや愛に従って歩んでいない」。別の手紙で使徒は言う。「食物は腹のため、腹は食物のためである。神は、これも、それらも滅ぼす」(一コリント6:13)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.32
Quia non de esca aut placet quis Deo aut displicet; ideo charitatem sectandam monet, qua nos Deus liberare dignatus est; sic enim ait: Deus autem propter charitatem nimiam misertus est nostri (Ephes. II, 4) .
PL 17, 169B食物によって誰かが神に喜ばれたり喜ばれなかったりするのではない。それゆえ、神が我々を解放することを良しとした愛を追い求めよと戒めている。実にこう言っている。「しかし神は、あまりにも大きな愛のゆえに、我々を憐れんだ」(エフェソ2:4)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.33
Qui ergo hujus beneficii memor est, hanc excolit, nec illi aliquid anteponit: sed praetermittit maxima, quae scit promissionem non parare apud Deum.
PL 17, 169Cそれゆえ、この恩恵を覚えている者は、これ〔愛〕を育み、これに何も優先させない。むしろ、神のもとで約束を備えないと知っている最大のことをも差し置く〔底本は maxima(最大のこと)。文脈からは些細な事柄を言うかとも思われるが、刷られたままに訳した〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.34
Noli cibo tuo perdere illum, pro quo Christus mortuus est. Quantum valeat salus fratris, ex morte Christi cognoscitur.
PL 17, 169C「汝の食物で、キリストがそのために死んだその人を滅ぼすな」。兄弟の救いがどれほどの価値を持つかは、キリストの死から知られる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.35
Itaque qui scit quantum constet, confirmare illum debet, non scandalizare; ut ex re frivola faciat illi scrupulum: et incipiat haesitare an manducanda caro sit, necne, qui forte simpliciter edebat, securus de conscientia sua.
PL 17, 169Cそれゆえ、それがどれほどの代価であったかを知る者は、彼を強めねばならず、つまずかせてはならない。つまらないことで彼に疑念を生じさせ、たまたま素直に、自分の良心について安心して食べていた者が、肉を食べるべきかどうか迷い始めるようなことをしてはならない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.36
At vero cum adeunt controversiae, incipiet perturbatione in Dei creaturam peccare, et erit in injuriam Creatoris, quae proficiet ad perditionem dubitantis.
PL 17, 169Cしかし論争が持ち上がると、彼は動揺のあまり神の被造物に対して罪を犯し始め、それは創造主への侮辱となり、疑う者の滅びに至る。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.37
(Vers. 16.) Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Hoc est, doctrina Dominica, cum sit bona et salutaris, non debet per rem frivolam blasphemari; blasphematur autem, cum dubitatur de Dei creatura.
PL 17, 169D(第16節)「だから、我々の善が冒瀆されることのないように」。すなわち、主の教えは善く救いをもたらすものであるから、つまらないことによって冒瀆されてはならない。神の被造物について疑われるとき、それは冒瀆されるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.38
Potest et sic intelligi bonum nostrum blasphemari, quia qui bona opera habet, si in alia reprehendatur re minima, bonum illud suum offuscat, et incipiet bonum ejus blasphemari per malum ejus, sicut scriptum est in Ezechiele: Justitia justi non proficiet, si erraverit (Ezech. XXXIII, 12) .
PL 17, 169Dまた、我々の善が冒瀆されるとは次のようにも解しうる。善い業を持つ者も、ほかのごく小さなことで咎められるなら、その善を曇らせ、その悪によってその善が冒瀆され始めるのである。エゼキエルに、「義人の正義は、彼が過ちを犯すなら役に立たない」と書かれているとおりである(エゼキエル33:12)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.39
Tale est, si quis aliquid vitii forte decorus habeat in fronte, aut nasum collisum; unde deformetur species ejus. Ideoque illa monet sectanda, quae bonis reliquis non tollant favorem.
PL 17, 170Aそれは、たとえば端正な者が、額に何か欠陥を持っていたり、鼻がつぶれていたりして、そのために姿が損なわれるようなものである。それゆえ、ほかの善を損ねて好意を失わせることのないものを追い求めよと戒めているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.40
(Vers. 17.) Non est enim regnum Dei esca et potus. Manifestum est quia nemo per escam placet Deo aut displicet. Sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.
PL 17, 170A(第17節)「神の国は食物と飲み物ではないからである」。食物によって神に喜ばれる者も、喜ばれない者もないことは明らかである。「むしろ、聖なる霊における正義と平和と喜びである」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.41
Hos in regnum Dei dicit intrare, qui justitiam sequuntur, sed christianam habentes pacem, quam Dominus dedit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27) ; ex qua oritur gaudium in Spiritu sancto.
PL 17, 170A神の国に入るのは、正義に従う者たち、しかも主が与えた、キリスト教の平和を持つ者たちだと言っている。主は言う。「私の平和を汝らに与える。平和を汝らに残す」(ヨハネ14:27)。この平和から、聖なる霊における喜びが生まれる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.42
Disceptatio autem non habet gaudium, sed iram; ideo non illic respicit Spiritus sanctus, quia gaudet in solis pacificis. Sicut enim ex nobis contristatur, sic et gaudet in nobis.
PL 17, 170A論争には喜びがなく、怒りがある。それゆえ聖なる霊はそこに目を向けない。平和を造る者たちにだけ喜ぶからである。聖なる霊は、我々のゆえに悲しむのと同じように、我々の内で喜ぶ。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.43
(Vers. 18.) Qui enim in hoc servit Christo placet Deo, et probatus est hominibus. Quoniam Christus nos redemit, ideo ait: Qui in hoc servit Christo, quasi redemptori, placet Deo. Quare?
PL 17, 170B(第18節)「このことにおいてキリストに仕える者は、神に喜ばれ、人々に認められるからである」。キリストが我々を贖ったので、彼はこう言う。「このことにおいて、贖い主に対するようにキリストに仕える者は、神に喜ばれる」。なぜか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.44
Quia ipse misit Christum, ut redimeret genus humanum, sicut ipse Dominus ait: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Joan. V, 23) . Qui ergo placet Deo, probatus est hominibus. Quomodo? Accepit enim donum, per quod appareat dignus Deo.
PL 17, 170B神自身がキリストを遣わして人類を贖わせたからである。主自身が言うとおりである。「子を敬わない者は、子を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:23)。それゆえ、神に喜ばれる者は人々に認められる。どのようにか。神にふさわしい者として現れる賜物を受けたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.45
(Vers. 19.) Itaque quae pacis sunt, sectemur: et quae aedificationis sunt, invicem custodiamus. Quoniam disceptatio discordiam parit, ideoque ut pacifici esse possimus, ab intentione edendi aut non edendi dissimulare nos docet.
PL 17, 170B(第19節)「だから、平和に属することを追い求めよう。また、築き上げに属することを、互いに守ろう」。論争は不和を生むのだから、我々が平和を造る者であるために、食べる・食べないという争点から目をそらすよう教えている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.46
Aedificationis autem viam sequi hortatur, ut cum pace ea conferamus, per quae invicem nos aedificemus, ab iis quae infructuosa sunt et magis contraria declinantes.
PL 17, 170Bまた、築き上げの道に従うよう勧めている。互いを築き上げることになるものを平和のうちに持ち寄り、実りのないもの、むしろ逆効果なものからは身を避けるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.47
Collatio enim potest prodesse, est enim excitans mentem; si tamen vincendi studium contemnatur: hoc est enim quod parit litem.
PL 17, 170C討議は益になりうる。心を奮い立たせるからである。ただし、勝とうとする熱意が退けられる場合に限る。争いを生むのはそれだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.48
(Vers. 20.) Noli propter escam solvere opus Dei. Homo opus Dei est per creationem, et iterum opus Dei est, dum reformatur per regenerationem.
PL 17, 170C(第20節)「食物のために神の業を壊すな」。人は、創造によって神の業であり、再生によって造り直されるときにも、また神の業である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.49
Et esca opus Dei est, sed non homo propter escam, sed esca propter hominem: multum ergo distat; ideo noli, inquit, hoc opus Dei quod praeclarum est, dissolvere propter id, quod humillimum est.
PL 17, 170C食物もまた神の業であるが、人が食物のためにあるのではなく、食物が人のためにある。両者の隔たりは大きい。それゆえ、最も卑しいもののために、輝かしいこの神の業を「壊すな」と彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.50
Hoc est saluti fratris studere, non curam escae agere, ut fratrem contristes. Beneficium enim Dei irritum facit, qui fratrem liberatum a peccato per disceptationem rursus provocat ad peccandum, solvens in ipso opera Christi quae gessit, ut hominem a peccato liberaret.
PL 17, 170Cこれが兄弟の救いに努めるということであり、兄弟を悲しませるほど食物に気を遣わないということである。罪から解放された兄弟を、論争によって再び罪へと駆り立てる者は、神の恩恵を無にする。その兄弟において、キリストが人を罪から解放するために行った業を壊すからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.51
Omnia quidem munda sunt. Verum et manifestum est omnia munda esse: quippe cum in Genesi legatur, omnia quae Deus fecit, esse bona valde; Sed malum est homini, qui per offensionem edit (Gen. I, 31) .
PL 17, 170D「すべては清い」。実際、それは真実であり明らかである。創世記に、神が造ったものはすべて極めて善いと読まれるのだから。「しかし、つまずきを通して食べる人には、悪いことである」(創世記1:31)〔引かれた句はローマ14:20。刷られた引照は前の創世記の句にかかるらしい〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.52
Cum ergo per naturam omnia bona et munda sint, dubitantibus tamen fiunt immunda: et erit illi offendiculum, qui cum dubitet, edit tamen immunda conscientia; quia quod sibi inutile putat, facit: ideo nulli contradicendum est quid in hac re sequatur.
PL 17, 170Dそれゆえ、本性によってはすべては善く清いが、疑う者たちにとっては汚れたものとなる。疑いながらも汚れた良心で食べる者には、つまずきとなる。自分に有益でないと考えることを行うからである。したがって、この件で誰が何に従うかについて、誰も反対されてはならない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.53
(Vers. 21.) Bonum est non edere carnem, et non bibere vinum. Cum de sola carne ageretur, adjecit et potum; ut confoveat eos, qui ab his abstinent, per id quod licitum est et carnem edere, et vinum bibere.
PL 17, 171A(第21節)「肉を食べないこと、ぶどう酒を飲まないことは善い」。問題が肉だけだったときに、飲み物をも加えた。これらを控える人々を、肉を食べ、ぶどう酒を飲むことが許されているという点によって、いたわるためである〔per id quod licitum est の係りは定かでない。許されていることでも控えるのが善いと言っていたわる、と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.54
Ne contristarentur ab illis, qui his utuntur, dedit eis respirandi solatium; ut et in voluntate sua quiescerent, et disceptatio per quam discordia fit cessaret.
PL 17, 171Aこれらを用いる者たちによって悲しまされることのないよう、彼らに息をつく慰めを与えた。それは、彼らが自分の意志のうちに安らぎ、不和を生む論争がやむためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.55
Cum enim non latet bonum esse carnem edere, et vinum bibere: et e contra carnem non edere, et non bibere vinum, bonum esse addiscunt, nemo litigat. Creatura enim data est ad usum volentibus; non tamen necessitas est imposita aut volenti, aut nolenti.
PL 17, 171A肉を食べ、ぶどう酒を飲むことが善いと知られ、またその反対に、肉を食べず、ぶどう酒を飲まないことも善いと学ばれるなら、誰も争わない。被造物は、望む者たちの用に与えられたのであって、望む者にも望まない者にも、必然は課されていないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.56
Neque enim in quo frater tuus offendit, aut scandalizatur, aut infirmatur. Eadem dicit non debere fratri, qui infirmum animum sibi constituit ad edendum, fieri quaestionem; ne perturbatus offendat, nesciens quid teneat.
PL 17, 171B「汝の兄弟がそれによってつまずき、またはつまずかされ、また弱くされるもの〔は避けるのが善い〕」。同じことを言っている。食べることについて弱い心を自分のうちに持つようになった兄弟に対して、論争が持ちかけられてはならない。動揺してつまずき、何を保てばよいか分からなくなることのないためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.57
(Vers. 22.) Tu fidem habes penes temetipsum: habe coram Deo. Hoc est, tu qui sedes securus, quia creatura Dei bona est; non opus est ut de altero judices; quia plus est, ut pacem habeas cum fratre; hoc enim utile est apud Deum.
PL 17, 171B(第22節)「汝は信仰を自分自身のもとに持っている。神の前でそれを持て」。すなわち、あなたは、神の被造物は善いと安んじているのだから、他人について裁く必要はない。兄弟と平和を持つことのほうが大事だからである。これこそ神のもとで有益である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.58
In esca enim utilitas carnis est, in pace vero et carnis et animae: ac per hoc ab hujusmodi disceptatione cessandum est; ut unusquisque in proposito cordis sui maneat.
PL 17, 171B食物には肉の益があるが、平和には肉と魂の双方の益がある。それゆえ、このような論争はやめねばならない。各人が自分の心の決意のうちに留まるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.59
Beatus qui non judicat semetipsum, in quo probat. Unumquemque proprio judicio censet condemnandum, qui quod dicit non debere se facere, facit: et hunc beatum, qui non aliud facit, quam sibi utile probat.
PL 17, 171B「自分が是認するもののゆえに自分を裁かない者は幸いである」。自分がすべきでないと言うことを行う者は誰でも、自分自身の判断によって断罪されるべきであり、自分に有益と是認すること以外を行わない者は幸いである、と彼は判断している。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.60
(Vers. 23.) Qui autem discernit, si ederit, damnatus est. Verum est, quia qui judicat non edendum, et edit, damnatus est; ipse enim se damnat, quando id quod sibi inutile asserit, facit. Quia non ex fide. Non utique ex fide edit, qui edendum negat, et edit.
PL 17, 171C(第23節)「しかし、見分ける者が食べるなら、断罪されている」。食べてはならないと判断しながら食べる者が断罪されるのは真実である。自分に有益でないと主張することを行うとき、自分自身を断罪するのだからである。「信仰から出ていないからである」。食べてはならないと否定しながら食べる者は、決して信仰から食べているのではない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.61
Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. Recte peccatum appellat, quod aliter fit, quam probatum est.
PL 17, 171C「信仰から出ていないものはすべて罪である」。是認されたものと違うふうに行われることを罪と呼ぶのは正しい。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.62
Quoniam Romani in lege inducti erant, sicut in primordio epistolae memoravi: advenientibus autem qui rectius crederent, quaestiones moverentur de edenda carne et non edenda; et horum pars, quae edendam et non improbandam diceret, melior videretur; quia omnia munda valde sunt: infirmos dicit qui edendum negarent sive ex Judaeis, sive ex gentibus, et remitti illos in proposito cordis sui.
PL 17, 171Cローマの人々は、私が手紙の初めに記したとおり、律法の中に導き入れられていた。そこへより正しく信じる者たちが来ると、肉を食べることと食べないことについて論争が起こった。そして、食べてよく、退けるべきでないと言う側のほうが、すべてのものは極めて清いのだから、よりよいと見えた。〔使徒は〕、ユダヤ人からであれ異邦人からであれ、食べてはならないと否定する者たちを弱い者と呼び、彼らを自分の心の決意に任せるよう言っている。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 14.63
Nec enim obest non edere, aut prodest erga Deum edere; ne quavis ratione astricti, per quod tamen cum scrupulo ederent, delinquerent.
PL 17, 171D神に対して、食べないことが害になるのでも、食べることが益になるのでもないからである。何らかの理由に縛られて、それでも疑念をもって食べ、過ちを犯すことのないようにである。