Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.1
(Vers. 1.) An ignoratis, fratres, scientibus enim legem loquor. Ut animos eorum firmet in doctrina divina, exemplo humanae legis utitur; ut iterum per terrena suadeat coelestia, sicut et a mundi creatura Deus cognoscitur; quia enim unius est totum, licet diversae sint res, ex aliqua tamen parte sibi invicem similes sunt.
PL 17, 105C(第1節)「兄弟たちよ、それとも知らないのか。私は法を知る者たちに語っているのである」。彼らの心を神の教えにおいて堅くするために、人間の法の例を用いる。地上のものによって再び天上のものを説くためであり、それは神が世の被造物から知られるのと同様である。全体は一つのもの〔unius(一つのもの)が何を指すかは定かでない。万物が一つの創り主に属する、の意かもしれない〕に属し、事物は異なっていても、ある部分においては互いに似ているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.2
Sciunt ergo legem Romani; quia non sunt barbari: sed comprehenderunt naturalem justitiam partim ex se, partim ex Graecis: nam leges Romanis ex Athenis perlatae sunt: sicut et Graecis ex Hebraeis.
PL 17, 105Cローマ人は法を知っている。蛮族ではないからである。彼らは自然の正義を、一部は自分たちから、一部はギリシア人から把握した。実にローマ人の法はアテナイから伝えられたのであり、ギリシア人の法もまたヘブライ人から〔伝えられた〕のと同様である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.3
Ante Moysen enim non latebat Lex; sed ordo non erat, neque auctoritas. Non ignorantibus ergo legem dicit: Quia Lex dominatur homini, quanto tempore vivit.
PL 17, 105C実にモーセ以前にも法は隠れていなかった。ただ、秩序も権威もなかったのである。それゆえ彼は、法を知らないわけではない者たちに向けて、こう言う。「法は、人が生きている期間、人を支配する」と。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.4
Non est occultum omnem vitam hominis esse sub lege naturae, quae data est mundo: haec Lex generalis est.
PL 17, 105D人間の全生涯が、世に与えられた自然の法の下にあることは、隠れもない。この法は一般的な法である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.5
Nunc vero aliam proponit specialem (quamvis et ipsa generalis est, sed dum non recipitur ab omnibus, fit specialis) per quam vult probare assertionem suam; gradatim enim vult tradere veritatem. Dicit ergo:
PL 17, 106A今や彼は別の、特殊な法を提示する(それ自体も一般的ではあるが、すべての人に受け入れられていないので特殊となる)。それによって自分の主張を証明しようとする。段階を踏んで真理を伝えようとするからである。そこで彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.6
(Vers. 2.) Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi viri. Haec lex de Evangelio est, non ex Moyse, neque ex justitia terrena. Aliquid ergo, duce natura, aliquid ex lege Moysi addiscentes, perfecti facti sunt per Evangelium Christi.
PL 17, 106A(第2節)「実に、夫のもとにある妻は、夫が生きているあいだ、夫の法に縛られている」。この法は福音に由来するものであり、モーセに由来するのでも、地上の正義に由来するのでもない。それゆえ、自然を導き手として幾分かを、モーセの律法から幾分かを学んで、〔人々は〕キリストの福音によって完全にされたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.7
Sequenti ergo exemplo apertius suadet Christianismum exutum esse a lege factorum, non ab omni lege; nec ultra jam expedire esse sub lege, ne gratiam Dei evacuet reversus sub legem; quia Dei gratia liberavit a lege hominem, ut spiritu, id est mente, serviat Deo.
PL 17, 106Aそれゆえ彼は、続く例によって、キリスト教は業の法を脱ぎ去ったのであって、あらゆる法を脱ぎ去ったのではないこと、また、もはや律法の下にあることは益にならず、律法の下に戻って神の恩寵を無にしてはならないことを、いっそう明らかに説く。神の恩寵が人を律法から解放したのは、人が霊において、すなわち精神において、神に仕えるためだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.8
Sicut enim mulier, mortuo viro, liberata est a lege viri, non a lege naturae: ita et hi qui gratia Dei liberati a lege sunt, a qua tenebantur rei; ut mortua illis sit, ut Christianismo juncti non sint adulteri.
PL 17, 106B実に、妻は夫が死ねば夫の法から解放されるが、自然の法から解放されるのではない。それと同じく、有罪の者として律法に捕らえられていた者たちも、神の恩寵によってその律法から解放された。律法が彼らにとって死んだものとなり、キリスト教に結ばれても姦通者とならないためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.9
Si enim lex apud illos vivit, adulteri sunt, et nihil illis proderit dici Christianos, quia obnoxii erunt ultioni.
PL 17, 106B実に、もし彼らのもとで律法が生きているなら、彼らは姦通者であって、キリスト教徒と呼ばれても何の益にもならない。報復を受ける身となるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.10
Nec enim legis erit adulter, sed Evangelii, qui mortua lege junctus Evangelio, post redit ad legem; mortua enim lex dicitur, quando quem tenebat reum, ignotum est ei, auctoritate legis cessante.
PL 17, 106B実に、律法が死んで福音に結ばれたのち、再び律法に戻る者は、律法の姦通者ではなく福音の姦通者となる。律法が死んだと言われるのは、それが有罪として捕らえていた者が、律法の権威が止んで、律法にとって知られない者となるときだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.11
(Vers. 3.) Quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri; ut non sit adultera, si juncta fuerit alteri viro. Sublati a Lege, accepta remissione peccatorum, et juncti Evangelio, non sunt adulteri Legis; quia mortua apud illos est.
PL 17, 106B(第3節)「しかし、夫が死んだなら、彼女は夫の法から解放されている。別の夫に結ばれても、姦通者とならないためである」。罪の赦しを受けて律法から取り去られ、福音に結ばれた者たちは、律法の姦通者ではない。律法は彼らのもとで死んでいるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.12
Si autem servantes Legem, accedere se putant ad Evangelium, rei erunt et adulteri; quia viva lege junxerunt se fidei, et erunt in utraque adulteri.
PL 17, 106Cしかし、律法を守りつつ福音に近づくと思う者たちは、有罪であり、姦通者となる。律法が生きているのに自分を信仰に結びつけたのであり、そのどちらにおいても姦通者となるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.13
(Vers. 4.) Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis Legi per corpus Christi. Quoniam Salvator noster corpus suum diabolo crucifigere permisit, sciens pro nobis esse et contra illum; idcirco per corpus Christi salvos nos dicit factos.
PL 17, 106C(第4節)「それゆえ、私の兄弟たちよ、汝らもキリストの体によって律法に対して死んだのである」。我々の救い主は、自らの体を悪魔が十字架につけるのを許した。それが我々のためであり、悪魔に敵対することを知っていたからである。それゆえ彼は、我々がキリストの体によって救われたと言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.14
Mori enim legi Deo vivere est; quia Lex dominatur peccatoribus. Cui ergo dimittuntur peccata, moritur Legi, hoc est, liberari a Lege. Itaque per corpus Christi hoc consequimur beneficium; tradens enim corpus suum Salvator, mortem vicit, et peccatum damnavit.
PL 17, 106C実に、律法に対して死ぬことは、神に対して生きることである。律法は罪人たちを支配するからである。それゆえ、罪を赦される者は律法に対して死ぬ、すなわち律法から解放される。したがって我々はキリストの体によってこの恩恵を得る。救い主は自らの体を引き渡して、死に勝ち、罪を断罪したのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.15
In ipso enim peccavit diabolus, cum illum innocentem occidit, qui peccatum omnino nesciret; cum enim hominem sibi peccati causa defenderet, inventus est in eo reus, in quo accusabat.
PL 17, 106C実に、悪魔は、罪をまったく知らない無垢な者を殺したとき、まさにその者において罪を犯した。人間を罪のゆえに自分のものとして主張していながら、訴えたまさにその点において、自らが有罪と見いだされたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.16
Hinc factum est ut omnes credentes in Christum, eruantur a lege, sublato peccato; quia victum peccatum, quod est diabolus, per corpus Christi, non habet auctoritatem in eos, qui ad illum pertinent, a quo victus est.
PL 17, 106Dここから、キリストを信じるすべての者が、罪が取り除かれて、律法から救い出されることになった。罪、すなわち悪魔は、キリストの体によって打ち負かされたので、自分を負かした者に属する者たちに対して、権威を持たないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.17
Dum enim non peccat et occiditur quasi reus; vicit peccatum de peccato, hoc est, diabolum proprio peccato, quod in eo admisit, damnavit: et chirographum quod peccato Adae decretum erat, delevit (Coloss. II, 14) ; quando ab inferis resurrexit, data hujusmodi forma credentibus sibi, ut a morte secunda teneri non possent.
PL 17, 107A実に、彼は罪を犯さないのに有罪者のように殺されたとき、罪によって罪に勝った。すなわち悪魔を、悪魔が彼に対して犯した固有の罪によって断罪した。そして、アダムの罪によって定められていた債務証書を破棄した(コロサイ2:14)。冥界から復活したとき、自分を信じる者たちにこのような模範が与えられ、彼らが第二の死に捕らえられえないようになった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.18
Ac per hoc mortui sumus Legi per corpus Christi; qui enim Legi mortuus non fuerit, reus est: et qui reus est, secundam mortem evadere non potest.
PL 17, 107Aかくして我々は、キリストの体によって律法に対して死んだ。律法に対して死ななかった者は有罪であり、有罪である者は第二の死を免れることができないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.19
Ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. Hoc dicit, quia ideo mortui sumus Legi, ut de caetero Christi simus servi solius: et hoc erit fructificare Deo. Acquiritur enim Deo, qui in gratia ejus manet, dignus resurrectione promissa.
PL 17, 107A「汝らが、死者の中から復活した別の者のものとなり、我々が神のために実を結ぶためである」。これは、我々が律法に対して死んだのは、これより後はキリストのみの僕となるためであり、これが神のために実を結ぶことになる、という意味である。実に、神の恩寵にとどまる者は、約束された復活にふさわしい者として、神のために獲得される。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.20
(Vers. 5.) Cum enim essemus in carne. Cum in carne sit, est enim in corpore, negat se esse in carne; quia hic dicitur esse in carne, qui aliquid sequitur, quod lege prohibetur.
PL 17, 107B(第5節)「我々が肉にあったとき」。〔使徒は〕肉にある――実に体のうちにある――のに、自分が肉にあることを否定する。ここで肉にあると言われるのは、律法が禁じていることを何か追い求める者だからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.21
Igitur in carne esse multifarie intelligitur: nam omnis incredulus in carne est, id est, carnalis; et Christianus sub lege vivens in carne est; et qui de hominibus aliquid sperat, in carne est; et qui male intelligit Christum, in carne est; et si quis Christianus luxuriosam habet vitam, in carne est.
PL 17, 107Bそれゆえ、「肉にある」は多様に解される。すなわち、不信仰者はみな肉にある、つまり肉的である。律法の下に生きるキリスト教徒は肉にある。人間に何かを期待する者は肉にある。キリストを誤って理解する者は肉にある。放縦な生活を送るキリスト教徒もまた肉にある。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.22
Hoc tamen loco in carne esse sic intelligemus, quia ante fidem in carne eramus; sub peccato enim vivebamus, hoc est, carnales sensus sequentes, vitiis et peccatis subjacebamus.
PL 17, 107Bしかし、この箇所では「肉にある」を次のように解する。すなわち、信仰の前に我々は肉にあった。罪の下に生きていた、つまり肉的な思いに従い、悪徳と罪に従属していたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.23
Sensus autem carnis est, non credere spiritalia, id est, sine commixtione viri virginem peperisse, et ex aqua et Spiritu sancto hominem denuo nasci, et solutam animam a copula carnis rursus in carne resurgere. De his diffidens, in carne est, hinc:
PL 17, 107B肉の思いとは、霊的なものを信じないことである。すなわち、男との交わりなしにおとめが産んだこと、水と聖なる霊によって人が新たに生まれること、肉の結合から解かれた魂が再び肉において復活することを〔信じないことである〕。これらを疑う者は肉にある。そこで、次のように言われる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.24
Vitia, ait, peccatorum, quae per Legem ostenduntur, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
PL 17, 107C「罪の悪徳は」と彼は言う、「律法によって明らかにされるものであるが、我々の肢体において働き、死のために実を結ぶようにした」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.25
Manifestum est quia qui non credit sub peccato agit, et captivus trahitur ad vitia admittenda; ut fructum faciat morti secundae: lucrum enim tunc facit mors, cum peccatur.
PL 17, 107C信じない者は罪の下に生き、捕らわれの身として悪徳を犯すよう引きずられ、第二の死のために実を結ぶことは明らかである。死は、罪が犯されるときに利得を得るからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.26
In membris tamen dicit vitia operari, non in corpore, ne occasio esset male tractantibus corpus; quia in maliloquio lingua arguitur, et in furto manus corripitur, et in dissimulante aures increpantur, et ita in caeteris, quae quamvis de corde exeant, Domino in Evangelio attestante (Matth. XV, 18) ; membrorum tamen ministerio explentur operibus.
PL 17, 107Cしかし彼は、悪徳が働くのは体においてではなく肢体においてだと言う。体を悪く論じる者たちに口実を与えないためである。悪口においては舌が咎められ、盗みにおいては手が捕らえられ、聞き流す者においては耳が叱責され、ほかの場合もそうである。それらは、主が福音で証言するとおり心から出るのだが(マタイ15:18)、肢体の務めによって業として成し遂げられるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.27
Disputatio haec tangit Judaeos, et eos qui Christiani dicuntur, et sub Lege volunt vivere; ut discentes carnales se esse, recedant a Lege.
PL 17, 107Dこの論述は、ユダヤ人と、キリスト教徒と呼ばれながら律法の下に生きようとする者たちに関わる。自分が肉的であることを学んで、律法から離れるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.28
Vitia tamen peccatorum quae dominari in carne agentibus dicit, per Legem ostendi, non per Legem fieri demonstrat; index enim peccati Lex est, non genitrix, reos faciens peccatores.
PL 17, 107Dしかし彼は、肉に生きる者たちを支配すると言う罪の悪徳が、律法によって示されるのであって、律法によって生じるのではないことを明らかにしている。律法は罪の指標であって生みの親ではなく、罪人たちを有罪とするものだからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.29
(Vers. 6.) Nunc autem soluti sumus a Lege mortis, in qua detinebamur. Soluti sumus a Lege, dum remissionem peccatorum accepimus; non enim jam habet in nos potestatem, infidis enim et peccatoribus dominatur.
PL 17, 107D(第6節)「だが今や我々は、自分を捕らえていた死の法から解かれた」。我々が罪の赦しを受けたとき、律法から解かれた。律法はもはや我々に対して権能を持たない。不信仰の者と罪人たちを支配するからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.30
Lex autem mortis ideo dicta est, quia punit reos; mortificat autem peccatores: non ergo mala est, sed justa. Quamvis enim malum sit patientibus, quod infertur a Lege; sed illa non est mala, quia juste infert iram.
PL 17, 108A死の法と言われるのは、それが有罪者を罰し、罪人を死なせるからである。それゆえ悪ではなく、正しい。律法によって課されるものは、それを被る者たちには悪であるが、律法自体は悪ではない。正当に怒りを課すからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.31
Itaque non mala est peccatoribus, sed justa, bonis vero spiritalis est. Quis enim dubitet spiritale esse prohibere peccare?
PL 17, 108Aそれゆえ律法は、罪人たちにとって悪ではなく正しく、善い者たちにとっては霊的である。罪を犯すことを禁じるのが霊的であることを、誰が疑うだろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.32
Sed quia hoc non potuit, ut salvaret hominem remittendo peccata, lex fidei data est, quae credentes liberaret a dominio Legis; ut possent reparare se ad vitam, quos Lex tenebat reos ad mortem. Ipsis enim Lex mortis est, quibus iram operatur causa peccati.
PL 17, 108Aしかし、罪を赦すことによって人を救うことは律法にはできなかったので、信仰の法が与えられた。それは信じる者たちを律法の支配から解放し、律法が死へと有罪として捕らえていた者たちが、生命へと自らを立て直せるようにするためである。実に、律法が罪のゆえに怒りを働かせる者たちにとって、律法は死の法なのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.33
Ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Hic legem tangere putatur, quam quidem ad comparationem legis fidei inferiorem facit; non tamen inimicam judicat.
PL 17, 108A「こうして我々は、霊の新しさにおいて仕え、文字の古さにおいては仕えない」。ここで彼は律法に触れていると見なされるが、信仰の法との比較において律法を劣るものとするにせよ、敵対するものとは判断していない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.34
Nam ideo dicit nos erutos a lege mortis, ut serviamus legi fidei, quae nobis praesidium contulit salutare, quod vetus lex non potuit; ne gratiae beneficium inanire videamur, legi veteri servientes.
PL 17, 108B実に、彼が我々は死の法から救い出されたと言うのは、我々が信仰の法に仕えるためである。この法は、古い律法にはできなかった、救いをもたらす守りを我々にもたらした。古い律法に仕えることで、恩寵の恩恵を空しくしていると見えないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.35
Lex vetus non criminis utique nomen est, sed temporis vel aetatis; senuit enim, quia cessavit.
PL 17, 108B古い律法というのは、もとより罪過を言う名ではなく、時あるいは時代の名である。古びたのは、終わったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.36
Lex autem spiritus ipsa est lex fidei; quia fides in animo est, nec operibus addiscitur, sed corde creditur: et mens ipsa intelligit naturae suae esse quod credit, nec oculis cernitur, aut manibus palpatur: et quae sperantur dona, non visibilia sunt, nec terrena, sed spiritalia.
PL 17, 108B霊の法とは、信仰の法そのものである。信仰は心の中にあり、業によって学ばれるのでなく、心で信じられるからである。精神自身が、自分の信じるものが自らの本性に属することを悟る。それは目で見られず、手で触れられない。望まれる賜物も、目に見えるものでも地上のものでもなく、霊的なものである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.37
Vetus ergo lex in tabulis lapideis formata est: lex autem spiritus in tabulis cordis spiritaliter scribitur, ut sit aeterna: littera autem legis veteris aetate consumitur.
PL 17, 108Bそれゆえ、古い律法は石の板に刻まれたが、霊の法は心の板に霊的に書かれ、永遠のものとなる。古い律法の文字は時代とともに消え失せる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.38
Est et alia interpretatio legis spiritus; ut quia prior lex ab opere malo inhibuit, haec autem, cum nec in corde peccare debere dicit, lex spiritus vocatur; ut totum hominem faciat spiritalem.
PL 17, 108C霊の法には別の解釈もある。先の律法が悪しき業を禁じたのに対して、この法は心の中でも罪を犯してはならないと言うので霊の法と呼ばれ、人の全体を霊的にするのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.39
(Vers. 7.) Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Quoniam legem mortis hanc dicit, et erutos nos ab ea gratulatur, et in illa Deo servire negat; ne iniquam hanc asserere putaretur, hoc purgat, cum dicit: Absit.
PL 17, 108C(第7節)「では、何と言おうか。律法は罪なのか。決してそうではない」。彼はこれを死の法と呼び、我々がそれから救い出されたことを喜び、その法のもとで神に仕えることを否定した。そこで、これを不法なものと主張していると思われないよう、「決してそうではない」と言って、それを払拭する。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.40
Sed peccatum non cognovi, nisi per Legem. Non ergo peccatum est Lex, sed index peccati; ostendit enim et quae latebant peccata, et quia impune futura non essent apud Deum. Quo comperto, homo factus est reus; et ideo non videtur gratias agere Legi.
PL 17, 108C「しかし、私は律法によらなければ罪を知らなかった」。したがって、律法は罪ではなく、罪の指標である。隠れていた罪を示し、それが神のもとで罰を免れないことをも示したからである。それを知って、人は有罪となった。それゆえ、律法に感謝しているようには見えない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.41
Quis enim libenter habeat eum, qui sibi poenam imminere annuntiat? Legi autem fidei gratias agit; quia qui per legem Moysi reus factus est, per legem fidei reconciliatus est Deo: quamvis et illa justa et bona sit; ostendere etenim imminens periculum, bonum est. Sed huic magis gratias agit, per quem ereptus de periculo vivit.
PL 17, 108D実に、自分に刑罰が迫っていると告げる者を、誰が喜んで受け入れるだろうか。しかし彼は信仰の法に感謝する。モーセの律法によって有罪とされた者が、信仰の法によって神と和解させられたからである。もっとも、あの律法もまた正しく善い。迫る危険を示すことは善いことだからである。だが彼は、それによって危険から救い出されて生きている、こちらの法にいっそう感謝する〔per quem は男性形で、法を指すか法を与えた者を指すかは定かでない。法と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.42
Nam et concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret in Exodo: Non concupisces (Exod. X, 17) . Non discrevit concupiscentiam hanc a peccato, sed miscuit, hoc significans, quia cum nec suspicio quidem esset istud non licere apud Deum; cognovi, inquit, esse peccatum.
PL 17, 108D「実に、律法が」出エジプト記で「『汝は欲してはならない』(出エジプト記10:17)〔引かれた句は出エジプト記20:17〕と言わなかったなら、私は欲望も知らなかった」。彼はこの欲望を罪から区別せず、混ぜ合わせた。これによって次のことを示している。すなわち、これが神のもとで許されないという疑いさえなかったとき、それが罪であると私は知った、と彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.43
Sub sua persona quasi generalem agit causam. Lex itaque concupiscentiam prohibet, quae propterea quod oblectamento est, non putabatur esse peccatum.
PL 17, 109A彼は自分の人格において、いわば一般的な事柄を扱っている。したがって、律法は欲望を禁じる。欲望は楽しみであるがゆえに、罪とは思われていなかった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.44
Simplex enim videbatur causa, concupiscere aliquid proximi, hoc autem Lex prodidit esse peccatum: saecularibus namque hominibus nihil tam inultum videtur et placidum, quam voluptas.
PL 17, 109A実に、隣人のものを何か欲することは単純な事柄に見えたが、律法はこれが罪であると明らかにした。世俗の人々にとって、快楽ほど罰を受けずに済み、穏やかに思われるものはないからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.45
(Vers. 8.) Occasione ergo accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Omnem dicens concupiscentiam, cuncta peccata significat.
PL 17, 109A(第8節)「そこで、機会を得て、罪は戒めを通して、私の中にあらゆる欲望を働かせた」。「あらゆる欲望」と言うことで、すべての罪を意味している。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.46
Supra enim concupiscentiam juxta Legem memorat, cui nunc caetera addens vitia, omnem dixit concupiscentiam operatam in homine impulsu diaboli, quem in peccato significat; ut in contrarium fieret homini Lex, quae data erat, ut prodesset.
PL 17, 109A実に、彼は先に律法に即して欲望に言及した。今はそこにほかの悪徳を加えて、あらゆる欲望が悪魔の衝動によって人の中で働いたと述べた。悪魔を彼は「罪」の語で意味している。こうして、益となるように与えられた律法が、人にとって逆のものとなった。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.47
Videns enim diabolus auxilium per Legem provisum homini, quem in conditione se tam propter peccatum Adae, quam propter ipsius habere gratulabatur, intellexit factum adversum se.
PL 17, 109B悪魔は、アダムの罪のゆえにも人自身の罪のゆえにも自分の支配の身分のもとに置いていると喜んでいたその人に、律法によって助けが備えられたのを見て、それが自分に敵対して設けられたと悟った。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.48
Quem enim vidit factum sub Lege, pro certo habuit de suo sublatum dominio; agnoverat enim homo quomodo poenam inferni evaderet.
PL 17, 109B実に、律法の下に置かれたのを見た人について、悪魔は、自分の支配から取り去られたと確信した。人が、冥界の刑罰をいかにして免れるかを知ったからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.49
Hinc exarsit iracundia adversus hominem, ut illi Legem inverteret; ut prohibitas admittendo, Deum rursus offenderet, et denuo in potestatem diaboli caderet.
PL 17, 109Bここから悪魔は人に対して怒りを燃やし、律法を人に対して逆転させようとした。すなわち、禁じられたことを犯させて再び神に背かせ、再び悪魔の権力のもとに陥らせようとしたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.50
Coepit non imperare, sed subtiliter fallere; quoniam in Lege data amisit dominium diabolus, sciens hominem ad Dei judicium de caetero pertinere.
PL 17, 109B悪魔は命令するのではなく、巧みに欺き始めた。律法が与えられたことで、悪魔は支配権を失ったからである。人がこれ以後は神の裁きに属することを知っていた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.51
Sine Lege enim peccatum mortuum erat. Hoc duplici genere intelligendum est, ut et diabolum in peccato scias significatum, et hoc ipsum peccatum, quod vocatur peccatum.
PL 17, 109C「実に、律法なしには罪は死んでいた」。これは二つの仕方で理解すべきである。あなたが、悪魔が罪という語で意味されていることと、罪と呼ばれるこの罪そのものとを、ともに知るためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.52
Mortuus enim dicitur fuisse diabolus; quia cessabat ab illusione hominis ante Legem, sed erat quasi quietus; securus enim erat de possessione ejus.
PL 17, 109C悪魔が死んでいたと言われるのは、律法以前には人を欺くことをやめていたからである。ただ、いわば静かにしていた。人を所有することについて安心していたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.53
Peccatum autem mortuum esse dixit; quia putabatur quod non imputaretur apud Deum: ideo apud hominem mortuum erat, quasi impune peccaretur. Nam non latebat peccatum, sicut supra dixi: sed ignorabatur hoc, quia Deus judicaturus est.
PL 17, 109C罪が死んでいたと彼が言ったのは、神のもとで罪が帰せられないと思われていたからである。それゆえ人のもとでは罪は死んでいた、あたかも罰を受けずに罪が犯されるかのように。実に、先に述べたとおり、罪は隠れていなかった。ただ、神が裁くということが知られていなかったのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.54
Quod cum data Lege manifestum est revixisse peccatum. Quare revixit, nisi quia ante vixerat, et postea desidia hominum mortuum aestimatum est, cum viveret? Putabatur enim non imputari peccatum, cum imputaretur. Vivens ergo pro mortuo habebatur.
PL 17, 109C律法が与えられたとき、罪が生き返ったことは明らかである。なぜ生き返ったのか。以前に生きていたからでなくて何であろう。のち人間の怠慢によって、生きているのに死んだものと見なされたのである。罪は、帰せられているのに、帰せられないと思われていた。こうして、生きているものが死んだものとみなされていた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.55
(Vers. 9.) Ego autem vivebam sine Lege aliquando. Quid est sine Lege, cum Lex semper fuerit, sicut supra memoravi; nisi quia sine timore Dei homo vivebat, securus quod non esset Deus judicaturus actus humanos.
PL 17, 109D(第9節)「私はかつて律法なしに生きていた」。律法はつねに存在した、先に述べたとおりである。にもかかわらず「律法なしに」とは何か。人が神への畏れなしに生き、神が人間の行いを裁くことはないと安心していた、ということでなくて何であろう。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.56
Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. Ideo dixit revixisse peccatum, ut significaret quia ante vixerat: postea autem desidia hominum mortuum aestimatum est, cum viveret, sicut assolet falsa fama fieri peregrinis.
PL 17, 110A「しかし、戒めが来たとき、罪は生き返った」。罪が生き返ったと彼が言ったのは、以前に生きていたことを示すためである。のち人間の怠慢によって、生きているのに死んだものと見なされたのであり、それは遠く旅に出ている者について偽りの〔死の〕噂が立つのが常であるのと同じである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.57
Hoc ergo significat quod in initiis non latuerit peccatum imputari apud Deum, hoc est vixisse: sed cum consuetudo peccandi hoc oblitterasset, mortuum aestimatum est; ut crimen cum persona deficere putaretur.
PL 17, 110Aそれゆえこれが意味するのは、初めの時代には、罪が神のもとで帰せられることが隠れていなかった、すなわち〔罪が〕生きていた、ということである。しかし罪を犯す習慣がそれを消し去ったとき、死んだと見なされた。罪過が当人とともに消えると思われたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.58
Cum autem data esset Lex vel reformata, revixit apud eos, apud quos mortuum aestimatum erat; coeperunt enim scire imputari peccatum.
PL 17, 110Aしかし、律法が与えられ、あるいは改められたとき、罪は、死んだと見なされていた人々のもとで生き返った。罪が帰せられることを知り始めたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.59
(Vers. 10.) Ego autem mortuus sum. Mortuus est homo; quia videt se reum esse apud Deum, qui ante se putabat non futurum obnoxium ex his quae peccabat.
PL 17, 110A(第10節)「私は死んだ」。人が死んだのは、自分が神のもとで有罪であると見るからである。彼は以前、自分が犯していたことによっては責めを負うことにならないと思っていた。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.60
Et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam datum, hoc esse ad mortem. Verum est, quia Lex ad vitam data est: sed cum hominem non solum de praeterito, sed et de futuro peccantem reum fecit, facta est Lex data ad vitam, esse ad mortem: sed ut dixi, peccanti; quia obedientibus proficit ad vitam.
PL 17, 110B「そして、命のために与えられた戒めが、死のためであることが、私に見いだされた」。律法が命のために与えられたというのは真実である。しかし、それが人を、過去についてだけでなく将来についても罪を犯す者として有罪としたので、命のために与えられた律法が、死のためのものとなった。ただし、すでに述べたとおり、罪を犯す者にとってである。従う者たちには、命に至る益をもたらすからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.61
(Vers. 11.) Nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. Peccatum hoc loco diabolum intellige, qui auctor peccati est.
PL 17, 110B(第11節)「実に、罪は、戒めを通して機会を得て、私を惑わし、それによって殺した」。この箇所で「罪」を、罪の張本人である悪魔と解せ。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.62
Hic occasionem per legem invenit, quomodo crudelitatem suam de nece hominis satiaret; ut quia Lex comminata est peccatoribus, homo instinctu ejus prohibita semper admittens, offenso Deo, ultionem Legis incurreret; ut ab ea quae illi profutura data erat, damnaretur.
PL 17, 110B悪魔は律法を通して機会を見いだした。人の死によって自らの残酷さを満たすためである。律法が罪人たちに脅しを向けたので、人が悪魔の唆しによって禁じられたことをつねに犯し、神を怒らせて、律法の報復を招くようにした。自分に益となるように与えられた律法によって、断罪されるようにしたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.63
Quia enim invito illo data est Lex, exarsit invidia adversus hominem, ut eum amplius vitiosis voluptatibus macularet, ne manus ejus evaderet.
PL 17, 110C実に、悪魔の意に反して律法が与えられたので、悪魔は人に対する妬みを燃やし、人をいっそう悪徳の快楽で汚し、その手から逃れさせないようにした。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.64
(Vers. 12.) Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Ut nihil adversae suspicionis remaneret in Lege, sic illam commendat, ut non solum justam hanc, sed et sanctam et bonam pronuntiet.
PL 17, 110C(第12節)「こうして、律法は聖であり、戒めも聖であり、正しく、善い」。律法に対する疑念が少しも残らないよう、彼は律法を、正しいと言うだけでなく、聖で善いとも宣言して称揚する。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.65
Nam mandatum Legem intelligi evangelicus sermo testatur. Ait enim: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17) .
PL 17, 110C福音の言葉が、戒めが律法と解されることを証言している。彼はこう言うからである。「命に至ることを望むなら、戒めを守れ」(マタイ19:17)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.66
(Vers. 13.) Quod ergo bonum est, mihi mors est? Absit. Vere absit; unde enim fieri potest, ut quod bonum esse probatur, mors intelligatur?
PL 17, 110C(第13節)「では、善いものが私にとって死であるのか。決してそうではない」。まことに、決してそうではない。善いと証明されているものが、死と解されることが、どうして起こりうるだろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.67
Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Diabolum dicit per bonum occasionem accepisse, ut malum operaretur homini, dum illum seducit ad mortem; quia ut ea quae ante Legem male gesta sunt, per illecebram cupidinis probarentur esse peccata, et de caetero vitarentur, data est Lex, manifestata in litteris.
PL 17, 110D「しかし、罪が罪として現れるために、善いものを通して私に死を働かせた」。悪魔は、善いものを通して機会を得て、人に悪を働いた、すなわち人を死へと惑わしたと彼は言う。律法以前に悪く行われたことが、欲望の誘惑のゆえに罪であると証明され、これ以後は避けられるようにと、文字において明らかにされた律法が与えられたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.68
Tunc incensus est Satanas, per bonum utique; vidit enim provideri homini, et illicita illi suasit; ut pro vita ex Lege ei mors proveniret.
PL 17, 111Aそのとき、善いものを通してこそ、サタンは燃え立った。人に備えがなされるのを見て、禁じられたことを人に勧め、律法による命の代わりに、死が人に及ぶようにしたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.69
Quod quidem negligentiae humanae ascribendum est, quae sic vigorem naturae suae infirmavit cupiditate peccandi, ut suggestiones adversarii reprimere non posset.
PL 17, 111Aこれは人間の怠慢に帰すべきである。人間は、罪を犯す欲望によって自らの本性の活力を弱め、敵の唆しを抑えることができなくなったのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.70
Inimicus tamen, quem in peccato significat, ut appareat esse inimicus, per Legem accepit occasionem operari homini mortem. Dum enim ad illicita illum suasit, apparet esse inimicus.
PL 17, 111Aしかし、敵は、彼が「罪」の語で意味するものであるが、敵であることが明らかになるために、律法を通して、人に死を働かせる機会を得た。禁じられたことへと人を説き勧めたとき、敵であることが明らかになるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.71
Quamquam et ante legem mortem homini procuraverit, excepta prima causa Adae, post Legem tamen majores ei poenas apud inferos, ubi mors secunda est, adinvenit. Minus enim criminis est ante Legem manifestatam peccasse, quam post Legem.
PL 17, 111A悪魔は律法以前にも人に死を仕向けた。アダムの最初の原因は別としても、律法の後には、冥界、すなわち第二の死のあるところで、人にいっそう大きな刑罰を企てた。律法が明らかにされる前に罪を犯すことは、律法の後に犯すよりも、罪過が軽いからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.72
Ut fiat supra modum ipsum peccatum peccans per mandatum (Gen. XV, 16) . Quid est, supra modum; quasi datus sit modus delinquentibus, cum peccare non liceat? Sed Dei verba sunt dicentis: Non sunt completa peccata Amorrhaeorum (Ibid.) .
PL 17, 111B「それは、罪が戒めを通して罪を犯し、度を越えるようになるためである」(創世記15:16)〔引かれた句はローマ7:13。この引照は下の「アモリ人」の句のものである〕。「度を越えて」とは何か。罪を犯すことは許されないのに、罪を犯す者たちに限度が与えられているかのようではないか。しかしこれは、こう言う神の言葉である。「アモリ人たちの罪はまだ満ちていない」(創世記15:16)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.73
Per quod ostendit mensuram quamdam esse delictorum, quam cum impleverint peccatores, vita digni minime judicentur; sicut et Pharao, quia istum modum impleverat, Dei virtutes et signa in illum ostensa sunt, per quae caeteri territi ad emolumenta vitae se exercerent, ut in mortuo vita discatur.
PL 17, 111Bこれによって彼は、罪にはある量があり、罪人たちがそれを満たしたとき、命にふさわしいとはまったく判断されなくなることを示している。ファラオもまた、この限度を満たしていたので、神の力としるしが彼に対して示された。それによって、ほかの者たちが恐れ、命の益のために励むようになった。死んだ者において命が学ばれるためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.74
Sed alius est modus, quem tractat Apostolus; ut ostendat enim plus peccatum esse sub Lege, quam fuerat ante Legem, supra hunc modum peccatorum ampliorem modum significat crevisse post Legem invidia et astutia Satanae; ut providentia Dei contraria fieret homini, cum timore Legis minime peccare debuerit.
PL 17, 111Bしかし、使徒が論じているのは別の限度である。すなわち、罪が律法の下では律法以前よりも大きいことを示すために、罪のこの限度を超えて、サタンの妬みと狡知によって、律法の後にいっそう大きな限度に達したと述べている。それは、神の摂理が人にとって逆のものとなるようにするためであった〔ut 以下はサタンの目論見を言うと取った〕。人は、律法への畏れによって、決して罪を犯してはならなかったはずなのに。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.75
Ideo Deus ut invidiam diaboli vinceret, et providentiam suam homini ratam faceret, mutavit ordinem, mittens Salvatorem Christum qui et diabolum vinceret, et statuta Dei erga hominem firmaret.
PL 17, 111Cそれゆえ神は、悪魔の妬みに勝ち、人に対する自らの摂理を確かなものとするために、秩序を改め、救い主キリストを遣わした。キリストは悪魔に勝ち、人に対する神の定めを固めたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.76
(Vers. 14.) Scimus enim quod Lex spiritalis est. Quoniam scientibus Legem loquitur, ideo ait: Scimus quia Lex spiritalis est; nec enim se sub Lege darent, nisi agnoscerent istam esse spiritalem.
PL 17, 111C(第14節)「我々は、律法が霊的であることを知っている」。彼は律法を知る者たちに語っているので、こう言う。「我々は、律法が霊的であることを知っている」と。彼らは、この律法が霊的であると認めなければ、律法の下に身を置くことはないであろう。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.77
Legem Moysis spiritalem vocat, quae est data in tabulis: quae quia peccare prohibet, spiritalis est; quippe cum visibilia et carnalia coli prohibeat.
PL 17, 111C彼は、板に与えられたモーセの律法を霊的と呼ぶ。それは罪を禁じるので霊的である。見えるもの、肉的なものを拝むことを禁じるのだから当然である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.78
Haec ad commendationem Legis pertinent, ne culpa forte digna putaretur ab aliquo; quia severitatem exercuit in peccatores.
PL 17, 111Cこれは律法を称揚することに関わる。律法が罪人たちに対して厳格さを行使したからといって、誰かから咎に値するものと思われないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.79
Ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Hominem autem carnalem appellat, dum peccat. Venditus sub peccato.
PL 17, 111D「しかし私は肉的であり、罪の下に売られている」。彼は、人が罪を犯すとき、その人を肉的と呼ぶ。「罪の下に売られている」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.80
Hoc est venditum esse sub peccato ex Adam qui prior peccavit, originem trahere, et proprio delicto subjectum fieri peccato, sicut dicit Esaias propheta: Venditi estis, inquit, peccatis vestris (Esai. L, 1) : Adam enim vendidit se prior, ac per hoc omne semen ejus subjectum est peccato.
PL 17, 111D罪の下に売られているとは、最初に罪を犯したアダムから起源を引き、さらに自らの罪〔delictum〕によって罪に服することである。預言者イザヤが言うとおりである。「汝らは、汝らの罪のゆえに売られた」(イザヤ50:1)。実に、アダムがまず自らを売り、それゆえ彼の全子孫が罪に服しているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.81
Quamobrem infirmum esse hominem ad praecepta legis servanda, nisi divinis auxiliis muniatur, hinc est unde ait: Lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato, hoc est, Lex firma est et justa, et caret culpa: homo autem fragilis est, et paterno, vel proprio subjugatus delicto; ut potestate sui uti non possit circa obedientiam Legis.
PL 17, 112Aそれゆえ、人は神の助けによって固められなければ律法の命令を守るには弱い。このことから、彼は言うのである。「律法は霊的である。しかし私は肉的であり、罪の下に売られている」。すなわち、律法は堅固で正しく、咎がない。しかし人は脆く、父祖の罪あるいは自らの罪〔delictum〕に服しているので、律法に従うことにおいて自分の力を用いることができない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.82
Ideo est ad Dei misericordiam confugiendum, ut severitatem Legis effugiat, et exoneratus delictis, de caetero Deo favente, inimico resistat.
PL 17, 112Aそれゆえ、神の慈しみに逃れなければならない。律法の厳しさを免れ、罪を免除されて、これ以後は神の助けを得て敵に抵抗するためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.83
Quid est enim subjectum esse peccato, nisi corpus habere vitio animae corruptum, cui se inserat peccatum, et impellat hominem quasi captivum delictis, ut faciat voluntatem ejus?
PL 17, 112A実に、罪に服するとは、魂の悪徳によって腐敗した体を持っていて、そこに罪が入り込み、人を捕虜のように罪〔delictum〕へと駆り立て、罪の意志を行わせることでなくて何であろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.84
Hinc Dominus inter caetera ait: Venit diabolus, et tollit quod seminatum est in cor illorum, ne salvi fiant (Luc. VIII, 12) .
PL 17, 112Aこれゆえ主は、ほかのことの中でこう言う。「悪魔が来て、彼らの心に蒔かれたものを奪い去る。彼らが救われないようにするためである」(ルカ8:12)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.85
Unde idem Apostolus in alia epistola ait: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12) , quos satellites constat esse Satanae.
PL 17, 112Bこれゆえ同じ使徒は、別の手紙でこう言う。「我々の格闘は、肉と血に対するものではなく、君主たちと権力者たちに対し、天上にある悪の霊的なものどもに対するものである」(エフェソ6:12)。これらがサタンの手下であることは明らかである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.86
Nam ante praevaricationem hominis priusquam se manciparet morti, non erat his potestas ad interiora hominis accedere, et cogitationes adversas inserere. Unde et astutia ejus factum est, ut confabulatione per serpentem hominem circumveniret (Gen. III, 1) .
PL 17, 112B実に、人の背反の前、人が自らを死に売り渡す前には、彼らには人の内面に近づき、敵対する思いを植え付ける権限がなかった。それゆえ、悪魔の狡知によって、蛇を通した会話で人を欺くことになったのである(創世記3:1)。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.87
Postquam autem circumvenit eum et subjugavit, potestatem in eum accepit, ut interiorem hominem pulsaret, copulans se menti ejus; ita ut non possit agnoscere quid suum sit in cogitatione, quid illius, nisi respiciat legem.
PL 17, 112Bだが、人を欺いて服従させた後は、悪魔は人に対する権限を得て、人の内なる人を打ち、その精神と結びついた。その結果、人は、思考の中で何が自分のもので何が悪魔のものかを、法に目を向けなければ識別できない。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.88
(Vers. 15.) Quod enim operor, non intelligo. Non intelligit quod operatur, quia videt aliud se per Legem scire, et aliud agere. Non enim quod volo, hoc ago: sed quod odi, illud facio. Subjectus peccato facit utique, quod non vult.
PL 17, 112C(第15節)「私は、自分の行うことを理解しない」。彼は自分が行うことを理解しない。律法によってはある事を知りながら、別のことを行っている自分を見るからである。「私は、欲することを行わず、憎むことをしている」。罪に服する者は、まさに自分が欲しないことを行う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.89
(Vers. 16.) Si autem quod odi, illud facio, consentio Legi. Probat Legem recte prohibere, quando invitum se hoc facere, quod lex vetat, profitetur: et naturae suae dicit esse, quod mandat Lex; quia quod extra facit, odiosum sibi dicit.
PL 17, 112C(第16節)「だが、私が憎むことを行っているなら、私は律法に同意している」。彼は、律法が禁じることを自分が不本意に行うと告白するとき、律法が正しく禁じていることを証明している。そして、律法が命じることは自分の本性に属すると言う。自分が外れて行うことを、自分にとって憎むべきものと言うからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.90
(Vers. 17.) Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod inhabitat in me peccatum. Quoniam lege videt prohiberi quod agit, et consentit non debere fieri ac per hoc aliud esse, cujus impulsu haec agi declarat, id est, peccatum.
PL 17, 112C(第17節)「だが今や、それを行っているのは、もはや私ではなく、私の内に住む罪である」。彼は、自分の行うことが律法によって禁じられているのを見て、それがなされてはならないことに同意している。それゆえ、これらが行われる衝動となる別のものがある、すなわち罪であると言明する。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.91
Peccatum autem ideo semper nominat, cum sciatur diabolus esse cum angelis suis; quia nisi peccasset primus homo, haec non provenirent: ac per hoc peccatum est, quod ea omnia facit.
PL 17, 112C彼がつねに罪と名づけるのは、それが悪魔とその天使たちであることは知られているにもかかわらず、最初の人が罪を犯さなかったなら、これらは起こらなかったからである。それゆえ、そのすべてを行うのは罪である。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.92
(Vers. 18.) Scio enim quod non inhabitat in me, hoc est, in carne mea, bonum. Non dicit, sicut quibusdam videtur, carnem malam: sed quod habitat in carne, non esse bonum, sed peccatum.
PL 17, 112D(第18節)「私は、私の内に、すなわち私の肉の内に、善が住んでいないことを知っている」。彼は、ある人々が思っているように肉が悪いと言っているのではなく、肉に住んでいるものが善ではなく罪であると言っているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.93
Quomodo inhabitat in carne peccatum, cum non sit substantia, sed praevaricatio boni? Quoniam primi hominis corpus corruptum est per peccatum ut possit dissolvi: ipsa peccati corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinae sententiae datae in Adam, quod est signum diaboli, cujus instinctu peccavit.
PL 17, 112D罪は実体ではなく善の背反であるのに、どうして罪が肉に住むのか。最初の人の体は罪によって腐敗させられ、解体されうるものとなったからである。罪のこの腐敗そのものが、違反の定めによって体の内にとどまり、アダムに与えられた神の宣告の力を保っている。これ〔quod が腐敗を指すか宣告の力を指すかは定かでない〕は悪魔のしるしであり、その唆しによって〔アダムは〕罪を犯した。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.94
Per id ergo quod facti causa manet, inhabitare dicitur peccatum in carne, ad quam diabolus accedit, quasi ad suam legem, et manet quasi in peccato peccatum; quia caro jam peccati est, ut decipiat hominem suggestionibus malis; ne homo faciat, quod praecipit lex.
PL 17, 113Aそれゆえ、行為の原因がとどまることによって、罪は肉に住むと言われる。悪魔はそこに、いわば自分の法に近づくように近づき、罪の中に罪がとどまるかのようにとどまる。肉はすでに罪のものだからである。悪魔は悪しき唆しによって人を欺き、人が律法の命じることを行わないようにする。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.95
Nam velle adjacet mihi. Tam bona asserit, quae jubet Lex, ut naturaliter sibi placere dicat, et velit facere. Perficere autem bonum non invenio.
PL 17, 113A「実に、欲することは私の傍らにある」。彼は、律法が命じることをきわめて善いと主張し、それが本性的に自分の気に入ると言い、行うことを欲している。「しかし私は、善を成し遂げることを見いださない」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.96
Et placet ergo quod a Lege jubetur, et voluntas est faciendi: sed ut impleatur, potestas et virtus deest; quia sic pressus est potestate peccati, ut non possit ire quo vult, neque valeat contradicere; quia potestatis ejus alter est Dominus.
PL 17, 113Aこうして、律法によって命じられることは気に入り、行う意志もある。しかし、それが満たされるための権能と力が欠けている。罪の権力にそれほど押さえつけられて、欲する所へ行くことができず、逆らうこともできないからである。人の権能には、別の者が主人となっているからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.97
Homo enim jam consuetudine peccandi gravatur, et facilius succumbit peccato quam legi, quam scit bona docere; ac si velit bona facere, premit illum consuetudo, adjutore inimico.
PL 17, 113B実に、人はすでに罪を犯す習慣に押さえつけられ、善を教えると知っている律法よりも、罪に屈しやすい。善を行おうとしても、敵が助け手となって、習慣が人を押さえつける。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.98
(Vers. 19.) Non enim quod volo, facio bonum: sed quod nolo malum, hoc ago. Saepe repetit, ut dilucidet. Hoc ergo est, quod supra dictum est, quia ut captivus per supradictas causas illud cogitur facere, quod vult peccatum.
PL 17, 113B(第19節)「実に私は、欲する善を行わず、欲しない悪を行っている」。彼は明らかにするために、しばしば繰り返す。これは先に述べたことである。人は、前述の理由によって捕虜のように、罪が欲することを行うよう強いられるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.99
(Vers. 20.) Si autem quod nolo, hoc facio; jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Hoc est quod jam supra memoravit, quia pressus et subjugatus peccato, non suam, sed illius perficit voluntatem.
PL 17, 113B(第20節)「だが、私が欲しないことを行っているなら、それを行っているのはもはや私ではなく、私の内に住む罪である」。これは、彼がすでに先に述べたことである。罪に押さえつけられ服従させられているので、自分の意志ではなく罪の意志を成し遂げているのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.100
Numquid quia invitum hominem dicit peccare, immunis debet videri a crimine; quia hoc agit, quod non vult, pressus vi potestatis? Non utique; ipsius enim vitio et desidia haec coepta sunt.
PL 17, 113Cまさか、人が意に反して罪を犯すと彼が言うからといって、その人は、自分の望まないことを力の強制に押されて行うのだから、罪過を免れていると見なされるべきなのだろうか。決してそうではない。これらの事は、まさしくその人自身の悪徳と怠惰によって始まったのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.101
Quia enim mancipavit se per assensum peccato, jure illius dominatur; primum enim suadet, ut victo jam dominetur.
PL 17, 113Cすなわち、彼は同意によって自らを罪に譲り渡したので、罪は正当な権利をもって彼を支配する。罪はまず説き勧め、そうして打ち負かした者を支配するのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.102
Apostolus autem ut gratiam Dei praeferat, haec exponit de quantis malis hominem liberaverit, aut quae exitia ex Adam trahit, quae vero beneficia per Christum consecutus est; ut cui nec Lex quidem subvenire potuit, demonstraret.
PL 17, 113C使徒は、神の恩寵を何よりも高く掲げるために、どれほどの悪から〔神が〕人を解放したのか、人がアダムからどのような破滅を引き継いでいるのか、またキリストを通じてどのような恩恵を得たのかを説き明かしている。律法でさえ助けることができなかった者を〔神が助けたことを〕示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.103
(Vers. 21.) Invenio igitur Legem volenti mihi facere bonum, quia inest mihi malum. Legem Moysi asserit voluntati suae dare consensum contra peccatum quod in carne habitat, quod aliud cogit facere, quam quod vult homo et Lex.
PL 17, 113C(第21節)「それゆえ私は、善を行おうとする私に、悪が私の内にあるので、律法を見いだす」。彼は、肉に宿る罪に逆らう自分の意志に、モーセの律法が同意を与えていると言う。この罪は、人と律法が望むこととは別のことを行うよう強いるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.104
(Vers. 22.) Condelector enim Legi Dei secundum interiorem hominem. Animum his oblectari dicit, quae a Lege traduntur: hic est interior homo; quia non in animo habitat peccatum, sed in carne, quae est ex origine carnis peccati, et per traducem fit omnis caro peccati.
PL 17, 113D(第22節)「私は内なる人に従って神の法を喜ぶ」。彼は、心が律法によって伝えられることを喜ぶと言う。これが内なる人である。罪は心に宿るのではなく、肉に宿るからである。その肉は罪の肉の起源に由来し、伝播によってすべての肉が罪の肉となる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.105
Si enim anima de traduce esset et ipsa, et in ipsa habitaret peccatum; quia anima Adae magis peccavit, quam corpus: sed peccatum animae corrupit corpus. In carne ergo habitat peccatum quasi ad januas animae; ut non illam permittat ire quo vult.
PL 17, 114Aもし魂もまた伝播に由来するのであれば、その魂にも罪が宿ることになろう〔係りは定かでない。魂は伝播に由来しない、という前提で取った〕。アダムの魂は体よりも多く罪を犯したからである。しかし魂の罪が体を腐敗させたのである。それゆえ罪は、いわば魂の門口において、肉に宿っている。罪が魂を、望むところへ行かせないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.106
In anima autem si habitaret, numquam se cognosceret homo: nunc autem cognoscit se, et condelectatur legi Dei.
PL 17, 114Aしかし、もし罪が魂に宿っているのなら、人は決して自分を知ることがないであろう。ところが今、人は自分を知り、神の法を共に喜んでいる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.107
(Vers. 23.) Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivum me ducentem in legem peccati quae est in membris meis.
PL 17, 114A(第23節)「しかし私は、私の肢体の内に別の法があって、私の精神の法に逆らって戦い、私を捕虜として、私の肢体の内にある罪の法へと引いて行くのを見る」。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.108
Duas leges memorat ex quibus unam in membris suis videre se flagitat, id est, in exteriore homine, qui est caro vel corpus. Haec est lex adversa, haec repugnans animo, trahens illum captivum in conditionem peccati; ne ultra ingrediens inveniat assertorem.
PL 17, 114A彼は二つの法を挙げ、そのうちの一つを自分の肢体の内に、すなわち外なる人、つまり肉あるいは体の内に見ると力説する。これが逆らう法であり、心に逆らい、心を捕虜として罪の状態に引き込む法である。それ以上入り込んだ者が、解放を主張してくれる者〔assertor。奴隷とされた者の自由を法廷で主張する者を言う法の語〕を見いださないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.109
Alia est lex mentis, quae est lex Moysi, vel naturalis, quae est in animo. Haec pressa est violentia peccati, negligentia quidem sua, quia dum diligit vitia, subjicit se peccato, ut ipsa consuetudine teneretur captiva; dominatur enim homini consuetudo.
PL 17, 114Bもう一つは精神の法であり、それはモーセの律法、あるいは心の内にある自然の法である。この法は罪の暴力に押さえつけられている。それは自分の怠りのせいで、すなわち悪徳を愛するうちに自らを罪に服させ、その習慣そのものによって捕虜として捕らえられたのである。実に、習慣は人を支配する。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.110
Quatuor quidem leges nominat: primam legem spiritalem, quae est etiam naturalis, quae reformata est per Moysen, et posita in auctoritate, ipsa est Dei Lex: deinde legem mentis consentientem legi Dei: tertiam legem peccati, quam ex praevaricatione primi hominis in membris dicit habitare: quartam vero quae in membris videtur, dum mala suggerit, et recedit.
PL 17, 114B彼は確かに四つの法を挙げている。第一は霊的な法で、これは自然の法でもあり、モーセを通じて改められ、権威のうちに据えられたものであって、これこそ神の法である。次に、神の法に同意する精神の法。第三に罪の法で、これは第一の人の背反によって肢体に宿ると彼が言うもの。第四に、肢体に見えるもので、悪を示唆しつつ退くものである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.111
Sed hae leges iteratae quatuor videntur, cum sint duae, id est, bona et mala. Lex enim mentis ipsa est lex spiritalis, sive Moysi, quae vocatur lex Dei: peccati vero lex eadem est quae et illa, quam in membris dicit videri, quae contradicit legi mentis nostrae.
PL 17, 114Bしかしこれらの法は重ねて数えられたために四つに見えるが、実際は二つ、すなわち善い法と悪い法である。精神の法はそのまま霊的な法、あるいはモーセの律法であり、これが神の法と呼ばれる。罪の法は、肢体に見えると彼が言う法と同じであり、我々の精神の法に逆らうものである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.112
(Vers. 24, 25.) Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Infelicem hominem dicit, quia nascitur sub peccato.
PL 17, 114C(第24・25節)「私は何と惨めな人間か。誰がこの死の体から私を解放するのか。〔それは〕我々の主イエス・キリストを通じての、神の恩寵である」。彼が惨めな人と言うのは、人が罪の下に生まれるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.113
Numquid non vere infelix est homo, qui in hanc haereditatem praevaricationis successit, hostem secum habens peccatum, per quod ad illum aditum habet Satanas?
PL 17, 114C背反の相続に就いたこの人間、罪を敵として自らの内に抱え、その罪を通じてサタンが近づく人間が、まことに惨めでないことがあろうか。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.114
Gradus enim fabricavit Adam, per quos ad filios ejus exspoliator ascendit, nisi clementissimus Dominus motus misericordia gratiam suam per Christum dedisset; ut et relevatum genus humanum remissione peccatorum accepta, de caetero possit resipiscere, represso et damnato peccato.
PL 17, 114C実に、アダムは階段を造り、略奪者はそれを伝ってその子らのところへ上って来る――もし最も寛大な主が慈しみに動かされ、キリストを通じて自らの恩寵を与えていなかったなら〔nisi 以下は前の文にかかる。恩寵が与えられていなければ略奪者が上り続けたであろう、の意と取った〕。この恩寵によって、人類は立て直され、罪の赦しを受けて、罪が抑えられ断罪されたのちは、悔い改めることができるのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.115
Potest enim exoneratus malis et purgatus resistere adversario, potestate recepta contra illum, dum adjuvatur a Deo.
PL 17, 114D実に、悪から免れ清められた者は、神に助けられているあいだ、敵に対抗する力を取り戻して、敵対者に抵抗することができる。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.116
Hic quasi legem fidei tertiam inducit potiorem, quam et gratiam vocat: quae ex lege tamen spiritali originem habet; quia per hanc liberatus est homo, ut quia Moyses dedit legem, deditque et Dominus, duae dicantur: una tamen intelligatur, quantum ad sensum et providentiam pertinet.
PL 17, 114Dここで彼は、いわば第三の、より優れた信仰の法を導き入れ、それを恩寵とも呼ぶ。しかしこの法は霊的な法に起源を持つ。人はこれによって解放されたのであり、モーセが法を与え、主もまた与えたので、二つと言われるが、意味と摂理に関するかぎり、一つと解されるべきである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.117
Illa enim initiatrix est salutis, haec vero consummatrix. Sed non hanc partem legis dico, quae in neomeniis est et in circumcisione et in escis; sed quae ad sacramentum Dei pertinet et disciplinam.
PL 17, 115A前者は救いの始まりをなし、後者は救いを完成させる。ただし私が言うのは、新月の祭りや割礼や食物にある律法の部分のことではなく、神の秘義と教えに属する部分のことである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.118
Gratia ergo Dei per Christum liberatus est homo de corpore mortis hujus. Hanc dicit mortem, quam supra ostendit in necem hominis per peccatum inventam apud inferos, quae appellatur secunda: corpus autem mortis est cuncta peccata; multa enim unum corpus sunt, singula quasi membra uno auctore inventa, ex quibus homo ereptus gratia Dei per baptismum, supradictam mortem evasit.
PL 17, 115Aそれゆえ人は、神の恩寵によってキリストを通じて、「この死の体から」解放された。彼が死と呼ぶのは、先に彼が、冥界における、罪を通じて人の殺害のために考え出されたものとして示した死であり、それは第二の死と呼ばれる。死の体とはすべての罪のことである。多くの罪が一つの体をなすのであり、一つ一つの罪は、いわば一人の張本人によって考え出された肢体のようなものである。人は神の恩寵により洗礼を通じてそれらから救い出され、前述の死を免れたのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.119
Neque enim in carneo corpore positus, de eo ipso ereptum se diceret: sed hoc corpus dixit, quod superius per baptismum et observantiam Legis destrui significat. Nam et cum dicit: De corpore mortis, ostendit aliud corpus esse non mortis.
PL 17, 115Bすでに肉の体に置かれている者が、まさにその体から救い出されたと言うことはないであろう。彼が言った体とは、先に洗礼と律法の遵守によって滅ぼされると示した体である。実に、「死の体から」と言うとき、死の体ではない別の体があることを示している。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.120
Igitur ego ipse mente servio legi Dei. Legem Dei cum dicit, et Moysi significat legem, et Christi. Carne autem legi peccati. Ego ipse, id est, qui liberatus sum de corpore mortis.
PL 17, 115B「それゆえ私自身は、精神では神の法に仕える」。「神の法」と言うとき、モーセの律法とキリストの法の両方を意味している。「しかし肉では罪の法に〔仕える〕」。「私自身」とは、死の体から解放された私、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.121
In corpore est; quomodo liberatus est de corpore mortis, nisi quia liberatus est a cunctis malis? Remissio enim peccatorum omnia tollit peccata.
PL 17, 115B彼は体の内にいる。それでは、彼があらゆる悪から解放されたのでなければ、どのようにして死の体から解放されたというのか。罪の赦しがすべての罪を取り去るからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.122
Liberatus ergo de corpore mortis gratia Dei per Christum, mente vel animo servio legi Dei, carne autem legi peccati, id est, diaboli, qui per subjectam sibi carnem suggestiones malas ingerit animae.
PL 17, 115Bそれゆえ、神の恩寵によってキリストを通じて死の体から解放された私は、精神あるいは心では神の法に仕え、肉では罪の法に、すなわち悪魔の法に仕える。悪魔は、自らに従えた肉を通じて、悪い示唆を魂に注ぎ込むのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.123
Quia ergo duplex est homo, carne conversus et animo, legi Dei mente servire se dixit; quia animus devotus est Deo, et recuperata sui potestate, repugnare potest peccato, quod per carnem operatur.
PL 17, 115C人は二重であり、肉に向いた面と心に向いた面とを持つので、彼は精神では神の法に仕えると言った。心は神に献身しており、自らの力を取り戻して、肉を通じて働く罪に抵抗できるからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.124
Quia enim caro corrupta est, et morti subjecta, quae sic facta erat, ut societate et conjunctione animae non moreretur; recepit desideria, quorum quasi onus quoddam transfert ad animum, ut et ipse gravetur. Sed quid respuit illam? Mors gratiae Dei.
PL 17, 115C実に肉は腐敗し、死に服している。肉は本来、魂との結合と交わりによって死なないように造られていたのである。それは欲望を受け入れ、その欲望の重荷のようなものを心に移して、心までも重くする。では、それ〔肉〕を退けたものは何か。神の恩寵の死〔キリストの死〕である〔ミーニュの脚注は、「神の恩寵の死」とはキリスト自身の死である、とする。旧版は Sed quid respuit illam mortem? Gratia Dei(ではその死を退けたものは何か。神の恩寵である)、ローマ版は Sed quia repulit illam mortem gratia Dei, ait(神の恩寵がその死を退けたので、言う)と読み、写本は quid を qui とする〕。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.125
Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, sicut dictum est. Jam enim liber animus, et in consuetudinem bonam revocatus, Spiritu sancto adjuvante, malas suggestiones potest spernere; reddita est enim illi auctoritas, qua audeat resistere inimico.
PL 17, 115C「精神では神の法に仕え、肉では罪の法に〔仕える〕」と、すでに言われたとおりである。心はすでに自由であり、善い習慣へと呼び戻され、聖なる霊の助けにより、悪い示唆を退けることができる。敵にあえて抵抗する権威が、心に返されたからである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.126
Qui enim jam non est obnoxius, minime poterit indagari invitus. Caro autem quia judicium non habet, neque capax est discernendi (est enim bruta natura) non potest inimico aditum claudere; ne veniens introeat, atque animo contraria suadeat, ac per hoc: Carne, ait, servio legi peccati.
PL 17, 115Dすでに従属していない者は、意に反して狩り出されることがほとんどあり得ない。しかし肉は判断力を持たず、見分ける能力もない(それは獣のような本性だからである)ので、敵が来て入り込み、心に逆のことを勧めることのないよう、敵に対して入口を閉ざすことができない。それゆえ彼は、「肉では罪の法に仕える」と言う。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.127
Cum enim unus homo carne constet et anima, ex illa parte qua sapit, Deo servit; ex altera autem qua stolidus est, legi peccati. Si autem homo in eo quod factus est, perdurasset, non esset potestas inimico ad carnem ejus accedere, et animae contraria susurrare.
PL 17, 116A一人の人間は肉と魂からなるので、思慮をはたらかせる側では神に仕え、愚鈍な別の側では罪の法に仕える。しかし、もし人が造られたままの状態にとどまっていたなら、敵が彼の肉に近づき、魂に逆のことをささやく力は無かったであろう。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.128
Ut autem totus homo minime reparatus fuisset Christi gratia ad statum pristinum, sententia obstitit data in Adam (Gen. III, 17) ; iniquum enim erat solvere sententiam jure depromptam.
PL 17, 116Aしかし、全き人がキリストの恩寵によって元の状態にまで回復されなかったのは、アダムに下された判決(創世記3:17)が妨げたからである。法に基づいて下された判決を解くのは不当だったのである。
Commentaria in Epistolam ad Romanos 7.129
Idcirco manente sententia, providentia Dei remedium inventum est, ut redhiberetur homini salus, quam proprio vitio amiserat; ut hic sanatus crederet quia adversarius ejus devictus potentia Christi, non auderet, transpuncta sententia primae mortis, hominem sibi defendere, adunato genere Adae, ne ad primae originis redderetur facturam jam totus permanens immortalis.
PL 17, 116Aそこで判決が残ったまま、神の摂理は救済策を見いだし、人が自らの悪徳によって失った救いを人に返すことにした。癒されたこの人は、自分の敵がキリストの力に打ち負かされたのだから、第一の死の判決が抹消された後には〔底本は transpuncta。帳簿の記載を突いて消す語と取って「抹消された」としたが、「貫かれた」とも読め、意味は定かでない〕、アダムの類が一つにされたので、人を自分のものとして主張する勇気を持たない、と信じるのである。〔これは、人が〕最初の起源の造りの状態に戻され、すでに全く不死のまま存続する、ということにならないためである〔係りは定かでない〕。