Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.1
(Vers. 1.) Non sum apostolus? non sum liber? nonne Jesum Dominum nostrum vidi? Cum negare videtur, confirmat; iratus enim loquitur. Apostolum enim se probat, quia missus est ad gentes, dicente Domino ad eum: Ego ad gentes mittam te (Actor. XXII, 21) .
PL 17, 228C(第1節)「私は使徒ではないのか。私は自由ではないのか。我々の主イエスを私は見なかったか」。否定するように見えて、確証している。怒って語っているからである。実に彼は、自分が使徒であることを、異邦人のもとへ遣わされたことによって証明する。主が彼に「私は汝を異邦人のもとへ遣わす」と言ったからである(使徒言行録22:21)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.2
Liberum autem se ostendit, quia nullius aliquid concupivit, neque in adulatione docuit. Jesum autem Dominum nostrum vidit, dum oraret in templo Hierosolymis (Act. XXII, 18) . Nonne opus meum vos estis in Domino?
PL 17, 228Dまた、自由であることを示す。誰のものも欲しがらず、へつらって教えることもしなかったからである。また、我々の主イエスを見た。エルサレムの神殿で祈っていたときである(使徒言行録22:18)。「汝らは、主において、私の業ではないか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.3
Ideo opus sunt quia ipse illos plantavit in Domino, annum et sex menses evangelizans eis verbum Dei.
PL 17, 228D彼らが業であるのは、彼自身が主において彼らを植えたからである。一年六か月のあいだ、彼らに神の言葉を福音として告げたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.4
(Vers. 2.) Etsi aliis non sum apostolus, verumtamen vobis sum; quia a Judaeis credentibus, et nihilominus Legem servantibus, apostolus esse negabatur.
PL 17, 228D(第2節)「たとえ他の人々にとって私は使徒でなくとも、少なくとも汝らにとっては使徒である」。信じていながら、なお律法を守っているユダヤ人たちから、使徒であることを否まれていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.5
Jam enim circumcidi non debere docebat, neque sabbatum custodiri: caeteris autem apostolis propter scandalum ab hac re dissimulantibus, hic aliter videbatur docere; ideo apostolus ab his negabatur; his enim erat apostolus, qui viderant in eo virtutis insignia.
PL 17, 229A実に彼は、すでに割礼を受けるべきではないと教え、安息日も守るべきではないと教えていた。ほかの使徒たちはつまずきを避けるためにこの件を見過ごしていたので、彼だけが違うことを教えているように見え、それゆえ彼らから使徒であることを否まれたのである。彼が使徒であったのは、彼のうちに力の徴を見た者たちにとってである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.6
Nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino; hoc enim praedicante, conversi sunt ab idolis ad fidem Dei unius.
PL 17, 229A「実に、主において、汝らが私の使徒職の証印である」。彼が宣べ伝えたことによって、彼らは偶像から唯一の神への信仰へと転じたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.7
(Vers. 3.) Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est. Nunc incipit agere causam, quam superius praemisit dicens: Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Esca ventri et venter escis (I Cor. VI, 12) .
PL 17, 229A(第3節)「私に尋ねる者たちに対する私の弁明は、これである」。今や彼は、先に前置きしていた論を弁じ始める。そこで彼は、「すべては私に許されている。しかし私は、誰の権力のもとにも置かれない。食物は腹のため、腹は食物のため」と言っていた(一コリント6:12)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.8
Sic ergo incipit causam hanc, ut dicat: Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est. Et quae sit subjicit, dicens:
PL 17, 229Bこうして彼は、この論を始めるにあたり、「私に尋ねる者たちに対する私の弁明は、これである」と言う。そして、それが何であるかを、続けて述べる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.9
(Vers. 4, 5.) Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Hoc est quod dixerat: Omnia mihi licent. Numquid non habemus potestatem mulierem circumducendi, sicut et caeteri apostoli et fratres Domini, et Cephas?
PL 17, 229B(第4・5節)「我々には、食べ飲みする権利がないのか」。これは、彼が「すべては私に許されている」と言ったことである。「我々には、ほかの使徒たちや主の兄弟たち、またケファのように、女を連れ歩く権利がないのか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.10
Ideo addidit: Et Cephas; quia cum primus esset inter apostolos, non refutabat sumptus oblatos. Cephas ipse est Simon Petrus.
PL 17, 229B「ケファも」と付け加えたのは、彼が使徒たちの中で第一であったのに、差し出された費用を退けなかったからである。ケファとは、シモン・ペトロその人である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.11
Mulieres enim desiderio doctrinae Dominicae, et cupidae virtutum sequebantur apostolos, ministrantes eis et sumptus et servitia, sicut et Salvatorem sunt secutae ministrantes ei de facultatibus suis.
PL 17, 229B実に、女たちは、主の教えを望み、徳を慕って使徒たちに従い、費用も奉仕も彼らに提供していた。救い主にも、自分の財産で仕えながら従ったのと同じである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.12
(Vers. 6.) Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem haec operandi? Hoc est, habemus potestatem operandi, sed nolumus. Pro accipiendi tamen operandi ait, ut honestius loqueretur. Et ut hoc firmet, exempla subjicit, dicens:
PL 17, 229B(第6節)「それとも、私とバルナバだけには、これらのことを行う権利がないのか」。すなわち、行う権利はあるが、そうしたくない、ということである。ただし彼は、より品位ある言い方にするために、「受け取る」の代わりに「行う」と言った〔注解者は見出し語の operandi(行う)を、費用を受け取ることの婉曲な言い方と取っている〕。そしてこれを確かにするために、例を挙げて言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.13
(Vers. 7, 8.) Quis militat stipendiis suis umquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem ovium, et de lacte earum non percipit? Numquid secundum hominem haec loquor? Id est, numquid humanam sententiam sequor?
PL 17, 229C(第7・8節)「誰が、自分の俸給で兵役に就くことがあろうか。誰がブドウ畑を植えて、その実を食べないだろうか。誰が羊の群れを飼って、その乳を受け取らないだろうか。私はこれらを人間に従って言っているのか」。すなわち、人間の考えに従っているのか、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.14
Numquid et Lex eadem non dicit? Concordare docuit supradicta testimonia documentis divinis; ut ostendat non sine causa utique nolle se ab illis sumptus accipere, quando tot exemplis ostendit et dandum et accipiendum esse.
PL 17, 229C「律法もまた、同じことを言っていないか」。彼は、先に挙げた証言が神の教えと一致することを教えた。あれほど多くの例で、与えるべきであり、受け取るべきでもあることを示す以上、彼が彼らから費用を受け取りたくないのは理由のないことではない、と示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.15
(Vers. 9.) In Lege enim (Deut. XXV, 4) scriptum est: Non alligabis os bovis triturantis. Numquid de bobus cura est Deo?
PL 17, 229C(第9節)「実に、律法には(申命記25:4)、『脱穀する牛の口を縛ってはならない』と記されている。神は牛のことを気にかけるのか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.16
Interim paucis hoc absolvamus; in Jona enim propheta scriptum est: Non parcam civitati, in qua habitant plusquam centum viginti millia hominum et pecora multa (Jonae IV, 11) . Et Psalmographus: Homines et jumenta, inquit, salvabis (Psalm. XXXV, 7) .
PL 17, 229Dひとまず、これは手短に済ませよう。預言者ヨナには、こう記されている。「私は、十二万人以上の人と多くの家畜が住む都を惜しまないだろうか」(ヨナ4:11)〔底本は疑問符を欠く。反語と解した〕。また詩篇作者は言う。「人々と獣を、汝は救う」(詩篇35:7)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.17
Quomodo ergo Deus non curat de bobus et pecoribus? Sed non curat de bobus et pecoribus propter haec ipsa, sed propter nos, quorum causa sunt facta; ideo de nobis curat, non de illis.
PL 17, 229Dそれなら、神が牛や家畜を気にかけない、というのはどういうことか。神が牛や家畜を気にかけないのは、それらそのもののためではなく、我々のためである。それらは我々のために造られたのであり、それゆえ神が気にかけるのは我々であって、それらではない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.18
(Vers. 10.) Aut potius, inquit, propter nos dicit: propter nos enim scriptum est. Per figuram enim omnia dicta ad nos transeunt. Quoniam qui in spe arat et triturat, debet spei suae fructum percipere. Verum est, quia hac spe laboratur, ut fructus capiatur.
PL 17, 230A(第10節)彼は言う。「それとも、むしろ、我々のために言っているのか。実に、我々のために記されたのである」。実に、象りを通して、語られたことはすべて我々に移ってくる。「耕す者は望みをもって耕し、脱穀する者も望みをもって脱穀して、自分の望みの実りを受け取るべきだからである」。これは本当である。実りを得るために、この望みによって人は労苦する。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.19
(Vers. 11.) Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos vestra carnalia metamus?
PL 17, 230A(第11節)「もし我々が汝らに霊的なものを蒔いたのなら、我々が汝らの肉的なものを刈り取るのは、大したことだろうか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.20
Non dicit magnum, neque par esse, si evangelizantes regnum Dei, et coelesti cibo Ecclesiam saginantes, alimenta corporis sumerent; ut tradentes aeterna, consequerentur temporalia.
PL 17, 230A神の国を福音として告げ、天の食べ物で教会を肥やす者たちが、体の糧を受け取っても、彼はそれを大したことだとも、釣り合うことだとも言っていない。永遠のものを伝える者たちが、一時的なものを得るのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.21
(Vers. 12.) Si alii potestate vestra utuntur, nonne magis nos? Si enim ii qui per Evangelium patres vestri non sunt, nec eumdem affectum habent erga vos, facultatem habent accipiendi, quanto magis nos? Et subauditur, vestri apostoli; quia et Barnabas apostolus erat.
PL 17, 230A(第12節)「もし他の人々が汝らに対する権利を用いているなら、我々はなおさらではないか」。実に、福音によっては諸君の父でもなく、諸君に対して同じ情愛も抱いていない者たちが、受け取る権利を持つのなら、我々はなおさらではないか。ここには「汝らの使徒たちが」が補って聞き取られる。バルナバもまた使徒だったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.22
Sed non sumus usi hac potestate; omnia vero toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. Diu occultatum prodidit sensum; ostendit enim sumptus ideo se nolle, cum liceret, accipere, ne vigor evangelicae auctoritatis torpesceret.
PL 17, 230B「しかし我々は、この権利を用いなかった。むしろすべてを耐え忍んでいる。キリストの福音に何の妨げも与えないために」。長く隠していた思いを、彼は明かした。許されているにもかかわらず、費用を受け取ろうとしないのは、福音の権威の活力が鈍らないためだ、と示しているのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.23
Pseudoapostoli enim peccantibus blandiebantur, volentes accipere; ita ut non sibi viderentur peccare illis subjecti: sed quoniam haec res contra evangelicam erat disciplinam, hic non vult accipere; ut libere arguat, ne in illorum numero inveniatur.
PL 17, 230B実に、偽使徒たちは、受け取ろうとして、罪を犯す者たちにへつらっていた。そのため、彼らに従う者たちは、自分が罪を犯しているとは思わなかった〔illis subjecti の係りは定かでない。偽使徒たちが、罪を犯す者たちに従属していても自分は罪を犯していると思わなかった、とも読める〕。しかし、このことは福音の規律に反していたので、彼は受け取ろうとしない。自由に責めることができるように、また彼らの数に入っているのを見いだされないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.24
Ut enim regulae christianae jus maneret, licita illicita fecit; quia illi per licentiam offendebant.
PL 17, 230B実に、キリスト教の規範の権利が保たれるように、彼は許されていることを許されないことにした。彼らは放縦によってつまずきを与えていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.25
(Vers. 13.) Nescitis quoniam qui in sacrariis operantur, de sacrario vivunt: et qui altario deserviunt, de altario participantur? In sacrariis legem gentilium significat, in altario vero Judaeorum.
PL 17, 230C(第13節)「汝らは知らないのか。聖所で働く者たちは聖所から生活し、祭壇に仕える者たちは祭壇から分け前にあずかる」。「聖所」とは異邦人の法を、「祭壇」とはユダヤ人の法を指している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.26
Sic enim decrevit Dominus per Moysen (Deut. XVIII, 3) , ut de iis quae oblata erant, partem sumerent sacerdotes.
PL 17, 230C実に、主はモーセを通して(申命記18:3)、献げられたものの一部を祭司たちが取るよう定めた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.27
(Vers. 14.) Ita et Dominus Jesus ordinavit eos, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Non ergo Deus per Moysen gentilium formam secutus est: sed ipsa naturalis ratio hoc habet, ut quis inde vivat, ubi laborat.
PL 17, 230C(第14節)「このように、主イエスもまた、福音を告げ知らせる者たちが、福音から生活するよう定めた」。だから、神がモーセを通して異邦人の形に従ったのではない。人は働くところから生活するということは、自然の道理そのものが定めているのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.28
Hanc ergo rationem ipsi naturae et conversationi humanae decrevit. Haec tamen ad cumulum adhuc addens, gravat causam; ut non leve faciat neque odiosum, quod tantis testimoniis commendat: et tamen non sibi proficere vult, ne libertatem arguendi humiliet.
PL 17, 230Cそれゆえ神は、この道理を、自然そのものと人間の暮らしのために定めた。しかし彼はさらに、これらを積み上げて、論を重くする。これほど多くの証言で推奨することを、軽いことにも、憎まれることにもしないためである。それにもかかわらず、自分は益を得ようとはしない。譴責する自由をおとしめないためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.29
(Vers. 15.) Ego autem nullo horum usus sum. Postquam multis modis ostendit licere accipere, sibi tamen non opus esse; obest enim accipere a peccantibus, sicut supra memoravi. Non autem scripsi haec, ut ita fiat in me; bonum est enim mihi magis mori.
PL 17, 230D(第15節)「しかし私は、これらのどれも用いなかった」。受け取ってよいことを多くの仕方で示した後で、それでも自分には必要ないと言っている。罪を犯す者たちから受け取ることは害になるからである。先に述べたとおりである。「私がこれらのことを書いたのは、私に対してそうなされるためではない。私にとっては、むしろ死ぬほうがよいからである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.30
Nemo gloriam meam evacuabit. Gloriam suam dicit in eo, si Evangelii severitas maneat: et mori magis elegit, quam Evangelii jura violare, sciens hoc sibi magis proficere ad futuram salutem.
PL 17, 230D「誰も私の誇りを空しくしないだろう」。彼が自分の誇りと言うのは、福音の厳格さが保たれることである。そして彼は、福音の権利を侵すよりも、むしろ死ぬことを選んだ。そのほうが将来の救いのために自分にいっそう益になると知っていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.31
Debitum enim obsequium abnuit ab his sibi impendi; ne per hoc accipiant fiduciam delinquendi.
PL 17, 231A実に彼は、当然受けるべき奉仕が、彼らから自分に尽くされることを拒んだ。そのことによって、彼らが罪を犯す自信を得ることのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.32
(Vers. 16.) Nam si evangelizem, non est mihi gloriatio; necessitas enim mihi incumbit. Sicut dicit Dominus: Cum feceritis quae dico vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10) .
PL 17, 231A(第16節)「実に、もし私が福音を告げても、誇りにはならない。必然が私にのしかかっているからである」。主が言うとおりである。「私が汝らに言うことを行ったなら、言え。『我々は役に立たない僕である。なすべきことをなしたにすぎない』と」(ルカ17:10)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.33
Vae enim erit, inquit, mihi, si non praedicavero Evangelium. Missus enim servus a domino facit etiam invitus, quod sibi praeceptum est: si quominus, adstringatur plagis necesse est.
PL 17, 231A「実に、私には災いがある」と彼は言う、「もし私が福音を宣べ伝えないなら」。主人から遣わされた奴隷は、望まなくとも、命じられたことを行う。そうしなければ、鞭打ちを受けざるをえない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.34
Denique Moyses invitus missus est ad Pharaonem (Exod. IV, 14) ; et Jonas coactus est praedicare Ninivitis (Jonae I, 3) .
PL 17, 231A実に、モーセは望まないのにファラオのもとへ遣わされ(出エジプト記4:14)、ヨナは強いられてニネベの人々に宣べ伝えた(ヨナ1:3)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.35
(Vers. 17.) Nam si volens hoc ago, mercedem habeo. Manifestum est quia nemo accipit remunerationem ejus rei, quam invitus agit. Si enim voluntarius, dignus mercede est; quia consentit domino: et quod voluntate fit, melius fit.
PL 17, 231A(第17節)「実に、もし私が進んでこれを行うなら、報いがある」。望まずに行うことへの報いを受ける者は誰もいないのは明らかである。進んで行う者こそ、報いに値する。主人に同意しているからである。意志によってなされることは、よりよくなされる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.36
Si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Nec hoc obscurum est, quia qui indevotus aliquid facit, non voluntate facit, sed necessitate. Quia enim potestatis suae non est, facit invitus, quod sibi praeceptum est.
PL 17, 231B「もし進んでいないなら、管理の務めが私に託されている」。これもまた明らかである。熱意なしに何かを行う者は、意志によってではなく、必然によって行っている。自分の権限にはないために、命じられたことを望まずに行うのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.37
(Vers. 18.) Quae ergo erit mea merces? Ut Evangelium annuntians, sine sumptu efficiam Evangelium; ut non abutar potestate mea in Evangelio, Repressa verborum jactantia gloriatur, et vult intelligi quanta dignus mercede sit, quia potestate sua non utitur in Evangelio, dum respuit oblatos sumptus, ne vim praedicationis humiliet.
PL 17, 231B(第18節)「では、私の報いは何か。福音を告げながら、費用なしに福音を成し遂げること、福音における私の権利を濫用しないことである」。言葉の誇示を抑えながら、彼は誇っている。そして、自分がどれほどの報いに値するかを理解させようとしている。福音において自分の権利を用いず、差し出された費用を退けて、宣教の力をおとしめないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.38
Hoc est licere, sed non expedire propter salutem fratrum, ut corrigantur. Forma ego vult esse caeteris, ut ubi vident non expedire, etiam licitis non utantur: si quominus, de licito fient rei: quod sic sumunt, ut ad detrimentum proficiat.
PL 17, 231Cこれは、許されてはいるが、兄弟たちの救いのために、彼らが正されるために、益にならないということである。それゆえ〔底本は ego。ergo の誤りと読む〕彼は、ほかの人々の模範となろうとする。益にならないと見たところでは、許されていることも用いないようにするためである。そうしなければ、許されていることについて咎ある者となる〔ミーニュの脚注 c は、一部の写本が de licito fient rei を delicto fiunt rei(罪過によって咎ある者となる)と読むとする〕。それを、害に至るような仕方で取るからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.39
(Vers. 19.) Nam cum liber sim ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifaciam. Liber ex omnibus est, cum nulli in adulatione tradidit Evangelium, nec cujusquam praeter salutem aliquid concupivit, neque ad delicias habendas ab aliquo sumptus largiores mercede hypocrisis accepit.
PL 17, 231C(第19節)「実に、私はすべての人から自由であるが、より多くの人を得るために、すべての人の僕となった」。彼がすべての人から自由であるのは、誰にもへつらって福音を渡さず、誰についても救い以外のものを欲せず、また贅沢な暮らしを得るために、偽善の報酬として誰からも過分の費用を受け取らなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.40
Servum autem sic se omnium factum dicit, dum se per humilitatem similem omnium mente imbecillium exhibuit; ut eos per patientiam firmaret ad salutem futuram, confovens animos illorum, qui aut peccabant, aut res divinas tardius sequebantur; ut non aspere ferrent reprehendi se.
PL 17, 231C彼が自分をこのように「すべての人の僕」になったと言うのは、へりくだりによって、心の弱いすべての人と同じ者として身を示したからである。それは、忍耐によって彼らを将来の救いへと堅くするため、すなわち、罪を犯していた者たちや、神の事柄に従うのが遅れていた者たちの心を温めて、彼らが自分の咎められることを辛く受け止めないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.41
(Vers. 20.) Et factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem. Videtur quasi simulasse, ut omnibus fieret omnia, quod solent adulatores facere, sed non ita est; vir enim divinus et medicus spiritalis sciens omnium causas et vulnera, magna industria confovet illos et compatitur; cum omnibus enim hominibus quaedam habemus communia.
PL 17, 231D(第20節)「そして私は、ユダヤ人にはユダヤ人のようになった、ユダヤ人を得るために」。すべての人にすべてとなるために、まるで装ったかのように見える。それはへつらう者たちがよくすることだが、そうではない。神の人、霊的な医者は、すべての人の事情と傷を知っており、大いなる配慮をもって彼らを温め、ともに苦しむのである。我々は、すべての人間といくらかの共通のものを持っているからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.42
Factus est ergo Judaeis tamquam Judaeus; quia propter scandalum illorum circumcidit Timotheum (Act. XVI, 3) , et purificatus ascendit in templum, ne occasionem per eum acciperent blasphemandi (Act. XXI, 26) .
PL 17, 232Aこうして彼はユダヤ人にはユダヤ人のようになった。彼らのつまずきを避けるために、テモテに割礼を施し(使徒言行録16:3)、身を清めて神殿に上ったからである。彼を通して冒瀆の機会を得させないためであった(使徒言行録21:26)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.43
Rem ergo fecit, quae jam cessare deberet, sed secundum Legem fecit. Nam et consensit illis Legem esse a Deo et prophetas, et de illis ostendit Christum hunc esse, qui promissus est: ut assensus ejus haberet effectum.
PL 17, 232Aそれゆえ彼は、もはや終わるべきことを行ったが、律法に従って行った。実に彼は、律法と預言者が神から出たものであることに彼らと同意し、それらからこそ、約束されたのはこのキリストであると示した。彼の同意が効果を持つようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.44
(Vers. 21.) Iis qui sub Lege sunt, quasi sub Lege essem (cum ipse non sim sub Lege) ut eos qui sub Lege sunt, lucrifacerem. Ii qui sub Lege sunt Samaritani noscuntur; Legem enim solam accipiunt, id est, quinque libros Moysi.
PL 17, 232A(第21節)「律法の下にある者たちには、律法の下にいるかのように(私自身は律法の下にいないのに)、律法の下にある者たちを得るために」。律法の下にある者たちとは、サマリア人のことと知られている。彼らは律法だけを受け入れており、それはすなわちモーセの五書である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.45
Sunt autem ex origine Persarum et Assyriorum, quos rex Assyriorum, sublatis filiis Israel in captivitatem, posuit ad incolenda loca Samariae (IV Reg. XVII, 6) ; ideo et ignem colunt more Persarum.
PL 17, 232B彼らはペルシア人とアッシリア人の出であり、アッシリア人の王が、イスラエルの子らを捕囚として連れ去った後、サマリアの地に住まわせた者たちである(列王記四17:6)。そのため、ペルシア人の風習に従って火をも崇めている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.46
His ergo Apostolus, dum non negabat Legem esse a Deo, fiebat quasi sub Lege: sed ex ea illis miti verbo Christum intelligendum tradebat, sicut et Samaritana illa, quae dixit ad Dominum: Scio quia Messias venit (Joan. IV, 25) ; docta per Legem.
PL 17, 232B使徒は、律法が神から出たことを否まなかったので、彼らに対しては、律法の下にいるかのようになった。そして律法に基づいて、穏やかな言葉で、キリストを理解すべきことを彼らに伝えた。主に「私は、メシアが来ることを知っている」と言ったあのサマリアの女も(ヨハネ4:25)、律法によって教えられていたのと同じである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.47
Iis qui sine Lege sunt, quasi sine Lege essem (cum sine lege non essem Dei, sed in lege essem Christi) ut eos qui sine Lege sunt, lucrifacerem.
PL 17, 232B「律法のない者たちには、律法のないかのように(私は神の法のない者ではなく、キリストの法のうちにいるのに)、律法のない者たちを得るために」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.48
Hoc dicit, quia cum in Lege Christi est, in lege Dei est; quia quod Christi est, Dei est: et quod Dei est, Christi est, sicut dicit: Omnia mea tua sunt, et tua mea. Ut eos qui sine Lege sunt, lucrifacerem (Joan. XVII, 10) .
PL 17, 232B彼がこう言うのは、キリストの法のうちにあるなら、神の法のうちにあるからである。キリストのものは神のものであり、神のものはキリストのものだからである。キリストが言うとおりである。「私のものはみな汝のものであり、汝のものは私のものである」(ヨハネ17:10)。「律法のない者たちを得るために」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.49
Dum enim assentit illis, id est, gentilibus, juxta physicam rationem mundum factum a Deo, et quae in eo sunt, et animam esse immortalem, et ab ipso nos originem habere (ita enim Actibus apostolorum ait (Act. XVII, 28) : Et sicut quidam ex vobis dixerunt: Ipsius enim et genus sumus ) sic fiebat quasi sine lege, per quod subintroducebat illis Christum ipsum esse, quem Deus ad judicandum mundum praeelegit, et ipsum esse, per quem omnia fecit.
PL 17, 232C実に彼は、彼ら、すなわち異邦人たちに、自然学の道理に従って、世界とその中にあるものが神によって造られたこと、魂は不死であること、また我々は神から起源を持つことに同意した(実に使徒言行録で彼はこう言っている(使徒言行録17:28)。「汝らのうちのある者たちが言ったように、『実に我々は、彼の種族でもある』」)。こうして彼は律法のない者のようになったのであり、そのことによって、神が世界を裁くために選んでおいたのはこのキリストその人であり、神が万物をそれによって造ったのもその人であるということを、彼らにそれとなく導き入れていたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.50
(Vers. 22.) Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Infirmus factus est, dum propter fratres infirmos a licitis abstinet; ne illis scandalum generet. Omnibus factus sum omnia, ut omnes salvos facerem.
PL 17, 232C(第22節)「弱い者たちには、弱い者となった、弱い者たちを得るために」。彼が弱い者となったのは、弱い兄弟たちのために、許されていることを控え、彼らにつまずきを生じさせなかったことによる。「すべての人にすべてとなった、すべての人を救うために」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.51
Hoc fuit viri prudentis et spiritalis, ut omnibus omnia factus, propositum tamen religionis non excederet; quia ubi cessit, ad hoc cessit, ut proficereret: nec aliud fecit, quam Lex mandavit.
PL 17, 232Dこれは、思慮ある霊的な人のなすことであった。すべての人にすべてとなっても、敬神の志は越えない。譲ったところでは、益をもたらすために譲ったのであり、律法が命じたこと以外は何も行わなかった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.52
(Vers. 23.) Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps ejus fiam. Hoc est, omnia supradicta facio, ut voluntatis evangelicae particeps efficiar, quam habet circa salutem humanam.
PL 17, 232D(第23節)「しかし私はすべてを福音のために行う、その分け前にあずかる者となるために」。すなわち、上に述べたすべてのことを、福音の意志――それは人間の救いに向けられている――にあずかる者となるために行う、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.53
(Vers. 24.) Nescitis quoniam qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, unus autem accipit palmam? Nunc aliud vult exponere: itaque hoc exemplo ostendit quanta sit utilitas legis nostrae, in qua non uni, sed omnibus promissa est palma. Sic currite, ut comprehendatis. Sollicite vult curri ad promissionem, quia magna est.
PL 17, 233A(第24節)「汝らは知らないのか。競技場で走る者たちは皆走るが、賞を受けるのは一人であることを」。今や彼は別のことを説き明かそうとしている。この実例によって、我々の法がいかに有益であるかを示す。そこでは賞が、一人にではなく、すべての人に約束されているからである。「このように走れ、つかみ取るために」。約束は大きいのだから、それに向かって熱心に走ることを、彼は望んでいる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.54
(Vers. 25.) Omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet: ab his omnibus quae vitanda eadem tradit disciplina, cum sciant unum coronandum; quanto magis nobis observandum est, quia omnibus promissa est salus!
PL 17, 233A(第25節)「競技で争う者は皆、あらゆることを慎む」。同じ訓練が避けるべきこととして伝えるすべてのことを、冠を受けるのは一人だと知りながら慎むのである。まして、すべての人に救いが約束されている我々は、どれほど守らねばならないことか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.55
Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. Et in hoc multum dispar donum est, ac per hoc diligentiores nos esse debere, quibus non terrenis et marcescentibus floribus, sed aeternis conserta gemmis in modum regalis diadematis spiritalis corona servatur.
PL 17, 233A「彼らは朽ちる冠を受けるために、我々は朽ちない冠を」。この点でも賜物は大いに異なる。それゆえ、我々はいっそう熱心でなければならない。地上の枯れゆく花ではなく、永遠の宝石を連ねて、王冠の形に作られた霊の冠が、我々のために保たれているからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.56
(Vers. 26.) Sic curro, non quasi in incertum. Magna spe currere se profitetur, certum habens quid sit promissum. Sic pugna, non quasi aerem caedens. Hoc est, non verbis magis, sed de rebus contendo.
PL 17, 233B(第26節)「私はこのように走る、不確かなもののようにではなく」。彼は、何が約束されたかを確かに知っているので、大いなる望みをもって走っていると告白している。「このように私は戦う〔底本は pugna。pugno と読む〕、空を打つようにではなく」。すなわち、私は言葉によってよりも、むしろ事柄によって争う、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.57
Sed castigo corpus meum, et servituti subjicio. Castigare corpus est jejuniis illud angere: et illa ei dare, quae ad vitam proficiant, non ad luxum. Servituti vero subjicitur; dum non suam perficit, sed spiritus voluntatem.
PL 17, 233B「しかし私は自分の体を打ち叩き、隷従させる」。体を打ち叩くとは、断食によってそれを苦しめ、贅沢にではなく命に益のあるものをそれに与えることである。隷従させられるとは、体が自分自身の意志ではなく、霊の意志を果たすことである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.58
Ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar. Ideo se refrenare corpus suum ostendit, ut remuneratione, quam aliis praedicat, etiam ipse dignus habeatur; ne aliis curatis, ipse remaneret in vulnere.
PL 17, 233B「他の人々に宣べ伝えながら、自分自身が失格者とされることのないように」。彼が自分の体を制していると示すのは、他の人々に宣べ伝える報いに、自分自身も値する者とされるためである。他の人々を癒やしながら、自分自身は傷のまま残ることのないためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 9.59
Ratam ergo spem praedicationis suae affirmat, quando gestis id se prosequi, quod docet, ostendit; quia qui aliter agit quam praedicat, suspectos facit audientes, ut de promissis dubitent. Suo itaque exemplo non magis verbis, quam operibus exercendum hortatur.
PL 17, 233Cこうして彼は、自分の宣教の望みが確かであると確言する。教えることを自分が行為によって追っていると示すからである。宣べ伝えることと違うことを行う者は、聞く者たちに疑いを抱かせ、約束について疑わせる。それゆえ彼は、自らの実例によって、言葉によってよりも行いによって励むべきだと勧めている。