Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.1
(Vers. 1, 2.) De spiritalibus autem nolo vos ignorare, fratres. Scitis quia gentes eratis, simulacrorum forma euntes, prout ducebamini.
PL 17, 244C(第1・2節)「霊的なものについては、兄弟たちよ、汝らが知らないままでいることを私は望まない。汝らが異邦人であり、導かれるままに、像の型となって歩んでいたことを、汝らは知っている」〔forma(型)は、注解者が次の節で「像の型」と「主の法の型」を対にして説く語〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.2
Spiritalia illis traditurus exemplum prioris conversationis memorat; ut sicut simulacrorum fuerunt forma, colentes idola, et ducebantur duce voluntate daemoniorum: ita et colentes Deum, sint forma legis Dominicae, ambulantes sicut placet Domino.
PL 17, 244C霊的なものを彼らに伝えようとして、彼は以前の生活を例として思い起こさせる。偶像を拝んでいたとき、彼らは像の型であり、悪霊たちの意志を導き手として導かれていた。それと同じように、神を拝む今は、主の法の型となり、主に喜ばれるとおりに歩むように、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.3
Forma enim uniuscujusque legis in professione et conversatione cultoris debet videri; ille enim forma et imago legis Dei est, in cujus fide et conversatione Evangelii veritas lucet.
PL 17, 244C実に、それぞれの法の型は、それを奉じる者の告白と生活において見えなければならない。その信仰と生活において福音の真理が輝く者こそ、神の法の型であり像だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.4
(Vers. 3.) Propter quod notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu: et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto.
PL 17, 244D(第3節)「それゆえ、私は汝らに知らせる。神の霊によって語る者は誰も、『イエスは呪われよ』とは言わない。また、聖なる霊によらなければ、誰も『主イエス』と言うことはできない」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.5
Quoniam rationem spiritalium ignorantes, per singula charismata hominibus potius, quam Deo dabant gloriam, non assecuti per Spiritum sanctum hoc donum ministrari: et quia qui Dominum Jesum vocat, non sine Spiritu sancto hoc dicit; habet enim gratiam in eo ipso fidei suae propter gloriam nominis Christi; non enim sine dono Dei est Dominum dicere Jesum: ac per hoc ostendit illis in omnibus Dei esse laudem et gratiam; quia sicut idolorum imago in ministris ejus est, ordinem suum habens per singulos gradus, totum tamen hominis est: ita et in lege Dominica gradus charismatum sunt officiis Ecclesiae, non utique meritis humanis indulti; sed ut membra ad aedificationem Ecclesiae pertinentia, quae per se et in se habent gloriam, sicut est etiam in humanis officiis.
PL 17, 244D彼らは霊的なものの道理を知らず、それぞれの賜物〔charismata〕について、神よりも人々に栄光を帰していた。この賜物が聖なる霊によって授けられることを、理解していなかったのである。また、主イエスと呼ぶ者は、聖なる霊なしにそう言うのではない。その者は、キリストの名の栄光のために、まさにその信仰において恩寵を持っているからである。主イエスと言うことは、神の賜物なしにはありえない。こうして彼は彼らに示す、あらゆることにおいて、称賛も恩寵も神にあるのだと。偶像の像がその仕え人たちのうちにあり〔ministris ejus の ejus は偶像と取った〕、それぞれの段階に応じて秩序を持ちながら、全体としては人間のものであるように、主の法においても、賜物〔charismata〕の段階は教会の務めのためにあり、決して人間の功績によって与えられたものではない。それらは、教会の造り上げに関わる部分として与えられたのであり、自らのうちに、自らによって栄光を持つ。人間の務めにおいてもそうであるように。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.6
Scholae enim sunt, quae positis in se dant dignitatem; ut loci honor hominem faciat gloriosum, non propria laus. Ait ergo: Nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu.
PL 17, 245A実に、職階の団体〔scholae。意は定かでない。官職の団体と取った〕があって、そこに置かれた者に尊厳を与える。その場所の名誉が人を栄光あるものとするのであって、本人の称賛ではない。それゆえ彼は言う。「神の霊によって語る者は誰も、『イエスは呪われよ』とは言わない」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.7
Vox enim quae dicit anathema Jesu, humano est errore prolata; quidquid enim falsum est, ab homine est. Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto.
PL 17, 245B実に、「イエスは呪われよ」と言う声は、人間の誤りから発せられたものである。偽りは何であれ、人から出るからである。「聖なる霊によらなければ、誰も『主イエス』と言うことはできない」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.8
Dictum enim ipsum, quo significatur Dominus Jesus, non ab adulatione hominum, sicut et idola dii vocantur, sed Spiritus sancti veritate profusum est; quidquid enim verum a quocumque dicitur, a sancto dicitur Spiritu.
PL 17, 245B実に、主イエスを意味するその言葉そのものは、人々の追従――偶像が神々と呼ばれるような――からではなく、聖なる霊の真理から注ぎ出されたものである。真であることは、誰によって語られても、聖なる霊によって語られるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.9
Ne ergo hominum favorem existimarent in regula christiana, et propter hoc se argui minime paterentur, sicut est et in simulacris (homo enim adinvenit, ut Deus dicatur, qui non est; ac per hoc subjecti sunt antistites illis); ostendit enim eis nullum beneficium esse humanum in eo, cum dicitur Dominus Jesus: sed magis donum Dei, qui dignatus est mysterium suum hominibus declarare.
PL 17, 245Bそれゆえ、彼らがキリスト教の規範のうちに人々の好意があると考えて、そのために責められることを決して受け入れないことのないように――偶像においてもそうである(人が、神でないものが神と呼ばれるように考え出した。それゆえ祭司たちは偶像に従属している〔illis の指すものは定かでない。偶像と取ったが、偶像を考え出した人々とも読める〕)――彼は彼らに示す。「主イエス」と言われることには、人間の恩恵は何もなく、むしろ、その奥義を人々に明らかにすることを良しとした神の賜物があるのだ、と。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.10
Etenim ipsa professio remissionem acquirit peccatorum, sicut exaggerat dicatio idolorum. Docet ergo eos quia non praestant religioni beneficium, dicentes: Dominum Jesum, sed accipiunt; ne more idolorum hominum putarent gratiam esse in lege Domini, dum vocatur Deus, qui non est.
PL 17, 245C実に、告白そのものが罪の赦しを得させるのであり、偶像への奉献が〔罪を〕増し加えるのと同じである〔exaggerat の目的語は刷られていない。「罪」を補った〕。それゆえ彼は彼らに教える。「主イエス」と言うことによって、彼らは信仰に恩恵を施しているのではなく、受けているのだ、と。偶像の習いのように、主の法においても人々の好意〔gratia〕がものを言うと考えることのないようにするためである。〔偶像では〕神でないものが神と呼ばれるのだから〔hominum は gratiam に係ると取った(12.9 の hominum favorem と同じ)〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.11
Denique non intelligentes Dei donum esse in fide; singuli singulos sibi homines delegerant, quos sequerentur, dicentes: Ego sum Pauli, ego vero Apollo (I Cor. I, 12) . Superbiam ergo illorum humiliat; ut patiantur se, sicut dixi, argui.
PL 17, 245C実に、信仰にあることが神の賜物だと理解せず、各人が自分のために一人ずつ人を選び、それに従っていた。「私はパウロに、私はアポロに」と言ったのである(一コリント1:12)。それゆえ彼は彼らの思い上がりを低くする。私が言ったように、彼らが責められることを受け入れるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.12
(Vers. 4.) Divisiones vero gratiarum sunt. Non hoc humanis meritis vult ascribi, sed gratiae Dei ad honorificentiam nominis ejus; sicut enim qui dicit Dominum Jesum, in Spiritu sancto dicit, qualis vis sit: ita et in loco ordinis officii ecclesiastici positus, gratiam habet, qualis vis sit: non utique propriam, sed ordinis per efficaciam Spiritus sancti.
PL 17, 245C(第4節)「賜物〔gratiae〕の区分がある」。彼はこれを人間の功績に帰そうとするのではなく、その名の栄誉のための神の恩寵に帰そうとしている。実に、「主イエス」と言う者が、どのような者であれ、聖なる霊において言うように、教会の務めの秩序の位置に置かれた者も、どのような者であれ、恩寵を持つのである。それは決してその者自身のものではなく、聖なる霊の働きによる、その秩序のものである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.13
Unde et inter initia dicit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7) .
PL 17, 245Dそこで彼は冒頭でも言っている。「植える者も水を注ぐ者も、何ものでもない。成長させる神だけがそうである」(一コリント3:7)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.14
(Vers. 5, 6.) Idem autem Spiritus. Et divisiones ministeriorum sunt. Per eumdem Spiritum diversa dona dicit praestari. Idem vero Dominus. Et divisiones operationum sunt. Jungit nunc Christum Spiritui sancto. Idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus.
PL 17, 245D(第5・6節)「霊は同じである。務めの区分がある」。同じ霊によって異なる賜物が与えられる、と彼は言う。「主は同じである。働きの区分がある」。彼は今、キリストを聖なる霊に結びつけている。「神は同じであり、すべての人のうちにすべてのことを働かせる」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.15
In tantum non hoc hominibus dandum, quasi proprium sit, sed soli Deo asserit; ut etiam donum Spiritus sancti, et gratiam Domini Jesu unius Dei dicat operationem; ne gratia et donum divisum sit propter personas Patris et Filii et Spiritus sancti: sed indiscretae unitatis et naturae trium unum opus intelligatur, ut ad unum omnem gloriam redigat et divinitatem.
PL 17, 246Aこれは、あたかも自分のものであるかのように人間に帰すべきではなく、神だけに帰すべきだと、彼はそこまで主張する。そのため、聖なる霊の賜物も、主イエスの恩寵も、唯一の神の働きだと言う。父と子と聖なる霊のペルソナのゆえに恩寵と賜物が分けられるのではなく、区別されない一体性と本性において、三者の働きは一つだと理解されるためであり、すべての栄光と神性を一つに帰するためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.16
Divisiones autem gratiarum sunt officiis Ecclesiae, non humanis meritis deputatae. Si enim Spiritus sanctus idem Dominus est; et Dominus idem Deus est, et tres unus Deus est; cum enim Spiritus sancti gloria, et potestas, et natura Dei est, et Dominus Jesus idem est in natura quod Deus est, unus utique Spiritus sanctus, et Dominus Jesus, et Pater Deus est.
PL 17, 246A賜物の区分は教会の務めに割り当てられたものであって、人間の功績に配されたものではない。実に、聖なる霊が主と同じであり、主が神と同じであり、三者が一つの神であるなら――聖なる霊の栄光と権能と本性は神のものであり、主イエスも本性において神と同じなのだから――聖なる霊も、主イエスも、父も、一つの神なのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.17
Et singuli enim Deus unus, et tres Deus unus. Denique operante uno, tres operari dicuntur; ut Trinitatis mysterium in unius Dei natura et potestate claudatur, cum sit immensum.
PL 17, 246B各々も一つの神であり、三者も一つの神だからである。実に、一者が働くとき、三者が働くと言われる。三位一体の奥義が、測り知れないものであるにもかかわらず、唯一の神の本性と権能のうちに収められるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.18
(Vers. 7.) Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Hoc est, donum accipit, ut divinis retinaculis vitam suam gubernans, et sibi et aliis utilis sit, dum exemplum bonae conversationis ostendit.
PL 17, 246B(第7節)「各人に、霊の現れが益のために与えられる」。すなわち、神の手綱で自らの生活を導き、善い生活の手本を示すことによって、自分にも他人にも益となるように、賜物を受けるのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.19
(Vers. 8.) Cuidam enim datur per Spiritum sermo sapientiae. Id est, datur illi prudentia non ex litteris, sed corusco Spiritus sancti igne; ut cor habeat illuminatum, et sit prudens, ut discernat quae vitanda sunt, quaeve sequenda.
PL 17, 246B(第8節)「ある人には、霊を通して知恵の言葉が与えられる」。すなわち、文字からではなく、聖なる霊のきらめく火から、賢明さが与えられ、心を照らされた者となり、避けるべきことと従うべきことを見分ける賢明な者となる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.20
Alii vero sermo scientiae secundum eumdem spiritum: hoc est, ut habeat scientiam rerum divinarum. Alii gratia curationum in uno Spiritu: id est, ut medelam tribuat infirmis, vel aegris.
PL 17, 246C「他の人には、同じ霊に従って知識の言葉」。すなわち、神的な事柄の知識を持つためである。「他の人には、一つの霊において癒やしの賜物」。すなわち、弱い者や病む者に癒やしを与えるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.21
(Vers. 9, 10.) Alii fides in eodem Spiritu. Hoc dicit, ut fidei profitendae ac vindicandae, pressa verecundia, accipiat facultatem. Alii operatio virtutum. Potestatem dari significat in ejiciendis daemoniis, aut signis faciendis.
PL 17, 246C(第9・10節)「他の人には、同じ霊において信仰」。彼がこう言うのは、信仰を告白し擁護するために、恥じらいを抑えて、その力を受けるということである。「他の人には、力ある業の働き」。悪霊を追い出し、しるしを行う権能が与えられることを指している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.22
Alii prophetia: id est, ut Spiritu sancto repletus dicat futura. Alii discretio spirituum. Hoc dicit, ut intelligat et judicet, quod dicitur, an Spiritus sancti sit, an mundani. Alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
PL 17, 246C「他の人には預言」。すなわち、聖なる霊に満たされて、将来のことを語るためである。「他の人には霊の見分け」。これは、語られることが聖なる霊のものか、この世のものかを理解し判断するためである。「他の人には異言の種類、他の人には言葉の解き明かし」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.23
Interpretari est, ut dicta illorum, qui linguis loquuntur vel litteris, per donum Dei fideliter interpretetur.
PL 17, 246C解き明かすとは、異言で、あるいは文字で語る者たちの言葉を、神の賜物によって、忠実に解き明かすことである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.24
(Vers. 11.) Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult.
PL 17, 246D(第11節)「これらすべてを、一つの同じ霊が働かせ、望むままに各人に分け与える」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.25
Quod superius trium personarum dicit, nunc per unum Spiritum sanctum agi profitetur; ut quia unius naturae sunt et virtutis, quod unus operatur, operentur tres: unus tamen est Deus, cujus gratia dividitur singulis, prout vult, non ad merita hominum, sed magis ad aedificationem Ecclesiae suae; ut omnia, quae mundus imitari vult, sed non implet, quia carnalis est; haec in Ecclesia, quae domus Dei est, singulorum officiis et dono et magisterio Spiritus sancti indulta ad probationem veritatis in iis, qui contemptibiles mundo sunt, videantur.
PL 17, 246D先に三つのペルソナについて言ったことを、今や一つの聖なる霊によってなされると宣言している。三者は一つの本性と力であるから、一者が働くことを三者が働くのである。それでも神は一つであり、その恩寵が望むままに各人に分けられるのは、人間の功績に応じてではなく、むしろ教会の造り上げのためである。世界が真似ようとして果たせないもの――世界は肉的だからである――、それらが、神の家である教会において、各人の務めと、聖なる霊の賜物と教えによって与えられ、世界に蔑まれている者たちにおいて、真理の証しとして見えるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.26
(Vers. 12, 13.) Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa: omnia autem membra ex uno corpore, cum sint multa, unum sunt corpus; ita et Christus.
PL 17, 247A(第12・13節)「体は一つであって多くの部分を持ち、一つの体のすべての部分は、多くあっても一つの体であるように、キリストもまたそうである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.27
Etenim in uno Spiritu nos omnes in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive Graeci, sive servi, sive liberi: et omnes unum Spiritum potavimus.
PL 17, 247A「実に、我々は皆、ユダヤ人であれギリシア人であれ、奴隷であれ自由人であれ、一つの霊において一つの体へと洗礼を受けた。そして皆が一つの霊を飲んだ」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.28
Per haec docet nullius personam quasi despectam contemnendam, neque alicujus quasi perfecta sit, praeferendam: nec gloriam, quae soli Deo debetur, hominibus tribuendam; quando in omnibus unus atque idem Deus sit gloriosus: quippe cum omnes et unum baptisma habeamus, et unum atque eumdem Spiritum sanctum.
PL 17, 247Aこれによって彼は教える。誰の立場も、軽んじられたものとして蔑んではならず、完全であるかのように誰かを優先してもならず、神だけに負う栄光を人々に帰してもならない。すべての者のうちで栄光を受けるのは、唯一の同じ神だからである。実に、我々は皆、一つの洗礼、一つの同じ聖なる霊を持っているのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.29
Hoc propter supradictam causam; quia in aliquibus gloriabantur, aliquos vero velut contemptibiles spernebant.
PL 17, 247Bこれは先に述べた理由による。彼らは、ある人々を誇り、別のある人々を蔑むべき者として退けていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.30
(Vers. 14.) Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Hoc dicens, ostendit unitatem habere varietates officiorum, et diversitatem hanc non discrepare in unitate potestatis; quando unitas corporis non in singularitate consistit, sed in multis membris; ut invicem sibi praestent, quod debent.
PL 17, 247B(第14節)「体は一つの部分ではなく、多くの部分である」。こう言うことで、彼は、一体性が務めの多様性を持ち、この多様性が権能の一体性に反しないことを示している。体の一体性は単一であることにではなく、多くの部分にあり、それらは互いに負うものを与え合うからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.31
(Vers. 15.) Si dixerit pes: Quia non sum manus, non sum de corpore; num propterea non est de corpore? Hoc est, non posse eum, qui infirmus videtur inter fratres, negari esse de corpore; quia non est potens.
PL 17, 247B(第15節)「もし足が『私は手ではないから、体に属さない』と言ったとしても、そのために体に属さないことになるだろうか」。すなわち、兄弟たちのなかで弱く見える者が、力がないからといって、体に属さないとは否定できない、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.32
(Vers. 16.) Si dixerit auricula: Quia non sum oculus, non sum de corpore; num propterea non est de corpore? Non debere dicit illum, qui paulo inferior est, non necessarium putari corpori, propterea quod de primis non sit.
PL 17, 247C(第16節)「もし耳が『私は目ではないから、体に属さない』と言ったとしても、そのために体に属さないことになるだろうか」。少し劣る者が、第一の者に属さないという理由で、体に不要と思われてはならないと、彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.33
(Vers. 17.) Si totum corpus oculus, ubi est auditus? Si totum auditus, ubi est odoratus? Id est, si omnes unius essent officii et operis, quomodo impleretur reliqua necessitas corporis; cum constet multis oficiis opus esse ad gubernacula corporis?
PL 17, 247C(第17節)「もし体全体が目なら、聞くことはどこにあるのか。もし全体が聞くことなら、嗅ぐことはどこにあるのか」。すなわち、もしすべての者が一つの務め、一つの働きであったなら、体の残りの必要はどのようにして満たされるのか。体を導くには多くの務め〔底本は oficiis。officiis と読む〕が必要であることは明らかなのに。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.34
(Vers. 18.) Nunc autem Deus posuit membra, unumquodque in corpore; sicut voluit. Voluntatem Dei, quia provida et rationabilis est, membra dicit corpori aptasse; ut nihil desit corpori, sed sit multis membris perfectum.
PL 17, 247C(第18節)「だが今、神は、部分の一つ一つを、望んだとおりに体に置いた」。神の意志は、先を見通し、理にかなっているので、体に部分を適合させ、体に何も欠けず、多くの部分によって完全になるようにした、と彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.35
(Vers. 19.) Si autem fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? Manifestum est quia si omnes fuissent unius dignitatis, non dicerentur membra, neque corpus: ideoque variis membrorum officiis congubernantur; omnia enim unum membrum esse non poterant. Ideo autem multa sunt, quia ab invicem differunt dignitate.
PL 17, 247D(第19節)「もしすべてが一つの部分であったなら、体はどこにあるのか」。明らかである。もし皆が同じ尊厳であったなら、部分とも体とも言われないであろう。それゆえ部分は、さまざまな務めによってともに治められる。すべてが一つの部分であることはできなかったからである。多くあるのは、尊厳において互いに異なるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.36
(Vers. 20.) Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Hoc dicit, quia multa membra, cum invicem sui egeant, non discrepant in unitate naturae, quamvis diversa sint; quia diversitas haec in unum concurrit, ut corporis utilitas expleatur, sicut et ea quibus mundus ipse constat, cum sunt diversa non solum officiis, sed et naturis; ad unius tamen mundi proficiunt perfectionem, et ex omnibus his nascitur temperies quaedam in fructibus, qui humanae proficiunt utilitati.
PL 17, 247D(第20節)「だが今、部分は多くあり、体は一つである」。彼が言うのは、多くの部分は互いに相手を必要とするので、異なっていても本性の一体性に反しないということである。この多様性は一つに集まって、体の益が満たされるからである。世界そのものを成り立たせているものも、務めだけでなく本性においても多様でありながら、一つの世界の完成に資するのと同様であり、それらすべてから、人間の益に資する果実のうちに、ある調和が生じる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.37
(Vers. 21.) Non potest autem dicere oculus manui: Opera tua non indigeo. Hoc est, non potest dicere potior inferiori: Non mihi opus es; quia oculus quidem videt, sed manus sunt, quae operantur.
PL 17, 248A(第21節)「目は手に向かって、『私は汝の働きを必要としない』と言うことはできない」。すなわち、すぐれた者は劣る者に向かって、「私は汝を必要としない」と言えない、ということである。目は見るが、働くのは手だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.38
Aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii: id est, major gradu et dignitate non potest sine illo esse, qui humilis est; quia est quod humilis potest, quod non potest sublimis, quia ferrum potest, quod non potest aurum: ac per hoc honorem capiti faciunt pedes.
PL 17, 248A「また頭も足に向かって、『汝らは私に必要でない』とは言えない」。すなわち、位階と尊厳において上の者は、低い者なしにはありえない。低い者にできて、高い者にできないことがあるからである。鉄にできて金にできないことがあるのと同じである。それゆえ、足は頭に栄誉をもたらす。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.39
(Vers. 22.) Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt.
PL 17, 248B(第22節)「いや、体のうちでより弱く見える部分こそ、はるかに必要なのである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.40
Manifestum est, quia quamvis aliquis dignitate sublimis sit; si subjectus tamen defuerit, qui obsequiis suis illum faciat gloriosum, ipsa dignitas contemptibilis erit: officium enim est, per quod dignitas constat. Tale est si imperatori desit exercitus.
PL 17, 248B明らかである。たとえ誰かが尊厳において高い者であっても、その者を自分の奉仕によって栄光ある者とする従う者が欠けるなら、その尊厳そのものが軽んじられるものとなる。尊厳が成り立つのは務めによるからである。皇帝に軍隊が欠けるようなものである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.41
Quamvis ergo magnus sit imperator, necessarium tamen habet exercitum; membrum est enim corporis ejus, ante se habens tribunos, comites, et magistros.
PL 17, 248Bそれゆえ皇帝がいかに偉大であっても、軍隊を必要とする。実に軍隊は皇帝の体の部分であり、皇帝は自らの前に軍団司令官たち、側近たち、軍司令官たちを置いている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.42
His omnibus inferiores sunt milites, et magis necessarii sunt, sicut membra corporis, quae cum inferiora videntur, plus utilia sunt; sine oculis enim manus operatur, et pes ambulans victum quaeritat.
PL 17, 248Bこれら皆よりも兵士たちは下位にあるが、いっそう必要である。体の部分が、劣って見えても、いっそう有益であるのと同じである。目が無くとも手は働き、足は歩いて食糧を探し求めるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.43
(Vers. 23.) Et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his abundantiorem honorem circumdamus.
PL 17, 248C(第23節)「また我々が体のうちで見劣りすると思う部分には、ひときわ豊かな誉れを着せる」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.44
Similis est sensus, quia qui putantur sine dignitate esse, invenimus in eis quod laudemus, sicut et in membris vilioribus, quod plus nobis placeat, quam quod in caeteris invenimus.
PL 17, 248C意味は同様である。品位を欠くと思われる者たちのうちにも、我々が称えるべきものを見いだす。これは、より卑しい部分のうちに、ほかの部分に見いだすもの以上に我々を喜ばせるものがあるのと同じである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.45
Quo enim honore dignae sunt manus, quando quod volumus, tenemus! vel pedes, cum quibus quo volumus, imus! Propterea et nos addimus eis honorificentiam, ut puta pedibus; quos quia humiles sunt et sine dignitate, calceamentis ornamus.
PL 17, 248C手は、望むものを我々が握るとき、どれほどの誉れに値することか。足もまた、望むところへ我々がそれで行くときにそうである。それゆえ我々もそれらに誉れを加える。たとえば足である。足は卑しく品位が無いので、我々は靴で飾る。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.46
Et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honorem habent. Manifestum est quia pudenda nostra, quae turpia videntur, dum aspectus publicos vitant, honestate se contegunt, ne per irreverentiam horreant.
PL 17, 248C「また我々の見苦しい部分は、ひときわ豊かな誉れを受ける」。明らかなことに、醜く見える我々の恥部は、人目を避けつつ品位をもって身を覆い、無礼によっておぞましく見えることのないようにしている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.47
Simili modo et quidam fratrum, cum sint egestate et habitu inhonesti; non tamen sunt sine gratia, per quam membra sint corporis nostri: nam solent succincti vesticula tetrica, nudo pede, incedere.
PL 17, 248D同じく兄弟たちの中にも、貧しさと身なりのゆえに見苦しい者がいる。しかし彼らは、それによって我々の体の部分となる恩寵を欠いているわけではない。彼らは、陰気な粗末な衣を帯でからげ、裸足で歩くのが常だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.48
Cum ergo videantur contemptibiles, magis honori sunt; quia solent vitam habere mundiorem. Quod enim hominibus videtur despectum, solet a Deo pulchrum judicari.
PL 17, 248Dそれゆえ彼らは侮るべき者に見えても、むしろ誉れとなる。より清い生活を送るのが常だからである。実に人々に蔑まれて見えるものが、神によって美しいと判断されるのが常である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.49
(Vers. 24.) Quae autem honesta sunt nostra, nullius egent. Apertum est quia caput non eget, neque facies, neque manus, ut his addatur per quod decorentur: ita et fratribus, in quibus studium peritiae, et conversationis viget honestas, nihil est quod a nobis additur; debitus enim illis redditur honor.
PL 17, 248D(第24節)「だが我々の立派な部分は、何も要しない」。明らかである。頭も顔も手も、飾るために何かを加えられる必要が無い。同じく兄弟たちのうち、熟達への熱意があり、振る舞いの品位が盛んな者には、我々から加えるべきものは何も無い。彼らには負うべき誉れが返されているからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.50
Despectis vero vel humilibus exhortatio necessaria est, per quam addatur illis aliquis honor, ut fiant utiles: si quominus, ipso contemptu negligentiores circa se erunt, in quibus magis proficiendum est.
PL 17, 249Aだが蔑まれた者、卑しい者には、勧めが必要である。それによって何らかの誉れが彼らに加えられ、彼らが有益な者となるためである。そうでなければ、蔑まれること自体のゆえに、自分自身に対していっそう怠慢になる。本来は、いっそう進歩すべき者たちであるのに。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.51
(Vers. 25.) Sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem; ut non sit schisma in corpore, sed pro invicem sollicita sint membra.
PL 17, 249A(第25節)「だが神は、欠けていた部分にいっそう豊かな誉れを与えて体を調和させ、体に分裂が無く、諸部分が互いのために気遣うようにした」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.52
Sic dicit a Deo moderatum humanum corpus, ut omnia membra ejus necessaria sint; ac per hoc pro se invicem sollicita, quia aliud sine altero esse non potest: et quod inferius putatur, magis necessarium est; sicut et de fratribus expositum est, vel disputatum, quia nullus debet velut inutilis despici.
PL 17, 249A彼は、人の体が神によって、その部分がすべて必要であるように整えられていると言う。それゆえ、互いのために気遣う。一方は他方なしにはあり得ないからである。また劣ると思われるものが、むしろいっそう必要である。兄弟たちについても、誰も無用の者として蔑まれてはならないと、説明され論じられたとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.53
(Vers. 26.) Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Hoc de membris corporis carnis ambiguum non est; quia si oculus, aut pes, vel manus capiatur aegritudine aliqua infirmitatis, totum corpus condolet: ita et nos docet condolere fratribus, si aliquid hujusmodi, aut necessitatis emerserit.
PL 17, 249B(第26節)「もし一つの部分が苦しむなら、すべての部分がともに苦しむ」。肉の体の部分については、このことに疑いは無い。目であれ足であれ手であれ、何らかの弱さの病に捕らえられれば、体全体が痛みをともにするからである。同じく、そのような、あるいは窮乏の事態が生じたなら、兄弟たちとともに痛むことを、彼は我々に教えている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.54
Sive glorificatur unum membrum, congaudeant omnia membra. Manifestum est quia laetum est caput sive caetera membra, si pedes fuerint accurati vel sani.
PL 17, 249B「もし一つの部分が栄光を受けるなら、すべての部分がともに喜ぶ」。明らかである。足が手入れを受け、あるいは健やかであるなら、頭もほかの部分も喜ぶ。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.55
Sic debemus et nos alacres fieri, si fratrem aliquem viderimus cultorem Dei, et auctum honestate morum, hoc est, sanum esse consilio.
PL 17, 249B我々もまた同じく、兄弟の誰かが神を崇める者となり、振る舞いの品位を増したのを、すなわち思慮において健やかであるのを見るなら、喜び勇むべきである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.56
(Vers. 27.) Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. Ostendit aperte nostram se causam per membrorum carnalium rationem tractasse; quia non omnes possumus eadem, sed singuli pro qualitate fidei et gratiam habemus concessam.
PL 17, 249B(第27節)「だが汝らはキリストの体であり、部分から成る部分〔membra de membro。意味が取りにくいので字義どおりに訳した〕である」。彼は、肉の部分という道理を通して我々の事柄を論じたことを、明らかにしている。我々は皆が同じことをなし得るのではなく、各人が信仰の質に応じて、賜物〔gratia〕を授けられているからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.57
(Vers. 28.) Et quosdam posuit Deus in Ecclesia primum quidem apostolos. Caput itaque in Ecclesia apostolos posuit, qui legati Christi sunt, sicut dicit idem Apostolus: Pro quo legatione fungimur (II Cor. V, 20) .
PL 17, 249C(第28節)「そして神は教会の中で、ある者たちを、まず使徒として立てた」。こうして神は、教会において使徒たちを頭として立てた。使徒たちはキリストの使節である。同じ使徒が「そのために我々は使節の務めを果たしている」(二コリント5:20)と言うとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.58
Isti sunt episcopi, firmante istud Petro apostolo, et dicente inter caetera de Juda: Et episcopatum ejus accipiat alter (Act. I, 20) .
PL 17, 249C彼らは司教である。使徒ペトロがこれを確証し、ユダについて、ほかのこととともに「その司教職は他の者が受けるように」(使徒言行録1:20)と言っている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.59
Secundo prophetas. Prophetas duplici genere intelligamus, et futura dicentes, et Scripturas revelantes; quamvis sint et apostoli prophetae, quia primus gradus omnia subjecta habet.
PL 17, 249C「第二に預言者たちを」。我々は預言者を二種類に解すべきである。未来を語る者と、聖書を明らかにする者である。使徒たちも預言者ではあるが、第一の位階がすべてを自らの下に持つからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.60
Denique pessimus Caiphas propter quod princeps sacerdotum erat, prophetavit (Joan. XI, 51) , ordinis utique causa, non proprii meriti.
PL 17, 249C実に、最悪のカイアファも、大祭司であったがゆえに預言した(ヨハネ11:51)。それはもちろん職位のゆえであって、自らの功績のゆえではない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.61
Tamen specialiter erant prophetae et Scripturarum interpretes, et futura dicentes (Act. XXI, 11) , sicut erat Agabus, qui exitia et vincula huic Apostolo prophetavit futura Hierosolymis, et famem cecinit, quae facta est sub Claudio (Act. XI, 28) .
PL 17, 249Dしかし特に、聖書の解釈者であり未来を語る預言者たちがいた(使徒言行録21:11)。アガボのような者で、彼はこの使徒に、エルサレムで将来に起こる破滅と鎖を預言し、クラウディウスの代に起こった飢饉を予告した(使徒言行録11:28)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.62
Ideo quamquam sit melior apostolus; aliquando tamen eget prophetis. Et quia ab uno Deo Patre sunt omnia, singulos episcopos singulis Ecclesiis praeesse decrevit.
PL 17, 249Dそれゆえ使徒の方が優れているとはいえ、ときには預言者たちを必要とする。また万物は唯一の神、父から出るので、神は個々の教会に一人ずつの司教が立つよう定めた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.63
Tertio doctores. Illos dicit doctores qui in Ecclesia litteris et lectionibus retinendis pueros imbuebant more Synagogae; quia traditio illorum ad nos transitum fecit. Quarto loco ait:
PL 17, 250A「第三に教師たちを」。彼は、教会で会堂の習いに従い、文字と朗読を覚えさせて少年たちを教えた者たちを、教師と呼んでいる。彼らの伝統が我々にまで移ったからである。第四の位として、彼は次のように言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.64
Deinde virtutes, deinde gratiam curationum; potest enim aliquis non esse episcopus, et habere in se donum virtutis sanitatum.
PL 17, 250A「次に力、次に癒やしの賜物」。司教でなくとも、癒やしの力という賜物をその身に持つことはあり得るからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.65
Opitulationes, gubernationes; ut in rebus divinis vigilet intellectu: ita tamen, ut in aliquibus, quae implere non conceditur, ab alio sumat quod non habet; quia totum uni concedi non potest.
PL 17, 250A「助力、統治」。神的な事柄について知性において目覚めているようにということである。ただし、実行することが許されない事柄については、持たないものを他者から受ける。すべてを一人に与えることはできないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.66
Sunt et gubernatores, qui spiritalibus retinaculis hominibus documento sunt. Genera linguarum; ut donum sit Dei multas linguas scire. Interpretationem sermonum; ut hoc alicui gratia Dei impertiat, ut linguarum interpretandarum habeat peritiam.
PL 17, 250A統治者たちとは、霊的な手綱によって人々の手本となる者たちでもある。「異言の種類」。多くの言語を知ることが神の賜物であるということである。「言葉の解き明かし」。異言を解き明かす熟達を、神の恩寵が誰かに授けるということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.67
(Vers. 29.) Numquid omnes apostoli? Verum est, quia in Ecclesia unus est episcopus. Numquid omnes prophetae? Non est ambiguum non omnibus concedi prophetiam. Numquid omnes doctores? Ille doctor est, cui alios erudire conceditur.
PL 17, 250B(第29節)「皆が使徒だろうか」。そのとおり〔皆が使徒なのではない〕である。教会には司教は一人だからである。「皆が預言者だろうか」。預言が皆に与えられないことは疑いない。「皆が教師だろうか」。他の者たちを教えることを許された者が、教師である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.68
(Vers. 30.) Numquid omnes virtutes? Hic potest habere virtutem, cui dat Deus daemonia ejicere. Num omnes gratiam habent curationum? Quomodo potest fieri, ut omnes habeant dona curationum? Numquid omnes linguis loquuntur?
PL 17, 250B(第30節)「皆が力を持つだろうか」。悪霊を追い出すことを神が与えた者が、力を持ち得る。「皆が癒やしの賜物を持つだろうか」。皆が癒やしの賜物を持つなどということが、どうしてあり得ようか。「皆が異言で語るだろうか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.69
Non utique, nisi qui accipit donum in hac re. Numquid omnes interpretantur? Ille potest sermones interpretari, cui dat Deus. In supradictum sensum haec inserenda.
PL 17, 250Bそうではない。この事柄の賜物を受けた者でなければ。「皆が解き明かすだろうか」。神が与えた者が、言葉を解き明かし得る。これは上述の意味の中に差し挟んで理解すべきである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.70
Explanavit enim, reddita ratione, omnes habere diversas gratias, nec totum alicui concedi, exemplo membrorum. Exemplo enim corporis carnis spiritale corpus insinuat: ac per hoc in omnibus Deum benedicendum, et in ipsius nomine gloriandum, cujus gratia est.
PL 17, 250C彼は理由を示して、皆が異なる賜物〔gratiae〕を持ち、体の部分の例にならって、すべてが一人に与えられることはないと説明した。実に肉の体の例によって、霊の体をそれとなく示している。それゆえ、すべてにおいて神を称えるべきであり、恩寵がその者から来る以上、その名において誇るべきである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.71
Hanc rationem etiam in rebus physicis invenimus; aurum enim cum melius argento sit, plus tamen in usu argentum est; et cum aes necessarium sit, plus tamen ferro opus est; nihil enim pene sine ferro fit, cum sit inferius. Et post haec:
PL 17, 250C我々はこの道理を、自然の事柄にも見いだす。金は銀より優れていても、使われることは銀の方が多く、銅は必要であっても、鉄の方がいっそう要される。鉄は劣っていても、鉄なしにはほとんど何も作られないからである。そして、これらの後にこう言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.72
(Vers. 31.) Aemulamini charismata meliora. Hoc mox in subjectis absolvit. Et adhuc magis excellentiorem viam vobis demonstro.
PL 17, 250C(第31節)「より善い賜物を熱心に求めよ」。これを彼は直後に続く箇所で完結させている。「さらに私は汝らに、いっそう優れた道を示す」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.73
Gradatim illos ad utiliora provehit, ostendens illis gratiam supradicti omnis doni, quod in hominibus videntur, sive loquendi, aut curandi, aut prophetandi, non ad meritum hominis pertinere, sed ad honorificentiam Dei.
PL 17, 250C彼は彼らを段階的に、より有益なものへと進ませる。上述のあらゆる賜物の恩寵、すなわち人々のうちに見られる、語ること、癒やすこと、預言することの恩寵が、人の功績にではなく神の栄誉に属することを、彼らに示しているのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.74
Ideoque nunc viam se dicit illis ostendere planiorem, qua itur ad coelum, quae meritum collocat apud Deum.
PL 17, 250Dそれゆえ彼は今、天に至る道、功績を神のもとに据える道という、いっそう平らな道を彼らに示すと言っている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.75
Nam quia supra dicta non semper ad meritum pertinent, dicit Salvator: Multi mihi dicent in illa die, id est, judicii: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22) ?
PL 17, 250D上述のことがつねに功績に属するわけではないので、救い主は言う。「多くの者がその日に」、すなわち裁きの日に、「私に言う。『主よ、主よ、我々は汝の名によって預言し、汝の名によって悪霊を追い出し、多くの力ある業を行ったではないか』」(マタイ7:22)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.76
Et quia non hoc ad meritum pertinet, sed officia sunt Ecclesiae, ad confusionem gentilium, et Dei honorificentiam protestandam, dicit eis Dominus: Recedite a me: non novi vos, operarii iniquitatis (Ib., 27) .
PL 17, 251Aそしてこれは功績に属するのではなく、異邦人たちを恥じ入らせ、神の栄誉を宣言するための、教会の務めであるので、主は彼らに言う。「私から去れ。私は汝らを知らない、不法の働き手たちよ」(マタイ7:27)〔引かれた句はマタイ7:23〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.77
Securi enim quia Dei in illis operatio cernebatur, negligentes erga se fuerunt; nam et septuaginta duobus discipulis gaudentibus quia daemonia illis subdita fuerant, dicit Salvator: Nolite in hoc gaudere, quod daemonia vobis subjecta sunt; sed in hoc gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20) .
PL 17, 251A実に彼らは、神の働きが自分たちのうちに現れていたので安心し、自分自身に対しては怠慢であった。七十二人の弟子たちが、悪霊が自分たちに服したことを喜んだときにも、救い主は言う。「悪霊が汝らに服したことを喜ぶな。むしろ汝らの名が天に記されていることを喜べ」(ルカ10:20)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.78
Quare, nisi quia nomini Dei subjecta sunt, non hominis merito? Et quare nunc non ita fit, ut habeant homines gratiam Dei?
PL 17, 251Aそれは、悪霊が神の名に服したのであって、人の功績によるのではないからでなくて何だろうか。では、なぜ今は、人々が神の恩寵を持つようには起こらないのか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 12.79
Inter initia fieri oportuit, ut fundamenta fidei acciperent firmitatem: nunc autem non opus est; quia populus populum adducit ad fidem, cum videntur eorum bona opera, et praedicatio simplex.
PL 17, 251B初めのうちには、信仰の土台が堅固さを得るために、それが起こる必要があった。だが今は要らない。民が民を信仰へ導くからである。彼らの善い業と素朴な宣教が見られるときに。