Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.1
(Vers. 1, 2.) Et ego cum venissem ad vos, fratres, veni non cum eminentia sermonis aut sapientiae praedicans vobis mysterium Dei. Neque enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum.
PL 17, 192B(第1・2節)「兄弟たちよ、私も汝らのもとに行ったとき、言葉や知恵の優れたさまによってではなく、神の奥義を汝らに宣べ伝えながら行った。実に私は、汝らのあいだでは、キリスト・イエス、しかも十字架につけられた彼のほかは、何も知らないと判断したからである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.2
Quoniam superius gradatim formam disciplinae nostrae ostendit, nunc se non aliter illis tradidisse probat, quam quae ostendit; quia et in humilitate sermonis, et in stultitia praedicationis, sicut mundo videtur, locutus est illis de Christo mysterium.
PL 17, 192B彼は先に、我々の教えの型を段階を追って示したので、今や自分が彼らに、示したとおりのしかたでしか伝えなかったことを証明している。言葉の低さにおいて、また世に見えるとおりの宣教の愚かさにおいて、彼らにキリストについての奥義を語ったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.3
Quod ideo mysterium vocat, quia quod incarnatum est, occultum erat a saeculis, apud Deum, Deus Verbum.
PL 17, 192Bそれを奥義と呼ぶのは、受肉したもの、すなわち神のもとにあった、言葉である神が、世々にわたって隠されていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.4
Haereticos autem esse in quibus gloriabantur, quia et per eloquentiam, pravam doctrinam commendabant, et prudentiam mundi sectantes, crucem Christi evacuabant, erubescentes stulti appellari a mundo; ut neque natum Christum ex Virgine praedicarent, neque vere crucifixum docerent; quia stultum videtur Dei Filium natum hominem fateri et crucifixum.
PL 17, 192Cまた〔彼は示している〕、彼らが誇りとしていた者たちは異端者であったと。彼らは雄弁によって邪な教えを推薦し、世の思慮を追い求めて、世から愚かと呼ばれることを恥じ、キリストの十字架を空しくしていたからである。そのため彼らは、キリストがおとめから生まれたことも宣べ伝えず、真に十字架につけられたことも教えなかった。神の子が人間として生まれ、十字架につけられたと告白するのは、愚かに見えるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.5
Hos et apostolus Joannes designat dicens: Qui negat Christum in carne venisse, antichristus est; et qui negat Filium, nec Patrem habet (I Joan. II, 23, 24) ; quia ipsum Patrem sibi Filium appellatum dicebant; ex quibus Marcion traxit errorem.
PL 17, 192C使徒ヨハネもこの者たちを指して言う。「キリストが肉において来たことを否定する者は、反キリストである。子を否定する者は、父も持たない」(一ヨハネ2:23, 24)〔刷られた番号に当たるのは後半の句。前半の趣旨は一ヨハネ4:2–3 に当たる〕。彼らは、父自身が子と呼ばれたのだと言っていたからである。マルキオンは彼らから誤りを引き出した。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.6
Quae arguit, clausa videntur; quia non illa manifestat, sed intelligi vult ex eo, quod prudentia mundi invenitur, quae est religioni inimica.
PL 17, 192C彼が責めている事柄は、閉ざされているように見える。彼はそれを明らかにせず、世の思慮が宗教に敵対するものとして見いだされることから、悟らせようとしているからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.7
Quae autem sunt, quae corripit, ex ejus judicio vult disci; ut quaeque nostra deridet velut stulta, ea se omnia in Corinthiis reprehendere ostendat.
PL 17, 192D彼が叱っているものが何であるかを、彼はその〔世の思慮の〕判断から学ばせようとしている。それは、〔世が〕我々のもののうち愚かだと嘲笑するものをすべて、自分はコリントの人々において非難していると示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.8
Corpus enim ipsum memorat, ut ex eo membrorum ejus ratio dignoscatur: Corinthiis tamen manifesta erant; quia causas in quibus arguebantur, non ignorabant.
PL 17, 193A彼は体そのもの〔個々の誤りを肢体とする全体、すなわち世の思慮を言うらしい〕を挙げ、それによってその肢体の道理が見分けられるようにする。だが、コリントの人々にとってそれらは明らかであった。自分たちが責められている原因を知らないわけではなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.9
(Vers. 3.) Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos. Christum enim in stultitia humanae sapientiae praedicans, odium sibi et persecutiones provocabat, quasi rem vanam annuntians, et inimicam Judaeis atque gentibus.
PL 17, 193A(第3節)「私も弱さと、恐れと、大きな震えをもって、汝らのもとにいた」。人間の知恵からは愚かさと見えるしかたでキリストを宣べ伝えて、彼は自分に憎しみと迫害を招いた。空しいもの、ユダヤ人にも異邦人にも敵対するものを告げ知らせているかのように見られたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.10
(Vers. 4.) Et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasione humanae sapientiae. Ostendit non se ut hominum favorem acquireret, humanae sapientiae placuisse, neque verborum arti studuisse, sed fidem auctori exhibuisse, qui doctrinam suam non ornatu traditionis humanae acceptabilem voluit esse verborum strepitu, sed ipsis rebus; quia res ante verba sunt.
PL 17, 193A(第4節)「私の言葉も私の宣教も、人間の知恵の説得によるものではなく」。彼は、人々の好意を得るために人間の知恵に気に入られようとしたのでも、言葉の技巧に励んだのでもなく、創始者に信仰を示したことを明らかにしている。その創始者は、自分の教えが、人間の伝承の飾りや言葉の騒がしさによってではなく、事柄そのものによって受け入れられることを望んだ。事柄は言葉に先立つからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.11
Sed in ostensione spiritus et virtutis Dei. Quia ut verbis quae infirma juxta virtutem sunt, res fatuae comptae prudentes videntur; Deus praedicationem suam non testimonio verborum voluit commendari, sed virtutis; ut verbi stultitia indicata, factis se sapientiam demonstraret spiritali ratione fundata.
PL 17, 193B「しかし、霊と神の力の示しにおいてである」。言葉は力に比べれば弱いのに、言葉で飾られると愚かなことが思慮あるものに見える。神は自分の宣教が、言葉の証しによってではなく、力の証しによって推薦されることを望んだ。それは、言葉の愚かさが示されたうえで、霊的な道理に基づく知恵を、行いによって自ら示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.12
(Vers. 5, 6.) Ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei; sapientiam autem loquimur inter perfectos; hoc est, inter eos qui crucem Christi virtutis testimonio sapientiam fatentur. Hi enim sapientes et perfecti sunt, qui fidem non magis verbis habent, quam rebus.
PL 17, 193B(第5・6節)「それは、汝らの信仰が人間の知恵にではなく、神の力にあるためである。しかし我々は、完全な者たちのあいだで知恵を語る」。すなわち、力の証しによってキリストの十字架が知恵であると告白する者たちのあいだで、ということである。信仰を言葉によるよりも事柄によって持つ者たちこそ、賢く、完全だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.13
Sapientiam autem non hujus saeculi. Recte ait, sapientiam non hujus saeculi, sed futuri, in quo veritas Dei negantibus apparebit; hoc enim saeculum rationem hanc non capit infirmitate cogitationis terrenae.
PL 17, 193B「しかし、この世の知恵ではなく」。彼が「この世の知恵ではなく」と言うのは正しい。それは来たるべき世の知恵であり、その世で神の真理は否定する者たちに現れるであろう。この世は、地上の思考の弱さのゆえに、この道理を理解できないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.14
Neque principum hujus saeculi, qui destruuntur. Manifestum est non esse sapientiam hanc principum hujus mundi, quia destruuntur ab illa.
PL 17, 193C「また、滅びていくこの世の支配者たちの知恵でもない」。この知恵が、この世界の支配者たちの知恵でないことは明らかである。彼らはそれによって滅ぼされるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.15
Christianitas enim errores, quos hi inseruerunt, excidit, id est, idololatriam, avaritiam et caetera vitia, sicut dicit Joannes apostolus (I Joan. III, 8) . Propter hoc venit Filius Dei, ut solveret opera diaboli.
PL 17, 193Cキリスト教は、この者たちが植えつけた誤りを断ち切るからである。すなわち、偶像崇拝、貪欲、その他の悪徳であり、使徒ヨハネが言うとおりである(一ヨハネ3:8)。「神の子が来たのは、このため、悪魔の業を滅ぼすためである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.16
(Vers. 7.) Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est. Occultum sensum manifestare se missum testatur, quem neque principes, neque potestates scirent, neque mundus audierat; ac per hoc stultum putari, quia incognitum est: esse autem rationale et salutare teste virtute, cui omnis intentio cedit ratiocinationis humanae.
PL 17, 193C(第7節)「しかし我々は、奥義において、隠されている神の知恵を語る」。彼は、隠された意味を明らかにするために自分が遣わされたと証ししている。その意味を支配者たちも権威者たちも知らず、世も聞いたことがなかった。そのため、それは知られていないので愚かと思われているが、力が証しするとおり、道理にかなって救いをもたらすものであり、人間の推論のあらゆる意図もこれには譲るのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.17
Abscondita est ergo Dei sapientia, dum non in verbis, sed in virtute est; non humana ratione possibilis, sed spiritus efficacia credibilis.
PL 17, 193Dそれゆえ神の知恵は隠されている。それは言葉にではなく力にあるからである。人間の道理で可能になるのではなく、霊の働きによって信じられるものである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.18
Quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram. Usque adeo vera sapientia, et cum Deo semper fuisse declaratur; ut ante saecula praedestinata in gloriam nostram dicatur, qui credimus.
PL 17, 193D「それを神は、世々の前から、我々の栄光のために予定した」。それは真の知恵であり、神とともに常にあったと宣言される。それほどまでに、信じる我々の栄光のために、世々の前に予定されたと言われるのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.19
Praescius enim Deus errores futuros in mundo, quem erat facturus, hoc decrevit ad confusionem illorum, qui sibi stultitiam sapientiam facturi erant: ad nostram autem gloriam, qui credituri eramus, et credimus.
PL 17, 194A神は、自分が造ろうとしていた世界に将来生じる誤りを予知して、これを、愚かさを自分たちの知恵とすることになる者たちの恥辱のために、また、信じることになっており、今信じている我々の栄光のために定めたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.20
(Vers. 8.) Quam nemo principum hujus saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent.
PL 17, 194A(第8節)「この知恵を、この世の支配者たちの誰も知らなかった。知っていたなら、威光の主を十字架につけることはなかったはずだからである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.21
Principes hujus saeculi non solum homines accipiendos Judaeorum ac Romanorum: sed et hos principes ac potestates, quos supra dixit, ad quos vere pertinet dictum hoc, adversus quos nobis colluctatio est spiritalis nequitiae in coelestibus; quia consilio ac voluntate illorum crucifixus est Christus (Ephes. VI, 12) .
PL 17, 194Aこの世の支配者たちとは、ユダヤ人とローマ人の人間たちだけを受け取るべきではない。先に彼が言った、この支配者たちと権威者たちをも受け取るべきである。この言葉は真にこの者たちに関わる。彼らに対して、我々には天上にいる霊的な悪との格闘がある。キリストは彼らの計らいと意志によって十字架につけられたからである(エフェソ6:12)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.22
Denique post tentationes diabolus recessit, ait, usque ad tempus (Luc. IV, 13) . Et ipse Dominus: Princeps, inquit, hujus mundi venit, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30) .
PL 17, 194B実に、「試みののちに悪魔は、ある時まで離れ去った」と言われている(ルカ4:13)。主自身も言う。「この世の支配者が来るが、私には何も見いださない」(ヨハネ14:30)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.23
Principes ergo hujus saeculi per ignorantiam Dominum majestatis crucifixerunt; nam Judaeorum principes, quomodo principes hujus saeculi possunt intelligi, qui erant subjecti regno Romano?
PL 17, 194Bそれゆえ、この世の支配者たちが、無知のゆえに威光の主を十字架につけたのである。ローマの支配に服していたユダヤ人の支配者たちが、どうしてこの世の支配者たちと解されえようか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.24
Et neque Romanorum principes crucifixerunt Christum; quippe cum dixerit Pilatus: Nullam causam mortis invenio in eo (Joan. XIX, 4) . Unde et manus lavit, dicens Judaeis: Innocens ego sum a sanguine justi hujus, vos videritis (Matth. XXVII, 24) .
PL 17, 194Bまたローマの支配者たちも、キリストを十字架につけたのではない。ピラトが「私は彼に、死に値するいかなる理由も見いださない」と言ったからである(ヨハネ19:4)。それゆえ彼は手を洗い、ユダヤ人たちに言った。「私はこの義人の血について潔白である。汝らが見るがよい」(マタイ27:24)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.25
Hi ergo principes crucifixerunt Christum Dominum, quos triumphavit libere in semetipso (Coloss. II, 15) ; quamvis dicat Marcus evangelista de daemonibus: Sciebant enim Christum ipsum esse Jesum (Marc. I, 34) .
PL 17, 194Bそれゆえ、主キリストを十字架につけたのは、この支配者たちである。彼は彼らを、自分自身において公然と凱旋の行列に引き回した(コロサイ2:15)。ただし福音書記者マルコは、悪霊たちについてこう言う。「彼らは、キリストはまさにイエスであると知っていたからである」(マルコ1:34)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.26
Scierunt quidem ipsum esse, sed qui in Lege promissus erat: mysterium tamen ejus, quo Filius Dei est, nesciebant.
PL 17, 194C彼らは、彼がまさに律法の中で約束された者であることは、たしかに知っていた。しかし、彼が神の子であるという奥義は知らなかった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.27
Hoc etiam et Petrus apostolus ad populum Judaicum dixit: Scio, fratres, quia per ignorantiam egistis hoc malum, et sicut principes vestri (Actor. III, 17) , non tamen saeculi. Si ergo per ignorantiam servi occiderunt Dominum, peccatum eis ascribi non debet.
PL 17, 194C使徒ペトロもまた、ユダヤの民にこう言った。「兄弟たちよ、私は知っている。汝らはこの悪を無知のゆえに行った。汝らの支配者たちも同じである」(使徒言行録3:17)。ただし、この世の〔支配者たち〕のことではない。それゆえ、僕たち〔servi。ローマの支配に服していたユダヤ人とその支配者たちを言うらしい〕が無知のゆえに主を殺したのなら、罪は彼らに帰せられるべきではない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.28
Sed non licet hoc ignorare. Et quamvis Dominum esse nescierint, nescii tamen non erant quia rem impiam faciebant.
PL 17, 194Cだが、これを知らないでいることは許されない。彼らは主であることを知らなかったとしても、不敬虔な行いをしていることを知らなかったわけではない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.29
Dominus tamen majestatis crucifixus dicitur, cum mori nesciat: sed quia Verbum caro factum est, id est, Dei Filius incarnatus homo factus est, ipsi ascripta est mors; quia Judaei non utique carnem persecuti sunt, sed eum qui operabatur per carnem; ac per hoc quamvis Dominus majestatis mortem ignoret, quantum tamen ad Judaeorum votum pertinet, et ad principum hujus saeculi, Dominum occiderunt in carne.
PL 17, 194Cそれでも、威光の主は十字架につけられたと言われる。死ぬことを知らないはずなのに。しかし、「言葉は肉となった」、すなわち神の子は受肉して人となったので、死は彼に帰せられた。ユダヤ人が迫害したのは、決して肉ではなく、肉を通して働いていた者だったからである。したがって、威光の主は死を知らないとはいえ、ユダヤ人と、この世の支配者たちの望みに関するかぎり、彼らは主を肉において殺したのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.30
(Vers. 9.) Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus eum. Hoc est scriptum est in Apocalypsi Heliae in apocryphis.
PL 17, 194D(第9節)「しかし、書かれているとおりである。『目が見たことなく、耳が聞いたことなく、人の心に思い浮かんだこともないものを、神は自分を愛する者たちのために備えた』」。これは、外典である『エリヤの黙示録』に書かれている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.31
Per hoc exemplum inopinatam rem factam dicit, et quae non solum in humanum sensum non caderet, sed et coelestes potentias lateret, Dei scilicet Filium incarnatum; ut quod supra dixerat, firmaret, quia si principes hujus saeculi Deum hominem factum non intellexerunt, quanto magis homines!
PL 17, 195Aこの例によって彼は、思いがけないことが行われたと言う。それは人間の思いに落ちないばかりか、天の権能者たちにも隠れていたこと、すなわち神の子が受肉したことである。先に言ったことを確かなものとするためである。すなわち、この世の支配者たちが神が人となったことを悟らなかったのなら、まして人間たちはなおさらである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.32
Sed si verba offendiculum vel scandalum faciebant; virtutibus tamen et signis fides non debuerat denegari.
PL 17, 195Aだが、言葉が障害やつまずきとなったとしても、力あるわざとしるしに対しては、信を拒むべきではなかった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.33
Infirmitati enim et ignorantiae humanae virtus debuerat praeponi, et credi quod humanae rationi impossibile videbatur; ideoque diligentibus Deum, id est, credentibus praeparavit donum hoc.
PL 17, 195Aなぜなら、人間の弱さと無知よりも力を優先すべきであり、人間の理性には不可能と見えることも信じるべきであったからである。だからこそ、神を愛する者たち、すなわち信じる者たちに、神はこの賜物を備えた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.34
(Vers. 10.) Nobis vero revelavit Deus per Spiritum suum. Et quia principes saeculi hoc ignorabant, Deus hoc per Spiritum suum revelavit credentibus; quia res Dei non potest sine Spiritu Dei addisci.
PL 17, 195A(第10節)「神は我々には、その霊によって啓示した」。この世の支配者たちはこれを知らなかったので、神はその霊によって、これを信じる者たちに啓示した。神のことは、神の霊なしには学び取れないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.35
Nam non solum hominibus sacramentum istud missum se dicit declarare, sed et principibus et potestatibus in coelestibus, qui Dominum crucifixerunt; ut hoc praedicante in terris, discant qui sunt in carnalibus coelis, qui degunt sub elementis firmamenti.
PL 17, 195Bというのも、使徒は、自分が遣わされたのは、この秘義を人間たちに明らかにするためだけでなく、天上にいる支配者たちと権威者たち、すなわち主を十字架につけた者たちにも明らかにするためだと言うからである。地上でこれが宣べ伝えられることによって、肉的な天にいる者たち、天空の諸元素のもとで日を送る者たちが学ぶためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.36
Hic ergo singularis apostolus est, qui hanc gratiam consecutus est; quia Trinitatis mysterium a nullo sic potuit explanari: unde et vas electionis divino judicio vocitatus est (Act. IX, 15) .
PL 17, 195Bだから、この恩寵を得たこの使徒は比類のない者である。三位一体の奥義は、誰によってもこのようには解き明かされえなかったからである。それゆえ、彼は神の判断によって「選びの器」と呼ばれた(使徒言行録9:15)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.37
Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quia enim de Deo est hic Spiritus, omnia novit. Dei profunda autem ideo ait, quia omnem virtutem et praescientiam ejus novit: quod omnino creaturae impossibile est.
PL 17, 195B「霊はすべてを探り、神の深みさえも探る」。この霊は神から出るので、すべてを知っているからである。神の深みと言うのは、霊が神のあらゆる力と予知を知っているからである。これは被造物にはまったく不可能なことである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.38
(Vers. 11.) Quis enim scit hominum ea, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Manifestum est cogitationes nostras a nullo sciri, nisi ab animo nostro, quem spiritum dixit.
PL 17, 195C(第11節)「人間のうち、誰が人のことを知るだろうか。その人のうちにある人の霊以外に」。我々の考えは、我々の心以外の誰にも知られないことは明らかである。使徒はこの心を霊と呼んだ。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.39
Denique in Evangelio inter caetera sic ait: Et spiritus ejus reversus est ad illam (Luc. VIII, 55) .
PL 17, 195C実に福音書は、ほかのことのなかでこう述べている。「その霊は彼女のもとに戻った」(ルカ8:55)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.40
Sic et quae Dei sunt, nemo novit, nisi Spiritus Dei. Hic Spiritus Dei docuit nos, quod scit naturaliter, non doctus; et docuit nos de mysterio Christi; quia non solum Spiritus Dei est, sed et Christi.
PL 17, 195C「同じく、神のことも、神の霊以外には誰も知らない」。この神の霊は、自らは教えられることなく本性によって知っていることを、我々に教えた。またキリストの奥義についても我々に教えた。神の霊であるだけでなく、キリストの霊でもあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.41
(Vers. 12.) Nos non autem spiritum hujus mundi accepimus; sed Spiritum qui ex Deo est. Hinc scimus quia Spiritum, qui de Deo est, accepimus, quia mundi spiritus non potest scire, quae ab hoc nobis insinuata sunt.
PL 17, 195C(第12節)「我々はこの世の霊を受けたのではなく、神から出る霊を受けた」。我々が神から出る霊を受けたことは、これによって分かる。この世の霊は、この霊が我々に示したことを知ることができないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.42
Spiritus tamen mundi hic est, per quem arripiuntur fanatici, qui sine Deo sunt; est enim inter mundanos spiritus potior; unde solet conjecturis, quae mundi sunt divinare, quem pythonem appellant.
PL 17, 195Cしかし、この世の霊とは次のものである。神なき者である神がかりの者たち〔fanatici〕がこれに捕らえられる。世俗の霊のうちでは優れたものだからである。それゆえ、この世に属することを推測によって占うのを常とする。人々はこれをピュトン〔python。占いの霊〕と呼ぶ。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.43
Hic est qui per verisimilia fallitur et fallit: hic est qui per Sibyllam locutus est, sensum nostrum secutus, locum volens inter coelestes habere.
PL 17, 195Dこれは、真実らしさによって欺かれ、また欺く霊である。シビュラを通して語ったのもこの霊であり、我々の思いに従って、天上の者たちのあいだに場を占めようとしたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.44
Ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Quia enim Dei Spiritus datus est nobis, scimus quae a Deo donata sunt nobis. Non enim haec possemus scire, si mundi spiritum haberemus; quia non potest mundi scire spiritus.
PL 17, 196A「それは、神から我々に与えられたものを、我々が知るためである」。実に、神の霊が我々に与えられたので、神から我々に与えられたものを我々は知るのである。この世の霊を持っていたなら、我々はこれを知ることはできなかったであろう。この世の霊は知ることができないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.45
Sensum enim Dei nemo novit, nisi qui de Deo est, Spiritus Dei; inferiora enim non possunt superiorum scire consilium, neque creatura conditoris sui dignoscere voluntatem.
PL 17, 196A神の思いは、神から出た者、すなわち神の霊以外には誰も知らない。下位のものは上位のものの計画を知りえず、被造物は造り主の意志を見分けえないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.46
(Vers. 13, 14.) Quae et loquimur. Ut hinc manifestum sit scire nos quae a Deo nobis donata sunt; quia haec et loquimur, ut et alii discant per doctrinam spiritalem.
PL 17, 196A(第13・14節)「我々はそのことを語ってもいる」。ここから、神から我々に与えられたものを我々が知っていることが明らかになる。他の人々も霊的な教えを通して学ぶように、我々はそれを語りもするからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.47
Praedicatoribus enim, id est, apostolis insinuata divinitus sunt, quae traderent populis, et addiscerent principes hujus saeculi quid admisissent mali.
PL 17, 196A説教者たち、すなわち使徒たちに、神から示されたのである。それは、民に伝えるため、またこの世の支配者たちが、自分たちがどんな悪を犯したかを学ぶためであった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.48
Non in doctrina verborum humanae sapientiae, sed in doctrina spiritus; verba enim humanae sapientiae hunc sensum non vident, neque litteraturae studiis apprehenditur: sed per fidem spiritali ratione concipitur, dicente Esaia propheta: Nisi credideritis, neque intelligetis (Esai. VII, 9) .
PL 17, 196B「人間の知恵の言葉の教えによってではなく、霊の教えによって」。人間の知恵の言葉はこの意味を見ず、文字の学問によってもとらえられず、信仰によって霊的な理をもって把握されるからである。預言者イザヤが言うとおりである。「汝らが信じなければ、理解することもない」(イザヤ7:9)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.49
Naturali enim magis lege, quam cursu siderum, et calculis signorum, quae in firmamento denotantur, addiscitur.
PL 17, 196Bこれは、天空に標された星々の運行や星座の計算によってよりも、むしろ自然の法によって学ばれる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.50
Denique credentes non humanis verbis, sed naturae suae vident congruere, quod credunt; opus enim agnoscit opificem: ideoque Evangelium animis nostris loquitur spiritalia, excitans illos ad cognitionem sui Creatoris.
PL 17, 196B実に、信じる者たちは、自分が信じていることが、人間の言葉にではなく自分の本性に合致していると見る。作品は造り主を認めるからである。それゆえ福音は我々の心に霊的なことを語り、心を奮い立たせて、その造り主の認識へと向かわせる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.51
Spiritalibus spiritalia comparantes. Hoc est, iis qui mundanam prudentiam refutant, spiritalem efficaciam tradere, quae mysterio fidei continetur, ad illuminandum sensus benevolorum hominum; credentes enim quae mundi sapientia stulta judicat, spiritales sunt.
PL 17, 196B「霊的なものを霊的なものに合わせつつ」。これは、この世の分別を退ける者たちに、信仰の奥義に含まれる霊的な効力を伝えるということであり、善意の人々の思いを照らすためである。この世の知恵が愚かと判断することを信じる者たちは、霊的な者だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.52
Animalis autem homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei nescit; stultitia enim est illi. Pecoribus enim similis sensum suum in terram deprimit; ideoque non assequitur nisi quae videt: nec putat aliquid posse fieri, quam quomodo scit.
PL 17, 196C「魂の人は、神の霊に属することを受け入れない」〔底本はこの後に nescit(知らない)と続く。ミーニュの脚注 f によれば、ローマ版と一部の写本は non percipit の代わりに nescit と読む。二つの読みが重なったものと見て、nescit は訳さない〕。「それは彼にとって愚かさだからである」。家畜に似て、自分の思いを地に押さえつけ、それゆえ、見えるもの以外は追い求めない。自分が知っている仕方以外で何かが起こりうるとは考えないのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.53
Ideo quidquid aliter audit, quam novit, stultum judicat; nihil enim existimat posse fieri sine commixtione.
PL 17, 196Cそれゆえ、自分の知るところと違うことを聞けば、何であれ愚かだと判断する。交合なしに何かが起こりうるとは考えないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.54
Unde ridet audiens Deum Filium genuisse, quem scit simplicem et incorporeum: et Virginem peperisse, et resoluta corpora rursum revocari ad vitam; cum haec magis ad laudem Dei proficiant, ut credatur fecisse, cujus operis ratio investigari non possit; Deus est enim, qui fecit.
PL 17, 196Cそのため、神が子を生んだと聞くと、神は単一で非物体的であると知っているので嘲笑する。またおとめが産んだことも、解体した体が再び命に呼び戻されることも嘲笑する。しかし、これらはむしろ神への賛美に役立つ。その業の理が究めえないものを神がなしたと信じられるからである。なしたのは神だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.55
Imbecillitas enim humana stultum putat, quod scientia sua non concludit; cum hoc magis stultum deberet habere, et illud prudens, quod quia Dei factum dicitur, non potest comprehendi.
PL 17, 196D人間の弱さは、自分の知識が収めきれないものを愚かだと考える。むしろ愚かと見なすべきなのは前者〔自分の知識〕であり、賢いと見なすべきなのは、神がなしたと言われるゆえに把握できないもののほうである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.56
Et non potest scire; quoniam spiritaliter judicatur. Humanam traditionem sequentes, dum unius Dei fidem abnegant, spiritualiter factum est, quod ratione carnis inflati putant fieri non posse: et sic reprobi annotati, spiritaliter condemnati sunt.
PL 17, 197A「また知ることができない。霊的に判断されるからである」。人間の伝承に従い、唯一の神への信仰を否む者たちにとって、肉の理屈で思い上がって不可能だと考えることは、霊的に成し遂げられたのである。こうして彼らは退けられた者と記され、霊的に断罪された。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.57
(Vers. 15.) Spiritalis vero dijudicat omnia, et ipse a nemine judicatur. Quoniam vera ratio spiritualium est, id est, credentium; hoc enim quis nuncupatur, quod credit: ideo ipsi omnia judicant.
PL 17, 197A(第15節)「霊的な人はすべてを判断し、自らは誰からも判断されない」。真の理は霊的な者たち、すなわち信じる者たちのものである。人は自分が信じるものに従って名づけられるからである。それゆえ、彼ら自身がすべてを判断する。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.58
Ipsorum enim exemplo infidelitas dijudicabitur: ipsi autem a nemine judicabuntur. Quis enim condemnet vera dicentem?
PL 17, 197A不信仰は彼らの模範によって判断されるが、彼ら自身は誰からも判断されない。真実を語る者を誰が断罪できようか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.59
Cum enim constet omnes inimicos fidei falsa tenere pro veris, accusatio illorum in irritum jam deducta est, veri judicio condemnata; quia qui non crediderit, inquit Dominus, jam judicatus est (Joan. III, 18) .
PL 17, 197A信仰の敵がみな、真実の代わりに偽りを抱いていることは明らかなので、彼らの告発はすでに無に帰した。真実の判断によって断罪されたのである。主が言うとおり、「信じない者はすでに裁かれている」(ヨハネ3:18)からである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.60
(Vers. 16.) Quis enim cognovit sensum Domini? quis instruxit eum (Esai. XL, 13) ? Sensus Dei est, quod haec spiritaliter jussit fieri, per quae mundi sapientia stulta probaretur, negans posse fieri quod factum est.
PL 17, 197B(第16節)「実に、誰が主の思いを知ったのか。誰が主に教えたのか」(イザヤ40:13)。神の思いとは、この世の知恵が愚かであると証明されるように、これらのことを霊的に行えと命じたことである。この世の知恵は、成し遂げられたことを不可能だと否定するからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.61
Quem sensum nullus est, qui cognoverit, et displiceat illi, ut emendet consilium Dei; quia qui cognovit, laudat potentiam Dei, quem qui omnia negat posse, nec mundum credit fecisse.
PL 17, 197Bこの思いを知りながら不満を抱き、神の計画を改めようとする者は誰もいない。知った者は神の力を賛美するからである。神にすべてが可能であることを否定する者は、神が世界を造ったことさえ信じていない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.62
Quid enim magnum est, ut de se credatur generasse, qui non ambigitur cuncta ex nihilo fecisse? quippe cum dicat Salvator: Apud Deum autem omnia possibilia sunt (Matth. XIX, 26) .
PL 17, 197B実に、万物を無から造ったことが疑われない神が、自らから子を生んだと信じられることに、何の大したことがあろうか。救い主が「神にとってはすべてが可能である」(マタイ19:26)と言うのだから。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 2.63
Nos autem sensum Domini habemus. Hoc dicit, quia credentes participes sumus ejusdem divinae sententiae.
PL 17, 197C「我々は主の思いを持っている」。これは、信じる者である我々が、同じ神の判断にあずかる者であるということを言っている。