アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam

Caput VII 第VII章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam · PL 17, 216B · 121 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.1

1

(Vers. 1.) De iis autem quae scripsistis mihi bonum est homini mulierem non tangere. Pravis sensibus pseudo-apostolorum exagitati, qui nuptias per hypocrisin, ut puriores caeteris viderentur, spernendas docebant, haec per epistolam ab Apostolo requirebant; quia enim non oblectabantur hac sententia, praetermissis caeteris, hoc solum requirunt.

PL 17, 216B

(第1節)「ところで、汝らが私に書き送ったことについては、人が女に触れないのはよい」。偽使徒たちは、他の者より清く見えるように、偽善によって婚姻を退けるべきだと教えていた。その曲がった思いに駆り立てられて、彼らはこれらのことを手紙で使徒に問い合わせていたのである。彼らはこの考えを喜ばなかったので、他のことは措いて、これだけを問うているのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.2

2

Quibus tamen respondit bonum esse quidem mulierem non contingere, quamquam non illi illud simpliciter asserant.

PL 17, 216B

しかし使徒は彼らに、女に触れないのは確かによいと答えた。もっとも、彼ら〔偽使徒たち〕はそれを偽りのない心で主張しているのではないのだが。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.3

3

(Vers. 2.) Tamen propter fornicationem, hoc est, ne quid contra legem admittatur, cum quando quod lex non prohibet, vitatur; unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Solent enim qui compendium quaerunt, errare.

PL 17, 216C

(第2節)「しかし不品行のゆえに」、すなわち、法が禁じていないことまで避けられるとき〔底本は cum quando quod lex non prohibet, vitatur。読みが定まらず、「…避けられるとき」と取った〕、法に反する何かが犯されることのないようにである。「各人は自分の妻を持て、各女は自分の夫を持て」。近道を求める者は過ちを犯しがちだからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.4

4

Qui enim fieri posset, ut hi ab uxoribus suis se abstinerent, quos in tantis vitiis reperit? Ideo ergo non permittit, ne ab licitis se abstinentes, inconcessa praesumerent, sicut faciunt Manichaei.

PL 17, 216C

実際、これほど多くの悪徳に陥っているのを見いだされた者たちが、自分の妻から身を慎むなど、どうしてありえようか。それゆえ使徒は、許されたことから身を慎む者が許されないことを敢えて行うことのないよう、これを許さないのである。マニ教徒がそうしているように。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.5

5

(Vers. 3, 4.) Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Invicem sibi subjici illos in hac causa; ut quia unum corpus sunt, una eorum sit et voluntas in lege naturae.

PL 17, 216C

(第3・4節)「夫は妻に果たすべき務めを果たせ。同様に妻も夫に果たせ」。この件で二人は互いに従うべきだということである。二人は一つの体なのだから、自然の法において二人の意志も一つであるべきだからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.6

6

Mulier sui corporis potestatem non habeat, sed vir: similiter et vir sui corporis potestatem non habeat, sed mulier. Hoc dicit, quod neque viro neque mulieri liceat corpus suum alii tradere; invicem enim sibi debitores sunt in hac causa, ne peccandi detur occasio.

PL 17, 216C

「妻は自分の体に対する権限を持たず、夫が持つ。同様に夫も自分の体に対する権限を持たず、妻が持つ」。これは、夫にも妻にも自分の体を他の者に渡すことは許されないということを言っている。この件では二人は互いに負う者であり、罪を犯す機会が与えられないようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.7

7

(Vers. 5.) Nolite fraudare invicem. Hoc dicit, ut conveniat illis in re uxoria, ne dissentio generet fornicationem. Nisi ex consensu ad tempus; id est, ut ex condicto abstineant se, propter gratiarum actiones. Ut vacetis orationi.

PL 17, 216D

(第5節)「互いに欺いてはならない」。これは、夫婦のことで二人が同意し、不一致が不品行を生むことのないようにということを言っている。「ただし、合意の上で、しばらくのあいだ」、すなわち、取り決めによって身を慎むのである、感謝のために。「汝らが祈りに専念するために」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.8

8

Quamquam enim sine intermissione orandum sit, meditatio enim haec omni die facienda est; tamen ut orationi insistant, huic rei vacandum praecipit, interpositis temporibus ad Dominum promerendum; ut enim misereatur, mundius exorandus est.

PL 17, 216D

絶えず祈らねばならず——この黙想は毎日なすべきものだからである——、それでも、祈りに励むためには、このことに専念せよと、間に期間を置いて、主の好意を得るために命じている。主が憐れむように、いっそう清らかに願い求めねばならないからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.9

9

Quamvis munda sint conjugia, tamen etiam a licitis abstinendum est, ut facilius ad effectum deducatur oratio. Nam et in lege sanctificari volentes, inter caetera etiam ab uvis passis jussu Domini temperabant; ut fierent sanctiores (Num. VI, 4) . Cum enim quis etiam concessa non contingit, ostendit se velle, quod precatur, accipere.

PL 17, 217A

結婚は清いものではあるが、それでも許されたことからも身を慎まねばならない。祈りがいっそう容易に成就に至るためである。実際、律法のもとでも、聖別されることを望む者たちは、他のことの中でも、主の命令によって干しブドウまで控えた。いっそう聖なる者となるためである(民数記6:4)。人が許されたことにさえ触れないとき、願うものを受けたいと望んでいることを示すからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.10

10

Et iterum revertimini ad id ipsum. Quoniam consilium conjugibus dat post dies orationis ad usum naturalem reverti debere: Ne vos tentet Satanas propter intemperantiam vestram; interpositis diebus abstinendum monet; ne occasio detur diabolo, sicut dicit Petrus apostolus: Ecce diabolus ut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8) .

PL 17, 217A

「そして再び、同じことへ戻れ」。祈りの日々のあとは自然な交わりに戻るべきだと、夫婦に勧めているからである。「汝らの節制のなさのゆえに、サタンが汝らを誘惑しないように」。間に日々を置いて身を慎むべきだと勧めている。悪魔に機会が与えられないためである。使徒ペトロが言うとおりである。「見よ、悪魔は吠える獅子のように、飲み込む者を探して回っている」(一ペトロ5:8)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.11

11

Si enim causa filiorum creandorum ducitur uxor, non multum tempus concessum videtur ad ipsum usum; quia et dies festi, et dies processionis, et ipsa ratio conceptus et partus juxta legem cessari temporibus his debere demonstrant.

PL 17, 217A

子をもうけるために妻を迎えるのであれば、その交わりそのものに許された時間は多くないように見える。祝日も、行列の日も、また懐胎と出産の道理そのものも、律法に従えば、これらの期間は〔交わりを〕やめるべきことを示しているからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.12

12

(Vers. 6, 7.) Hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium. Manifestum est ideo hoc illum dare consilium, ut fornicationem excludat, non ut ad meliorem vitam tendentibus iter claudat. Volebam autem omnes homines esse sicut me ipsum.

PL 17, 217B

(第6・7節)「私がこれを言うのは、容認によるのであって、命令によるのではない」。使徒がこの勧めを与えるのは、不品行を締め出すためであって、より良い生き方を目指す者たちの道を閉ざすためではないことは明らかである。「私は、すべての人が私自身のようであることを望んでいた」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.13

13

Quantum ergo ad benevolum et sollicitum magistrum pertinet, omnes tales, si fieri posset, volebat esse sicut se ipsum.

PL 17, 217B

善意に満ち、配慮のある教師としては、できることなら、そのような者すべてが自分自身のようであることを望んでいたのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.14

14

Qualis autem ipse erat, mox in subjectis ostendit: Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic; hoc est, unusquisque juxta votum suum donum Dei habet, ut si velit, ipsius nutu Dei, possibilitatem consequatur.

PL 17, 217B

自分がどのような者であったかは、続く箇所ですぐに示している。「しかし各人は神から自分の賜物を持っており、ある者はこう、ある者はこうである」。すなわち、各人は自分の願いに応じて神の賜物を持っており、望むならば、神自身の意向によって、その可能性を得られるのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.15

15

Ideo non debet quis constringi; ne a licito prohibitus, illicita admittat: sed ipse sibi eligat, quid sequatur.

PL 17, 217C

それゆえ、誰も強制されるべきではない。許されたことを禁じられて、許されないことを行うことのないためである。何に従うかは、各人が自分で選ぶべきである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.16

16

(Vers. 8.) Dico autem non nuptis et viduis, bonum est illis, si sic permaneant, sicut et ego.

PL 17, 217C

(第8節)「ところで、結婚していない者たちとやもめたちに私は言う。彼らが私のようにこのままとどまるなら、それは彼らにとってよい」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.17

17

Non diceret, bonum est innuptis, ut sint, sicut et ego; nisi esset integer corpore Nec diceret: Omnes homines volebam esse, sicut me ipsum; si enim habuerit uxorem, et hoc dixit, virgines esse noluit.

PL 17, 217C

「結婚していない者たちに、私のようにあることはよい」とは言わなかったであろう、もし体が損なわれていなかったのでなければ。また「私は、すべての人が私自身のようであることを望んでいた」とも言わなかったであろう。もし妻を持っていて、なおこう言ったのなら、おとめであることを望まなかったことになるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.18

18

Sed absit; sic enim a pueritia servivit, ut hujus rei studium non haberet; quippe cum juvenculus anticipatus sit a gratia Dei.

PL 17, 217C

だが、そんなことはあり得ない。彼は幼いころからこのように仕え、このこと〔結婚〕への関心を持たなかったからである。まだ若いころに、神の恩寵に先んじられていたのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.19

19

Postquam dixit unumquemque proprium donum habere a Deo, ostendit in qua re melius est esse propensiorem; quia in eo adjuvatur quis, quod videtur aviditate mentis appetere.

PL 17, 217C

各人は神から自分の賜物を持つと言ったあと、どの事柄により傾いているのがよいかを示している。人は、精神の渇望をもって求めていると見えるその事柄において、助けられるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.20

20

(Vers. 9.) Quod si se non continent, nubant. In ista re illos vult contendere, ut contineant.

PL 17, 217D

(第9節)「もし自制しないなら、彼らは結婚せよ」。この事柄においては、彼らが自制するよう努めることを望んでいる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.21

21

Quod si impulsu carnis perseverare se viderint non posse, quia nec sunt promptiores in eo ipso, ut adjuventur a Deo; illum enim Deus juvat, quem videt tota virtute contendere: nubant utique, si uri timent.

PL 17, 217D

だが、肉の衝動のために、続けることができないと見えるなら——それは彼らが、神に助けられるための、そのこと自体において、さほど意欲的でないからである。神は、全力を尽くして努める者を助けるからである——、焼かれることを恐れるなら、確かに結婚せよ。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.22

22

Forte enim poterunt hoc postea adipisci; digesto enim impedimento reparat se voluntas robustiore virtute.

PL 17, 218A

彼らは後になって、これを達成できるかもしれないからである。妨げが片づけば、意志はいっそう強い力で自らを立て直すのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.23

23

Melius est enim nubere, quam uri. Non ideo dixit: Melius est enim nubere, quam uri, quasi bonum sit uri, ideo nubere melius: sed consuetudinem secutus est. Solemus enim dicere: Melius est lucrum facere, quam damnum.

PL 17, 218A

「実際、焼かれるより結婚するほうがよい」。使徒がこう言ったのは、焼かれることが善であり、それゆえ結婚するほうがより善い、という意味ではない。日常の言い方に従ったのである。我々は「損をするより利益を得るほうがよい」と言うものだからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.24

24

Uri vero est, desideriis agi vel vinci; cum enim voluntas calori carnis consentit, uritur: nam desideria pati, et non vinci, illustris viri est et perfecti.

PL 17, 218A

焼かれるとは、欲望に駆られ、あるいは打ち負かされることである。意志が肉の熱に同意するとき、焼かれるのである。欲望を被りながら打ち負かされないのは、傑出した完全な人のことだからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.25

25

(Vers. 10, 11.) Iis autem qui matrimonio juncti sunt, denuntio non ego, sed Dominus. Postquam innuptis et viduis locutus est, hos alloquitur, qui matrimonio juncti sunt, ore Dominico: Uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam.

PL 17, 218A

(第10・11節)「結婚によって結ばれた者たちには、私ではなく主が命じる」。未婚の者たちとやもめたちに語ったあと、使徒は結婚によって結ばれた者たちに、主の口をもって語りかけている。「妻は夫から離れてはならない。もし離れたのなら、結婚しないままでいよ」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.26

26

Hoc Apostoli consilium est, ut si discesserit propter malam conversationem viri, jam innupta maneat. Aut viro suo reconciliari.

PL 17, 218B

これは使徒の勧めであり、夫の悪い振る舞いのために離れたのなら、そのあとは結婚しないままでいよ、ということである。「あるいは自分の夫と和解せよ」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.27

27

Quod si continere se, inquit, non potest, quia pugnare non vult contra carnem, viro reconcilietur; non enim permittitur mulieri, ut nubat, si virum suum causa fornicationis dimiserit, aut apostasiae, aut si illicita impellente lascivia, usum quaerat uxoris; quia inferior non omnino hac lege utitur, qua potior.

PL 17, 218B

もし自制できないなら、と使徒は言う、肉と戦おうとしないのだから、夫と和解せよ。不品行のため、あるいは背教のために夫を離縁した場合や、放縦に駆り立てられて〔夫が〕許されない仕方で妻の交わりを求める場合には、女は結婚することを許されていないからである。劣位の者は、優位の者のようには、この法を全面的には用いないからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.28

28

Si tamen apostataverit vir, aut usum quaerat uxoris invertere; nec alii potest nubere mulier, nec reverti ad illum. Et virum uxorem non dimittere. Subauditur autem, excepta fornicationis causa.

PL 17, 218B

しかし夫が背教した場合、あるいは妻との交わりをゆがめようと求める場合でも、女は他の男と結婚することも、彼のもとに戻ることもできない。「また夫は妻を離縁してはならない」。ここには、不品行の場合を除いて、と補って理解される。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.29

29

Et ideo non subjecit dicens, sicut de muliere: quod si discesserit, manere sic; quia viro licet ducere uxorem, si dimiserit uxorem peccantem: quia non ita lege constringitur vir, sicut mulier; caput enim mulieris vir est.

PL 17, 218B

そして使徒は、女について言ったように、「もし離れたなら、そのままでいよ」とは付け加えなかった。夫は、罪を犯した妻を離縁したなら、妻を迎えてよいからである。夫は女ほどには法に縛られておらず、夫は女の頭だからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.30

30

(Vers. 12.) . Nam caeteris ego dico, non Dominus. Hoc dixit, ut ostendat quid proprio ore Dominus jussit; et quid hujus auctoritati concessit; quia et per istum Dominus loquitur. Ait enim: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) .

PL 17, 218C

(第12節)「実際、他の者たちには、私が言うのであって、主が言うのではない」。これを言ったのは、主が自分の口で何を命じ、何をこの者の権威に委ねたかを示すためであり、主はこの者を通しても語るからである。実際、使徒は言っている。「汝らは、私のうちで語るキリストの証拠を求めるのか」(二コリント13:3)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.31

31

(Vers. 13.) Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non relinquat virum.

PL 17, 218C

(第13節)「もし兄弟のある者が信者でない妻を持ち、彼女が彼と共に住むことに同意するなら、彼女を離縁してはならない。また、もし信者でない夫を持つ女がいて、夫が彼女と共に住むことに同意するなら、夫を捨ててはならない」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.32

32

Hoc dixit, quia inter illa primordia, cum ambo utique essent gentiles, fiebat ut unus ex his crederet: et quia horrebant perfidi culturam Dei, similiter et credentes contaminationem praeteriti erroris; ideo praecipit, ut si contenti essent habitare cum immutatis, contenti essent et fideles esse cum illis.

PL 17, 218C

これを言ったのは、あの初期のころ、二人とも異邦人であったのに、そのうちの一人が信じるということが起こったからである。背信の者たちは神の礼拝を忌み嫌い、同じように信じた者たちも過去の誤りによる汚れを忌み嫌っていた。それゆえ使徒は、〔信じない者たちが〕変えられた者たちと共に住むことに満足しているなら、信じる者たちも彼らと共にいることに満足せよと命じるのである〔immutatis は「変えられた(信仰に移った)者たち」とも「変わらないままの者たち」とも読める。前者と取った〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.33

33

(Vers. 14.) Sanctificatus est enim vir infidelis per uxorem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis ex viro fideli.

PL 17, 218D

(第14節)「実際、信者でない夫は信者である妻によって聖なる者とされ、信者でない妻は信者である夫によって聖なる者とされた」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.34

34

Habere illos beneficium bonae voluntatis ostendit; quia horrorem nominis Christi non habent: et ad tuitionem hospitii pertinet, in quo signum fit crucis, quo mors victa est; sanctificatio enim est.

PL 17, 219A

彼らが善意という恩恵を持っていることを示している。キリストの名への嫌悪を持っていないからである。また、それは十字架のしるしがなされる家の守りにも関わる。そのしるしによって死は打ち負かされたのであり、それは聖化だからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.35

35

Alioquin filii vestri immundi essent. Immundi essent filii eorum, si dimitterent volentes habitare secum, et aliis se copularent; essent enim adulteri, ac per hoc et filii eorum spurii; ideo immundi. Nunc autem sancti sunt.

PL 17, 219A

「さもなければ、汝らの子らは汚れているであろう」。彼らの子らは、共に住むことを望む者たちを離縁して他の者と結ばれたなら、汚れているであろう。そのとき彼らは姦通者であり、したがってその子らも私生児であり、ゆえに汚れているからである。「しかし今は聖なる者である」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.36

36

Sancti sunt; quia de conjugiis licitis nati sunt: et quia sub creatoris veneratione nati sunt propensiore ex parte. Quia sicut quidquid per dedicationem idolorum fit, immundum est; ita quidquid sub Dei creatoris professione fit, sanctum est.

PL 17, 219A

聖なる者である。許された結婚から生まれたからであり、また、優勢な側からして〔propensiore ex parte の意味は定かでない。より傾いた(優勢な)側、すなわち信じる親の側からして、と取った〕、創造主への崇敬のもとに生まれたからである。偶像の奉献によってなされるものがすべて汚れているように、創造主である神の告白のもとになされるものはすべて聖だからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.37

37

(Vers. 15.) Quod si infidelis discedit, discedat. Propositum religionis, custodit, praecipiendo ne christiani relinquant conjugia: sed si infidelis odio Dei discedit, fidelis non erit reus dissoluti matrimonii; major enim causa Dei est, quam matrimonii.

PL 17, 219A

(第15節)「もし信者でない者が去るなら、去らせよ」。使徒は、キリスト教徒が結婚を捨てないよう命じることによって、信仰の趣旨を守っている。しかし、信者でない者が神への憎しみから去るなら、信者は解消された結婚の責めを負わない。神の事柄は結婚の事柄より大きいからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.38

38

(28, q. 2, c. Si infidelis.) Non est enim frater aut soror servituti subjectus in hujusmodi.

PL 17, 219B

(28、第2問、章「もし信者でない者が」)〔教会法の引照(『グラティアヌス教令集』第2部第28事例第2問の章)。注解の本文ではない〕「実際、兄弟または姉妹は、このような場合に隷属に服しているのではない」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.39

39

Hoc est, non debetur reverentia conjugii ei, qui horret auctorem conjugii; non enim ratum est matrimonium, quod sine Dei devotione est: ac per hoc non est peccatum ei, qui dimittitur propter Deum, si alii se junxerit.

PL 17, 219B

すなわち、結婚の創始者を忌み嫌う者に、結婚への敬意は負われない。神への献身なしにある結婚は有効ではないからである。したがって、神のゆえに離縁された者が他の者と結ばれたとしても、罪ではない。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.40

40

Contumelia enim Creatoris solvit jus matrimonii circa eum, qui relinquitur, ne accusetur alii copulatus. Infidelis autem discedens, et in Deum et in matrimonium peccare dignoscitur; quia noluit sub Dei devotione habere conjugium.

PL 17, 219B

創造主への侮辱が、捨てられた者に関して結婚の権利を解くからである。他の者と結ばれたからといって責められることのないためである。信者でない者が去るなら、神に対しても結婚に対しても罪を犯していると認められる。神への献身のもとに結婚を持つことを望まなかったからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.41

41

Itaque non est ei fides servanda conjugii, quia ideo recessit ne audiret auctorem esse christianorum Deum conjugii.

PL 17, 219C

したがって、その者に対して結婚の誠実を守る必要はない。彼が去ったのは、キリスト教徒の神が結婚の創始者であると聞かないためだからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.42

42

Nam (III Esdr. IX et seq.) si Esdras dimitti fecit uxores aut viros infideles; ut propitius fieret Deus, nec iratus esset, si alias ex genere suo acciperent; non enim ita praeceptum his est, ut remissis istis, alias minime ducerent: quanto magis si infidelis discesserit liberum habebit arbitrium, si voluerit nubere legis suae viro?

PL 17, 219C

実際(第三エズラ9以下)、エズラは、神が宥められ、彼らが自分の民から他の者たちを迎えても怒ることのないように、信者でない妻たちや夫たちを離縁させた。彼らには、これらの者を去らせたあと、他の者を決して迎えるなと命じられたわけではないからである。そうであれば、信者でない者が去ったとき、自分の法を同じくする男と結婚したいなら、なおさら自由な決定権を持つのではないか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.43

43

Illud enim non debet imputari matrimonium, quod extra decretum Dei factum est: sed cum post cognoscit et dolet se deliquisse, se emendat, ut veniam mereatur. Si autem ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmant conjugium.

PL 17, 219C

神の定めの外でなされた結婚は、結婚として数えられるべきではないからである。ただし、後になって自分が罪を犯したと知って悲しみ、改めるなら、赦しに値する。しかし二人とも信じるなら、神を知ることによって結婚を確かなものとする。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.44

44

In pace autem vocavit nos Deus. Verum est, quia non oportet litigare cum eo, qui discedit; quia odio Dei discedit, ac per hoc nec dignus habendus est.

PL 17, 219C

「神は平和のうちに我々を召した」。去る者と争うべきでないというのは本当である。神への憎しみから去るのであって、したがって、争うに値する者と見なすべきでもないからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.45

45

(Vers. 16.) Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? aut unde scis, vir, si uxorem salvam facies? Hoc dicit, quia forte possunt credere, qui non horrent nomen Christi.

PL 17, 219D

(第16節)「実際、女よ、汝は夫を救うことになるかどうか、何を知っているのか。あるいは夫よ、汝は妻を救うことになるかどうか、どこから知るのか」。これは、キリストの名を忌み嫌わない者たちは、おそらく信じ得るということを言っている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.46

46

(Vers. 17.) Nisi unicuique sicut divisit Deus. Divisit unicuique Dominus, quando salvetur, hoc est, scit quando potest credere, et sustinet illum.

PL 17, 219D

(第17節)「ただし、神が各人に分け与えたとおりに」。主は各人に、いつ救われるかを分け与えた。すなわち、いつ信じ得るかを知っており、その者を耐え忍んで待っているのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.47

47

Et hic docet exspectandos eos, nec scandalum de his pati debere, quia custodienda est spes illorum; si enim ipsi discesserint, dissimulandum ab his.

PL 17, 220A

ここでも使徒は、彼らを待つべきであり、彼らのことでつまずきを受けてはならないと教えている。彼らの希望は守られねばならないからである。実際、彼ら自身が去るなら、信者はそれを見過ごすべきである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.48

48

Unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet. Hoc est, ut si matrimonio junctus est, qui credit, non deserat, neque vir, neque mulier: sed sic maneat, sive Judaeus, sive Graecus.

PL 17, 220A

「各人は、神が召したとおりに歩め」。すなわち、信じる者が結婚によって結ばれているなら、夫であれ妻であれ、捨ててはならず、ユダヤ人であれギリシア人であれ、そのままとどまれ、ということである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.49

49

Sicut in omnibus Ecclesiis doceo. Ut suadeat, non se aliter his tradere, quam caeteris; ut cum caeteros hujus fidei hoc doceri audiunt, promptius assequantur. Facile enim quis inclinatur, si viderit socium consensisse.

PL 17, 220A

「私はすべての教会でそのように教えている」。これは、使徒がこの人々に他の人々と別様に伝えているのではないと説得するためであり、この信仰の他の人々がこう教えられていると聞けば、彼らがより進んで従うようにするためである。仲間が同意したのを見れば、人は容易に傾くからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.50

50

(Vers. 18.) Circumcisus aliquis vocatus est? Non adducat praeputium. Hoc est, quod dixit, ut ita ambulet, sicut vocatus est; ut Judaeus factus christianus non putet se forte indignum, quia praeputium non habet, dans gloriam praeputio. In praeputio quis vocatus est?

PL 17, 220A

(第18節)「割礼を受けた者が召されたのか。無割礼を引き寄せてはならない」。これは、召されたとおりに歩め、と言ったことである。ユダヤ人でキリスト教徒になった者が、無割礼を持たないために、ひょっとして自分はふさわしくないと考えたり、無割礼に栄光を与えたりしないようにである。「無割礼のうちに誰かが召されたのか」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.51

51

Non circumcidatur. Ut gentilis vocatus non aestimet se debere circumcidi, per id quos filios Abrahae audit praeponi.

PL 17, 220B

「割礼を受けてはならない」。召された異邦人が、アブラハムの子らが優先されると聞いて〔底本は per id quos。per id quod と読んだ〕、自分は割礼を受けねばならないと考えないようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.52

52

Nec enim quia circumcisi sunt, praeponuntur, sed merito Abrahae, cujus filii sunt in utroque, si credant: si quominus, pejores erunt gentilibus; deterius est enim fuisse et non esse, quam numquam fuisse.

PL 17, 220B

彼らは割礼を受けたから優先されるのではなく、アブラハムの功績のゆえに優先されるのである。信じるなら、そのどちらにおいてもアブラハムの子らである。そうでなければ、異邦人よりも悪くなる。かつてあってもはやないのは、一度もなかったよりも悪いからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.53

53

(Vers. 19.) Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est. Manifestum est, quia nec obest, nec prodest. Sed observatio mandatorum Dei, id est, fides propitium facit Deum, si bonis operibus approbetur.

PL 17, 220B

(第19節)「割礼は無に等しく、無割礼も無に等しい」。害にも益にもならないことは明らかである。「ただ神の戒めを守ること」、すなわち信仰が、善い業によって裏づけられるなら、神を宥めるのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.54

54

(Vers. 20, 21.) Unusquisque in ea vocatione, in qua vocatus est, in ipsa permaneat. Hoc firmat, quod supra dixit. Servus vocatus es? Non sit tibi curae: sed et si potes liber fieri, magis utere.

PL 17, 220B

(第20・21節)「各人は、召されたその召しのうちにとどまれ」。これは先に言ったことを確かなものにしている。「奴隷の身で召されたのか。汝は気にかけるな。だが、自由になれるのなら、むしろそれを用いよ」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.55

55

Hortatur ut bene serviens de Dei timore carnali domino, dignum se faciat libertate, ne audiens forte: Servus vocatus es?

PL 17, 220C

神への畏れから肉の主人に良く仕えることで、自分を自由にふさわしい者とするよう勧めている。さもなければ、おそらく「奴隷の身で召されたのか」と聞いて、

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.56

56

Non tibi sit curae; negligentior esset circa bonos actus carnalis Domini, et doctrina Christi blasphemaretur, et nec ille Deum promereretur, qui in his terrenis bene serviens, meritum sibi collocat apud Deum: quia dixit Dominus: Qui in minimo fidelis est, et in magno (Luc. XVI, 10) .

PL 17, 220C

「汝は気にかけるな」と思い、肉の主人に対する善い行いにいっそう怠慢になり、キリストの教えが冒瀆され、地上のこれらの事柄で良く仕えることによって神のもとに功績を積む者が、神に受け入れられることもなくなるであろう。主が言ったからである。「小さなことに忠実な者は、大きなことにも〔忠実である〕」(ルカ16:10)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.57

57

(Vers. 22.) Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini. Ereptus enim a peccatis, quae vere servos probant, libertus fit; hic enim omnino servus est, qui imprudenter agit, sicut et veteribus placuit, qui omnes sapientes liberos appellarunt, imprudentes autem omnes servos.

PL 17, 220C

(第22節)「実際、主にあって召された奴隷は、主の解放奴隷である」。奴隷であることを真に証するのは罪であるが、その罪から救い出されて、解放奴隷となるからである。実際、無分別に行動する者こそ全き奴隷である。賢者をすべて自由人と呼び、無分別な者をすべて奴隷と呼んだ古人にもそう思われていた。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.58

58

Unde et Salomon: Servo, inquit sapienti liberi servient (Prov. VII, 2) . Hic ergo qui credit, etsi servus sit ad tempus; quia rem facit prudentem, ut credat in Christum, libertus fit Domini.

PL 17, 220D

ここからソロモンも言う。「賢い奴隷に、自由人たちは仕える」(箴言7:2)〔引かれた句は集会の書10:28に近い〕。それゆえ、信じるこの者は、しばらくは奴隷であっても、キリストを信じるという賢明な行いをするので、主の解放奴隷となる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.59

59

Si ergo peccata servos faciunt, sicut Cham filius Noe peccati et imprudentiae causa factus est servus; cum quis accipit remissionem peccatorum, libertus efficitur.

PL 17, 220D

それゆえ、罪が人を奴隷とするなら——ノアの子ハムが罪と無分別のゆえに奴隷とされたように——、罪の赦しを受けるとき、人は解放奴隷となる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.60

60

Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Profectus est ex libero servum fieri Christi: liber enim erat a Deo, quod maximum crimen est: et ideo amissa amara et contraria libertate, conditionem sortitus est, quae prodesset, sicut dicit Dominus: Tollite jugum meum super vos, quia suave est: et onus meum, quia leve est (Matth. XI, 19) .

PL 17, 221A

「同様に、自由人として召された者は、キリストの僕である」。自由人からキリストの僕となることは益である。自由人であったのは神からの自由であり、それは最大の罪過だからである。そこで、苦く、逆らう自由を失って、益となる身分を割り当てられた。主が言うとおりである。「私のくびきを汝らの上に取れ。それは心地よく、私の荷は軽いからである」(マタイ11:19)〔引かれた句はマタイ11:29–30に当たる〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.61

61

Superbiam itaque abscidit, et unitatem fecit; ut neque servus pudore conditionis despectum se putet, neque liber elatione mentis inflatus, servo se superponat.

PL 17, 221A

こうして使徒は高ぶりを断ち、一体性をつくった。奴隷が身分を恥じて自分は軽んじられていると思わず、自由人も心の高慢にふくれ上がって奴隷の上に立たないためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.62

62

(Vers. 23.) Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. Verum est, quia tam caro empti sumus, ut a nullo redimi potuissemus, nisi a Christo, qui omnium dives est. Qui ergo pretio emitur, magis servire debet; ut aliquatenus vicem reddat emptori.

PL 17, 221A

(第23節)「汝らは代価で買い取られた。人間の奴隷となってはならない」。確かに、我々はこれほど高い値で買われたので、万物の富者であるキリスト以外の誰によっても贖われ得なかったであろう。したがって、代価で買われた者は、いっそう仕えねばならない。買い主にある程度の報いをするためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.63

63

A Deo ergo empti, id est a Christo, servi hominum esse non debent. Servi autem hominum hi sunt, qui humanis se subjiciunt superstitionibus.

PL 17, 221B

それゆえ、神、すなわちキリストに買い取られた者たちは、人間の奴隷であってはならない。人間の奴隷とは、人間の迷信に身を従わせる者たちである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.64

64

Apostolus tamen illud memorat, quod in capite epistolae reprehendit, eo quod dicerent: Ego sum Pauli: alius autem: Ego Apollo (I Cor. I, 12) . Dedit tamen articulum Christum fatendum Deum; quando servos Christi non hominis servos appellandos ostendit.

PL 17, 221B

しかし使徒は、手紙の冒頭で、彼らが「私はパウロの者だ」と言い、別の者が「私はアポロの者だ」と言ったことを叱責した、そのことを思い起こさせている(一コリント1:12)。だが同時に、キリストは神と告白されるべきであるという要点を示した。キリストの僕を、人の奴隷と呼んではならないと示しているからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.65

65

(Vers. 24.) Unusquisque frater, in quo vocatus est, in eo maneat apud Deum. Hoc est, quod supra dixit, quod ut plene commendet, reiterat.

PL 17, 221B

(第24節)「兄弟である各人は、召されたそのままで、神のもとにとどまれ」。これは先に言ったことであり、十分に勧めるために繰り返している。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.66

66

(Vers. 25.) De virginibus autem praeceptum Domini non habeo. Hoc ad scripta illorum respondit, sicut supra dixit: De quibus autem scripsistis mihi, etc. (Cap. VII, 1) . Consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.

PL 17, 221B

(第25節)「おとめについては、主の命令を私は受けていない」。これは彼らの手紙に答えたものであり、先に言ったとおりである。「ところで、汝らが私に書き送ったことについては、云々」(第7章1節)。「しかし私は勧告を与える。主から慈しみを得た者として、私が忠実であるように」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.67

67

Praeceptum de virginibus negat se accepisse; quia non poterat auctor conjugii rem adversam nuptiis imperare, ne factum suum pristinum accusaret.

PL 17, 221C

おとめについての命令は受けていないと言う。結婚の創始者が、婚姻に反することを命じることはできず、そうすれば自分の以前の業を非難することになるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.68

68

Consilium autem, ait, do: non quod displiceat, neque quod adulatione fucatum sit; quia ad hoc gratiam consecutus est, ut idoneus sit in dandis consiliis salutaribus.

PL 17, 221C

「しかし私は勧告を与える」と彼は言う。それは気に入らないものでも、追従で飾られたものでもない。彼はそのために恩寵を得たのであり、救いに資する勧告を与えるのにふさわしい者となるためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.69

69

(Vers. 26.) Existimo ergo hoc bonum esse propter praesentem necessitatem; quia optimum est homini sic esse. Bonum dicit esse virginem permanere.

PL 17, 221C

(第26節)「それゆえ私は、今ある窮迫のゆえに、これがよいと思う。人がこのようであることが最善だからである」。おとめのままでとどまるのがよいと言っている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.70

70

Et ut hoc absolutius ostenderet, propter praesentem necessitatem ait; quia optimum est, ut inter bonum et optimum nihil tam praeclarum atque utile esse cognosceretur, quam est virginitas; quia non solum apud Deum virginitatem commendatiorem docet, sed et apud vitam praesentem, dum necessitates temporis nescit quas patitur conjugatio; et moerores partus, simulque orbitates filiorum ignorat.

PL 17, 221C

そして、これをいっそう完全に示すために、「今ある窮迫のゆえに」と言う。「最善である」と言うのは、善と最善のあいだで、おとめの身ほど優れて有益なものはないと知られるためである。使徒は、おとめの身が神のもとでよりすぐれているだけでなく、現在の生においてもそうであると教えているからである。おとめの身は、結婚が被る時代の窮迫を知らず、出産の悲しみも、子らを失う悲嘆も知らない。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.71

71

Ut ergo ad hanc affectandam hortaretur, praesentis necessitatis exitia lucrari docet has, quae illam dilexerint; ut cum non solum hanc apud Deum locum meliorem habere discunt, verum etiam in praesenti, omni industria hanc appeterent.

PL 17, 221D

それゆえ、おとめの身を求めるよう勧めるために、これを愛した女たちは、現在の窮迫がもたらす破滅を免れて得をすると教えるのである。それは、おとめの身が神のもとでよりよい位置を占めるだけでなく、現世においてもそうだと知れば、彼女たちが全力でこれを求めるようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.72

72

Unum enim est, quod laborat; ut affectum carnis vincat, in caeteris omnibus libera. Quia enim caro in origine sua est et natura, usus ejus suavis videtur et dulcis affectus; ideo haec superare non brevis gloria est.

PL 17, 221D

実際、おとめが苦労するのはただ一つ、肉の情を克服することであり、他のすべてのことでは自由である。肉はその起源と本性からして〔底本は in origine sua est et natura。係りは定かでない。「その起源と本性からして」と取った〕、その用は快く、その情は甘く見える。それゆえ、これを乗り越えることは小さな栄光ではない。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.73

73

(Vers. 27.) Vinctus es uxori? Ne quaesieris solutionem. Haec remediorum consilia sunt; dicit enim non debere quemquam absolvi ab uxore, nisi causa fornicationis. Frequenter enim suas dimittentes, sub tegmine continentiae alias decipiunt, refrigescente proposito.

PL 17, 222A

(第27節)「汝は妻に結ばれているのか。解かれることを求めるな」。これらは治療のための勧告である。不品行の場合を除いて、誰も妻から解かれるべきでないと言っているからである。しばしば、自分の妻を離縁する者たちが、自制を装って他の女たちを欺く。志が冷めたあとで。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.74

74

Sed si melius vult vivere cum uxore sua positus, exhortetur illam, ut sine scandalo purius vivant.

PL 17, 222A

だが、妻とともにある者が、よりよく生きることを望むなら、彼女を励まして、つまずきなしにいっそう清く生きるようにせよ。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.75

75

Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. Ut sciens hoc magis Deo acceptum, et a necessitate liberum, non quaerat uxorem; ita tamen ut a caeteris temperet. Si quominus, quid prodest desiderium carnis premere, hoc est, rem licitam spernere, et illicitis subjacere?

PL 17, 222A

「妻から解かれているのか。妻を求めるな」。これがいっそう神に受け入れられ、拘束から自由であると知って、妻を求めないようにするためである。ただし、他のことは控えるという条件でである。そうでなければ、肉の欲望を抑える、すなわち許されたことを退けながら、許されないことに屈して、何の益があるのか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.76

76

(Vers. 28.) Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Non utique peccat, quia quod concessum est, facit. Si vero contempserit, meritum sibi collocat et coronam. Magnae enim patientiae est, hoc non contingere, quod prohibitum non est. Et si nupserit virgo, non peccavit. Non peccat, quia apud Deum ex hac causa libera est.

PL 17, 222B

(第28節)「だが、汝が妻を迎えても、罪を犯したのではない」。確かに罪を犯さない。許されたことをしているからである。だが、もしそれを退けるなら、自分のために功績と冠を積む。禁じられていないことに触れないのは、大きな忍耐だからである。「また、おとめが結婚したとしても、罪を犯したのではない」。罪を犯さない。神のもとでは、この点において自由だからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.77

77

Tribulationes tamen carnis habebunt hujusmodi. Hoc est, etsi a peccato liberi sint; in hac tamen vita tribulationes habebunt, gemitus ventris, nutrimenta filiorum, victus, tegumenta, dotes, aegritudo, apparatus domus, uxoris necessitas, mariti dominatio.

PL 17, 222B

「しかし、そのような者たちは肉の苦難を持つであろう」。すなわち、罪から自由であっても、この生においては苦難を持つ。胎のうめき、子らの養育、食べ物、衣服、持参金、病、家の備え、妻の必要、夫の支配である。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.78

78

Ego autem vobis parco. Parcit quando ad haec magis provocat, quae tribulationes carnis, et sollicitudines memoratas excludunt. Potest sic videri parcere, cum permittit, et non contradicit volentibus, quod onerosum ostendit.

PL 17, 222B

「私は汝らを容赦する」。肉の苦難と先に述べた思い煩いを排除するこれらのことへといっそう促すとき、使徒は容赦している。あるいは、重荷であると示したことを望む者たちに許し、反対しないとき、このように容赦しているように見えうる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.79

79

(Vers. 29.) Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est, et reliquum est. Breviatum tempus et reliquum dicens, finem mundo imminere significavit: quamvis sciret adhuc tempora superesse.

PL 17, 222C

(第29節)「兄弟たちよ、私はこう言う。時は縮められており、残りの〔時〕である」。「縮められた時」また「残りの〔時〕」と言って、世に終わりが迫っていることを示した。まだ時が残っていることを知ってはいたのだが。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.80

80

Sed aliter scribere non debuit propter hos, qui lecturi haec tunc sunt, cum perbreve supererit tempus; ne semper dum longe esse putaretur dies judicii, aut non timeretur, aut falsum esse aestimaretur.

PL 17, 222C

しかし使徒は、別のように書くべきではなかった。これを読むことになる人々、すなわち残された時がごく短くなったときの人々のためである。裁きの日がいつも遠いと思われているあいだは、恐れられないか、偽りだと見なされるといけないからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.81

81

Illud autem quod dicitur, cum adhuc longe sit, imminere multum proficit; terrorem enim incutit ad meliorem vitam agendam hominibus. Denique hic in praesenti quam solliciti sunt ii, qui apud judices habent quae agant, cum actorum dies dicitur imminere? Hoc sonat hic, quod alio in loco dicit, seductores, sed veraces (II Cor. VI, 8) .

PL 17, 222C

まだ遠いのに迫っていると言われることは、大いに益がある。人々により良い生き方をさせるよう、恐れを抱かせるからである。実に、現世において、裁判官の前に訴訟を抱える者たちは、審理の日が迫っていると言われるとき、どれほど不安になることか。これは、使徒が別の箇所で言う「惑わす者でありながら、真実な者」(二コリント6:8)が、ここで響いているということである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.82

82

Ut et qui habent uxores, ita sint, ac si non habentes. Quia enim mundi finis in proximo est, non debere ad generandum esse sollicitos, neque ad usum ipsum deditos: ut propensiores et vigilantes in divinis operibus, exercitati circa curam Legis, imminente praelio repugnent.

PL 17, 222D

「妻を持つ者たちも、持たない者たちのようであれ」。世の終わりが近いのだから、子をもうけることに心を煩わせるべきではなく、交わりそのものに没頭すべきでもない。神の業にいっそう傾き、目を覚まし、律法の配慮に鍛えられて、迫る戦いに抗するためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.83

83

Pressurae enim erunt, quales numquam fuerunt, et multi casuri sunt in laqueum diaboli: denique nullus nostrum vult tempore suo haec provenire, timens praedictas a Salvatore pressuras. (Matth. XXIV, 15 et seq.) .

PL 17, 222D

かつて無かったような苦難が来て、多くの者が悪魔の罠に落ちるからである。実に、我々の誰も、自分の時代にこれが起こることを望まない。救い主によって予告された苦難を恐れるからである(マタイ24:15以下)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.84

84

Ideo sicut nobis optamus, consulamus et aliis; ut a generatione nos filiorum multorum abstineamus, plus orationi et Dei servituti subjecti, praevidentes diem judicii; ne et nos simus imparati per impedimenta necessitatis praesentis, et illi incurrant, quod nos timemus.

PL 17, 223A

それゆえ、我々が自分たちのために望むとおり、他の人々にも勧めよう。多くの子らをもうけることを控え、祈りと神への奉仕にいっそう服し、裁きの日を見据えるように。現在の窮迫という妨げのために我々が備えのない者となったり、彼らが我々の恐れるものに陥ったりしないためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.85

85

Etiam a licitis ergo vult temperare fideles; ut non solum innocentes, sed et gloriosi videantur: concessa enim praeterire virtutis est maximae; et prohibita non desiderare non longe est.

PL 17, 223A

それゆえ使徒は、信じる者たちが許されたことからも身を慎むことを望む。罪なき者であるだけでなく、栄光ある者とも見えるようにである。許されたことを通り過ぎるのは最大の徳であり、禁じられたことを望まないことは、それから遠くないからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.86

86

(Vers. 30.) Et qui flent, tamquam non flentes; scientes enim in proximo finem mundi mox consolationem eorum futuram, qui pro Dei justitia forte premuntur, hac spe inter eos consolentur se.

PL 17, 223A

(第30節)「泣く者は、泣かない者のように」。世の終わりが近いと知っているのだから、神の正義のためにおそらく圧迫されている者たちの慰めがまもなく来る。この希望によって、彼らのあいだで互いに慰め合え。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.87

87

Et qui gaudent, tamquam non gaudentes; in praesenti enim qui gaudent sciant mox luctum venturum, eis videlicet qui mundo gaudent, ambigentes de Dei judicio.

PL 17, 223A

「喜ぶ者は、喜ばない者のように」。現在喜ぶ者は、嘆きがまもなく来ることを知れ。すなわち、世を喜び、神の裁きを疑う者たちに〔それが来る〕のである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.88

88

Et qui emunt, tamquam non possidentes; credentes enim, qui emunt, parvum tempus superesse mundo, sic agant, ut non omnem curam in rem cito perituram impendant: magis autem curam animae suae gerant, quam sciunt aeternam.

PL 17, 223B

「買う者は、所有しない者のように」。買う者たちは、世に残された時が短いと信じて、すぐに滅びるものにすべての心配りを注がないように行動し、むしろ、永遠であると知っている自分の魂のために気を配れ。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.89

89

(Vers. 31.) Et qui utuntur hoc saeculo, tamquam non utantur: id est, ut non praesumant de usu hoc; quia cito peribit, corruente mundo. Praeterit enim figura hujus mundi.

PL 17, 223B

(第31節)「この世を用いる者は、用いない者のようであれ」、すなわち、この使用を当てにしないように。世界が崩れ去って、すぐに滅びるからである。「実際、この世界の象りは過ぎ去る」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.90

90

Quia finiri mundum dixit, ostendit figuram ejus praeterire; et hunc esse finem, id est, non substantiam ejus praeterire, sed formam. Itaque si forma mundi peribit, dubium utique non est omnia, quae in mundo sunt, interire. Ideo praeterit, quia quotidie senescit mundus.

PL 17, 223B

世界が終わると言ったので、その象りが過ぎ去ることを示した。そして、これが終わりであり、すなわち、過ぎ去るのはその実体ではなく形であることを示した。したがって、世界の形が滅びるなら、世界にあるすべてのものが滅びることは疑いない。世界が日々老いてゆくから、過ぎ去るのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.91

91

(Vers. 32.) Volo vos sine sollicitudine esse. Diminuta enim sollicitudine saeculi, in Dei rebus propensius vigilatur. Quomodo autem sine sollicitudine esse possimus, ostendit dicens: Qui sine uxore est, cogitat quae Domini sunt.

PL 17, 223C

(第32節)「私は汝らが思い煩いなくあることを望む」。世の思い煩いが減れば、神の事柄においていっそう目を覚ましていられるからである。どうすれば我々が思い煩いなくいられるかを、使徒は次のように示す。「妻のない者は、主のことを考える」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.92

92

Amputata enim sollicitudine rei uxoriae, quae sola in mundo caeteris gravior est, ad Deum promerendum animus eruditur: si tamen hac spe animus his molestiis se exuat, ut Deo magis serviat.

PL 17, 223C

世において他の何より重い、妻のことの思い煩いを断ち切れば、心は神の好意を得るべく鍛えられるからである。ただし、心がこの希望によってこれらの煩いを脱ぎ捨て、いっそう神に仕えるようになる場合に限る。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.93

93

(Vers. 33.) Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt hujus mundi, quomodo placeat uxori.

PL 17, 223C

(第33節)「妻とともにある者は、この世のことを心配し、どうすれば妻を喜ばせられるかを考える」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.94

94

Cura enim uxoris et filiorum cogitatio mundi est: nam inter caetera solent aliquando res puniendas admittere; ne illas offendant, sicut refert Zorobabel unus de tribus cubiculariis Artaxerxis (Esdr. IV, 13) : magna enim amaritudo est in domo uxor tristis.

PL 17, 223C

妻と子らへの配慮は世の思案だからである。実際、〔妻を持つ者たちは〕ほかのことのなかでも、妻たちを怒らせないために、ときに罰せられるべきことまで行うのが常である。アルタクセルクセスの三人の侍従の一人ゾロバベルが語るとおりである(エズラ記4:13)〔ゾロバベルの言葉は第三エズラ4:13 以下にある。そこでの王はダレイオスである〕。家の中の悲しむ妻は大きな苦さだからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.95

95

Divisus ideo dicitur, quia non potest et divinis insistere rebus, et uxoris facere voluntatem.

PL 17, 223D

「分かれている」と言われるのは、神の事柄に専念することと、妻の意志を行うこととを、両立できないからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.96

96

Divisa est mulier, et virgo. Divisa non utique natura, sed actu; quia legimus in Numeris mulieres virgines appellatas (Num. XXXI, 9) .

PL 17, 223D

「女とおとめは分かれている」。分かれているのは、むろん本性によるのではなく、行いによる。民数記で、女たちがおとめと呼ばれているのを我々は読むからである(民数記31:9)〔引かれた句は民数記31:18 らしい〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.97

97

Alia ergo sollicitudo mulieris, alia virginis est; tamen cum dicitur mulier, incertum est quid significet, nisi significatio subsequatur: cum autem dicitur virgo, manifesta locutio est.

PL 17, 223D

それゆえ、女の思い煩いとおとめの思い煩いは別である。ただし、「女」と言われるとき、続く意味づけがなければ何を意味するか定かでない。一方、「おとめ」と言われるなら、言い方は明白である。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.98

98

Hic Apostolus virginem post mulierem posuit, ut mulierem non virginem significaret: per hoc enim voluit ostendere virginem liberam a taediis et laboribus, quos patitur mulier viro copulata.

PL 17, 224A

ここで使徒は、女のあとにおとめを置いて、「女」がおとめではない者を意味するようにした。これによって、夫と結ばれた女が受ける煩わしさと労苦から、おとめが自由であることを示そうとしたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.99

99

(Vers. 34.) Nam quae non est nupta, sollicita est de iis quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu: id est, animo; dum enim spe coelestium, mariti et filiorum sollicitudinem non suscipit, de Domino cogitat, quomodo propositum Deo devotum custodiat, si tamen in corpore mundo animus terrena abjiciens, coelestibus studeat.

PL 17, 224A

(第34節)「実際、結婚していない女は、体においても霊においても聖なる者となるために、主のことを心にかける」、すなわち、心において〔聖なる者となるため〕である。天のものへの希望によって、夫と子らへの思い煩いを引き受けないあいだは、主のことを考え、神に献げた志をどう守るかを考えるからである。ただし、清い体にあって、心が地上のものを捨て、天のものに励む場合に限る。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.100

100

Animus est enim, qui aut sanctificat, aut polluit corpus. Quid enim prodest corpus mundum habere, et animam pollutam; cum merito animae aut honoratur corpus, aut damnatur: Quae vero nupta est, cogitat quae sunt hujus mundi, quomodo placeat viro.

PL 17, 224A

体を聖とするのも汚すのも、心だからである。魂が汚れているのに清い体を持って、何の益があろうか。体は魂の功績によって、栄誉を受けるか、罪に定められるかするのである。「だが、結婚している女は、この世のことを心にかけ、どうすれば夫の気に入るかを考える」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.101

101

Lege enim maritali constricta, sollicita est quomodo impleat jus maritalis officii, subdita mundanis necessitatibus.

PL 17, 224B

夫婦の法に縛られて、夫に対する務めの定めをどう満たすかに心を煩わせ、世の必要に従属しているからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.102

102

(Vers. 35.) Hoc autem ad vestram ipsorum utilitatem dico; non ut laqueum vobis injiciam: sed ad id quod honestum est.

PL 17, 224B

(第35節)「私がこれを言うのは、汝ら自身の益のためであり、汝らに罠を投げかけるためではなく、立派なことのためである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.103

103

Quoniam quibusdam asperum et grave videtur, quod utilius aut melius est propter consuetudinem temporalis usus; ideo post rationem redditam, hortatur affectu charitatis simpliciter hoc utilius, hoc honestius esse quod dicit.

PL 17, 224B

より有益で、より良いことが、一時的な習慣のゆえに、ある人々には厳しく重く見えるので、使徒は理由を述べたあと、愛の情をもって、自分の言うことがより有益で、より立派であると、率直に勧める。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.104

104

Honestum est, quia sanctum et mundum: utile vero, quia dignius est apud Deum, et leve in saeculo. Quid ergo dicemus? Si virgines de Deo cogitant, et junctae viris de mundo, quae spes relinquitur nubentibus apud Deum?

PL 17, 224B

立派であるのは、聖く清いからであり、有益であるのは、神のもとでよりふさわしく、世においては軽いからである。では我々は何と言おうか。おとめたちが神のことを考え、夫と結ばれた女たちが世のことを考えるのなら、結婚する者たちに、神のもとでどんな希望が残されるのか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.105

105

Si enim ita est, dubium est de salute eorum: nam videmus virgines de saeculo cogitare, et matrimonio junctas Dominicis studere operibus.

PL 17, 224C

もしそうなら、彼らの救いは疑わしい。しかし我々は、おとめたちが世のことを考え、結婚で結ばれた女たちが主の業に励むのを見ているからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.106

106

His virginibus non imputabitur sanctimonium a Deo, et his matrimoniis erit merces apud Deum; quia cum obligati essent terrenis et carnis nexibus, operam dederunt, ut in futurum aliquid immortalis praemii mererentur.

PL 17, 224C

こうしたおとめたちには、神によって聖性が数えられず、こうした結婚している者たちには、神のもとで報いがあるであろう。地上と肉の絆に縛られていながら、将来、不死の報いを何か得るに値するよう努めたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.107

107

Illis autem non solum non imputabitur virginitas, sed et poenae subjicientur, qui sub tegmine melioris spei vitam et conversationem suam mundiali cura et sollicitudine occupantes, pigros se ad Dei opera agenda fecerunt; sicut dicit Hieremias propheta: Maledictus qui opera Dei facit negligenter (Jerem. XLVIII, 10) .

PL 17, 224C

だが、より良い希望の覆いのもとに、自分の生と生き方を世の配慮と煩いで占め、神の業を行うことに怠惰になった者たちには、おとめの身が数えられないだけでなく、刑罰にも服することになる。預言者エレミヤが言うとおりである。「神の業を怠って行う者は呪われる」(エレミヤ48:10)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.108

108

Hi sunt, de quibus in alia epistola dicit: Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5) .

PL 17, 224C

これらは、使徒が別の手紙で語っている者たちである。「敬虔の外観は持っているが、その力は否んでいる」(二テモテ3:5)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.109

109

Apostolus autem his loquitur, qui mira devotione obsequi desiderant coelestibus praeceptis, ostendens et docens quo compendio citius itur ad Deum; quia qui propter Deum promerendum virgo manere vult, sciens quale praemium possit accipere, qui a licito temperat, ut melior fiat; simul omnia impedimenta carnis spernit, non nescius haec esse, quae gressum currentis velut oneribus compedum detinent.

PL 17, 224D

だが使徒は、驚くべき献身をもって天の命令に従うことを望む人々に語っているのであり、どの近道を通れば早く神のもとへ行けるかを示し、教えている。神の好意を得るためにおとめのままでいようと望む者、すなわち、よりよい者となるために許されたことからも身を慎む者は、どのような報いを受け得るかを知って、肉のあらゆる妨げを同時に退けるからである。これらは、走る者の歩みを、足かせの重荷のように引き止めるものだと知らないわけではない。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.110

110

(Vers. 36.) Si quis autem turpem se viderit supra virginem suam, si sit ultra pubertatem, et sic oportet fieri; quod vult faciat, non peccat, si nubat.

PL 17, 225A

(第36節)「もし誰かが、自分のおとめに対して自分が恥ずべき者であると見、彼女が年頃を過ぎており、そうなるのが適当であるなら、望むことをせよ。彼女が結婚しても、罪を犯さない」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.111

111

Quoniam superius ita virginitatem tenendam et continentiam, reddita ratione, hortatus est; ut pene ad comparationem earum conjugia inutilia et abjicienda videantur: nunc ne nuptias negare putaretur, non peccare virginem, si nubat, ostendit; sed rem maximi laboris aggredi, et quae apud Deum praemium non habeat, sicut non habet poenam: christianos enim vult per omnia esse meliores.

PL 17, 225A

先に使徒は、理由を述べて、おとめの身と自制を守るべきだと勧め、それとの比較では結婚がほとんど無益で、捨てるべきものに見えるほどであった。今は、婚姻を否定していると思われないために、おとめが結婚しても罪を犯さないことを示す。ただし、それは最大の労苦を伴う事柄に取りかかることであり、神のもとでは、刑罰がないのと同じく報いもないことである。使徒は、キリスト教徒があらゆる点でよりすぐれていることを望むからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.112

112

Si ergo aliqua in desiderio nuptiarum est, jam matura ad usum, melius esse, ut secundum concessam legem publice nubat, quam occulte turpiter agat illud, et erubescatur in illa.

PL 17, 225A

それゆえ、ある女が婚姻を望んでおり、すでに交わりに適した年頃であるなら、許された法に従って公に結婚するほうが、隠れて恥ずべくそれを行い、その女のことで恥じ入られるよりもよい〔と言っている〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.113

113

(Vers. 37.) Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet de sua voluntate, et hoc decrevit in suo corde, servare virginem suam, bene facit.

PL 17, 225B

(第37節)「実際、強いられる必要を持たず、自分の意志については権限を持ち、自分の心の中で固く決め、自分のおとめを守ろうと心に決めた者は、よいことをしている」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.114

114

Hoc dicit, ut qui virginem habet, cui animus ad nuptias non est, servet illam: nec illi ingerat fomitem nuptiarum, quam videt nubendi voluntatem non habere. Beneficia si praestanda sunt, quanto magis minime auferenda?

PL 17, 225B

これは、結婚に心が向かないおとめを持つ者が、彼女を守り、結婚する意志を持たないと見える彼女に、結婚の火種を押しつけないようにという意味である。恩恵は施さねばならないのだから、それを取り去ることなど、なおさらあってはならない。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.115

115

(Vers. 38.) Ita et qui nuptum dat virginem suam, bene facit. Bene facit, quia licet, quod facit. Et qui non dat nuptum, melius facit. Melius facit, quia et apud Deum meritum illi collocat, et a saeculi sollicitudine illam liberat.

PL 17, 225B

(第38節)「かくして、自分のおとめを嫁がせる者も、よいことをしている」。よいことをするのは、していることが許されているからである。「嫁がせない者は、いっそうよいことをしている」。いっそうよいことをするのは、神のもとで彼女のために功績を積み、世の煩いから彼女を解放するからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.116

116

(Vers. 39.) Mulier vincta est lege, quamdiu vivit vir ejus. Haec idcirco prosequitur, ut doceat quia mulier, etiamsi a viro fuerit ejecta, nubendi licentiam non habet. Si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est.

PL 17, 225B

(第39節)「女は、夫が生きているあいだは法に縛られている」。使徒がこれを続けるのは、女が夫から追い出されたとしても、結婚する許可を持たないことを教えるためである。「だが夫が死んだなら、彼女は解放される」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.117

117

Etiam haec ad supradictas pertinent causas; ut ostendat quam beata sit virgo, cum nulli nisi soli Deo subjecta sit. Vincere enim videtur naturalem subjectionem, quando quod per naturam humiliatum est, erigit.

PL 17, 225C

これもまた先に述べた理由に関わる。おとめが、神のみに服し、他の誰にも服さないことで、いかに幸いであるかを示すためである。おとめは、本性によって低くされたものを高めるとき、自然の服従に打ち勝つと見えるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.118

118

Cui vult nubat, tantum in Domino: id est, quem sibi aptum putaverit, illi nubat; quia invitae nuptiae solent malos proventus habere. Tantum in Domino, hoc est, ut sine suspicione turpitudinis nubat, et religionis suae viro nubat: hoc est in Domino nubere.

PL 17, 225C

「望む相手と結婚せよ。ただ主にあって」、すなわち、自分にふさわしいと思う者と結婚せよ。不本意な婚姻は、悪い結果をもたらすのが常だからである。「ただ主にあって」とは、恥ずべき疑いなしに結婚し、自分の宗教に属する男と結婚せよということである。これが主にあって結婚することである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.119

119

(Vers. 40.) Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium. Cum dicit superius, nubat, lege loquitur naturali; quamquam a Deo primae nuptiae sint, secundae vero permissae sunt.

PL 17, 225C

(第40節)「しかし、私の勧告に従ってこのままとどまるなら、彼女はいっそう幸いである」。先に「結婚せよ」と言うとき、使徒は自然の法によって語っている。第一の婚姻は神によるが、第二の婚姻は許されたものである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.120

120

Denique primae nuptiae sub benedictione Dei celebrantur sublimiter: secundae autem etiam in praesenti carent gloria; concessae sunt autem propter incontinentiam: et quia solent viduarum juniores incurrere; ac per hoc concedit secundas.

PL 17, 225D

実に、第一の婚姻は神の祝福のもとに荘厳に行われるが、第二の婚姻は現世においてすら栄光を欠く。それは自制できないことのゆえに許されたものである。また、若いやもめたちは〔そこに〕陥りがちなので、使徒は第二の婚姻を許すのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 7.121

121

Sed quia melius est ut se contineat; ut dignior sit in futuro, consilium dat spiritali ratione praecipuum, ut se contineat. Puto enim et ego Spiritum Dei habeo; ut ratum et providum consilium suum ostendat, humilitate verbi hoc commendat alto sensu.

PL 17, 225D

だが、自制するほうがよく、将来にいっそうふさわしい者となるために、使徒は霊的な道理による卓越した勧告を与え、自制するよう勧める。「実際、私もまた神の霊を持っていると思う」というのは、自分の勧告が確かで先見に満ちていることを示すために、言葉の謙遜をもって、これを深い意味で勧めているのである。