アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam

Caput XIV 第XIV章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam · PL 17, 253C · 90 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.1

1

(Vers. 1.) Sectamini charitatem, aemulamini spiritalia: magis autem ut prophetetis. Post charitatem prophetandi studium magis habendum hortatur: quia quamvis magni sint spiritales gradus, quos enumerat: hic tamen melior, qui ad utilitatem Ecclesiae proficit, ut discant omnes divinae legis rationem.

PL 17, 253C

(第1節)「愛を追い求めよ。霊的なものを熱心に求めよ。ただし、なによりも汝らが預言するように」。彼は愛の次に、預言することへの熱意をいっそう持つべきだと勧めている。彼が数え上げる霊的な位階はどれも大きいが、なかでもこれがまさるのは、教会の益となり、皆が神の法の道理を学ぶからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.2

2

In quo enim quis animum dederit, in eo ipso accipit donum, dicente Salomone: Scire legem, sensus est optimi (Prov. IX, 33) ; scientia enim charitate subnixa non inflatur, sed est mansueta, proficiens omnibus ad utilitatem.

PL 17, 253D

人は、心を向けたことそのものにおいて賜物を受ける。ソロモンも言う。「律法を知ることは、最善の思いである」(箴言9:33)〔箴言9章に第33節は無い。引かれた句は9:10に当たるらしい〕。愛に支えられた知識は思い上がらず、柔和であって、すべての人の益となるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.3

3

(Vers. 2.) Nam qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria.

PL 17, 253D

(第2節)「異言で語る者は、人々に語るのではなく、神に語る。誰も聞き取らないからである。霊において奥義を語る」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.4

4

Hoc est quod dicit, quia qui loquitur incognita lingua, Deo loquitur; quia ipse omnia novit: homines vero nesciunt; ideoque nullus est ex hac re profectus. Spiritu autem loquitur mysteria, non sensu; quia ignorat, quod dicit.

PL 17, 253D

これは次のことを言っている。知られていない言語で語る者は、神に語る。神はすべてを知っているが、人々は知らないからである。それゆえ、この事柄からは何の進歩も無い。「霊において奥義を語る」とは、思いにおいてではないということである。自分が何を言っているのか知らないからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.5

5

(Vers. 3.) Qui enim prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem; aedificatur enim, quando quaestionum solutionem addiscit.

PL 17, 254A

(第3節)「預言する者は、人々に、造り上げと勧めと慰めのために語る」。問いへの解決を学ぶとき、人は造り上げられるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.6

6

Exhortatio autem illi fit, ut desiderium patiatur prophetandi: consolatur vero, quia contemptum disciplinae in spe videt. Scientia enim legis firmat animos, et provocat ad spei melioris profectum.

PL 17, 254A

勧めがその者になされるのは、預言したいという願いを抱くためである。慰められるのは、教えへの蔑みを希望のうちに見るからである〔字義どおりに訳した。意味は定かでない〕。律法の知識は心を堅くし、より善い希望への進歩へと促すからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.7

7

(Vers. 4.) Qui loquitur lingua, se ipsum aedificat: qui vero prophetat, Ecclesiam aedificat. Per id enim, quod forte solus scit, quod loquitur, se solum aedificat: nam qui prophetat, omnem plebem aedificat, dum intelligitur ab omnibus quid loquatur.

PL 17, 254A

(第4節)「異言で語る者は自分を造り上げ、預言する者は教会を造り上げる」。語ることを、おそらく自分だけが知っているので、それによって自分だけを造り上げる。だが預言する者は、語ることが皆に理解されるので、民全体を造り上げる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.8

8

Prophetas interpretes dicit Scripturarum; sicut enim propheta futura praedicit, quae nesciuntur: ita et hic dum Scripturarum sensum, qui multis occultus est, manifestat, dicitur prophetare.

PL 17, 254B

彼は預言者を、聖書の解釈者と呼んでいる。預言者が、知られていない未来を告げるように、この者も、多くの人に隠されている聖書の意味を明らかにするとき、預言していると言われるのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.9

9

(Vers. 5.) Volo autem vos omnes loqui linguis: magis autem ut prophetetis. Non poterat prohibere loqui linguis, qui superius donum istud dicit esse Spiritus sancti: sed ideo prophetandi magis studium habendum, quia utilius est.

PL 17, 254B

(第5節)「私は、汝ら皆が異言で語ることを望む。だがむしろ、汝らが預言することを」。異言で語ることを禁じることはできなかった。彼は先に、この賜物は聖なる霊のものだと言っているからである。だが、預言することへの熱意をいっそう持つべきなのは、それがいっそう有益だからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.10

10

Major est enim qui prophetat, quam qui loquitur lingua, nisi interpretetur. Quia si interpretari poterit, non erit minor; quia Ecclesiam aedificat: hoc enim majus est, quod omnibus prodest.

PL 17, 254B

「預言する者は、異言で語る者より大きい。解き明かさない限りは」。解き明かすことができるなら、劣ることはない。教会を造り上げるからである。皆の益となることこそ、より大きいからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.11

11

Hic enim per donum Dei linguis loquitur, qui etiam interpretatur, sicut et illi duodecim in Actibus apostolorum (Act. II, 4) .

PL 17, 254B

神の賜物によって異言で語る者とは、解き明かしもする者のことである。使徒言行録の十二人の者たちもそうであった(使徒言行録2:4)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.12

12

(Vers. 6.) Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi loquar vobis aut in revelatione, aut in notitia, aut in prophetia, aut in doctrina? Haec omnia unum significant; docere enim nemo poterit, nisi intelligatur.

PL 17, 254C

(第6節)「兄弟たちよ、今、もし私が異言で語りながら汝らのもとに行ったなら、啓示か、知見か、預言か、教えによって汝らに語るのでない限り、汝らに何の益をもたらすだろうか」。これらはすべて一つのことを意味する。理解されなければ、誰も教えることができないからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.13

13

(Vers. 7, 8.) Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara, si distinctionem sonitus non dederunt, quomodo cognoscetur quod per tibiam canitur, aut quod citharizatur? Etenim si incertam vocem tuba dederit, quis se parabit ad praelium?

PL 17, 254C

(第7・8節)「それでも、魂の無いもので音を出すものは、笛であれ竪琴であれ、音の区別を与えないなら、笛で奏でられるもの、あるいは竪琴で弾かれるものは、どうして知られようか。実に、ラッパが定かでない音を出すなら、誰が戦いの備えをするだろうか」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.14

14

Quoniam exempla facilius suadent quam verba, exemplis commendat per quae facile assequantur non debere illos in Ecclesia loqui linguis, qui interpretari non possunt. Ut quid enim loquatur, quem nemo intelligit?

PL 17, 254C

例は言葉よりもたやすく説得するので、彼は例によって、解き明かせない者は教会で異言で語るべきでないことを、彼らが容易に悟るよう勧めている。誰にも理解されない者が、何のために語るのか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.15

15

(Vers. 9.) Ita et vos per linguam nisi significantem sermonem dederitis, quomodo scietur quid loquimini? Eritis enim in aera loquentes; hoc est, nihil proficientes. Nam multa, ut puta, genera linguarum sunt in hoc mundo, et nihil sine voce.

PL 17, 254C

(第9節)「このように汝らも、舌によって意味のある言葉を与えないなら、語っていることがどうして知られようか。汝らは空中に語る者となるだろう」。すなわち、何も進まない者である。「この世にはたとえば多くの種類の言語があり、音声の無いものは何も無い」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.16

16

Multa quidem genera sunt linguarum, inquit, sed habent proprias vocum significationes, ut intelligantur.

PL 17, 254D

確かに言語の種類は多い、と彼は言う。だが、それぞれ固有の音声の意味を持ち、それによって理解される。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.17

17

(Vers. 10, 11.) Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquor, barbarus: et is qui loquitur, mihi barbarus.

PL 17, 254D

(第10・11節)「それゆえ私が音声の力を知らなければ、私は語りかけられる者にとって異国の者であり、語る者も私にとって異国の者である」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.18

18

Non utique id studendum monet, ut invicem per incognitam linguam barbari sibi videantur: sed quia concordiae res est, his nitendum est; ut per unanimitatem intellectus, communi laetitia glorientur.

PL 17, 254D

彼は、知られていない言語によって互いに異国の者に見えるようになることを、追い求めよと勧めているのではない。そうではなく、これは一致に関わる事柄であるから、これに努めるべきであり、理解の一致によって共なる喜びのうちに誇るためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.19

19

(Vers. 12.) Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite, ut prophetetis.

PL 17, 255A

(第12節)「このように汝らも、霊に熱心な者であるから、教会の造り上げのために、汝らが預言するよう求めよ」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.20

20

Quia prodest Scripturas explanare (nam incitatur et gaudet animus, quando aliquid de Scripturis percipit: et quantum propensior in hac parte fit, tantum deserit vitia), proterea ad hanc partem studium monet applicandum.

PL 17, 255A

聖書を解き明かすことは益になるので(聖書から何かを悟るとき、心は奮い立ち喜ぶ。この方面に傾くほど、悪徳を捨てるからである)、彼は熱意をこの方面に向けるよう勧める〔底本は proterea。propterea と読む〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.21

21

(Vers. 13.) Ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. Eum qui linguis loqui desiderat, monet orare debere, ut accipiat donum interpretandi; ut proficiat caeteris studium ejus.

PL 17, 255A

(第13節)「それゆえ異言で語る者は、解き明かせるよう祈れ」。異言で語ることを望む者は、解き明かしの賜物を受けるよう祈るべきだと、彼は勧める。その者の熱意が、他の者たちの益となるためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.22

22

(Vers. 14.) Nam si oravero lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. Manifestum est ignorare animum nostrum, si lingua loquatur, quam nescit, sicut adsolent Latini homines Graece cantare, oblectati sono verborum; nescientes tamen quid dicant.

PL 17, 255A

(第14節)「もし私が異言で祈るなら、私の霊は祈るが、私の精神は実りが無い」。明らかである。知らない言語で語るなら、我々の心はそれを知らない。ラテン人たちが、言葉の響きを楽しんでギリシア語で歌うのが常であるが、何を言っているのか知らないのと同じである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.23

23

Spiritus autem qui datur in baptismo, scit quid oret animus, dum loquitur, aut perorat lingua sibi ignota: mens autem qui est animus, sine fructu est. Quem enim potest habere fructum, qui ignorat quae loquatur?

PL 17, 255B

洗礼において与えられる霊は、心が語るとき、あるいは自分に知られない言語で祈り尽くすとき、何を祈っているのかを知っている。だが精神、すなわち心は、実りが無い。何を語っているのか知らない者が、どんな実りを持ち得ようか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.24

24

(Vers. 15.) Quid est ergo? Orabo spiritu, orabo et mente: psalmum dicam spiritu, psalmum dicam et mente.

PL 17, 255B

(第15節)「ではどうすればよいか。私は霊で祈り、精神でも祈ろう。霊で詩篇を歌い、精神でも詩篇を歌おう」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.25

25

Hoc dicit, quia cum quis hac lingua loquitur, quam novit; tam spiritu, quam mente orat; quia non solum spiritus ejus, quem dixi datum in baptismo, scit quid oratur: sed etiam animus simili modo et de psalmo non ignorat.

PL 17, 255B

これは、自分の知っているこの言語で語るとき、霊でも精神でも祈るということである。洗礼で与えられたと私が言った彼の霊が、何が祈られているかを知るだけでなく、心も同じく、詩篇についても知らないわけではないからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.26

26

(Vers. 16.) Caeterum si benedixeris spiritu; hoc est, si laudem Dei lingua loquaris ignota audientibus: Quis supplet locum idiotae? Quomodo dicit amen, super tuam benedictionem, quia nescit quid dicas.

PL 17, 255C

(第16節)「さもなくば、もし汝が霊で祝福するなら」、すなわち、聞く者に知られない言語で神の賛美を語るなら、「誰が素人の場を満たすのか。汝の祝福に対し、その者は汝が何を言っているのか知らないのだから、どうして『アーメン』と言えようか」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.27

27

Imperitus enim audiens quod non intelligit, nescit finem orationis, et non respondet, amen, id est verum; ut confirmetur benedictio. Per hos enim impletur confirmatio precis, qui respondent, amen; ut omnia dicta veri testimonio in audientium mentibus confirmentur.

PL 17, 255C

未熟な者は、理解しないことを聞くと、祈りの終わりを知らず、「アーメン」、すなわち「真実である」と応えない。祝福はそう応えることで確証されるのに、である。祈りの確証は、「アーメン」と応える者たちによって満たされ、語られたすべてが真実の証しとして、聞く者たちの精神に確証されるのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.28

28

(Vers. 17.) Nam quidem bene gratias agis. De eo dicit, qui cognita sibi loquitur, quia scit quid dicat. Sed alius non aedificatur. Si utique ad aedificandam Ecclesiam convenitis, ea debent dici, quae intelligant audientes.

PL 17, 255C

(第17節)「実に汝は確かによく感謝している」。自分に知られたことを語る者について、こう言う。何を言っているかを知っているからである。「だがほかの者は造り上げられない」。もし教会を造り上げるために諸君が集まるのなら、聞く者が理解することが語られなければならない。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.29

29

Nam quid prodest ut quis lingua loquatur, quam solus scit; ut qui audit, nihil proficiat? Ideo tacere debet in Ecclesia, ut ii loquantur, qui prosint audientibus.

PL 17, 255D

自分だけが知る言語で語って、聞く者が何も進歩しないなら、何の益があろうか。それゆえ、その者は教会では黙るべきであり、聞く者の益となる者が語るべきである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.30

30

(Vers. 18.) Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. Quoniam superius linguis loqui donum esse dixit Spiritus sancti, ideo ad Deum refert, quod omnium lingua loqueretur.

PL 17, 255D

(第18節)「私は、汝ら皆の舌で語ることを、私の神に感謝する」。彼は先に、異言で語ることは聖なる霊の賜物だと言ったので、皆の舌で語ることを神に帰している〔omnium vestrum lingua は「汝ら皆の言語で」とも取れる〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.31

31

Et ne forte quasi aemulus per invidiam hoc dicere videretur, ostendit se omnium quidem horum loqui linguis, et quia non valde prodest.

PL 17, 255D

そして、あたかも妬む者のように、妬みからこれを言っていると見えるといけないので、彼は、自分がこれらすべての異言で語ること、またそれがあまり益にならないことを示している。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.32

32

(Vers. 19.) Sed in Ecclesia, inquit, volo quinque verba loqui per Legem, ut et alios aedificem, quam decem millia verborum in lingua. Utilius dicit paucis verbis in apertione sermonis loqui, quod omnes intelligant, quam prolixam orationem habere in obscuro.

PL 17, 256A

(第19節)「だが教会では」と彼は言う。「私は、異言で一万の言葉を語るよりも、他の者たちをも造り上げるために、律法を通して五つの言葉を語ることを望む」。彼は、不明瞭なまま長い話をするよりも、少ない言葉で、皆が理解するよう明らかな言い方で語る方がいっそう有益だと言う。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.33

33

Hi ex Hebraeis erant, qui aliquando syra lingua, plerumque hebraea in tractatibus aut oblationibus utebantur ad commendationem.

PL 17, 256A

彼らはヘブライ人の出であり、ときにシリア語、たいていはヘブライ語を、講話や献げ物の際に、自らを推奨するために用いていた。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.34

34

Gloriabantur enim se dici Hebraeos propter meritum Abrahae, quod idem Apostolus pro nihilo habuit dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14) . Hos quidam imitantes, ignota sibi lingua loqui malebant in Ecclesia ad populum, quam sua.

PL 17, 256A

彼らは、アブラハムの功績のゆえにヘブライ人と呼ばれることを誇っていた。同じ使徒はこれを無に等しいものとし、こう言う。「私には、我々の主イエス・キリストの十字架以外に、誇ることは決してあってはならない」(ガラテヤ6:14)。ある者たちはこの人々を真似て、教会で民に向かい、自分の言語ではなく、自分に知られない言語で語る方を好んだ。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.35

35

(Vers. 20.) Fratres, nolite pueri effici sensibus: sed malitia parvuli estote; ut sensibus perfecti sitis.

PL 17, 256B

(第20節)「兄弟たちよ、思いにおいて子どもになるな。悪意においては幼子であれ。思いにおいて完全な者となるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.36

36

Perfectos illos vult esse, ut sciant quid ad instructionem Ecclesiae sit necessarium; ut recedentes a malitia et erroribus, iis studerent, quae proficerent ad utilitatem fratrum. Hic est enim sensu perfectus, qui id agit, ut prosit alicui, maxime fratri.

PL 17, 256B

彼は彼らが完全であることを望む。教会の教育にとって何が必要かを知り、悪意と誤りから退いて、兄弟たちの益となることに励むためである。実に思いにおいて完全な者とは、誰かに、とりわけ兄弟に益を与えようと努める者である。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.37

37

(Vers. 21.) In Lege enim scriptum est: Quia in aliis linguis, et in labiis aliis loquar populo huic, et nec sic me audient, dicit Dominus (Esai. XXVIII, 11) . Hoc Dominus de his dixit, quos praesciit nec Salvatori credituros.

PL 17, 256B

(第21節)「実に律法に書かれている。『私は他の舌で、また他の唇で、この民に語る。それでも彼らは私に聞かない、と主は言う』」(イザヤ28:11)。主はこのことを、救い主をも信じないであろうと予知した者たちについて言った。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.38

38

In aliis enim linguis et in aliis labiis loqui, novum Testamentum est praedicare, sicut dicit Hieremias propheta: Ecce venient dies, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda Testamentum novum, non secundum quod disposui patribus illorum (Jerem. XXXI, 31) : hoc est immutata ratione aliter loqui, quam se legis veteris verba habeant; dum audiunt sabbatum solvi, neomenias evacuari, circumcisionem cessare, sacrificia immutari, escas dudum prohibitas licere edere, Christum Deum de Deo praedicari: hoc est aliis linguis, et aliis labiis loqui; et nec sic perfidi Deum obaudire voluerunt.

PL 17, 256B

他の舌で、他の唇で語るとは、新しい契約を宣べ伝えることである。預言者エレミヤが言うとおりである。「見よ、日が来る、と主は言う。私はイスラエルの家とユダの家に、新しい契約を成し遂げる。私が彼らの父祖たちに定めたものとは異なる」(エレミヤ31:31)。すなわち、道理が改められて、古い律法の言葉が示すところとは別の仕方で語ることである。安息日が解かれ、新月の祭りが廃れ、割礼がやみ、いけにえが改められ、先に禁じられた食物を食べることが許され、神からの神であるキリストが宣べ伝えられるのを、彼らが聞くときがそうである。これが他の舌で、他の唇で語ることである。それでも背信の者たちは、神に聞き従おうとしなかった。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.39

39

Potest et sic intelligi, ut quia multi Judaeorum malevoli erant, et propterea dignum non erat his in revelatione loqui Evangelium, in parabolis loqueretur ad eos: et intelligentes ideo sibi non revelari, quia mali erant, nec sic se corrigerent; ut merentes se facerent per explanationem audire verba Dei.

PL 17, 256C

次のようにも解し得る。ユダヤ人の多くは悪意を抱いていたので、彼らに福音を啓示によって語るのはふさわしくなく、たとえによって彼らに語った。彼らは、自分たちが悪かったからこそ啓示されないのだと悟りながら、それでも自ら改めず、神の言葉を解き明かしによって聞くに値する者となろうとしなかった。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.40

40

Unde dicunt discipuli ad Dominum: Domine, quare in parabolis loqueris illis (Matth. XIII, 10) ?

PL 17, 256C

そこで弟子たちは主に言う。「主よ、なぜ彼らにたとえで語るのか」(マタイ13:10)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.41

41

Et Dominus: Quia vobis datum est, inquit, nosse mysterium regni Dei, illis autem non; ut videntes non videant, et audientes non intelligant (Ibid., 11) ; ne indigni salutem perciperent, quod animadvertentes pro meritis suis factum, nec sic conversi Deo satisfacere voluerunt.

PL 17, 256D

そして主は言う。「汝らには、神の国の奥義を知ることが与えられているが、彼らには与えられていない。見ても見ず、聞いても理解しないためである」(マタイ13:11)。それは、価しない者たちが救いを受けないためである。彼らは、これが自らの功績に応じて起こったことに気づきながら、それでも神に立ち返って償おうとしなかった。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.42

42

(Vers. 22.) Itaque linguae in signum sunt. Hoc est, velamine incognitae linguae obscurati sunt sermones Dei, ne videantur a perfidis, ut cum audiuntur incognitae linguae, signum sit quia propter perfidiam factum est, ne audiens intelligat.

PL 17, 256D

(第22節)「したがって異言はしるしのためにある」。すなわち、神の言葉は、知られない言語の覆いによって、背信の者たちに見られないよう暗くされている。知られない言語が聞かれるとき、それが背信のゆえに、聞く者が理解しないように起こったことのしるしとなるためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.43

43

Non utique iis qui credunt, sed non credentibus: hoc est quod dixit, quia ad occultandos sensus incredulis proficiunt linguae. Prophetia autem non incredulis, sed iis qui credunt.

PL 17, 257A

「信じる者たちにではなく、信じない者たちに」。つまり彼が言ったのは、異言は不信仰の者たちに意味を隠すのに役立つ、ということである。「預言は不信仰の者にではなく、信じる者たちにある」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.44

44

Hoc est, non competit fidelibus audire linguas, quas non intelligant; sed infidelibus, qui non sunt digni intelligere, sicut dicit Esaias propheta: Vade et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis, etc.

PL 17, 257A

すなわち、信じる者たちが理解しない異言を聞くのはふさわしくない。それは、理解するに値しない不信仰の者たちにふさわしい。預言者イザヤが言うとおりである。「行って、この民に言え。『汝らは耳で聞くが、理解しない』」云々。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.45

45

(Vers. 23.) Si convenerit universa Ecclesia in unum, et loquantur omnes linguis, introeant autem infideles et idiotae; nonne dicent quia insanitis?

PL 17, 257A

(第23節)「もし教会全体がひとつに集まり、皆が異言で語り、そこへ信仰のない者や素人が入ってきたなら、彼らは、汝らは狂っていると言わないだろうか」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.46

46

Manifestum est quia si omnes diversis linguis loquantur, tumultus fit quidam inconditus populi, quasi phrenesin patientis.

PL 17, 257A

明らかである。皆が異なる異言で語るなら、錯乱を患う者のような、民の無秩序な騒ぎが起こる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.47

47

(Vers. 24, 25.) Si autem omnes prophetent, intret autem aliquis infidelis, vel idiota; increpatur ab omnibus, redarguitur ab omnibus, occulta cordis ejus manifesta fiunt: et tunc cadens in faciem, adorabit Deum, pronuntians quod vere in vobis Deus sit.

PL 17, 257A

(第24・25節)「しかし皆が預言し、そこへ信仰のない者や素人が入ってくるなら、その者は皆に叱責され、皆に論駁され、その心の隠れた事柄が明らかにされる。そのとき顔を伏せてひれ伏し、神を拝し、まことに汝らのうちに神がいると宣言するだろう」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.48

48

Cum enim intelligit et intelligitur, audiens laudari Deum, et adorari Christum, pervidet veram esse et venerandam religionem, in qua nihil fucatum, nihil in tenebris videt geri, sicut apud paganos, quibus velantur oculi; ne quae sacra vocant perspicientes, variis se vanitatibus cernant illudi.

PL 17, 257B

その者は、理解し、また理解されるとき、神が賛美され、キリストが拝されるのを聞いて、これが真実で敬うべき宗教であると見抜く。そこには、偽り飾られたものも、闇の中で行われるものも見えない。異教徒たちのもとでは、そうではなく目が覆われている。彼らが聖なる儀式と呼ぶものをはっきり見て、さまざまな空しさにもてあそばれていると悟ることのないようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.49

49

Omnis enim impostura tenebras petit, et falsa pro veris ostendit; ideo apud nos nihil astute, nihil sub velamine: sed simpliciter unus laudatur Deus, ex quo sunt omnia, et unus Dominus Jesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6) .

PL 17, 257B

あらゆる欺瞞は闇を求め、偽りを真として示す。それゆえ我々のもとには、悪賢いことも、覆いの下のことも何も無い。ただ素直に、唯一の神、万物がそこから出る神と、唯一の主イエス、万物がそれによる主が賛美される(一コリント8:6)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.50

50

Si enim nullus sit, qui intelligat, aut a quo ipse discutiatur, potest dicere seductionem esse quamdam et vanitatem, quae ideo linguis canitur, quia pudoris est, si reveletur.

PL 17, 257B

もし理解する者も、自分が吟味される相手もいないなら、その者は、これは一種の惑わしであり空しさだと言い得る。それが異言で歌われるのは、明らかにされれば恥となるからだと。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.51

51

(Vers. 26.) Quid est igitur fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum canticum habet: id est, laudem Dei per canticum eloquitur. Doctrinam habet: hoc est, sensuum per spiritalem prudentiam habet expositionem.

PL 17, 257C

(第26節)「ではどうなのか、兄弟たちよ。汝らが集まるとき、汝らの各人は歌を持っている」。すなわち、歌によって神の賛美を語る。「教えを持っている」。すなわち、霊的な思慮によって、意味の解説を持っているということである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.52

52

Revelationem habet: id est, subest ei prophetia occultorum, quae ad omnium mentem perveniat, favente Spiritu sancto Linguam habet; ut eos qui lingua loqui poterant, non contristaret, permisit eos loqui linguis: ita tamen, ut interpretatio sequeretur.

PL 17, 257C

「啓示を持っている」。すなわち、隠された事柄の預言が彼に具わっており、聖なる霊が助けて、それが皆の精神に届くということである。「異言を持っている」。使徒は、異言で語り得た者たちを悲しませないために、彼らが異言で語ることを許した。ただし、解き明かしが続くという条件で。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.53

53

Ideo ait: Interpretationem habet; ut si interpres adesset, daretur locus loquendi linguis.

PL 17, 257C

それゆえ彼は言う。「解き明かしを持っている」。解き明かす者がいれば、異言で語る場が与えられるということである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.54

54

Omnia ad aedificationem fiant. Conclusio haec est, ut nihil incassum in Ecclesia geratur, hocque elaborandum magis, ut et imperiti proficiant; ne quid sit corporis per imperitiam tenebrosum.

PL 17, 257C

「すべては造り上げのためになされよ」。結論は次のとおりである。教会では何事も無駄に行われてはならず、未熟な者たちが進歩するよう、いっそうこれに力を尽くすべきである。体のどこにも、未熟ゆえの暗がりが無いようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.55

55

Idcirco omnes paratos vult convenire diversis donis spiritalibus; ut ipsa aviditate animi vigilantes, invicem se exhortantes, meliora dona aemularentur, ad illuminationem fratrum.

PL 17, 257D

それゆえ彼は、皆がさまざまな霊的な賜物を備えて集まることを望む。心の熱望そのものによって目覚め、互いに勧め合い、より善い賜物を熱心に求めて、兄弟たちを照らすためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.56

56

(Vers. 27.) Si lingua quis loquitur, per duos, aut ut multum, tres; et particulatim ut unus interpretetur. Hoc est, duo aut tres non plus linguis loquantur: sed singuli, non simul omnes; ne insanire viderentur.

PL 17, 257D

(第27節)「もし誰かが異言で語るなら、二人、多くても三人で。順番に、一人が解き明かすように」。すなわち、二人か三人が、それ以上でなく異言で語り、それも一人ずつであって、皆が同時にではない。狂っているように見えないためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.57

57

Ideo, ergo ut multum, tres, ne occuparent diem linguis loquentes, et interpretes illorum; et non haberent prophetae tempus Scripturas disserendi, qui sunt totius Ecclesiae illuminatores.

PL 17, 258A

それゆえ「多くても三人」なのである。異言で語る者たちとその解き明かす者たちが日を占めてしまい、教会全体を照らす者である預言者たちが、聖書を論じる時間を持てなくなることのないようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.58

58

(Vers. 28.) Quod si non fuerit interpres, taceat in Ecclesia: sibi autem loquatur et Deo; hoc est, intra se tacite oret, aut loquatur Deo, qui audit muta omnia; in Ecclesia enim ille debet loqui, qui omnibus prosit.

PL 17, 258A

(第28節)「だが解き明かす者がいないなら、教会では黙っているように。自分自身と神に語るように」。すなわち、心の内で黙して祈り、あるいは、あらゆる沈黙を聞く神に語れということである。教会では、皆の益となる者が語るべきだからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.59

59

(Vers. 29.) Prophetae autem duo vel tres loquantur, et alii examinent, vel interrogent. Ipsum modum tenuit dicendo: Duo vel tres loquantur; singuli autem, sicut supra.

PL 17, 258A

(第29節)「預言者は二人か三人が語り、他の者たちは吟味し、あるいは問うように」。彼は「二人か三人が語れ」と言って、先と同じ限度を保った。ただし、一人ずつである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.60

60

Caeteros autem interrogare permisit de iis, quae forte in ambiguum veniunt, aut quae assequi aliquis non potest; qui diversa sunt ingenia, ut disputatione planiore dilucidentur.

PL 17, 258A

他の者たちには、たまたまあいまいになった事柄や、誰かが理解し得ない事柄について、質問することを許した。才能は人によってさまざまだからである〔底本は qui。quia と読む〕。それらがより平明な論議によって明らかにされるためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.61

61

(Vers. 30.) Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat: id est, permittat potior inferiori, ut si potest dicat: nec aegre ferat; quia potest et illi dari donum, ut dicat, cum videtur inferior, quod potiori concessum non est.

PL 17, 258B

(第30節)「だが、座っている別の者に啓示が与えられたなら、先の者は黙れ」。すなわち、より優れた者はより劣った者に許し、語れるなら語らせよということである。それを不快に思ってはならない。劣って見える者にも、優れた者には許されなかったことを語るための賜物が与えられうるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.62

62

Sicut enim totum uni concedi non potest, licet potiori; ita et non potest alicui, quamvis inferiori, nihil impertiri; ut nemo sit vacuus a gratia Dei.

PL 17, 258B

実に、全部が一人に許されることはありえない、たとえ優れた者であっても。それと同じく、たとえ劣った者であっても、誰にも何も分け与えられないということもありえない。こうして、神の恩寵に欠けた者は誰もいないことになる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.63

63

(Vers. 31.) Potestis enim per singulos prophetare; ut omnes discant, et omnes exhortentur.

PL 17, 258B

(第31節)「実に汝らは、一人ずつ預言することができる。皆が学び、皆が励まされるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.64

64

Haec traditio Synagogae est, quam nos vult sectari; quia christianis quidem scribit, sed ex gentibus factis, non ex Judaeis; ut sedentes disputent, seniores dignitate in cathedris, sequentes in subselliis, novissimi in pavimento super mattas.

PL 17, 258B

これは会堂の伝統であり、使徒は我々にそれに従わせようとしている。キリスト教徒に書き送ってはいるが、ユダヤ人ではなく異邦人からキリスト教徒となった者たちに宛てているからである。座って論じ合うようにということで、位の高い年長者は椅子に、それに続く者は低い腰掛けに、いちばん後の者は床の上のむしろに座る。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.65

65

Quibus si revelatum fuerit, dandum locum dicendi praecipit, nec despiciendos; quia membra corporis sunt.

PL 17, 258C

彼らに啓示が与えられたなら、語る場を与えよと命じ、彼らを軽んじてはならないとする。彼らも体の部分だからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.66

66

(Vers. 32.) Et spiritus prophetarum prophetis subjectus est. Quia enim unus atque idem Spiritus est, qui tam prophetis futura dicentibus, quam iis qui revelant Scripturas, infundit se pro ratione et qualitate causarum; idcirco dixit: Subjectus est prophetis; ut ingenia accenderet hac spe, quod Spiritus conatus bonos adjuvet.

PL 17, 258C

(第32節)「そして預言者たちの霊は預言者たちに服している」。実に、未来のことを語る預言者たちにも、聖書を明らかにする者たちにも、一つの同じ霊が、事柄の理と性質に応じて自らを注ぐのだから、彼は「預言者たちに服している」と言ったのである。霊が善い企てを助けるというこの望みによって、才能に火をつけるためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.67

67

Desiderio enim optimo ad Dei res enarrandas subvenit: ut impleat boni propositi voluntatem.

PL 17, 258C

実に霊は、神の事柄を語るという最善の願いに力を貸し、善い志の意志を成就させる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.68

68

Nam et de Salvatore idem dictum est: Bibebant autem de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) : hoc est, et subjectum esse, quod et sequi; sequebatur enim, ut humanis suffragiis deficientibus, adesset ad auxilium tribuendum.

PL 17, 258C

救い主についても同じことが言われている。「彼らは、従って来る霊的な岩から飲んでいた。その岩はキリストであった」(一コリント10:4)。すなわち、服しているとは従っていることでもある。人の助けが尽きるとき、助けを与えるためにそばにいるべく、彼は従って来たからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.69

69

Ita et Spiritus subjectus dicitur, ut conatus bonos adjuvet, cum suggerit; subjectus enim videtur, qui coepta alterius perficit.

PL 17, 258D

同じく霊も、示唆するときに善い企てを助けるのだから「服している」と言われる。他者の始めたことを成し遂げる者は、服しているように見えるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.70

70

(Vers. 33.) Non est enim dissensionis auctor, sed pacis. Quia ergo pacis auctor est, dicente Salvatore: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 17) ; nemo alterum non sinat dicere, neque debebit dicenti, studio contradicendi, resistere; ne discordia fiat in corpore.

PL 17, 258D

(第33節)「実に彼は、分裂の創始者ではなく、平和の創始者である」。したがって彼が平和の創始者であり、救い主が「私は私の平和を汝らに与える、私は平和を汝らに残す」(ヨハネ14:17)〔引かれた句はヨハネ14:27にある〕と言うとおりなのだから、誰も他人に語らせまいとしてはならず、語る者に、反論したい熱意から逆らうべきでもない。体の中に不和が生じないためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.71

71

Qui enim in pace vocantur, patientiae debent studere; ne pacis jura solvantur. Sicut in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo. Hoc dicto hortatur illos; ut quae praecepit faciant; quando similiter se Ecclesiis sanctorum praedicare testatur.

PL 17, 258D

実に平和のうちに召された者たちは、忍耐に努めねばならない。平和の掟が解かれないためである。「聖なる者たちのすべての教会で私が教えているとおりである」。この言葉で彼は、命じたことを行うよう彼らを促している。聖なる者たちの諸教会でも同じように宣べ伝えていると証言しているからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.72

72

(Vers. 34.) Mulieres vestrae in Ecclesia taceant. Nunc tradit quod praetermiserat; superius enim vetari mulieres in Ecclesia praecepit, modo ut quietae sint et verecundae ostendit: ut operae pretium sit, quia velantur (I Cor. XI, 5) .

PL 17, 259A

(第34節)「汝らの女たちは教会で黙っておれ」。ここで彼は、先に省いたことを伝える。先には、女たちが教会で〔語ることを〕禁じられるよう命じたが〔この語は影印で行をまたぎ、次の行の頭の字が欠けていて、vetari(禁じられる)か velari(覆われる)か決まらない。vetari と取り、何を禁じるかを言わないので、第11章の注解で女は教会で語る権能を持たないと言うことから「語ることを」と補った。後の「覆われている」と引照(一コリント11:5)からは、velari とも読める〕、今は、静かで慎み深くあるよう示している。女たちが覆われていることが甲斐のあるものとなるためである(一コリント11:5)〔ut operae pretium sit の係りは定かでない。覆われていることに見合うように、と取った〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.73

73

Si enim imago Dei vir est, non femina, et viro subjecta est lege naturae; quanto magis in Ecclesia debent esse subjectae propter reverentiam ejus, qui illius legatus est, qui etiam viri caput est!

PL 17, 259A

実に、神の像は男であって女ではなく、女は自然の法によって男に服しているのなら、男の頭でもある者〔キリスト〕の使節である者への敬意のゆえに〔ejus と illius の指す者は定かでない。第11章の注解が「司教への敬意のために…司教はキリストの立場を担う」と言うので、ejus を司教、illius をキリストと取った〕、教会ではどれほどいっそう服していなければならないことか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.74

74

Non enim permittitur illis loqui, sed esse in silentio, sicut et Lex dicit. Quid dicit Lex? Ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. (Gen. III, 16) .

PL 17, 259A

実に、彼女たちには語ることが許されておらず、沈黙しているようにとされている。律法も言うとおりである。律法は何と言うのか。「汝の向き直りは汝の夫へと向かい、彼が汝を支配する」(創世記3:16)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.75

75

Haec lex specialis est; hinc Sara dominum vocabat Abraham virum suum: ac per hoc in silentio jubentur esse; ne supradictae legis sententia infirmetur, cujus memor Sara, viro suo erat subjecta, sicut dictum est (Gen. II, 24) .

PL 17, 259A

この法は特別なものである。ここから、サラはアブラハムを、自分の夫として主と呼んだ。このゆえに、彼女たちは沈黙しているよう命じられる。前述の法の定めが弱められないためである。サラはそれを心に留め、言われているとおり(創世記2:24)、自分の夫に服していた〔引かれた創世記2:24は「二人は一つの肉となる」で、服従を言う句ではない。次の節の「一つの肉」に係るか〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.76

76

Quamvis una caro sit, sed duabus ex causis jubetur esse subjecta; quia et ex viro est, et per ipsam intravit peccatum.

PL 17, 259B

彼女は〔夫と〕一つの肉であるとはいえ、二つの理由から服するよう命じられている。男から出たからであり、また彼女を通して罪が入ったからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.77

77

(Vers. 35.) Si quid autem discere volunt, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieribus in Ecclesia loqui.

PL 17, 259B

(第35節)「何か学びたいなら、家で自分の夫に尋ねよ。実に、女が教会で語るのは恥ずべきことだからである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.78

78

Turpe est, quia contra disciplinam est, ut in domo Dei, qui eas subjectas viris suis esse praecepit, de Lege loqui praesumant; cum sciant illic viros habere primatum, et sibi magis competere, ut in domo Dei precibus vacent, linguam retinentes: et aures aperiant; ut audiant quomodo misericordia Dei mortem vicit per Christum, quae per eas regnavit.

PL 17, 259B

恥ずべきであるとは、規律に反するからである。女たちを自分の夫に服させよと命じた神の家で、彼女たちが律法について語ろうとするのは。彼女たちは、そこでは男が首位を持つこと、そして神の家では、舌を抑えて祈りに専念し、耳を開いて、神の慈しみが、彼女たちを通して支配した死にキリストを通していかに打ち勝ったかを聞くほうが、自分たちにふさわしいことを知っているはずなのにである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.79

79

Nam si audeant in Ecclesia loqui, dedecus est; quia idcirco velantur, ut humiliatae appareant: illae autem se inverecundas ostendunt, quod et viris opprobrium est; in mulierum enim insolentia etiam mariti notantur.

PL 17, 259B

実に、もし彼女たちが教会であえて語るなら、それは不名誉である。覆われているのは、へりくだった者と見えるためであるのに、彼女たちは自らを恥知らずと示しているからである。それは男たちにとっても恥辱である。女たちの傲慢においては、夫たちまでが咎められるのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.80

80

(Vers. 36.) An a vobis verbum Dei profectum est, aut in vos solus devenit? Arguentis verba sunt; sic enim inflati erant, quasi ipsis promissa fuisset haec salus; et exemplo eorum ceterae gentes vocarentur ad fidem, aut non essent aliqui, qui possent suscipere gratiam Dei, apostolis praedicantibus.

PL 17, 259C

(第36節)「それとも神の言葉は汝らから出たのか、あるいは汝らのところにだけ届いたのか」。これは咎める者の言葉である。実に彼らは、あたかもこの救いが自分たちに約束されていたかのように、また、彼らの手本によってほかの異邦人が信仰へと召されるかのように、さもなければ、使徒たちが宣べ伝えても神の恩寵を受け入れうる者は誰もいないかのように、思い上がっていたのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.81

81

Sic enim se jactabant quasi beneficium darent magis quam acciperent, accedentes ad fidem; unde dicit: Aut in vos solos devenit verbum Dei.

PL 17, 259C

実に彼らは、信仰に近づきながら、受けるよりもむしろ恩恵を与えているかのように誇っていた。それで彼は言う。「あるいは神の言葉は汝らだけに届いたのか」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.82

82

Omnis enim qui vult aliquid emere, quod scit ab aliquibus non requiri, cum quodam fastidio accedit ad emptionem, quasi beneficium praestiturus vendenti.

PL 17, 259C

何かを買おうとする者は誰でも、それが誰にも求められていないと知っているなら、売る者に恩恵を施そうとするかのように、ある種の尊大さをもって購入に近づくものである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.83

83

Ideo hoc Apostolus arguit in Corinthiis, qui tales se praebebant elatione vanitatis; quasi si ipsi non obedirent verbis fidei, nemo esset qui crederet, sicut dicit Judaeis: Vobis primum oportebat loqui verba vitae hujus: sed quia repulistis ea, indignos vos facientes aeternae vitae, ecce convertimur nos ad gentes (Act. XIII, 46) .

PL 17, 259D

それゆえ使徒は、虚しい思い上がりでそのように振る舞うコリントの人々を、このことで咎める。あたかも、自分たちが信仰の言葉に従わないなら、信じる者は誰もいなくなるかのようである。ユダヤ人に言うとおりである。「まず汝らにこの生命の言葉を語るべきであった。だが汝らはそれを退け、自らを永遠の生命にふさわしくない者としたので、見よ、我々は異邦人へと向かう」(使徒言行録13:46)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.84

84

(Vers. 37.) Si quis existimatur propheta esse, aut spiritalis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. Hoc dicens tangit supra memoratos falsos apostolos, a quibus fuerant depravati, qui pro desideriis hominum non divina, sed terrena docebant.

PL 17, 259D

(第37節)「もし誰かが預言者または霊的な者と思われているなら、私が汝らに書くことが主の命令であると認めよ」。これを言って彼は、先に述べた偽使徒たちに触れている。コリントの人々は彼らによって堕落させられていた。偽使徒たちは、人々の欲望に合わせて、神のことではなく地上のことを教えていたのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.85

85

Ideo hic nihil suum tradere se dicit, sed Domini; ut quibus suadet, Deo acquisiti non hominibus videantur: qua fiducia et constanter praedicat, liberam habens conscientiam; quia non hominibus placere vult, sed Deo. Unde peccatoribus non blanditur, ut crescant: sed admonet, ut desinant.

PL 17, 260A

それゆえここで彼は、自分のものは何も伝えず、主のものを伝えると言う。説得する相手が、人々にではなく神に獲得された者と見えるためである。この確信をもって、彼は自由な良心を持って堅く宣べ伝える。人々に喜ばれようとはせず、神に喜ばれようとするからである。それゆえ罪人たちには、彼らが増長するようにへつらうことはせず、やめるよう戒める。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.86

86

(Vers. 38.) Si quis autem ignorat, ignorabitur. Recte, quia qui nescit Domini esse, quae loquitur Apostolus, et ipse a Domino ignorabitur in die judicii, dicente Domino: Amen dico vobis, nescio vos. (Matth. XXV, 12) .

PL 17, 260A

(第38節)「しかし誰かが知らないなら、その者は知られないであろう」。正しい。使徒が語ることが主のものであると知らない者は、裁きの日に、その者自身も主から知られないであろうからである。主が「アーメン、私は汝らに言う、私は汝らを知らない」(マタイ25:12)と言うとおりである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.87

87

(Vers. 39.) Propter quod, fratres, aemulationem habete prophetandi. Quamvis arguat hos, et in multis reprehendat et corripiat, eo quod recesserant a traditione ejus; tamen fratres eos vocat, quia dicit Esaias ad plebem Domini: Dicite iis qui non recte ambulant in viis meis: Fratres nostri estis vos (Esai. LXVI, 5) .

PL 17, 260A

(第39節)「それゆえ、兄弟たちよ、預言することへの熱心を持て」。彼は彼らを咎め、多くの点で非難し叱責している。彼らが彼の伝えたことから離れたからである。それでも彼らを兄弟と呼ぶ。イザヤが主の民に言うからである。「私の道を正しく歩まない者たちに言え。『汝らは我々の兄弟である』」(イザヤ66:5)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.88

88

Ut ergo consolaretur istos post correptiones, fratres illos vocat; et ad aemulationem prophetiae hortatur, ut assidua disputatione et explanatione legis divinae fierent instructiores; ut possent discere perversas esse pseudoapostolorum praedicationes.

PL 17, 260B

それゆえ、叱責のあとで彼らを慰めようとして、彼らを兄弟と呼び、預言への熱心へと励ましている。絶え間ない討論と神の法の解説によって、いっそうよく教えられた者となり、偽使徒たちの宣教が曲がったものであると学びうるようになるためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.89

89

Et loqui linguis nolite prohibere. Et hoc propter charitatem, ut qui possunt loqui linguis, si interpres fuerit praesens, non vetentur, ne fiat dissensio.

PL 17, 260B

「そして異言で語ることを禁じるな」。これも愛のゆえである。異言で語ることができる者は、解き明かす者がそばにいるなら禁じられてはならない。分裂が生じないためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 14.90

90

(Vers. 40.) Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant; hoc est, secundum ordinem supradictum. Honeste autem illud fit, quod cum pace et disciplina fit.

PL 17, 260B

(第40節)「すべてのことは、品位をもって、秩序に従って行われよ」。すなわち、先に述べた秩序に従ってである。品位をもって行われるとは、平和と規律をもって行われることである。