アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam

Caput IV 第IV章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam · PL 17, 202B · 68 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.1

1

(Vers. 1.) Ita nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.

PL 17, 202B

(第1節)「人は我々を、キリストに仕える者たち、神の奥義の管理者たちと見なすべきである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.2

2

Hoc significavit, quia minus de illo sentiebant aliqui Corinthiorum: sed ut homo hoc de illo sentiret, quod et Deus, qui illum elegerat; ideo ministros Christi ait, et dispensatores mysteriorum Dei.

PL 17, 202B

彼がこれを意味したのは、コリントの人々のうちに、彼をあまり重んじていない者がいたからである。人は、彼を選んだ神と同じように彼を考えるべきなのである。だから彼は、「キリストに仕える者たち」「神の奥義の管理者たち」と言った。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.3

3

Quando enim non verborum strepitu, neque humana sapientia nitebatur intelligi; debuit sacramentum Christi dispensare, in quo non verba, sed virtus fulgebat: non per quod homo, sed Deus gloriosus videretur; collega enim piscatorum, non aliter quam illi, Christum praedicabat.

PL 17, 202B

実に、言葉のざわめきにも人間の知恵にも頼って理解されようとはしなかった以上、キリストの秘義を管理せねばならなかった。そこでは言葉ではなく力が輝いていたのである。人間ではなく神が栄光あるものと見えるようにするためである。漁師たちの同僚として、彼らと同じように、キリストを宣べ伝えたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.4

4

Cum ergo ministrum se Christi et sacramentorum Dei probat, pseudoapostolos notat, et abnegat Christi esse quod tradunt, per id quod discordarent a traditione apostolica.

PL 17, 202C

彼は、自分がキリストと神の秘義に仕える者であると証明することで、偽使徒たちを指し、彼らが伝えるものはキリストのものではないと否定する。それが使徒の伝承と食い違うからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.5

5

(Vers. 2.) Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Hoc quod dicit, non solum ad pseudoapostolorum personam pertinet; sed et ad reliquorum, qui accepta dispensatione, aut verecundia, aut timore, aut certe commendationis suae causa constanter arguere trepidabant aut malos sensus aut mores.

PL 17, 202C

(第2節)「さてここで、管理者たちに求められるのは、誰かが忠実と見いだされることである」。彼の言うことは、偽使徒たちの人物にだけ関わるのではなく、管理の務めを受けながら、恥じらいからか、恐れからか、あるいは自分の評判のために、悪い思いや悪い行いを断固として責めることをためらった他の者たちにも関わる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.6

6

Hic enim tam constans erat, ut nec vitae suae parceret, dummodo fideliter omnia celebraret.

PL 17, 202C

彼はあくまで毅然としており、すべてを忠実に務めさえすれば、自分の命さえ惜しまなかったからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.7

7

(Vers. 3.) Mihi autem pro minimo est, ut a vobis dijudicer, aut ab humano die. Quos in tantis vitiis reprehendit, miserum dicit ab his se judicari; quippe cum nec a justis judicandum se sciret.

PL 17, 202C

(第3節)「しかし私には、汝らから、あるいは人間の日に裁かれることは、ごくわずかなことである」。これほどの悪徳を責めている相手に裁かれることを、彼は惨めなことと言う。義人たちからさえ、自分は裁かれるべきでないと知っていたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.8

8

Aut ab humano die, hoc est, quia nec a legibus mundo creditis judicandus erat. Supergressus enim humanam justitiam, coelesti justitiae studebat, sicut dicit Dominus: Nisi abundaverit justitia vestra plusquam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum Dei. (Matth. V, 20) .

PL 17, 202D

「あるいは人間の日に」とは、彼が、世に託された法によっても裁かれるべきではなかったということである〔mundo creditis の係りは定かでない。世に託された法と取った〕。彼は人間の正義を超えて、天の正義に励んでいた。主が言うとおりである。「汝らの正義が、律法学者たちとファリサイ派の人々の正義にまさらなければ、汝らは神の国に入らない」(マタイ5:20)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.9

9

Humanum ergo diem cum dicit, significat et divinum; in quo judicaturus est Christus, quia sicut jurisconsulti seu pontifices, quos vocant sacerdotes, certos dies quibus judicatur, decreverunt; ita et dies Domini definitus est, quo judicaturus est mundum.

PL 17, 203A

だから「人間の日」と言うとき、彼は神の日をも意味している。その日にキリストは裁く。法学者たち、あるいは「祭司」と呼ばれる神祇官たちが、裁判の行われる定まった日を決めたように、主の日も、世を裁く日として定められているからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.10

10

(Vers. 4.) Sed neque me ipsum judico; nihil quidem mihi conscius sum. Apertum est quia conscientiam puram habens sollicitus de se non erat. Sed non in hoc justificatus sum. Nunc humiliat se, et loquitur ut homo, qui possit culpam incurrere nescius.

PL 17, 203A

(第4節)「私は自分自身をも裁かない。自分に何も思い当たることはないが」。彼は清い良心を持っており、自分について思い煩っていなかったことは明らかである。「しかし、そのことで私が義とされたのではない」。今、彼はへりくだり、知らずに咎を犯しうる人間として語っている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.11

11

Qui autem judicat me, Dominus est. Recte ait; quamvis enim humiliaverit se, tamen Domino Christo plurimum dedit; quia potest, quod hominem latet, dum occulta judicat, manifestare, non ut reum faciat, sed prudentem.

PL 17, 203A

「私を裁く者は主である」。正しい言葉である。彼はへりくだったが、それでも主キリストに最大のものを与えた。キリストは、人に隠れていることを、隠されたものを裁くときに明らかにすることができるからである。それは罪ある者にするためではなく、賢い者にするためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.12

12

Quamvis enim sanctus, tamen homo est, quem non potest fieri, ut non aliquid lateat. Interdum enim aliquid utile putamus, quod inutile est; nec enim omnia membra aut latera conversationis humanae descripta habemus: ab iis autem quae gravia sunt, aperte prohibiti sumus.

PL 17, 203B

聖なる者であっても人間であり、その人の目から何も隠れていないということはありえない〔ミーニュの脚注 a は、旧版と写本の異読を挙げたうえで、ヴァッリ写本による quem を正しい読みとする。quem は lateat の対格の目的語で、「その人の目から隠れる」の意〕。時として我々は、有益でないものを有益だと思う。人間の生活のあらゆる部分や側面が書き記されているわけではないからである。ただし、重大なことについては、はっきりと禁じられている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.13

13

Nam quaedam causae nos fallere solent ex causis aliquibus ortae; ut quod non est utile, putemus utile: quod leve quidem est; quia propositum liberum est.

PL 17, 203B

というのも、ある事柄は、他のある事柄から生じて我々を欺くのを常とし、有益でないものを有益だと思わせるからである。それは確かに軽いことである。志は自由だからである〔「志は自由だ」の意は定かでない。悪意から出たのではなく志そのものは咎を負っていない、の意に取った〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.14

14

(Vers. 5.) Itaque nolite ante tempus judicare, donec veniat Dominus. Monet illos ne judicent, cum judicandi sint, et habeant duplex peccatum, sicut ait Dominus: Nolite judicare, ut non judicemini (Matth. VII, 1) ; sed exspectate diem judicii Dei, ac si fideles et boni sint.

PL 17, 203B

(第5節)「だから、主が来るまで、時が来る前に裁くな」。彼は彼らに、裁くなと戒める。彼ら自身が裁かれるべき者であり、二重の罪を負うことになるからである。主も言う。「裁くな、裁かれないためである」(マタイ7:1)。むしろ神の裁きの日を待て。彼らが信仰ある善い者であるかのように。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.15

15

Injuria enim judicis est, si ante cognitionem ejus a servo procedat judicium aut sententia.

PL 17, 203B

裁き主を辱めることになるからである。裁き主が調べる前に、僕のほうから裁きや判決を出すとすれば。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.16

16

Qui et illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.

PL 17, 203C

「彼は闇に隠れたことを照らし、心の計らいを明らかにする。そのとき、各人は神から称賛を受ける」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.17

17

Hoc dicit, quia in die judicii nihil occultum erit eorum, quae gesta aut cogitata sunt: et simplicitas et hypocrisis illic apparebit; ut etqui despectus habebatur, forte appareat dignus: et qui aliquid esse putabatur, inveniatur reprobus.

PL 17, 203C

彼が言うのは、裁きの日には、行ったことも考えたことも、何一つ隠れたままではないということである。単純さも偽善もそこに現れる。軽蔑されていた者が、もしかするとふさわしい者と現れ、何者かであると思われていた者が、不合格と分かるであろう。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.18

18

Omnia enim nuda erunt in die judicii, et tunc laus erit bene agenti vel cogitanti. Hic enim qui laudatur, improbabile est an dignus sit, sicut et in alio loco dicit: Non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat (II Cor. X, 17) , quem utique nihil latet.

PL 17, 203C

実に、裁きの日にはすべてが裸にされ、そのとき、善く行い、また善く考える者に称賛がある。この世で称賛される者がふさわしいかどうかは、確かめようがない。別の箇所でも言うとおりである。「自分で自分を推薦する者が認められるのではなく、神が推薦する者が認められる」(二コリント10:17)〔引かれた句は10:18にあたる〕。神には何も隠れないからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.19

19

(Vers. 6.) Haec autem, fratres, transfiguravi in me, et Apollo propter vos; ut in nobis discatis, ne supra quod scriptum est, unus pro uno infletur adversus alterum.

PL 17, 203C

(第6節)「兄弟たちよ、これらのことを、私は自分とアポロに移し替えて語った。汝らのためである。汝らが我々において、書かれたところを越えないことを学び、一人が一人のために、他の者に対して思い上がることのないようにするためである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.20

20

Transfiguravit haec in se et Apollo, dum pseudoapostolorum glorias et traditiones perversas sub sua persona et Apollo evacuat, summatim illos designans, non singulatim; ne forte major discordia in populo nasceretur.

PL 17, 203D

使徒はこれらを自分とアポロに移した。偽使徒たちの誉れと曲がった伝承を、自分とアポロという立場のもとで無効にしたのであり、個別にではなく概括して彼らを指し示したのである。民のうちにいっそう大きな不和が生じないためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.21

21

Nemo enim audiens nomen suum taxari, aut ejus cui favet, contentus est tacere: tacito autem nomine si quis audiens, etiamsi de se intelligat dictum, dissimulat.

PL 17, 203D

実に、誰も、自分の名や自分が支持する者の名が非難されるのを聞いて、黙っていることに満足はしない。だが名が伏せられていれば、聞いた者は、自分について言われたと悟っても、知らぬふりをする。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.22

22

Sub hac ergo propositione evacuavit personas illorum, cum dicit: Ego plantavi, Apollo rigavit, etc. (I Cor. III, 6) , ut in his discerent nihil dandum hominibus.

PL 17, 204A

こうして彼は、この提示のもとで彼らの人物を無効にした。「私は植え、アポロは水を注いだ」云々と言って(一コリント3:6)、人間には何も帰してはならないことを、彼らがこれらによって学ぶようにしたのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.23

23

(Vers. 7.) Nam quis te discernit? Id est, sunt aliqui, qui amplius accipientes in baptismate aut in doctrina, caeteros dicant minus consecutos.

PL 17, 204A

(第7節)「実に、誰が汝を他の者から区別するのか」。すなわち、洗礼や教えにおいてより多く受けたと言って、他の者はより少なく得たと言う者たちがいる、ということである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.24

24

Hoc iis loquitur, qui baptizatos ab aliis, plus aliquid esse putabant: quorum eloquentia seducebantur, ut fuco quodam perversa recta putarent.

PL 17, 204A

これは、他の者に洗礼を授けられた人々のほうが何か優れていると思っていた者たちに向けて言っている。彼らは、洗礼を授けたその他の者たちの雄弁に惑わされ、見せかけの化粧によって、曲がったものを正しいと思ったのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.25

25

Tanta enim discordia erat in populo, ut multa essent studia diversarum partium: et sic omnia dicta sua aptavit Apostolus sine manifestatione nominum omnibus partibus; ut cum legeretur epistola, unaquaeque pars ad se dicta susciperet, audiens quod causae suae intendi cognosceret.

PL 17, 204A

民のうちには、さまざまな党派への熱心さが多くあるほど、大きな不和があった。そこで使徒は、名を明かさずに、自分の言葉をすべてあらゆる党派にあてはめた。手紙が読まれるとき、各党派が自分に向けて言われたと受け取り、自分たちの件が狙われていると聞いて知るためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.26

26

Quid enim habes, quod non accepisti? Nihil illum boni ultra dicit consecutum ab aliis, quam ab eo acceperat, ideo frustra queri; quod enim habebant, ab Apostolo acceperant. Ad unum autem videtur loqui, quia ad partem plebis loquitur.

PL 17, 204B

「汝が受けなかったもので、何を持っているのか」。彼は、相手が、使徒から受けていた以上の善いものを、他の者たちから何も得ていないと言う。だから、不平を言うのは無駄である。彼らが持っていたものは、使徒から受けたものだったからである。一人に語っているように見えるのは、民衆の一部に語っているからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.27

27

Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Hoc quasi insultatores Apostoli agebant per imperitiam; ut eadem audientes, quae ab Apostolo jam didicerant, illum evacuantes, de horum magisterio gloriarentur; eloquentia enim commendati, praedicationis gloriam in se convertebant.

PL 17, 204B

「もし受けたのなら、なぜ受けなかったかのように誇るのか」。使徒を嘲る者たちは、無知からこのように行っていた。使徒からすでに学んだことと同じことを聞き、使徒を空しいものとして、これらの者たちの教えを誇ったのである。雄弁によって推奨されて、宣教の栄光を自分たちに向けた。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.28

28

Apostolus vero contemptibilem se volebat videri, dummodo Dei gloriam faceret acceptabilem.

PL 17, 204B

しかし使徒は、神の栄光が受け入れられるようにするためなら、むしろ自分が軽蔑すべき者に見えることを望んだ。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.29

29

(Vers. 8.) Jam saturati estis, jam divites facti estis, sine nobis regnatis. Ironia est, ut dicunt; irascentis enim verba sunt, non confirmantis.

PL 17, 204B

(第8節)「汝らはすでに満腹し、すでに富み、我々なしに王となった」。これは、人々の言う皮肉である。怒る者の言葉であって、肯定する者の言葉ではないからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.30

30

In quibus enim tanta vitia arguit, regnare illos dicit; sic enim putabant, gloriantes de iis quae a pseudoapostolis tradebantur.

PL 17, 204C

彼は、これほどの悪徳を責めている相手が、王となっていると言う。彼らは、偽使徒たちから伝えられたことを誇って、実際にそう思っていたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.31

31

Et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. Ut pius pater etiam ingratis filiis bene optat. Qui enim poterat fieri, ut sine apostolis regnarent? Quidquid enim non ab apostolis traditum est, sceleribus plenum est.

PL 17, 204C

「そうなればよい、汝らが王となり、我々も汝らとともに王となるために」。情け深い父が、恩知らずの子らにも善を願うようにである。使徒たちなしに王となれるはずがあろうか。使徒たちから伝えられたものでないものは、何であれ悪業に満ちている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.32

32

Sic tamen ordo fuerat dicere: Ut nobiscum regnetis; sed quia praemiserat: Et utinam regnetis, aliter dicere non potuit nisi: Ut et nos vobiscum regnemus.

PL 17, 204C

順序としては、「我々とともに汝らが王となるために」と言うべきであった。しかし、先に「そうなればよい、汝らが王となり」と言っていたので、「我々も汝らとともに王となるために」と言うほかなかった。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.33

33

Regnare autem est de spe et promissis Christi securum esse, et gaudere in iis, quae adversa propter nomen Christi accidunt; lucrum enim afferunt, non detrimentum. Unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10) .

PL 17, 204C

王となるとは、キリストの望みと約束について安んじ、キリストの名のゆえにふりかかる逆境を喜ぶことである。それらは損失ではなく利益をもたらすからである。それゆえ、別の箇所で言う。「私が弱いとき、そのとき私は強い」(二コリント12:10)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.34

34

(Vers. 9) . Puto enim quod Deus nos apostolos novissimos ostendit, quasi morti destinatos.

PL 17, 204D

(第9節)「思うに、神は我々使徒を、いわば死に定められた者として、最後の者として示した」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.35

35

Hoc ideo personae suae deputat, quia semper in necessitate fuit, persecutiones et pressuras ultra caeteros passus, sicut passuri sunt Enoch et Elias, qui ultimo tempore futuri sunt apostoli.

PL 17, 204D

これを自分の立場に帰しているのは、彼が常に窮乏のうちにあり、他の者たちを超えて迫害と苦難を受けたからである。それは、終わりの時に使徒として来ることになっているエノクとエリヤが受けようとしているのと同じである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.36

36

Mitti enim habent ante Christum ad praeparandum populum Dei, et muniendas omnes Ecclesias, ad resistendum antichristo, quos et persecutiones pati et occidi lectio Apocalysis testatur.

PL 17, 204D

すなわち、彼らはキリストの前に遣わされることになっており、神の民を備えさせ、すべての教会を堅固にして、反キリストに抵抗させるのである。彼らが迫害を受け、殺されることは、黙示録の本文が証ししている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.37

37

Horum ergo tempus suo tempori comparavit Apostolus dicens: Quasi morti destinatos (Apoc. XI, 8 et seq.) , ad hoc enim venturi sunt, ut occidantur.

PL 17, 205A

それゆえ使徒は、彼らの時を自分の時に引き比べて、「死に定められた者のように」と言った(黙示録11:8以下)。彼らは殺されるために来ることになっているからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.38

38

Quia spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis et hominibus. Quia erunt spectaculum et Enoch et Elias usque adeo, ut corpora eorum in platea projiciantur in conspectu totius populi infidelis; ita et apostoli spectaculum facti sunt; quia publice ridebantur, positi ad injuriam et mortem quam passi sunt.

PL 17, 205A

「我々はこの世に、天使たちにも人々にも、見世物となった」。エノクとエリヤも、その体が不信仰な民全体の目の前で広場に投げ出されるほどまでに、見世物となるであろう。それと同じく、使徒たちも見世物となった。彼らは、受けた辱めと死に定められて、公然と嘲られたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.39

39

Mundum autem, angelos et homines dixit; quia et angeli mali sunt, dicente David in psalmo septuagesimo septimo: Vexabat illos per angelos malos, et homines mali et increduli; his apostolorum injuriae oblectamento sunt. Mundus autem idcirco infidelitas dicitur, quia visibilia sequitur.

PL 17, 205A

使徒が天使たちと人々を「この世」と言ったのは、天使にも悪い者がいるからである。ダビデが詩篇の第七十七篇で「彼は悪い天使たちによって彼らを悩ませた」と言っているとおりである。また人々にも、悪く不信仰な者たちがおり、彼らにとって使徒たちが受ける辱めは楽しみである。「この世」が不信仰と呼ばれるのは、見えるものに従うからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.40

40

(Vers. 10.) Nos stulti propter Christum. Verum est quia amantes Christum, stulti sunt mundo. Vos autem prudentes in Christo. Qui prudens in Christo judicatur a perfidis, non recte asserit Christum.

PL 17, 205B

(第10節)「我々はキリストのゆえに愚かな者である」。キリストを愛する者がこの世にとって愚かな者であるというのは真実である。「しかし汝らはキリストにあって賢い」。キリストにあって賢いと背信の者たちに判断される者は、キリストを正しく言い表してはいない。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.41

41

Denique Marcion, quia negat Filium Dei, et incarnari Deum potuisse, prudens est mundo, et Photinus, quia non fatetur Christum per id quod natus est, Deum, sapiens videtur mundanis.

PL 17, 205B

実に、マルキオンは神の子を否定し、神が受肉しえたことを否定するので、この世にとって賢い者であり、フォティヌスは、キリストが生まれたことによって神であるとは告白しないので、この世の者たちには知恵ある者と見える。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.42

42

Nos infirmi. Infirmi ideo, quia sine adulatione et cum stultitia, sicut videtur mundanis, praedicantes Christum injuriis subjiciebantur. Vos autem fortes. Ideo fortes, quia sic profitebantur Christum, ne offenderent homines, ut essent securi.

PL 17, 205B

「我々は弱い者である」。弱いというのは、追従なしに、またこの世の者たちに見えるところでは愚かさをもってキリストを宣べ伝えるので、辱めを受けたからである。「しかし汝らは強い者である」。強いというのは、人々の機嫌を損なわないようにキリストを告白して、安全でいたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.43

43

Vos nobiles. Qui enim Christum non fatetur, quia Abrahae promissus est, et ab initio praedicatus, hic nobilis contra Christum est; quia antiquitatem promissi Christi aliis deputat. Nos vero ignobiles.

PL 17, 205C

「汝らは高貴な者である」。実に、キリストがアブラハムに約束され、初めから宣べ伝えられていたことを告白しない者は、キリストに敵対して高貴な者となる。約束されたキリストの古さを他の者たちに帰するからである。「しかし我々は卑しい者である」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.44

44

Ignobilis mundo est, qui Christum, quod mundus denegat, ab initio profitetur. Haec igitur omnia supradicta, quae negare videtur, confirmat, et quae quasi confirmare videtur, negat. Irascentis enim verba sunt, qui negando confitetur, et confitendo negat.

PL 17, 205C

この世が否定することを、すなわちキリストを初めから告白する者は、この世にとって卑しい者である。それゆえ、上に述べたこれらすべてについて、彼は、否定していると見えることを肯定し、肯定しているかのように見えることを否定している。否定することによって告白し、告白することによって否定する者の言葉は、憤る者の言葉だからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.45

45

(Vers. 11, 12.) Usque ad hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphizamur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris.

PL 17, 205C

(第11・12節)「今この時に至るまで、我々は飢え、渇き、裸であり、拳で打たれ、定まる所がなく、自分の手で働いて労苦している」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.46

46

Libere enim et juxta veram fidem sine aliqua adulatione Christum praedicantes, et gesta pravae vitae arguentes, gratiam apud homines non habebant, et colaphizabantur, id est injuriis agebantur, et instabiles erant; quia fugabantur, ne in loco diu manentes, plures docerent.

PL 17, 205C

すなわち、真の信仰に従い、いかなる追従もなく、自由にキリストを宣べ伝え、悪い生活の行いを咎めたので、彼らは人々のあいだで好意を得られず、「拳で打たれ」、すなわち辱めを受け、「定まる所がなく」なった。彼らが追い立てられたのは、一つの場所に長くとどまって、多くの者たちを教えることがないようにするためであった。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.47

47

Ideo et manibus operabantur, quia non solum gratiam apud homines non habebant; verum etiam ab his accipere indignum erat, qui errori studebant, sicut dicit in psalmo centesimo quadragesimo: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5) .

PL 17, 205D

また彼らが手で働いたのは、人々のあいだで好意を得られなかっただけでなく、誤りに熱心な者たちから受け取るのもふさわしくなかったからである。それは、第百四十篇に「罪人の油が私の頭を肥やさないように」と言っているとおりである(詩篇140:5)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.48

48

Quia et libertatem arguendi amittit, et peccat, qui ab eo accipit, qui ideo dat, ne corripiatur.

PL 17, 205D

咎められないようにと与える者から受け取る者は、咎める自由を失い、かつ罪を犯すからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.49

49

(Vers. 13.) Maledicimur et benedicimus: male tractantes enim se hortabantur ad bonum. Persecutionem patimur et sustinemus; quia persequentibus se non resistebant. Blasphemamur et obsecramus: blasphemantes enim rogabant, ut permitterent sibi reddi rationem.

PL 17, 205D

(第13節)「我々はののしられても祝福する」。すなわち、自分たちを悪く扱う者たちを、善へと励ましたのである。「迫害を受けても耐え忍ぶ」。自分たちを迫害する者たちに逆らわなかったからである。「冒瀆されても願う」。冒瀆する者たちに、自分たちが理由を説明することを許すよう求めたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.50

50

Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque modo. Non resistendo ulli, neque vicem in malis reddendo, sed semper se subjiciendo; ut per patientiam revocaret ad bonum, contemptibilis et despectus fiebat.

PL 17, 206A

「我々は、この世の屑のようになり、今に至るまですべての者のかすとなった」。彼は誰にも逆らわず、悪に悪を返さず、いつも身を低くして、忍耐によって人々を善へと呼び戻そうとしたので、侮られ、蔑まれる者となったのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.51

51

Usque modo, id est, usque nunc etiam apud Corinthios, pro quibus haec, quae supra memorat, mala passus est.

PL 17, 206A

「今に至るまで」とは、すなわち今なおコリントの人々のもとでも、ということである。彼は彼らのために、上に述べたこれらの苦しみを受けたのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.52

52

Et quoniam humilitatem suam nihil in his proficere videbat, queritur dolore commotus tantam subjectionem et injurias nullum fructum habere potuisse; sed et quod deterius est, in pejus profecisse.

PL 17, 206A

そして、自分の謙遜がこれらの事柄で何の役にも立たないと見て、心を動かされて嘆く。これほどの服従と辱めが何の実りももたらしえず、さらに悪いことに、かえって悪い方へ進んだというのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.53

53

(Vers. 14.) Non ut confundam vos, haec scribo: hoc est, non ut ruborem vobis faciam, haec scribo, sed ut corrigatis. Sed quasi filios meos charissimos moneo. Adhuc se supplicem facit, ne correpti, et ad iram provocati, admonitiones ejus spernerent.

PL 17, 206B

(第14節)「私は汝らを恥じ入らせるために、これを書くのではない」。すなわち、諸君に恥ずかしい思いをさせるためにこれを書くのではなく、諸君が正すためである。「ただ、私の最愛の子らに対するように諭すのである」。彼はなおも嘆願する者となる。叱責されて怒りに駆られ、彼の諭しをはねつけることがないようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.54

54

Id agit ut medicus salutaris, qui putamina abscindens, dolorem illatum spe et blanditiis mitigat, ut aeger se curari permittat.

PL 17, 206B

彼は、腐った部分を切り取る救いの医者のようにふるまう。与えた痛みを希望と優しい言葉で和らげ、病人が治療を受け入れるようにするのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.55

55

(Vers. 15.) Si enim decem millia paedagogorum habueritis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. His dictis ostendit nullum posse eo affectu diligere illos, quo ipse eos diligebat.

PL 17, 206B

(第15節)「たとえキリストにあって一万人の養育係を持つとしても、父は多くない。実に、キリスト・イエスにあって、福音によって、私が汝らを生んだのである」。こう述べて彼は、彼自身が彼らを愛していたほどの情愛をもって彼らを愛しうる者は誰もいないことを示している。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.56

56

Quis enim alienos filios suis praeponat in amore? Ac per hoc monita ejus, qui et pro his tanta mala passus est, non debere eos spernere.

PL 17, 206B

いったい誰が、他人の子らを自分の子らよりも愛において先に置くだろうか。それゆえ、彼らのためにこれほどの苦しみを受けた者の諭しを、彼らは退けてはならない。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.57

57

(Vers. 16.) . Obsecro ergo vos, imitatores mei estote. O benevolentiam sancti Apostoli, qui obsecrat filios, ut imitentur patrem, hoc est, sponte rogat aegros, ut recipiant medicinam!

PL 17, 206C

(第16節)「それゆえ、私は汝らに願う。私に倣う者となれ」。おお、聖なる使徒の厚意よ。子らに、父に倣うように願う。すなわち、病人に、自ら進んで薬を受け入れるよう乞うのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.58

58

In his tamen sui illos imitatores vult esse; ut sicut hic multa exitia pro salute eorum ab incredulis passus est, et non cessit, dummodo per dies et noctes evangelizaret illis donum gratiae Dei; ita et illi manentes in fide ejus et doctrina, non reciperent falsorum apostolorum prava commenta, sed resisterent contemnentes opprobria, aut detractiones, ut patri suo spiritali inviolatum reservarent affectum.

PL 17, 206C

しかし彼がこれらのことで彼らを自分に倣う者にしようとするのは、次のためである。彼が彼らの救いのために不信仰な者たちから多くの破滅を受けながら屈せず、昼も夜も神の恩寵の賜物を彼らに福音として告げ続けたように、彼らもまた彼の信仰と教えにとどまって、偽の使徒たちの邪悪な作り話を受け入れず、辱めや中傷を侮って退け、自分たちの霊的な父に対する情愛を傷つけずに保つためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.59

59

(Vers. 17.) Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in Domino.

PL 17, 206C

(第17節)「それゆえ、私は汝らのもとにテモテを遣わした。彼は私の最愛の子であり、主にあって忠実な者である」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.60

60

Hortatur illos in hoc eodem Timotheo, quem ideo charissimum et fidelem filium obtestatur in Domino, ut in hoc discerent, quid pecarent; cum enim huic testimonium perhibet, illos arguit.

PL 17, 206D

彼は、同じこのテモテにおいて彼らを励ます。それゆえ、テモテを、主にあっての最愛で忠実な子だと証しするのは、彼らが何を誤っていた〔底本は pecarent。peccarent と読む〕のかを、これによって悟らせるためである。彼はテモテに証しを与えることで、彼らを咎めているのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.61

61

Qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni Ecclesia doceo.

PL 17, 206D

「彼が、キリスト・イエスにある私の道を、私があらゆる所のすべての教会で教えているとおりに、汝らに思い起こさせるように」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.62

62

Per istum quem fidelem filium in Domino confirmat, reverti illos vult ad regulam a se traditae veritatis; ut commoniti verbis et exemplis operum ejus resipiscerent, cognoscentes non perperam se fuisse ab Apostolo doctos, quando eadem tenere omnes Ecclesias discerent.

PL 17, 206D

彼は、主にあって忠実な子と保証するこの者によって、彼らを、自分が伝えた真理の規範へ立ち返らせようとする。それは、彼らがテモテの言葉と業の模範によって思い起こさせられて我に返り、すべての教会が同じことを守っていると知って、自分たちが使徒から誤って教えられたのではないことを悟るためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.63

63

(Vers. 18.) Tamquam non venturus essem ad vos, sic inflati sunt quidam. Indignabantur quidam Corinthiorum, quia non ibat ad illos, non desiderio, sed superbia, quod quasi indignos illos haberet; cum magis Apostolo hoc studium fuerit, ut de indignis faceret dignos. Habebat ergo votum eundi, sed majora erant, quae agebat.

PL 17, 207A

(第18節)「私が汝らのもとに行かないかのように、ある者たちは思い上がった」。コリントの人々のうち何人かは、彼が自分たちのもとに来ないことに憤っていた。それは、彼を慕ってではなく、傲慢からである。彼が自分たちをふさわしくない者と見なしているかのように思ったのである。ところが、使徒にはむしろ、ふさわしくない者をふさわしい者にしようという熱意があった。だから彼は行きたいという願いを持っていたが、彼が行っている務めのほうが大きかったのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.64

64

(Vers. 19.) Veniam autem cito ad vos, si Dominus permiserit. Post commonitionem promittit se ire ad illos, sed si Dominus permitteret; ut quia plus scit Deus quam homo, ideo si sciret operae pretium esse, permitteret: et si non iret, Dominum non sivisse ostenderet, causa utique indignitatis illorum.

PL 17, 207A

(第19節)「しかし、主が許すなら、私はすぐに汝らのもとに行く」。彼は勧告のあとで彼らのもとに行くと約束するが、それは主が許すならばである。神は人よりも多くを知っているので、行く甲斐があると知っていれば許し、もし行かないなら、主が許さなかったことを示すためである。それは明らかに、彼らがふさわしくないためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.65

65

Et recognoscam non sermonem illorum, qui inflati sunt, sed virtutem. Confundit illos, quia cum oblique conversarentur, indignabantur, quasi digni essent ab Apostolo visitari.

PL 17, 207A

「そして私は、思い上がっている者たちの言葉ではなく、力を見極めよう」。彼は彼らを恥じ入らせる。彼らは曲がった生き方をしていながら、使徒の訪問を受けるにふさわしい者であるかのように憤っていたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.66

66

(Vers. 20.) Nec enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Ut sicut regnum Dei non splendore verborum commendatur, sed virtute signorum, ita et hi non verbis nudis, sed virtute operum spiritualium dignos se ostenderent ab Apostolo visitari.

PL 17, 207B

(第20節)「神の国は言葉にあるのではなく、力にあるからである」。すなわち、神の国が言葉の輝きによってではなく、しるしの力によって示されるように、この者たちも、むき出しの言葉によってではなく、霊的な業の力によって、自分たちが使徒の訪問を受けるにふさわしいことを示すべきだというのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.67

67

(Vers. 21.) Quid vultis? In virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis?

PL 17, 207B

(第21節)「何を望むか。私は杖をもって汝らのもとに行こうか、それとも愛と柔和の霊をもってか」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 4.68

68

Terroris verba infert, ut pudorem passi, qui inflati erant, humiliarentur; ut si vere Apostoli praesentiam desiderarent, praepararent se ad excipiendum eum, id est, abluerent se ab omni macula criminis; ut veniens ad illos, laetitiam haberet quasi cum filiis charissimis.

PL 17, 207B

彼は恐ろしい言葉を持ち出す。それは、思い上がっていた者たちが恥を味わって謙遜になるようにするためである。もし彼らが本当に使徒がいることを望むのなら、彼を迎える備えをすべきであり、すなわち、あらゆる罪過の汚れから身を洗い清めるべきである〔ミーニュの脚注 b は、少なからぬ写本が macula(汚れ)の代わりに plaga(傷)と読むとする〕。それは、彼が彼らのもとに来たとき、最愛の子らとともにいるかのような喜びを持つためである。