Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.1
(Vers. 1, 2.) Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari (Exod. XIII, 21; XIV, 22) .
PL 17, 233C(第1・2節)「実に、兄弟たちよ、汝らが知らずにいることを私は望まない。我々の父祖は皆、雲の下にあり、皆が海を渡り、皆がモーセにおいて、雲の中と海の中で洗礼を受けた」(出エジプト記13:21; 14:22)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.2
Judaeorum exemplo, qui negligentia sua offenderunt (Num. IX, 22) , sollicitos nos vult esse; ideoque sub nube dicit illos fuisse, quia omnia quae gesta sunt, in figura nostri facta sunt; ut veritatis nostrae illi habuerint imaginem.
PL 17, 233Cユダヤ人たちの実例――彼らは自らの怠慢によって罪に落ちた(民数記9:22)――によって、彼は我々が注意深くあることを望んでいる。彼が、彼らは雲の下にいたと言うのは、起こったことはすべて我々の象りとして起こったのであり、彼らは我々の真理の似像を持っていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.3
Contecti enim nube, et ab adversariis suis tuti praestiti, dum a morte liberati sunt, baptizati dicuntur. Illis enim, id est, Aegyptiis in mari mortuis, dum hi, duce Moyse, feliciter transeunt, erepti sunt a morte: quod praestat baptismum.
PL 17, 233D実に、雲に覆われ、敵から守られて、死から解放されたとき、彼らは洗礼を受けたと言われる。実に、あの者たち、すなわちエジプト人たちが海で死に、こちらの者たちがモーセを導き手として無事に渡ったとき、彼らは死から救い出されたのであり、これこそが洗礼の与えるものである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.4
Non enim illis praeterita mala imputata sunt, sed per mare et per nubem purificati, praeparati sunt ad accipiendam Legem, et formam futuri sacramenti nostri.
PL 17, 233D実に、彼らには過去の悪は帰せられず、海と雲によって清められて、律法と、将来の我々の秘跡の形とを受ける備えをされたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.5
(Vers. 3, 4.) Et omnes eamdem escam spiritalem ederunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt; bibebant enim de sequente eos spiritali petra: petra autem erat Christus.
PL 17, 234A(第3・4節)「また皆が同じ霊的な食べ物を食べ、皆が同じ霊的な飲み物を飲んだ。実に、彼らに従う霊的な岩から飲んでいたのであり、その岩はキリストであった」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.6
Manna et aquam (Exod. XVI, 15; XVII, 6) quae fluxit de petra, dicit spiritalia; quia non mundi lege parata sunt, sed Dei virtute sine elementorum commixtione ad tempus creata, habentia in se figuram futuri mysterii, quod nunc nos sumimus in commemorationem Christi domini.
PL 17, 234Aマナと、岩から流れ出た水(出エジプト記16:15; 17:6)を、彼は霊的なものと言う。これらは世の法によって備えられたのではなく、神の力によって、元素の混合なしに、一時的に造られたものであり、将来の奥義の象りをそれ自身のうちに持っているからである。その奥義を、今、我々は主キリストの記念として受けている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.7
Ideo et panis angelorum dictus est, quia virtute qua angeli subsistunt, creatus est: hoc significans, quia de coelis venturus erat, qui spiritaliter pasceret.
PL 17, 234Aそれゆえ、「天使たちのパン」とも呼ばれた。天使たちを存立させる力によって造られたからである。これは、霊的に養う者が天から来ようとしていることを意味している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.8
Unde et manna primum Dominico die venit de coelo ad saturitatem populi; sequens tamen petra dicta est, quae intelligitur Christus. Ubi enim deficiebat hamanum eis suffragium, aderat Christus; ideo sequebatur, ut ubi defecisset, ille subveniret. Nec enim petra aquam dedit, sed Christus.
PL 17, 234Aそれゆえ、マナもまず主の日に、民を満たすために天から来た。しかし、〔彼らに〕従うものは岩と言われ、その岩はキリストと解される。実に、人の助け〔底本は hamanum。humanum と読む〕が彼らに欠けたところに、キリストがいたからである。それゆえ岩は従ったのであり、欠けたところで、彼が助けるためであった。実に、水を与えたのは岩ではなく、キリストである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.9
(Vers. 5.) Sed non in pluribus eorum bene sensit Deus. Ideo hoc dixit, quia acceptum beneficium non intellexerunt. Prostrati enim sunt in deserto (Num. XXVI, 65) .
PL 17, 234B(第5節)「しかし、彼らの多くについて、神は善しとしなかった」。彼がこう言ったのは、彼らが受けた恩恵を理解しなかったからである。「実に、彼らは荒れ野で打ち倒された」(民数記26:65)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.10
Dignum est, ut qui magna consecutus, in parvis diffidens est; non solum haec non adipiscatur, verum etiam amittat et illa.
PL 17, 234B大きなものを得ていながら、小さなことで不信を抱く者が、これらを獲得しないばかりか、あれらをも失うのは、当然である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.11
Quoniam ergo superius hortatus est ad meliora, se etiam dicit id elaborare, ut ad promissionem dignus occurrat; nunc ut istud exempli terrore constringat ac suadeat, Judaeos tunc simili modo dicit donum Dei et gratiam sortitos, sicut et nos: et quia indiligentes et dubitantes de Dei promissione fuerunt, prostratos esse in deserto; ut ideo semetipsum affligere se ostenderet, ne in illorum numero inveniretur: proinde elaborandum, ut sui imitatores existerent.
PL 17, 234Bそれゆえ、彼は上でより善いことへと勧めたのち、自分もまた約束にふさわしい者として行き着くよう努めていると言い、今は、この点を実例の恐ろしさで締めつけ、説得するために、ユダヤ人たちが当時、我々と同じように神の賜物と恩寵を与えられたが、不熱心で神の約束について疑ったために、荒れ野で打ち倒されたと言う。それは、彼がそのように自分自身を苦しめていることを示すためであり、彼らの数に入っているのを見いだされないためであって、したがって彼らも、自分に倣う者となるよう努めねばならない、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.12
(Vers. 6, 7.) Haec autem in figura nostri facta sunt, ut non simus desiderantes mala, sicut et illi desideraverunt. Is sensus et ratio est, quam supra memoravi. Neque simulacris servientes, sicut quidam illorum.
PL 17, 234C(第6・7節)「これらは我々の象りとして起こった。我々が、彼らが欲したように、悪を欲する者とならないためである」。この意味と理由は、先に述べたとおりである。「また、彼らのうちのある者たちのように、像に仕える者とならないためである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.13
Nunc hos tangit, qui in idolio recumbentes putabant non esse peccatum. Sicut scriptum est (Exod. XXXII, 6) : Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere: ante idolum utique; ut non se crederent immunes a crimine, qui in idolio epulabantur.
PL 17, 234C今や彼は、偶像の神殿で食卓について、それは罪ではないと考えていた者たちに触れている。記されているとおりである(出エジプト記32:6)。「民は食べ飲みするために座り、そして戯れるために立ち上がった」。偶像の前でのことである。偶像の神殿で宴をしていた者たちが、自分は罪過から免れていると信じることのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.14
Nam Moyse in monte posito apud Deum, simulacro vituli facto, post oblationem dedicationis causa: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Haec luxuria est, quia semper oblectati, in Dei rebus infideles inventi sunt. Ideoque instruit, ne in hanc diffidentiam per assensum luxuriae in idolio incidamus.
PL 17, 234C実に、モーセが山で神のもとにいたとき、子牛の像が作られた後、奉献のための献げ物ののちに、「民は食べ飲みするために座り、そして戯れるために立ち上がった」。これは放蕩である。彼らは常に楽しみに浸り、神の事柄において不信仰であることが明らかになった。それゆえ彼は、偶像の神殿での放蕩に同意することで、この不信仰に陥らないよう教えている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.15
(Vers. 8.) Neque fornicemur, sicut quidam illorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia hominum (Num. XXV, 1) .
PL 17, 234D(第8節)「また、彼らのうちのある者たちが不品行を行い、一日に二万三千人が倒れたように、我々は不品行を行わないようにしよう」(民数記25:1)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.16
Hoc illis retributum est, quando cum Madianitis mulieribus se commacularunt; ira enim Dei exstitit contra illos, quae aemulatione Phinees sacerdotis habentis zelum Dei, sopita est, ne plures morerentur.
PL 17, 234Dこれは、彼らがミディアンの女たちと身を汚したときに、彼らに報いとして下されたことである。実に、神の怒りが彼らに向かって現れたが、神への熱情を抱く祭司ピネハスの熱心によって鎮められ、それ以上の者が死ぬことはなかった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.17
(Vers. 9.) Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Detrahentes de Deo Christum tentasse dicuntur; quia Christus erat, qui ad Moysen loquebatur.
PL 17, 235A(第9節)「また、彼らのうちのある者たちが試みて、蛇によって滅びたように、我々はキリストを試みないようにしよう」。神を悪く言う者たちは、キリストを試みたと言われる。モーセに語っていたのはキリストだったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.18
Denique ne nos in eadem causa inveniamur, commonet ne diabolo tradamur, cujus serpentes habent figuram.
PL 17, 235A実に彼は、我々が同じ件で見いだされることのないよう、悪魔に引き渡されることのないようにと戒めている。蛇は悪魔の象りを持つからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.19
(Vers. 10.) Neque murmuraveritis, sicut quidam ex ipsis murmuraverunt (Num. XIV, 1) . Murmurare est falso ad invicem de praepositis et rectoribus queri, quantum ad mentem loci pertinet; quia solet murmur fieri et justa ex causa. Et perierunt ab exterminatore.
PL 17, 235A(第10節)「また、彼らのうちのある者たちがつぶやいたように、つぶやいてはならない」(民数記14:1)。つぶやくとは、この箇所の趣旨に関するかぎり、上に立つ者や指導者について、互いに偽って不平を言うことである。つぶやきは、正当な理由から生じることもあるからである。「そして彼らは、滅ぼす者によって滅びた」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.20
Hoc est, in locum Judae concesserunt, anticipantes illum; quia tradens Christum, exterminatus est de numero apostolorum a judice Deo.
PL 17, 235Aすなわち、彼らはユダの場所へと移ったのであり、彼に先んじたのである。キリストを引き渡した者は、裁き主である神によって、使徒たちの数から滅ぼし去られたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.21
Per haec exempla ad correctiorem nos vitam provocat; ut monitis ejus aut praemium, si obedientes fuerimus, aut propensiorem poenam mereamur inobedientes.
PL 17, 235Bこれらの実例によって、彼は我々を、より正しい生活へと促す。我々が従順であれば、彼の戒めによって報いを、不従順であれば、より重い刑罰を受けるに値するようになるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.22
Non est enim ambiguum illos peccantes plus subjiciendos tormentis, quibus peccantium poenae ad hoc relatae sunt, ne peccarent.
PL 17, 235B実に、罪を犯す者たちの刑罰が、罪を犯さないようにという目的で彼らに語り伝えられているのだから、それでも罪を犯す者たちは、より多くの責め苦に服させられるべきことは疑いない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.23
(Vers. 11.) Haec autem omnia in figura contingebant illis; scripta sunt vero ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.
PL 17, 235B(第11節)「これらはすべて、象りとして彼らに起こった。しかしそれらは、諸世の終わりが至った我々を戒めるために記された」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.24
Fines saeculorum nos sumus; quia tunc haec ideo facta noscuntur circa retributionem illorum, ut nobis essent exemplo, qui postremo saeculo futuri eramus in fide Christi.
PL 17, 235B「諸世の終わり」とは我々である。当時、これらが彼らへの報いにおいて行われたことが知られているのは、キリストへの信仰において最後の世にあることになっていた我々の、実例となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.25
Pro utilitate enim nostra gesta sunt, ut si terrore horum in Dei timore manserimus, gloriam illis promissam accipiamus: si quominus, geminabitur nobis poena illorum; quia major notitia legis plus facit reum.
PL 17, 235B実に、これらは我々の益のためになされたのである。これらの恐ろしさによって神への畏れにとどまるなら、彼らに約束された栄光を我々は受けるだろう。そうでなければ、彼らの刑罰が我々に倍加する。法についてのより大きな知識が、より重く有罪とするからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.26
(Vers. 12.) Propterea et qui se putat stare, videat ne cadat. Hoc ad eos loquitur, qui praesumentes de scientia, qua licitum est omnia edere, infirmis fratribus scandalo erant: et putantes aliquid se proficere doctrina pseudoapostolorum, deterioraverant; et judicabant Apostolum, cum ipsi essent rei. Superbiam ergo amputat, ne per hanc tententur, sicut Judaei tentati sunt, et perierunt.
PL 17, 235C(第12節)「それゆえ、立っていると思う者は、倒れないよう気をつけよ」。これは、すべてを食べてよいという知識を恃んで、弱い兄弟たちにとってつまずきとなっていた者たちに向けて語られている。彼らは偽使徒たちの教えによって何か益を得ていると思い込み、悪化していた。そして使徒を裁いていたが、自分たちこそ咎ある者であった。それゆえ彼は、高慢を断つのである。この高慢によって、ユダヤ人たちが試みられて滅びたように、試みられることのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.27
(Vers. 13.) Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Ac per hoc detrahentes Apostolo, Dominum tentare videntur; quia et tunc cum Moysi detraherent, et dubitarent de eo, Deum tentasse dicuntur.
PL 17, 235C(第13節)「人間的なもののほか、試みが汝らを捕えることのないように」。それゆえ、使徒を中傷する者たちは、主を試みているように見える。当時も、モーセを中傷し、彼を疑ったときに、神を試みたと言われているからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.28
Omne enim quod probatum non habetur, tentatur; ideo ut haec tentatio convellatur, admonet cum terrore.
PL 17, 235D実に、承認されていないものはすべて試みられる。それゆえ、この試みが打ち砕かれるように、彼は恐れをもって警告している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.29
Ut autem humana tentatio illos apprehendat, hortatur: humana enim tentatio est propter spem Dei diffidere de homine, quia vana spes in homine; ut in necessitate aut pressura non desperet de Deo, humanum auxilium requirendo, sicut et Judaei qui dubitantes de Deo, idolorum adminicula exorabant.
PL 17, 235Dしかし、人間的な試みが彼らを捕えるようにと、彼は勧める。人間的な試みとは、神への望みのゆえに人間を頼みとしないことである。人間への望みは空しいからである。窮乏や苦難にあっても、人間の助けを求めて神に絶望しないためであり、神を疑って偶像の助けを嘆願したユダヤ人たちのようにならないためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.30
Hoc est humanum auxilium; quia dii paganorum terra sunt, et culturam illorum humanus error invenit. Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum.
PL 17, 235Dこれが人間の助けである。異教徒の神々は土であり、彼らへの崇拝は人間の迷いが見いだしたものだからである。それゆえ、キリストのために苦しむことが人間的な試みであり、それによって神のもとで進歩するのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.31
Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari supra quam potestis: sed faciet cum tentatione etiam proventum; ut possitis tolerare.
PL 17, 236A「しかし神は信実である。汝らが耐えうる以上に試みられることを許さず、試みとともに、よい結果をももたらして、汝らが耐えられるようにする」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.32
Ideo fidelem dicit Deum, qui non patietur vos tentari supra quam potestis; quia daturum se promisit Deus diligentibus se regna coelestia: et ut det necesse est; quia fidelis est.
PL 17, 236A彼が神を「信実」であり、「汝らが耐えうる以上に試みられることを許さない」ものだと言うのは、神が、自らを愛する者たちに天の国を与えると約束したからであり、与えることは必然だからである。神は信実だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.33
Propterea ergo tribulatis pro se aderit, nec patietur tantum irrogari, quod tolerari non possint: sed faciet, ut aut cito cesset tentatio; aut si prolixa fuerit, det tolerandi virtutem: alioquin non dabit, quod promisit; quia vincetur, qui patitur.
PL 17, 236Aそれゆえ、神のために苦難にある者たちのそばにいて、耐えられないほど大きなものが課されることを許さず、むしろ試みがすぐに終わるようにし、長引くなら耐える力を与える。そうでなければ、神は約束したものを与えないことになる。苦しむ者が打ち負かされるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.34
Homo est enim infirmitati subjectus, et non erit qui accipiat: sed quia fidelis est Deus, qui promisit, subvenit, ut impleat, quod promisit. Denique breviatos vult esse dies Dominus, ut salventur electi, et possint consequi regnum Dei (Matth. XXIV, 22) .
PL 17, 236A実に、人間は弱さに服しており、受ける者はいないだろう〔accipiat の目的語は示されない。耐えて報いを受ける者はいない、の意と解した〕。しかし神は信実であるから、約束したことを果たすために助ける。実に、主は日々を短くすることを望み、選ばれた者たちが救われ、神の国に至りうるようにする(マタイ24:22)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.35
Quomodo tamen a Deo adjuvatur, si tantum permittatur tentari, quantum potest? Adjuvatur plane, dum non plus permittitur ei imponi, quam scitur ferre posse; ut quarto die pati non permittatur, qui scitur ultra non posse quam triduo tolerare.
PL 17, 236Bでは、耐えうるだけしか試みられることが許されないのなら、どのようにして神に助けられるのか。確かに助けられている。耐えられると知られているもの以上は課されることを許されないからである。三日しか耐えられないと知られている者は、四日目に苦しむことを許されない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.36
(Vers. 14.) Quapropter, charissimi, fugite ab idolorum cultura. Hortatur etiam nunc, ut abstineant se ab omni societate idololatriae, ut non solum spes, sed et animus inde tollatur, ne per hoc nascatur in Deum tentatio.
PL 17, 236B(第14節)「それゆえ、愛する者たちよ、偶像崇拝から逃れよ」。彼は今もなお、偶像崇拝とのあらゆる関わりを慎むよう勧めている。望みだけでなく、心もそこから取り去られ、そのために神に対する試みが生じることのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.37
Nemo enim assiduus in idolio nihil sperat de eo; hinc enim sperare dubitare de Deo est, sicut et Saul relicto Deo, qui ei fuerat delicti causa iratus, ad idololatriam se contulit, aliquid sperans de ea (I Reg. XXVIII, 12 et seq.) . Cui quidem et in praesenti obfuit, et in futurum gehennam ultricem providit.
PL 17, 236B実に、偶像の神殿に入り浸る者で、それに何も望まない者はいない。そこに望むことは、神を疑うことだからである。サウルも、自分の罪のゆえに神が怒ったとき、神を捨てて偶像崇拝に走り、それに何かを望んだ(サムエル記上28:12以下)。それは彼に、現在においても害となり、将来には復讐するゲヘナを備えた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.38
(Vers. 15.) Quasi prudentes, vos, judicate quod dico. Exempla subjicit, ut facilius suadeat; quia cui verba satis non faciunt, solent exempla suadere.
PL 17, 236C(第15節)「賢い者として、汝ら、私の言うことを判断せよ」。彼が例を加えるのは、より容易に説得するためである。言葉だけでは十分に動かされない者には、例が説得するのが常だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.39
(Vers. 16, 17.) Calix benedictionis quem benedicimus, nonne communicatio sanguinis Domini est? Panis quem frangimus, nonne communicatio corporis Domini est? Quia unus panis, unum corpus multi sumus; omnes enim de uno pane et de uno calice participamus.
PL 17, 236C(第16・17節)「我々が祝福する祝福の杯は、主の血の交わりではないか。我々が裂くパンは、主の体の交わりではないか。パンは一つであるから、我々は多くいても一つの体である。皆が一つのパンと一つの杯にあずかるからである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.40
Quoniam unum sumus, alter alterius membra, unum nos sentire debere dicit; ut fides una unum habeat sensum et opus.
PL 17, 236C我々は一つであり、互いに部分であるのだから、我々は一つの思いを持つべきだと彼は言う。一つの信仰が、一つの思いと一つの業を持つように、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.41
(Vers. 18.) Videte Israel secundum carnem: hoc est, discite, homines videntes Deum, quemadmodum se habent carnalia, id est, idololatria. Nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?
PL 17, 236D(第18節)「肉によるイスラエルを見よ」。すなわち、神を見る人々よ〔「神を見る人々」はイスラエルの名の解き明かしらしい〕、肉的なもの、すなわち偶像崇拝がどのようなものであるかを学べ、ということである。「いけにえを食べる者は、祭壇にあずかる者ではないか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.42
Sicut enim nos de uno pane et de uno calice percipientes, participes et consortes sumus corporis Domini: ita et qui edunt hostias, participes sunt altaris erroris.
PL 17, 236D実に、我々が一つのパンと一つの杯からいただいて、主の体にあずかる者、ともにあずかる者となっているように、いけにえを食べる者もまた、誤りの祭壇にあずかる者である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.43
(Vers. 19, 20.) Quid ergo dico, quia simulacro immolatum aliquid est? Non quia simulacrum est aliquid; sed quae sacrificant, daemoniis immolant. Simulacrum vere nihil est; quia imago videtur rei mortuae: sed sub tegmine simulacrorum diabolus colitur.
PL 17, 236D(第19・20節)「では、私は何を言っているのか。像に献げられたものが何かであるというのか。像が何かであるからではない。彼らが犠牲として供えるものは、悪霊に献げているのである」。像は実に無である。それは死んだものの姿と見えるからである。しかし、像の覆いのもとで悪魔が礼拝されているのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.44
Nolo vos participes fieri daemoniorum. Ostendit illis hoc esse tantum, quod videtur in idolio: sed esse occultum iniquitatis mysterium, quod ut unius Dei fidem corrumperet, Satanas adinvenit.
PL 17, 237A「私は、汝らが悪霊にあずかる者となることを望まない」。彼は彼らに示している。偶像の神殿で見えるものはこれだけだが、そこには不法の隠れた奥義があり、それは唯一の神への信仰を損なうためにサタンが考え出したものだ、と。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.45
Unde et Joannes apostolus in epistola sua dicit: Ad hoc venit Filius Dei, ut solveret opera diaboli (Joan. III, 9) .
PL 17, 237Aそこで使徒ヨハネも、その手紙で言う。「神の子が来たのは、悪魔の業を解くためである」(ヨハネ3:9)〔引かれた句は一ヨハネ3:8〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.46
(Vers. 21.) Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum.
PL 17, 237A(第21節)「汝らは主の杯と悪霊の杯とを飲むことはできない。主の食卓と悪霊の食卓とにあずかることはできない」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.47
Sicut et Dominus ait: Non potestis Deo servire, et mammonae (Matth. VI, 24) : quia qui calicem daemoniorum bibit, calici Domini insultat: et cum mensae daemoniorum communicat, mensae Domini, id est, altari obstrepit, et Domini corpus crucifigit.
PL 17, 237A主も言う。「汝らは神とマモンとに仕えることはできない」(マタイ6:24)。悪霊の杯を飲む者は主の杯を侮り、悪霊の食卓にあずかるときは、主の食卓、すなわち祭壇に逆らって騒ぎ立て、主の体を十字架につけるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.48
Idcirco enim Christus crucifixus est, ut dissolveret opera diaboli. Qui ergo facit opera diaboli, Christo repugnat.
PL 17, 237B実に、キリストが十字架につけられたのは、悪魔の業を滅ぼすためであった。それゆえ、悪魔の業を行う者は、キリストに逆らっている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.49
(Vers. 22.) Aut aemulamur Dominum Jesum? Numquid fortiores illo sumus? Vix fit ut humilis zeletur potentem; scit enim non sibi competere, in quo illi potest invideri: sed aut aequali invidetur, aut prope aequali.
PL 17, 237B(第22節)「それとも、我々は主イエスを妬むのか。我々は彼より強いのか」。低い者が力ある者を妬むことはまずない。自分には、相手を妬みうる点がふさわしくないと知っているからである。妬まれるのは対等な者か、対等に近い者である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.50
Ideo Apostolus non posse dixit homines aemulari Dominum Jesum, propterea quia illum sciunt Dominum: si quominus, non videbitur eis dignus esse vocari Dominus, quem zelantur, ne Dominus sit.
PL 17, 237Bそれゆえ使徒は、人々が主イエスを妬むことはありえないと言った。彼を主と知っているからである。さもなければ、彼らが主でないようにと妬む者は、彼らには主と呼ばれるにふさわしいとは見えないであろう〔quem zelantur, ne Dominus sit の係りは定かでない。「主でないようにと彼らが妬む者」を主語と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.51
Zelo enim Satanas idololatriam invenit, ut homines negando Deum Dominum, idolis serviant quasi diis et dominis. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia dicit licere secundum legem naturae; omnia enim munda sunt.
PL 17, 237B実に、サタンが偶像崇拝を考え出したのは妬みによる。人々が神を主と認めずに、偶像を神々や主であるかのようにして仕えるようにするためである。「私にはすべてが許されている。だが、すべてが益になるわけではない」。自然の法によれば、すべては許されていると彼は言う。すべては清いからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.52
De escis enim agebatur, et carne idolis immolata. Nam quae prohibita et interdicta sunt, quomodo dici possunt licere, cum hic etiam ipsa, quae concessa sunt, significet aliquando non expedire? sicut dicit apostolus Petrus: Si haec est causa viri cum uxore, non expedit nubere (Matth. XIX, 10) .
PL 17, 237C実に、問題になっていたのは食物のこと、偶像に献げた肉のことであった。禁じられ、禁止されていることが、どうして許されていると言えようか。この箇所では、許されていることでさえ、時に益にならないと彼が示しているのに。使徒ペトロが言うとおりである〔マタイ19:10 では弟子たちの言葉〕。「夫と妻の間柄がこのようであるなら、結婚しないほうがよい」(マタイ19:10)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.53
(Vers. 23.) Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Idem sensus est, quia licet omnia edere: sed quod idolis immolatur, non aedificat; quia scandalum facit fratri, sicut supra dictum est: ideoque a licitis aliquando temperandum est, ut prosit. Hinc est unde sumptus ab iis, cum ei liceret, noluit accipere, sciens non expedire.
PL 17, 237C(第23節)「私にはすべてが許されている。だが、すべてが造り上げるわけではない」。意味は同じである。すべてを食べることは許されている。しかし、偶像に献げられるものは造り上げない。先に述べたとおり、兄弟につまずきを与えるからである。それゆえ、許されていることであっても、益となるために、時に控えなければならない。ここから、彼は彼らから生活の資を受けることが許されていたのに、受けようとしなかったのである。益にならないと知っていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.54
(Vers. 24.) Nemo quod suum est, quaerat, sed quod alterius. Verum est quod dum unusquisque in idolio recumbit, voluntati suae satisfacit, et fratri conscientia infirmo scandalum ponit.
PL 17, 237D(第24節)「誰も自分のものを求めるな。他の者のものを求めよ」。偶像の神殿で席に着く者は、自分の意志を満たし、良心の弱い兄弟につまずきを置く、というのはまことである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.55
Quapropter festinandum est pro charitate Domini nostri Jesu Christi; ut et magis quae sunt saluti proximi necessaria prohibeamus, quam nostrae voluntati, sicut idem Apostolus, vas electionis, et medicus spiritalis ait: Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis.
PL 17, 237Dそれゆえ、我々の主イエス・キリストの愛のために、急がなければならない。我々の意志のためよりも、むしろ隣人の救いに必要なことのために〔自らを〕禁じるようにである〔底本は prohibeamus(禁じる)。目的語と係りが定かでない。「隣人の救いに必要なことのために自らを禁じる」と解した。ミーニュの脚注 d によれば、この見出し語と注解はコルビー写本だけから補われたもので、他の写本と版には無い。saluti と voluntati を並ぶ与格と見て、praebeamus(我々の意志にではなく、隣人の救いに必要なものを差し出す)とも読める〕。同じ使徒、選びの器にして霊の医者が言うとおりである。「自分に有益なことではなく、多くの者に有益なことを求めて」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.56
(Vers. 25, 26.) Omne quod in macello venit edite, nihil interrogantes propter conscientiam; Domini est enim terra et plenitudo ejus. Ut omnia munda ostenderet, exemplo psalmi vigesimi tertii hoc roboravit; quia non potest immundum esse, quod Domini est.
PL 17, 238A(第25・26節)「肉市場で売られているものはすべて、良心のためにと何も問わずに食べよ。地とそこに満ちるものは主のものだからである」。すべてが清いことを示すために、彼は詩篇第二十三篇の例によってこれを確かにした。主のものが不浄でありえないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.57
Et quoniam superius de escis ait: Omnia licent, statim subsecutus est: Omne quod in macello venit, edite, nihil interrogantes propter conscientiam.
PL 17, 238Aそして、先に食物について「すべては許されている」と言ったので、すぐに続けて「肉市場で売られているものはすべて、良心のためにと何も問わずに食べよ」と述べたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.58
Hoc autem ideo subjecit, ut libera sit conscientia; licet enim aliquid pollutum sit per accidentiam, id est, oblationem idoli; cum hoc tamen nescit, qui emit, nullum patitur scrupulum, et apud Deum immunis est.
PL 17, 238Aこれを付け加えたのは、良心が自由であるためである。偶発的に、すなわち偶像への献げ物によって、何かが汚れていたとしても、買った者はそれを知らないのだから、いかなるためらいも受けず、神のもとでも責めを免れる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.59
(Vers. 27.) Si quis vocat vos ex infidelibus ad coenam, et itis; omne quod appositum vobis fuerit, edite, nihil disquirentes. Hoc est, simpliciter manducate quod apponitur, non interrogantes unde sit.
PL 17, 238A(第27節)「もし不信者の誰かが汝らを食事に招き、汝らが行くなら、汝らの前に出されたものはすべて、何も尋ねずに食べよ」。すなわち、出されるものは、どこから来たのかを尋ねずに、素直に食べよ、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.60
(Vers. 28, 29.) Si vero aliquis dixerit: Hoc immolatitium est, nolite manducare propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam. Conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius.
PL 17, 238B(第28・29節)「だが、もし誰かが『これは犠牲に供えられたものだ』と言うなら、それを知らせた者のために、また良心のために、食べるな。私が良心と言うのは、汝の良心ではなく、他の者の良心である」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.61
Hoc perfectis loquitur, qui possunt contemnentes idololatriam, quia nihil est manducare de sacrificio, certi quia quod sub Dei Creatoris nomine editur, non potest polluere: sed quia alius, qui idolis servit, gloriabitur, te edente de sacrificatis, quasi venereris idola; ideo non debet edi.
PL 17, 238Bこれは完全な者たちに言っている。彼らは偶像崇拝を軽んじることができ、犠牲から食べることは何でもないと知っており、創造者である神の名のもとに食べるものは汚しえないと確信しているからである。しかし、偶像に仕える別の者が、あなたが犠牲に供えられたものを食べるのを見て、あなたが偶像を崇めているかのように誇るであろう。それゆえ、食べるべきではない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.62
Apud conscientiam enim ille laetabitur suam, quia videt te libenter appetere, quod idolis immolatum est.
PL 17, 238B実に、彼は自分の良心のうちで喜ぶ。あなたが偶像に献げられたものを進んで求めるのを見るからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.63
Ut quid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia? Hoc dicit, quia cum ab idoli devotione conscientia sit libera, quid opus est, ut putetur quia venerationis causa edat idolis immolata?
PL 17, 238C「なぜ、私の自由が他人の良心によって裁かれるのか」。彼が言うのは、良心は偶像への帰依から自由であるのに、偶像に献げられたものを食べるのは崇拝のためだと思われる必要がどこにあるのか、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.64
Judicatur enim non distare ab eo, qui colit idola; quando non horret quod oblatum est simulacro.
PL 17, 238C実に、像に供えられたものを恐れないとき、その者は偶像を崇める者と隔たりがないと判断されるのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.65
(Vers. 30.) Si ergo gratiae particeps sum, quid blasphemor pro quo ego gratias ago? Id est, si ego gratiae Dei communico; quia in ipsius nomine edo: quid opus est arbitrari hoc aliquem, quia ego idolo devotus sum, dum non horreo, quae oblata sunt idolo, hoc est, blasphemor?
PL 17, 238C(第30節)「もし私が恩寵にあずかる者であるなら、私が感謝しているもののことで、なぜ私が冒瀆されるのか」。すなわち、私はその名のもとに食べるのだから、神の恩寵にあずかっているのなら、なぜ誰かが、私が偶像に供えられたものを恐れないので、私は偶像に帰依しているのだと思う必要があるのか。これが冒瀆される、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.66
Et me ergo blasphemat, et ille in idolio suo gaudet; dum me putat participem, habet occasionem permanendi in errore, et fratribus malum datur exemplum.
PL 17, 238Cこうして彼は私を冒瀆し、自分の偶像の神殿で喜ぶ。私を〔偶像に〕あずかる者と思うことで、誤りにとどまる機会を得、兄弟たちには悪い手本が与えられる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.67
Nam si praeceptum est in Lege, ut luci et arae et tituli et ipsa idola confringantur; vide si non peccatum est non solum haec non facere, sed et interesse epulis hujusmodi; propterea de sacrificatis non expedit edere.
PL 17, 238D実に、律法に、森と祭壇と石柱と偶像そのものを打ち砕けと命じられているのなら、これらを行わないだけでなく、このような宴席に加わることさえ罪ではないかどうか、考えよ。それゆえ、犠牲に供えられたものを食べるのは益にならない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.68
(Vers. 31.) Sive igitur editis, sive bibitis, sive quid facitis, omnia in gloriam Dei. Per haec subjecta declaravit in idolio edere, quavis licet conscientia, inimicum esse Deo; ad opprobrium enim Dei unius haec diabolo dedicantur.
PL 17, 238D(第31節)「だから、汝らが食べるにしても飲むにしても、何をするにしても、すべては神の栄光のために」。これらを付け加えて、偶像の神殿で食べることは、どのような良心をもってであれ、神に敵することだと彼は明らかにした。これらは、唯一の神を辱めるために悪魔に献げられるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.69
Nam in gloriam Dei edere et bibere et aliquid facere, hoc est, ut sub invocatione Creatoris cum modestia convivium celebretur; in gloriam enim Dei aliquid fit, cum in actibus et conversatione christiani Deus laudatur, vel cum filiorum procreatio a Deo speratur.
PL 17, 239A実に、神の栄光のために食べ、飲み、何かを行うとは、創造者を呼び求めつつ、慎みをもって宴を行うことである。神の栄光のために何かが行われるのは、キリスト教徒の行いと生活において神が賛美されるとき、あるいは子をもうけることを神に望むときだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.70
(Vers. 32.) Sine offensione estote Judaeis et Graecis, et Ecclesiae Dei. Sic temperandam conversationem nostram docet, ut nullus in ea scandalum patiatur.
PL 17, 239A(第32節)「ユダヤ人にもギリシア人にも神の教会にも、つまずきを与えない者となれ」。我々の生活は、誰もそこでつまずきを受けないように節度あるものでなければならない、と彼は教えるのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.71
Offensio ergo Judaeis fit, cum idola, quae illi abominantur, christianum, qui se dicit Legem et prophetas accipere, vident non horrere.
PL 17, 239Aすなわち、ユダヤ人にとってつまずきとなるのは、彼らが忌み嫌う偶像を、律法と預言者を受け入れていると言うキリスト教徒が恐れないのを見るときである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.72
Graecis vero, id est, gentilibus, haec est offensio, si in eo in quo sunt, non solum non arguantur; sed et promptiores fiant, dum non vitantur vota idolorum illorum.
PL 17, 239Aギリシア人、すなわち異邦人にとって、これがつまずきとなるのは、彼らが今いる状態において責められないだけでなく、彼らの偶像への誓願〔の献げ物〕を〔キリスト教徒が〕避けないので、いっそう意欲的になる場合である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.73
Ecclesiae autem Dei fit offendiculum, quando quosdam ex numero suo videt iis, quae inimica sunt Deo, adhaerere.
PL 17, 239B神の教会にとってつまずきとなるのは、自分の仲間の何人かが、神に敵するものに執着しているのを見るときである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 10.74
(Vers. 33.) Sicut ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Omnibus per omnia placere est sine scandalo cujusquam agere ad profectum utilitatis illorum, ut et illis et huic sit utile.
PL 17, 239B(第33節)「私が、自分に有益なことではなく、多くの者に有益なことを求めて、彼らが救われるように、すべての人にすべてのことで喜ばれているのと同じように」。すべての人にすべてのことで喜ばれるとは、誰のつまずきともならずに、彼らの益の進歩のために行動し、彼らにとっても自分にとっても益となるようにすることである。