Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.1
(Vers. 1.) De his autem quae idolis immolantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Nunc de scientia locuturus est: quae sit scientia, non statim dicit, sed in subjectis ostendit dicens, quia nihil est idolum.
PL 17, 226A(第1節)「偶像に献げられたものについて、我々は皆が知識を持っていることを知っている」。今や知識について語ろうとしている。それがどのような知識かをすぐには言わず、続く箇所で「偶像は無である」と言って示している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.2
Scientia inflat. Manifestum est habentem scientiam in eo ipso gloriari, si non foris, quia prudens est, vel apud se. Genus enim scientiae hoc est, ut glorietur in sese, ideo inflat. Charitas vero aedificat.
PL 17, 226A「知識は思い上がらせる」。知識を持つ者が、自分が賢いということを、まさにその点で、外に向かってでなくとも、少なくとも自分の内では誇ることは明らかである。知識の性質は、自らを誇ることにあり、それゆえ思い上がらせる。「しかし愛は造り上げる」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.3
Itaque tunc scientia magna est, et sibi utilis, si charitate humilietur, ut amplius crescet. Temperatur enim a dilectione, ut non satis mera sit, et inebriet scientem, ut se extollat.
PL 17, 226Bだから、知識が大きなものとなり、自分自身にも有益となるのは、愛によってへりくだらされ、いっそう成長するようになるときである。知識は愛によって割られるからである。生のままで強すぎるものとなって、知る者を酔わせ、自らを高ぶらせることのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.4
Sicut enim vinum non temperatum admixtione aquae mentem alienat; ita et scientia superbum facit, nisi fuerit temperata.
PL 17, 226B水を混ぜて薄められていないぶどう酒が精神を狂わせるように、知識もまた、薄められなければ人を高慢にする。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.5
Omnia enim sola insuavia sunt et nociva; quia nec panis solus bene editur, nec reliqui cibi sine admixtione grati sunt, sed nocivi; ideo charitas aedificat.
PL 17, 226B実に、どれも単独では口に合わず、有害である。パンだけでもうまく食べられず、ほかの食べ物も、混ぜ物がなければ快くなく、むしろ有害だからである。それゆえ愛が造り上げる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.6
Ipsa charitas uno licet vocabulo appelletur, multis tamen consistit; sine patientia enim non potest, neque sine humilitate, neque sine cordis simplicitate.
PL 17, 226B愛そのものは一つの名で呼ばれるが、多くのものから成り立っている。忍耐なしにはありえず、へりくだりなしにも、心の素朴さなしにもありえない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.7
Hi ergo inflati erant per scientiam, quia nihil est idolum, qui contra salutem fratrum imperitorum carnes sacrificatorum edebant, scientes licere carnem edere; et quia nihil est idolum, ideo non contaminari edentem.
PL 17, 226Bそれゆえ、「偶像は無である」という知識によって思い上がっていたのは、犠牲として献げられたものの肉を、未熟な兄弟たちの救いに反して食べていた者たちである。彼らは肉を食べてよいことを知っており、また偶像は無であるのだから、食べる者は汚されないと考えていた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.8
Hi scandalo erant fratribus, charitatem prae oculis non habentes; quia plus erat carnem contemnere, quam fratribus scandalum facere.
PL 17, 226C彼らは兄弟たちにとってつまずきであった。愛を眼前に置いていなかったからである。肉を退けることのほうが、兄弟たちにつまずきを与えることよりも大事だったのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.9
Scientia enim illorum destruebat animos imperitorum fratrum, putantium esse illic apud idolum aliquam gratiam; quando peritiores fratres interesse illic, et non horrere videbant.
PL 17, 226C実に、彼らの知識は、未熟な兄弟たちの心を打ち壊していた。より知識のある兄弟たちがそこに居合わせ、しかも恐れないのを見ると、未熟な兄弟たちは、偶像のもとに何らかの霊験〔gratia〕があると思ったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.10
Ideo ait: Charitas aedificat; ut saluti fratrum studentes, scientiae illic legibus non uterentur, ne illis scandalum facerent.
PL 17, 226Cだから彼は「愛は造り上げる」と言う。兄弟たちの救いを求めて、そこでは知識の法を用いず、彼らにつまずきを与えないようにせよということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.11
Vers. 2.) Quod si quis existimat se aliquid scire, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. Eos ipsos qui in scientia gloriantur, ostendit non ita cognovisse, sicut cognoscendum est.
PL 17, 226C(第2節)〔底本は開きの丸括弧を欠き「Vers. 2.)」と刷る〕「もし誰かが、何かを知っていると思うなら、どのように知るべきかを、まだ知っていない」。知識を誇るまさにその者たちが、知るべき仕方では知っていないことを、彼は示している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.12
Dum enim charitatem, quae mater omnium bonorum est, non sectantur, non sciunt sicut oportet. Ut ergo scientia fructum habere possit, charitati se debet subjicere.
PL 17, 226C実に、あらゆる善の母である愛を追い求めないかぎり、彼らは知るべきように知っていない。それゆえ、知識が実を結びうるためには、愛に服さなければならない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.13
(Vers. 3.) Si vero quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo. Hic diligit Deum, qui charitatis causa scientiam mitigat; ut prosit fratri, pro quo Christus mortuus est.
PL 17, 226D(第3節)「もし誰かが神を愛するなら、その者は神に知られている」。神を愛する者とは、愛のゆえに知識を和らげる者、すなわち、そのためにキリストが死んだ兄弟の益となるようにする者である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.14
(Vers. 4.) De cibis igitur simulacris immolatorum. Nunc causam ipsam pertractat, ut ostendat per rationem scientiam non solum non proficere, charitate contempta, sed et obesse. Scimus quia nihil est simulacrum, et quia nemo Deus, nisi unus. Verum est; apud christianos enim unus est Deus.
PL 17, 226D(第4節)「それゆえ、像に献げられたものの食べ物について」。今や問題そのものを論じ、愛が軽んじられるなら、知識は益とならないばかりか、害にもなることを、道理によって示している。「我々は、像が無であり、唯一の神のほかに神はないことを知っている」。それは本当である。キリスト教徒にとって神は唯一だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.15
(Vers. 5.) Licet sint qui dicantur dii et domini, sive in coelo, sive in terra. A paganis enim et sol et luna et caetera sidera dii coelestes dicuntur: in terra Apollinem, Aesculapium, Herculem, Minervam deos dicunt et dominos.
PL 17, 227A(第5節)「たとえ、天にも地にも、神々や主々と呼ばれるものがあるとしても」。実に、異教徒は、太陽も月もほかの星々も天の神々と呼び、地では、アポロン、アエスクラピウス、ヘラクレス、ミネルウァを神々、主々と呼ぶ。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.16
(Vers. 6.) Nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo. Omnia enim ex illo quaeque sunt, ubicumque sunt. Cum autem dicit: Et nos in illo, discrevit nos a caeteris, qui cum ex illo sint; non tamen sunt in illo, dum adhuc non credunt.
PL 17, 227A(第6節)「しかし我々には唯一の神、父があり、万物は彼から出て、また我々も彼のうちにある」。実に、あらゆるものは、どこにあろうとも、父から出ている。ところが「また我々も彼のうちに」と言うとき、彼は我々をほかの者たちから区別した。ほかの者たちは父から出ていながら、まだ信じていないあいだは、父のうちにはいないのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.17
Et unus Dominus Jesus, per quem omnia, et nos per ipsum. Omnia enim ex Patre quidem, sed per Filium creata sunt.
PL 17, 227A「また唯一の主イエスがあり、万物は彼によって、また我々も彼によって」。実に、万物は父から、しかし子によって創造された。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.18
Sed cum dicit: Et nos per ipsum, reformatos nos per ipsum, per quem creati fueramus, significat in Dei cognitione; quia facti per ipsum cum caeteris, post stuporem mentis et ignorantiae nos per ipsum agnovimus mysterium unius Dei.
PL 17, 227Bだが、「また我々も彼によって」と言うとき、彼は、我々が彼によって改め造られたこと――我々は彼によって創造されていたのだが――を、神の認識において〔改め造られた〕という意味で示している。ほかの者たちとともに彼によって造られた我々は、精神の麻痺と無知の後に、彼によって唯一の神の奥義を知ったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.19
Unum ergo Deum Patrem dixit, et unum Dominum Jesum Filium ejus; ut quia Deus non potest non esse Dominus, similiter et Dominus intelligatur esse et Deus, unum esse Deum et Dominum demonstraret, modum unius principii conservando.
PL 17, 227Bそれゆえ彼は、唯一の神は父、唯一の主はその子イエスと言った。神が主でないことはありえないのだから、同じく主も神であると理解されるようにして、唯一の根源の在り方を守りつつ、神と主が一つであることを示そうとしたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.20
(Vers. 7.) Sed non in omnibus est scientia. Id est, non omnes norunt credentes mysterium Dei unius; ideo quidam putant ex iis qui credunt aliquid numinis in simulacris.
PL 17, 227B(第7節)「しかし、すべての人に知識があるわけではない」。すなわち、信じる者のすべてが唯一の神の奥義を知っているわけではない。それゆえ、信じる者たちのうちにも、像のうちに何らかの神威があると思う者がいる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.21
Nam aliqui adhuc conscientia idoli quasi simulacro immolatum manducant. De plebe enim aliqui adhuc cum veneratione simulacri manducabant de sacrificatis, quasi aliqua esset illic divinitas. Et conscientia aliorum cum sit infirma, coinquinatur. Maculatur conscientia, si infirma est circa Deum.
PL 17, 227C「実に、ある者たちは今なお偶像に対する良心から、像に献げられたものとして食べている」。実に、民のうちの何人かは、今なお像への崇敬をもって、犠牲に供されたものから食べていた。そこに何らかの神性があるかのように。「そして、ほかの者たちの良心は、弱いので、汚される」。良心が神に関して弱いなら、汚されるのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.22
(Vers. 8.) Esca autem nos non commendat Deo. Verum est, quia non ideo Deo placebimus, si omnia ederimus: aut offendemus si aliqua contempserimus. Neque enim si ederimus, abundabimus; neque si non ederimus, deerit nobis.
PL 17, 227C(第8節)「食べ物は我々を神に推薦しない」。これは本当である。すべてを食べたからといって神に喜ばれるわけではなく、あるものを退けたからといって神の機嫌を損ねるわけでもない。「実に、食べたとしても我々は豊かにならず、食べなくても我々に欠けることはない」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.23
Contempta enim sacrificiorum esca, non utique deerit quod edatur; si autem sumpta fuerit, non abundabit, ita ut nihil requiratur: ac per hoc abjicienda; quia neque sine illa non vivitur et scandalum fratribus est.
PL 17, 227C実に、供え物の食べ物を退けても、食べるべきものが欠けることは決してない。他方、それを取ったとしても、何も求められなくなるほどに豊かになることはない。それゆえ、捨てるべきである。それがなくても生きていけるのであり、しかも兄弟たちにとってはつまずきだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.24
(Vers. 9.) Videte tamen ne forte licentia vestra offensio fiat infirmis. Hoc est, ne quia licere vobis edere carnem de sacrificio dicitis, per id quod nihil esse idolum scitis, offensionem generetis fratribus, qui nesciunt adhuc quia nihil est idolum.
PL 17, 227D(第9節)「だが、汝らは、汝らの自由が弱い者たちのつまずきとならないよう、気をつけよ」。すなわち、供え物の肉を食べることは諸君に許されていると言い、偶像が無であることを知っているからといって、偶像が無であることをまだ知らない兄弟たちにつまずきを生じさせてはならない、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.25
(Vers. 10.) Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam in idolio recumbentem, nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum de simulacris?
PL 17, 227D(第10節)「実に、もし誰かが、知識を持つ者が偶像の神殿で食卓についているのを見たなら、その者の良心は、弱いのだから、像に献げられたものを食べるように造り上げられるのではないか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.26
Hoc ideo dixit, quia videns quis fratrem peritum in idolio invitatum, recumbentem edere carnes sacrificiorum, putat illic esse aliquid gratiae, et incipit etiam ipse edere carnes sacrificiorum, non illa conscientia, qua ille peritiae causa sciens nihil esse idolum, sed qua esse putat illic numen; quando fratrem peritum videt illic edere, nec horrere.
PL 17, 228A彼がこう言ったのは、知識のある兄弟が偶像の神殿に招かれて食卓につき、犠牲の肉を食べているのを見た者が、そこに何らかの霊験〔gratia〕があると思って、自分も犠牲の肉を食べ始めるからである。それは、その兄弟が知見のゆえに偶像は無だと知りながら食べる、その良心によるのではなく、そこに神威があると思う良心によって食べるのである。知識のある兄弟がそこで食べて、恐れないのを見るからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.27
(Vers. 11.) Et peribit, qui infirmus est in tua scientia frater, pro quo Christus est mortuus?
PL 17, 228A(第11節)「そして、弱い者である兄弟、そのためにキリストが死んだ兄弟が、汝の知識において滅びるのか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.28
Peribit infirmus, si edat contra unius Dei fidem de sacrificatis: quod quidem quasi irascentis verba sunt, et ostendentis quid mali possit parere scientia, si non fuerit temperata a charitate.
PL 17, 228A弱い者は、唯一の神への信仰に反して、犠牲に供されたものから食べるなら、滅びる。これはまことに怒っている者のような言葉であり、知識が愛によって薄められなければ、どのような悪を生みうるかを示すものである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.29
In tua scientia: id est, tua peritia illum occidit; quando a te fieri videt, quod ille aliter intelligit. Et tu eris occasio mortis fratri, quem Christus ut redimeret, crucifigi se permisit.
PL 17, 228A「汝の知識において」とは、すなわち、あなたの知見が彼を殺す、ということである。彼は、自分が別様に理解していることがあなたによってなされるのを見るからである。そしてあなたは、キリストが贖うために十字架につけられるに任せた兄弟にとって、死の機会となる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.30
Ac per hoc aliquando ab scientia dissimulandum docet charitatis causa; quia sine dubio plus est salus fratris, quam cibus: quia licet quidem, sed non expedit. Hoc erit cognovisse, sicut oportet scire.
PL 17, 228Bそれゆえ彼は、愛のゆえに、時には知識を伏せておくべきことを教えている。兄弟の救いが食べ物にまさることは疑いなく、許されてはいても益にならないからである。これこそが、知るべきように知っていたということになる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.31
(Vers. 12.) Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam illorum infirmam, in Christo peccatis.
PL 17, 228B(第12節)「このように兄弟たちに対して罪を犯し、彼らの弱い良心を打つとき、汝らはキリストにおいて罪を犯している」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.32
Quando enim charitatis non aemuli sunt, qua Christus nos liberavit, peccant in Christo, non in Christum; quia in Christum peccare negare est Christum: in Christo autem, in haec quae sunt Christi.
PL 17, 228B実に、キリストが我々を解放した愛に熱心でないとき、彼らはキリストにおいて罪を犯すのであって、キリストに対して罪を犯すのではない。キリストに対して罪を犯すとはキリストを否むことであるが、キリストにおいてとは、キリストに属するこれらのものにおいてだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.33
Sicut et hic, qui sub Lege est, in Lege dicitur peccare; ita et ii qui sub Christo sunt, in Christo peccare dicuntur.
PL 17, 228Bちょうど、律法の下にあるこの者が「律法において罪を犯す」と言われるように、キリストの下にある者たちもまた「キリストにおいて罪を犯す」と言われる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.34
(Vers. 13.) Propter quod si esca scandalizat fratrem meum, non edam carnem in aeternum, ne fratrem scandalizem. In tantum charitati studendum docet, ut licita pro illicitis habeantur, ne obsint fratri.
PL 17, 228B(第13節)「それゆえ、もし食べ物が私の兄弟をつまずかせるなら、私は兄弟をつまずかせないために、永久に肉を食べない」。彼は、愛に努めねばならないことを、許されたことが禁じられたことと見なされるほどに、すなわち兄弟の害とならないようにと教えている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.35
Quantum enim mali est per illicita non delinquere, et per ea quae concessa sunt, offendere; ut Lex servetur in illicitis, et in licitis non custodiatur, dum inconsiderate eduntur? Lex enim sic permisit quae concessit, ut modus tamen sit, quem custodiant.
PL 17, 228C実に、禁じられたことによっては罪を犯さず、許されたことによってつまずきをもたらすのは、どれほど大きな悪であろうか。禁じられたことにおいては律法が守られ、許されたことにおいては、思慮なく食べられるために守られないとは。律法は、許したことを許す際に、守るべき節度が伴うようにしたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 8.36
Uxorem certe licet habere, sed si fornicata fuerit, abjicienda est: ita et carnem licet edere, sed si idolis oblata fuerit, respuenda est.
PL 17, 228C妻を持つことは確かに許されているが、不品行を行ったなら、追い出さねばならない。同じく、肉を食べることも許されているが、偶像に献げられたものであれば、退けねばならない。