アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam

Prooemium 冒頭 (Prooemium)

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam · PL 17, 183B · 6 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 0.1

1

Praecepto Domini admonitus Apostolus resedit apud Corinthios annum unum et menses sex, docens inter eos verbum Dei. Hinc est unde magna cum fiducia et charitatis affectu agit cum eis, aliquando commonens, aliquando arguens, aliquando blandiens, ut filios.

PL 17, 183B

〔序〕主の命令に促されて、使徒はコリントの人々のもとに一年と六か月とどまり、彼らのあいだで神の言葉を教えた。それゆえ、彼は大いなる確信と愛の情をもって彼らに語りかけ、あるときは諭し、あるときは責め、あるときは子らに対するようになだめている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 0.2

2

Nam multae causae sunt, propter quas scribit ad eos. Quarum prima haec est, quod more haereticorum dissentientes ab invicem, hominibus devoti, Paulini, et Petriani, et Apolloniaci dici volebant, non christiani: quod valde exprobrat Apostolus.

PL 17, 183B

実に、彼が彼らに書き送る理由は多い。その第一はこうである。異端者たちのように互いに分裂し、人々に心酔して、キリスト教徒ではなく、パウロ派、ペトロ派、アポロ派と呼ばれることを望んでいた。使徒はこれを強く非難している。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 0.3

3

Erant tamen inter eos, qui ab his dissentirent, Christo soli dicati. Secunda haec est, quia eloquentia delectari coeperant et terrena philosophia; ut sub nomine Christi, iis imbuerentur, quae contraria sunt fidei.

PL 17, 183B

しかし彼らのうちには、これらの者たちと意見を異にして、ただキリストにのみ献身する者たちもいた。第二はこうである。彼らは雄弁と世の哲学を喜びはじめていた。そのため、キリストの名のもとで、信仰に反するものを吹き込まれるに至っていた。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 0.4

4

Tertia, eo quod inflati essent, quod non iret ad illos Apostolus. Quarta, propter fornicatorem, quem inter se esse patiebantur. Quinta, ut commoneret de praeterita epistola, quam ante hanc quae prima dicitur, scripserat.

PL 17, 183C

第三は、使徒が彼らのもとに行かなかったことで、彼らが思い上がっていたことである。第四は、彼らが自分たちのあいだにいることを放置していた不品行の者のためである。第五は、第一と呼ばれるこの手紙より前に書いた、以前の手紙について思い起こさせるためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 0.5

5

Sexta, quia invicem sibi injurias et fraudes facere coeperant, et infidelium potius examina requirebant. Septima causa est, in qua designat licere sibi sumptus accipere, sed contemnere; ne forma esset rapacibus pseudoapostolis.

PL 17, 183C

第六は、彼らが互いに不正と詐欺を働きはじめ、むしろ信者でない者たちの審理を求めていたからである。第七の理由は、使徒が、自分には生活費を受け取る権利があることを示しつつ、それを退けていることである。それは貪欲な偽使徒たちの手本とならないためであった。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 0.6

6

Octava vero est, ut respondeat epistolae illorum; perturbari enim coeperant ab haereticis de matrimoniis. Nona est, in qua declarat sic debere unumquemque manere, ut credidit. Decima autem de virginibus, eo quod nihil sit sibi praeceptum. Et reliquae sunt causae, quae in corpore videbuntur.

PL 17, 183C

第八は、彼らの手紙に答えるためである。彼らは結婚について異端者たちに惑わされはじめていたのである。第九は、各人は信じたときのままでとどまるべきことを明らかにする箇所である。第十は、おとめについてであり、これについては自分に命令がないということである。そして、そのほかの理由は本文の中で見られるであろう。