Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.1
(Vers. 1.) Paulus vocatus apostolus Christi Jesu per voluntatatem Dei. Ad Romanos aliter coepit; quia altera causa est: his vero apostolum se esse Christi Jesu Dei voluntate scribit; quia omnia quae egit, Filii Dei egit voluntate, qui dixit ad eum: Vade, ego longe ad gentes mittam te (Act. XXII, 21) .
PL 17, 183D(第1節)「神の意志によってキリスト・イエスの使徒に召されたパウロ」。ローマの人々への手紙では違う始め方をした。理由が別だからである。この人々には、自分が神の意志によるキリスト・イエスの使徒であると書く。自分が行ったことはすべて神の子の意志によって行ったからであり、その子が彼に言った。「行け。私は遠く異邦人のもとへ汝を遣わす」(使徒言行録22:21)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.2
Hinc vocatus est Apostolus, hoc est, Dei voluntate missus ad gentes. Per quod etiam tangit illos, quos neque Christus miserat, neque verum erat, quod dicebant.
PL 17, 183Dここから、使徒は召された者となった。すなわち、神の意志によって異邦人のもとへ遣わされた者となった。これによって彼は、キリストが遣わしたのでもなく、彼らの言うことが真実でもなかった者たちをも突いている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.3
Deum enim et Christum ideo frequenter nominat, ut Christum Deum non ipsum Patrem ostendat, sed esse Christum Filium, esse et Deum Patrem, non unionem; cum ostenditur Filium dici.
PL 17, 183D彼が神とキリストをたびたび名指すのは、神であるキリストが父自身ではなく、キリストは子であり、神は父であって、両者の合一〔unio。父と子を一者とみなす立場を言うと取った〕ではないことを示すためである。子と呼ばれることが示されているからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.4
Multae enim sectae emerserant, quae Evangelium Christi pro sensus sui arbitrio asserebant, ex quibus rami aridi exstant nunc usque, quarum assertores Ecclesias evertebant.
PL 17, 184B実に、多くの党派が現れ、キリストの福音を自分たちの思いのままに主張していた。それらから枯れ枝が今に至るまで残っており、その主張者たちは諸教会を覆していた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.5
Hinc Apostolus omnia, quae haeresibus contraria sunt, ponit: ac se verum praedicatorem per id quod a Christo Dei voluntate missus est, asseverat.
PL 17, 184Bそれゆえ使徒は、異端に反することをすべて述べ置き、神の意志によってキリストから遣わされたことをもって、自分が真の宣教者であると断言する。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.6
(Vers. 2.) Et Sosthenes frater. Etiam istum sua commendat societate. Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu. Propterea Ecclesiae scribit, quia adhuc singulis Ecclesiis rectores non erant constituti.
PL 17, 184B(第2節)「および兄弟ソステネ」。彼はこの者をも、自分との交わりによって推薦している。「コリントにある神の教会に、キリスト・イエスにおいて聖とされた者たちに」。教会に宛てて書くのは、まだ個々の教会に指導者が立てられていなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.7
Et cum in multis arguat eos, ait: Sanctificatis in Christo Jesu. Sed ideo quia regenerati in Christo sanctificati sunt: post autem coeperant male conversari; ut ostenderet omnem Ecclesiam sanctificatam fuisse in Christo, sed quosdam illorum prava doctrina pseudoapostolorum aversos a traditione veritatis.
PL 17, 184B彼は多くの点で彼らを責めているのに、「キリスト・イエスにおいて聖とされた者たちに」と言う。それは、キリストにおいて新たに生まれて聖とされたからである。ところがのち、彼らは悪しく振る舞いはじめた。これは、教会全体がキリストにおいて聖とされていたが、その中のある者たちは偽使徒たちの邪な教えによって真理の伝承から背を向けたことを示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.8
Vocatis sanctis. Hoc est, vocati estis, ut sancti sitis: quod est, ut non recedatis a regula sanctificationis. Cum omnibus qui invocant nomen Domini Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
PL 17, 184C「召された聖なる者たちに」。これは、諸君は聖なる者となるために召されたということであり、すなわち、聖とされることの規範から離れないためである。「主イエス・キリストの名を呼び求めるすべての者たちとともに、彼らと我々のあらゆる場所において」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.9
Id est, cum Judaeis veris jungit et gentes, quia salus ex Judaeis est; ut in omni loco ubi gentes, quae invocant nomen Domini nostri Jesu Christi: et ubi Judaei supra memorati sunt, similiter sunt omnes unum.
PL 17, 184Cすなわち、彼は真のユダヤ人たちに異邦人をも結びつけている。救いはユダヤ人から来るからである。こうして、我々の主イエス・キリストの名を呼び求める異邦人のいるあらゆる場所でも、先に述べたユダヤ人たちのいる場所でも、皆が同じように一つである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.10
Pseudoapostoli enim, qui nomen Christi per prudentiam mundi praedicabant, id est, admixta philosophia, veterem legem et prophetas reprobabant; negabant enim Christum vere crucifixum, sed tantum visum crucifigi, sicut Marcion et Manichaeus.
PL 17, 184C偽使徒たちは、キリストの名を世の思慮によって、すなわち哲学を混ぜて宣べ伝え、古い律法と預言者たちを退けていたからである。彼らは、キリストが真に十字架につけられたことを否定し、十字架につけられたように見えただけだと言っていた。マルキオンとマニがそうである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.11
Unde Apostolus: Nos autem, inquit, praedicamus Christum crucifixum (I Cor. I. 23) . Neque carnis resurrectionem fatebantur, quod propheta Esaias clamat, dicens: Qui in monumentis sunt resurgent (Esai. XXVI, 19) .
PL 17, 184Dそれゆえ使徒は言う。「しかし我々は、十字架につけられたキリストを宣べ伝える」(一コリント1:23)。また彼らは肉の復活も認めなかったが、これは預言者イザヤが叫んでいることである。彼は言う。「墓の中にいる者たちは復活する」(イザヤ26:19)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.12
(Vers. 3.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Ne, quia dixerat: Qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi; Patris aut nomen aut donum tacuisse videretur, et suspicionem forte aut occasionem daret unionis; docet quidem Christum rite invocandum, sed omnem gratiam esse Patris; ut et duos, qui unum sunt per divinitatem, ostenderet, et Patris auctoritatem praeferret.
PL 17, 184D(第3節)「我々の父なる神と主イエス・キリストから、恩寵と平和が汝らにあるように」。「我々の主イエス・キリストの名を呼び求める者たち」と言ったために、父の名あるいは賜物について黙っていたと見られ、あるいは合一〔unio〕の疑いまたは口実を与えることになるといけないので、彼は、キリストは正しく呼び求められるべきであるが、すべての恩寵は父のものであることを教える。それは、神性によって一つである二者を示し、かつ父の権威を前に置くためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.13
(Vers. 4.) Gratias ago Deo meo semper pro vobis. Quamquam omnibus in Ecclesia scribat, sed ita significat, cum aliquando corripit, aliquando laudat, ut unusquisque cum epistola legitur, intelligat quid pro se, quid adversum se dicatur.
PL 17, 185A(第4節)「私は汝らのために、常に私の神に感謝する」。彼は教会のすべての人に書いているが、あるときは咎め、あるときは称賛しつつ、そのように示している。それは、手紙が読まれるとき、各人が、自分のために何が言われ、自分に反して何が言われているかを悟るためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.14
In una enim plebe duobus populis scribit, ut cum arguit, qui male versantur, sciant sibi haec scripta: similiter et cum laudat, sciat qui in regula manet, ad se haec dici. Ideoque inquit:
PL 17, 185A彼は一つの民衆のうちの二つの民に宛てて書いているからである。それは、責めるとき、悪しく振る舞っている者たちが、これは自分たちに書かれたものだと知り、同じく称賛するとき、規範にとどまっている者が、これは自分に言われていると知るためである。それゆえ彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.15
Gratias ago Deo meo semper pro vobis super gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu.
PL 17, 185A「私は汝らのために、キリスト・イエスにおいて汝らに与えられた神の恩寵のゆえに、常に私の神に感謝する」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.16
Datam dicit gratiam a Deo in Christo Jesu, quae gratia sic data est in Christo Jesu; quia hoc constitutum est a Deo, ut qui credit in Christum, salvus sit sine opere: sola fide gratis accipit remissionem peccatorum.
PL 17, 185A彼は、恩寵がキリスト・イエスにおいて神から与えられたと言う。その恩寵がキリスト・イエスにおいてこのように与えられたのは、キリストを信じる者は業なしに救われ、信仰のみによって無償で罪の赦しを受けると、神が定めたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.17
(Vers. 5.) Quia in omnibus ditati estis in ipso, in omni verbo, et in omni scientia. Hoc significat, quia in accepta gratia, et in verbo veritatis doctrinae scientiam spiritalem assecuti permanserunt; ideoque gratias agit in his Deo.
PL 17, 185B(第5節)「それは、汝らがあらゆる点で、あらゆる言葉とあらゆる知識において、彼にあって富まされたからである」。これは、彼らが受けた恩寵のうちに、また真理の教えの言葉のうちに、霊的な知識を得てとどまったということを示している。それゆえ彼は、これらのことについて神に感謝する。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.18
(Vers. 6.) Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis. Testimonium Christi confirmatum est in his; quia roborati in fide, nihil de hominibus sperabant: sed omnis spes illorum in Christo erat, nullis voluptatis illecebris capti.
PL 17, 185B(第6節)「キリストの証しが汝らのうちに確かにされたとおりに」。キリストの証しは彼らのうちに確かにされた。信仰において強められて、人間には何も望まず、彼らの望みはすべてキリストにあり、快楽のいかなる誘惑にもとらわれなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.19
(Vers. 7.) Ita ut vobis in nullo desit aliqua gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi. Manifestum est hunc exspectare diem judicii, qui circumspectus sollicitus est.
PL 17, 185B(第7節)「それゆえ、我々の主イエス・キリストの現れを待ち望んでいる汝らには、いかなる点でもどんな賜物〔gratia〕も欠けることがない」。裁きの日を待っているのは、用心深く気を配っている者であることは明らかである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.20
Futurum judicium Dei dicit, in quo Dominus noster revelabitur, tam fidis, quam infidis, ut cognoscant increduli ac sciant verum esse, quod credere noluerunt, et pereant: fidi vero gaudeant plus boni invenientes, quam putaverant.
PL 17, 185C彼は神の将来の裁きのことを言っている。そこで我々の主は、信じる者にも信じない者にも現れ、不信者たちは、信じようとしなかったことが真実であると知り、そして滅びる。信じる者たちは、思っていたよりも多くの善を見いだして喜ぶ。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.21
(Vers. 8.) Qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in adventu Domini nostri Jesu Christi. Alacri animo confisus de spe illorum securus est; quia inviolati usque ad futurum judicium erunt.
PL 17, 185C(第8節)「彼はまた、我々の主イエス・キリストの来臨のとき、汝らを最後まで罪過なく堅くする」。彼は快活な心で、彼らの望みを確信して安心している。彼らは将来の裁きまで損なわれないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.22
Qui enim inter tot discrimina sensuum, et perturbationes diversitatum immutari minime potuerunt; procul dubio in eodem mansuros se ostendunt.
PL 17, 185C実に、これほど多くの思いの相違と、見解の違いによる混乱のただ中にあっても、まったく変わることがなかった者たちは、疑いなく同じ状態にとどまることを示している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.23
Cum hos laudat, illos qui in errore pseudoapostolorum depravati fuerant, invitat: dum enim horum fidem praedicat, illos ad poenitentiam vocat.
PL 17, 185C彼はこの者たちを称賛するとき、偽使徒たちの誤りによって堕落していた者たちを招いている。この者たちの信仰を語ることで、あの者たちを悔い改めへ呼んでいるのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.24
(Vers. 9.) Fidelis est Deus, per quem vocati estis, in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. Quis ambigat de promissis et fide Dei, quia non erit aliter quam dixit, filios nos adoptatos sibi credentes in Christum?
PL 17, 185D(第9節)「神は忠実である。この神によって汝らは、その子、我々の主イエス・キリストとの交わりへと召された」。神の約束と信実〔fides〕について、誰が疑うだろうか。キリストを信じる我々が神の子として迎えられていることは、神が言ったとおりであり、ほかのようにはならないのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.25
Hoc enim nobis donat, quod credimus; ut quia credimus Christum Filium esse Dei, hoc nos esse incipiamus, mansuri in eadem dignitate, sicut manet Christus, quem credimus Filium Dei.
PL 17, 185D我々が信じることを、神は我々に与えるからである。我々はキリストが神の子であると信じるゆえに、我々自身もそうであり始め、我々が神の子と信じるキリストがとどまるのと同じように、同じ尊厳のうちにとどまることになる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.26
Societas enim fraternitas est, ut quomodo fidem Dei incolumem in hac causa nobis futuram ostendit: ita nos non diffidentes et perfidi inveniamur, sed perseverantes in adoptione.
PL 17, 186A交わりとは兄弟関係だからである。神がこの件で、その信実〔fides〕が我々に対して損なわれずにあることを示しているように、我々もまた、不信仰で背信の者と見いだされず、子とされたことにとどまる者と見いだされるべきである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.27
(Vers. 10.) Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes. Omnes nunc orat, ut unum sentiant, hoc utique in quo renati Dei filii appellati sunt.
PL 17, 186A(第10節)「兄弟たちよ、私は我々の主イエス・キリストの名によって汝らに願う。汝ら皆が同じことを語るようにと」。今や彼は皆に、一つのことを思うように願っている。すなわち、そのことにおいて新たに生まれ、神の子と呼ばれた、まさにそのことである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.28
Ad omnem Ecclesiam modo loquitur; ut ii qui dissentire coeperant, reverterentur ad coeptam fidem, quam videbant in his laudari, qui in illa perseverabant.
PL 17, 186A今は教会全体に語っている。それは、意見を異にしはじめた者たちが、初めに始めた信仰に立ち返るためである。彼らは、その信仰が、それにとどまっていた者たちのうちで称賛されているのを見ていたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.29
Et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia. Perfectos vult eos esse in eodem sensu, quem illis tradiderat, ut non discreparent. Ad illorum enim exemplum, quos supra laudat, hos provocat; ut hoc sentiant ac defendant.
PL 17, 186A「また、汝らのあいだに分派があってはならず、汝らは同じ思いと同じ知識において完全であれ」。彼は、彼らが自分の伝えた同じ思いにおいて完全であり、食い違わないことを望む。先に称賛した者たちの模範に倣わせて、この者たちを促し、同じ思いを抱いてそれを守らせるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.30
(Vers. 11.) Perlatum est enim mihi de vobis, fratres, ab iis qui sunt Chloes, quod contentiones inter vos sint.
PL 17, 186B(第11節)「兄弟たちよ、汝らのあいだに争いがあると、クロエに属する者たちから私に伝えられたからである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.31
Quamvis eversi fuerant, tamen fratres illos appellat; sicut et in Esaia propheta dicit Deus ad illos, qui secum erant, ut eis qui pseudoprophetis credebant, dicerent: Fratres nostri eritis vos (Esai. LXVI, 5) ; ut per id non dissentirent ab his, quasi fratres.
PL 17, 186B彼らは覆されていたが、それでも彼らを兄弟と呼ぶ。預言者イザヤにおいても、神は自分とともにいる者たちに、偽預言者たちを信じていた者たちにこう言うようにと語っている。「汝らは我々の兄弟となる」(イザヤ66:5)。それは、このことによって、彼らが兄弟として、この者たちと意見を異にしないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.32
Quod autem dicit: Ab iis qui sunt Chloes; aliquibus videntur homines esse manentes et fructificantes in fide Dei: aliquibus videntur locus esse, ut puta si dicatur: Ab iis qui sunt Antiochiae: aliquibus autem videtur feminam fuisse Deo devotam, cum qua multi essent colentes Deum, quibus fides non negaretur; ut quod deferrent de Corinthiis, verum esset, quod contentiones essent inter eos.
PL 17, 186B「クロエに属する者たちから」と彼が言うことについて、ある人々には、神への信仰にとどまって実を結んでいる人々のことと思われ、ある人々には場所のことと思われる。たとえば「アンティオキアに属する者たちから」と言われるのと同じである。またある人々には、神に献身した女がいて、その女のもとに神を崇める多くの者がいて、その者たちの信用が拒まれなかったと思われる。そうであれば、彼らがコリントの人々について伝えたこと、すなわち彼らのあいだに争いがあるということは、真実であったことになる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.33
Contentiones inter eos esse dixit, ut ostenderet diversitatem mentis illorum de disciplina Dominica. Et quae esset, subjecit, dicens:
PL 17, 186C彼は、彼らのあいだに争いがあると言って、主の教えについての彼らの精神の相違を示した。そして、それが何であるかを、次のように続けた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.34
(Vers. 12.) . Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Errorem ostendit, sed auctorum nomina non prodidit; nec enim in loco stabant, sed circumibant ad eversionem simplicium.
PL 17, 186C(第12節)「私が言うのはこのことである。汝らのおのおのが、『私はパウロに属する』、『私はアポロに』、『私はケファに』、『私はキリストに』と言っている」。彼は誤りを示したが、その首謀者たちの名は明かさなかった。彼らは一所にとどまっておらず、素朴な者たちを覆すために巡り歩いていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.35
Nam hos quos nominat, sine dubio boni erant doctores; sed sub eorum specie falsos apostolos tangit. Si enim in his gloriandum negat, quanto magis in malis doctoribus, quorum doctrinam pravam in subjectis significat!
PL 17, 186C彼が名を挙げる者たちは、疑いなく善い教師たちであったが、その姿のもとで偽使徒たちを突いている。この者たちを誇るべきでないと言うのなら、悪い教師たちについてはなおさらである。彼は、その下に置かれた者たちにおいて〔in subjectis。その名のもとに置かれた者たち、すなわち従う者たちと取った〕、その邪な教えを指しているのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.36
Inter eos tamen hos perseverantes designat, qui dicebant se Christi esse, non hominis, quos superius laudat.
PL 17, 186Dしかし、彼らのうちで、自分はキリストに属するのであって人に属するのではないと言っていた、とどまり続ける者たちを指している。先に称賛した者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.37
(Vers. 13.) Divisus est Christus. Divisum dicit Christum; quia gloriam ejus homines sibi partiti sunt.
PL 17, 186D(第13節)「キリストは分けられた」。彼は、キリストが分けられたと言う。人々がその栄光を自分たちのあいだで分け合ったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.38
Sicut haeretici, qui se aut Photinianos, aut Arianos, aut Cataphrygas, aut Novatianos, aut Donatianos, aut Manichaeos vocari non horrent; ita et Corinthii diversorum haereticorum nominibus subjici coeperant, ut viderentur loco Christi homines venerari: qui dum diversa de Christo accipiunt, dividunt Christum.
PL 17, 186D異端者たちが、自分がフォティヌス派、アレイオス派、カタフリュギア派、ノウァティアヌス派、ドナトゥス派、あるいはマニ教徒と呼ばれることを恐れないように、コリントの人々も、さまざまな異端者たちの名に従属しはじめ、キリストの代わりに人間たちを崇めているように見えた。彼らはキリストについて異なることを受け入れることで、キリストを分けるのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.39
Unus enim hominem tantum accipit Christum, alter Deum purum sine homine vel corpore fatetur, alius dicit per prophetas praedictum Christum, alter negat prophetas de Christo locutos.
PL 17, 187A一人はキリストをただの人間として受け入れ、もう一人は人間も体も伴わない純粋な神だと告白し、別の者はキリストが預言者たちによって予告されたと言い、またもう一人は預言者たちがキリストについて語ったことを否定する。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.40
Cum ergo Christus unus sit Deus et homo, isti sibi alius aliud ejus vindicantes, dividunt Christum; et quia sub nomine suo Ecclesias faciunt multas, adjecit:
PL 17, 187Aキリストは神であり人である一人なのに、これらの者はそれぞれ彼について別々のことを自分のものとして主張し、キリストを分ける。また自分の名のもとに多くの教会を作るので、彼はこう付け加えた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.41
Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? Ideo a se coepit, ne forte putaretur aliorum ideo refutare personas, ut suam commendaret. Si enim Christus pro nobis, inquit, mortuus est, quomodo gratiam ejus et beneficium hominibus imputamus ad ejus injuriam?
PL 17, 187A「パウロが汝らのために十字架につけられたのか」。そこで彼は自分から始めた。他の人物たちを退けるのは自分自身を推薦するためだと思われないようにである。彼は言う。「キリストが我々のために死んだのなら、その恩寵と恩恵を、キリストへの侮辱となるように人間たちのものとするのは、どういうことか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.42
Aut in nomine Pauli baptizati estis? Si credentes autem, inquit, in Christum baptizamur, ut in nomine ejus justificemur, quid est ut fidei hujus homines nobis auctores faciamus, immemores coeptae credulitatis?
PL 17, 187B「それとも汝らは、パウロの名によって洗礼を受けたのか」。彼は言う。「我々はキリストを信じて洗礼を受け、その名において義とされるのなら、最初に信じたことを忘れて、この信仰の創始者に人間たちを仕立てるのは、どういうことか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.43
(Vers. 14-16.) Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium; ne quis dicat quod in nomine meo baptizavi. Baptizavi autem et Stephanae domum: caeterorum nescio si quem alium baptizaverim.
PL 17, 187B(第14–16節)「私は、クリスポとガイオのほかは、汝らの誰にも洗礼を授けなかったことを、神に感謝する。私の名によって洗礼を授けたと誰も言わないためである。私はまた、ステファナの家にも洗礼を授けた。そのほかの者については、ほかに誰かに洗礼を授けたかどうか、私は知らない」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.44
Gratias agit Deo, quia non multos ex illis baptizavit; ne quia error sub hac re coeperat, ex nomine ejus error esset in plurimis, per hoc arguendos et baptizantes et baptizatos, qui ad injuriam Salvatoris baptismatis ejus gratiam hominibus deputabant, illis dissimulantibus gloriae causa Sic enim erant, sicut nunc Novatiani et Donatiani, qui baptismum sibi vindicant, a nostris baptizatos reprobantes: et baptizati ab his gloriantur in personis eorum.
PL 17, 187B彼が神に感謝するのは、彼らのうちの多くの者に洗礼を授けなかったからである。この件で誤りが始まっていたので、彼の名から誤りが多くの者に生じ、そのことで、救い主への侮辱となるように洗礼の恩寵を人間たちに帰していた、洗礼を授ける者も授けられる者も、責められねばならなくなるからである。洗礼を授ける者たちは栄光のためにそれを見過ごしていた〔底本は gloriae causa の後に区切りが無く、Sic enim と続く。ここで文を切り、前の文の構文は上のように解した〕。実に彼らは、今のノウァティアヌス派とドナトゥス派のようであった。彼らは洗礼を自分たちのものと主張して、我々の側で洗礼を受けた者たちを退け、彼らから洗礼を受けた者たちは、彼らという人物たちを誇る。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.45
Denique Christi nomine abdicato Novatianos et Donatianos vocari se gloriantur. Crispus ergo et Caius Corinthii sunt, quos ad testimonium nominat; quia sic baptizati sunt ab Apostolo, ut nullam illi gloriam ex hac causa dandam assererent.
PL 17, 187C実に、彼らはキリストの名を捨てて、ノウァティアヌス派、ドナトゥス派と呼ばれることを誇る。それゆえ、彼が証人として名を挙げるクリスポとガイオは、コリントの人々である。彼らは使徒から洗礼を受けたが、この件を理由に彼に栄光を帰すべきだとは少しも主張しなかったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.46
Stephanae autem domus primitiae sunt Achaiae, sicut in postrema parte epistolae significat, quibus testimonium dat, quo in ministerium sanctis se constituerant.
PL 17, 187Cステファナの家はアカイアの初穂である。手紙の終わりの部分で示しているとおりである。彼はその者たちについて、聖なる者たちへの奉仕に身を献げたと証言している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.47
(Vers. 17.) Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Quoniam majus est evangelizare, quam baptizare; ideo non se missum baptizare dicit, sed evangelizare: quia in episcopo omnium ordinationum dignitas est; caput est enim caeterorum membrorum.
PL 17, 187C(第17節)「キリストが私を遣わしたのは、洗礼を授けるためではなく、福音を告げるためだからである」。福音を告げることは洗礼を授けることよりも大きいので、彼は、自分が遣わされたのは洗礼を授けるためではなく福音を告げるためだと言う。すべての叙階の尊厳は司教にあるからである。司教はほかの肢体の頭だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.48
Per quod etiam illos humiliat, quibus illi multum dabant, propterea quod ab illis fuerant baptizati (Act. X, 48) ; ut ex eo scirent non magnum esse baptizare, quia non omnis qui baptizat, idoneus est et evangelizare.
PL 17, 187Dこれによって彼は、洗礼を受けたゆえに彼らが多くを帰していた者たちをも低くしている(使徒言行録10:48)。それは、洗礼を授けることは大したことではないと、そのことから知らせるためである。洗礼を授ける者がみな福音を告げるにも適しているわけではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.49
Verba enim solemnia sunt, quae dicuntur in baptismate. Denique apostolus Petrus credentem Cornelium cum suis jussit baptizari, nec dignatus est, ministris astantibus, hoc opus facere; si enim defuissent, ipse hoc egisset, necessitate compulsus.
PL 17, 187D洗礼で唱えられる言葉は定式の言葉だからである。実に、使徒ペトロは、信じたコルネリウスを、その家の者たちとともに洗礼を受けさせるよう命じ、奉仕者たちが傍らにいたので、自らこの務めを行うことを良しとしなかった。もし彼らがいなかったなら、必要に迫られて自分でこれを行っただろう。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.50
Quanto ergo melior his sit, quos illi venerabantur, ostendit: et non tamen hoc nomini suo decerni permisit, sciens periculosum esse gloriam Dei nomini hominis vindicare; est enim quasi idololatria.
PL 17, 188Aこうして彼は、自分が、彼らが崇めていた者たちよりどれほど優れているかを示す。しかし、それでもこの栄光を自分の名に帰することを許さなかった。神の栄光を人間の名に主張するのは危険であると知っていたからである。それは偶像崇拝のようなものだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.51
Non in sapientia Verbi, ut non evacuetur crux Christi. Quia praedicatio christiana non indiget pompa et cultu sermonis, ideoque piscatores homines imperiti electi sunt, qui evangelizarent; ut doctrinae veritas ipsa se commendaret, teste virtute; ne hominum versutia et calliditate humanae sapientiae acceptabilis videretur, non veritate, sicut disciplinae ab hominibus inventae, in quibus non ratio, non virtus, sed verborum quaeritur compositio: ac per hoc gloriam suam quaerit, qui fidem Christi verbis exornare vult.
PL 17, 188A「言葉の知恵によってではなく、キリストの十字架が空しくされないためである」。キリスト教の宣教は、見せびらかしと言葉の飾りを必要としない。それゆえ、福音を告げる者として、漁師たち、学のない人々が選ばれた。教えの真理が、力を証人として、自ら自分を推薦するためである。人間の狡猾さと、人間の知恵の巧妙さによって、真理によってではなく受け入れられやすく見える教えとならないためである。人間が考え出した学問がそうであって、そこでは道理でも力でもなく、言葉の組み立てが求められる。したがって、キリストへの信仰を言葉で飾ろうとする者は、自分の栄光を求めているのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.52
Obscurat enim illam splendore verborum, ut non illa, sed ipse laudetur; sicut et pseudoapostoli, ne stulti viderentur prudentibus mundi, in sapientia hominum Christum praedicabant duplici genere; ut eloquentiae studerent, et ea quae mundus in nobis stulta judicat, evitarent: ut neque incarnatum Dei Filium, et de Virgine natum docerent, neque carnis futuram resurrectionem; quia mundi istud sapientia et ratio stultum judicat: ac per hoc Apostolus non se in sapientia hominum dicit Christum praedicare; ne evacuetur, inquit, crux Christi; quia qui in sapientia hominis Christum annuntiat, negat veritatem praedicationis, sicut supra memoravi.
PL 17, 188B言葉の輝きによって信仰を暗くし、信仰が称賛されずに自分が称賛されるようにするからである。偽使徒たちもそうであった。世の賢い者たちに愚かと見られないように、人間の知恵によって、二重の仕方でキリストを宣べ伝えた。すなわち、雄弁に励み、世が我々のうちで愚かと判断することを避けた。受肉した神の子がおとめから生まれたことも、将来の肉の復活も教えなかった。世の知恵と道理がそれを愚かと判断するからである。そのため使徒は、自分が人間の知恵によってキリストを宣べ伝えているとは言わない。彼は「キリストの十字架が空しくされないために」と言う。人間の知恵によってキリストを告げ知らせる者は、宣教の真理を否定するからである。先に述べたとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.53
(Vers. 18.) Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est. Manifestum est, quia quibus crux Christi stultitia est, in perditione sunt, inferni enim morte non sunt erepti.
PL 17, 188C(第18節)「十字架の言葉は、滅びる者たちにとってはたしかに愚かさである」。キリストの十字架が愚かさである者たちは、滅びのうちにあることは明らかである。実に彼らは冥界の死から救い出されていないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.54
(Vers. 19.) His autem qui salvi fiunt, virtus Dei est. Non est obscurum quia iis, qui credunt, Dei virtus est; credunt enim non infirmitatem esse crucem Christi, sed virtutem, intelligentes mortem victam esse in cruce: cujus signum qui habent, salvi sunt; quia ab illa teneri non possunt.
PL 17, 188C(第19節)「しかし救われる者たちには、神の力である」〔節の数は刷りのまま。この句は第18節の後半に当たる〕。信じる者たちにとって神の力であることは明白である。彼らは、キリストの十字架が弱さではなく力であると信じ、死が十字架において打ち負かされたと悟っているからである。そのしるしを持つ者は救われている。死に捕らえられることがありえないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.55
Scriptum est enim, in Esaia: Perdam sapientiam sapientium et intellectum prudentium reprobabo (Esai. XXIX, 14) .
PL 17, 188C「イザヤに書かれているからである。『私は賢い者たちの知恵を滅ぼし、思慮深い者たちの理解を退ける』」(イザヤ29:14)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.56
Perdit sapientiam sapientium, dum quae illa negat posse fieri, facit: et reprobat intellectum prudentium, quando Deum, quem incuriosum dicunt, aggressum probat ea quae stulta putant, ut Dei Filius incarnatus de Virgine crucifigeretur pro humana salute; quod factum vere testatur virtute, non verbis.
PL 17, 188C彼は賢い者たちの知恵を滅ぼす。その知恵が起こりえないと否定することを行うからである。また思慮深い者たちの理解を退ける。彼らが無頓着と言う神が、彼らが愚かと考えることに手を着けたことを証明するときである。すなわち、おとめから受肉した神の子が人間の救いのために十字架につけられたことであり、これが実際に起こったことを、言葉ではなく力が証しする。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.57
(Vers. 20.) Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? His dictis tam in Judaeos quam in gentiles invehitur; quia et Judaeorum scribae et Legis doctores Deum Filium habere stultum putant credi. Simili modo et gentes istud risui deputant.
PL 17, 188D(第20節)「賢者はどこにいるのか。律法学者はどこにいるのか。この世の探求者はどこにいるのか」。これを述べて、彼はユダヤ人にも異邦人にも攻撃を向ける。ユダヤ人の律法学者たちも律法の教師たちも、神が子を持つと信じられることを愚かだと考えているからである。同様に、異邦人たちもそれを嘲笑の的とする。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.58
Sed Judaei, quia hoc non tam aperte in Lege significatum est, diffidunt: gentiles vero, quia mundi ratio non istud recipit; nihil enim dicit posse fieri sine commixtione, et stultum judicant.
PL 17, 189Aだが、ユダヤ人たちは、これが律法の中でそれほど明らかに示されていないので、信じない。異邦人たちは、世の道理がこれを受け入れないので、そうする。世の道理は、交合なしには何も起こりえないと言うので、彼らは愚かだと判断するのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.59
Conquisitor tamen saeculi hic est, qui constellationibus agi mundum, et duodecim signis ortus et occasus fieri decernit calculis, nihil omnino sine horum motu putans posse fieri.
PL 17, 189Aだが、この世の探求者とはこういう者である。星の配置によって世界が動かされ、十二宮によって、星の昇りと沈み〔ortus et occasus。人の誕生と死とも取れる〕が計算によって起こると定め、これらの動きなしには何も起こりえないと考える者である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.60
Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Stulta est facta sapientia hujus mundi; putans enim se sapere, inventa est imprudens. Quod enim impossibile judicabat possibile declaratum est, Deum incuriosum existimans.
PL 17, 189A「神はこの世の知恵を愚かにしたではないか」。この世の知恵は愚かにされた。自分が賢いと思いつつ、無分別と見いだされたからである。不可能と判断していたことが可能であると明らかにされたのである。神を無頓着と考えていたのに。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.61
Est aliquid hac asseveratione stultius, ut fecisse dicatur mundum, et curam ejus non agere? Ut quid fecit, si non ad illum pertinet, quod fecit?
PL 17, 189A世界を造ったと言われながら、その世話をしないというこの主張より愚かなことがあろうか。造ったものが自分に関わりないのなら、何のために造ったのか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.62
Sed quia vident quosdam feliciter mundo frui, quosdam deprimi, et bene agentes despici, malevolos gloriari; idcirco incuriosum Deum esse crediderunt.
PL 17, 189Aだが、ある者たちが幸せに世界を享受し、ある者たちが押さえつけられ、善を行う者たちが軽んじられ、悪意ある者たちが誇るのを見るので、それゆえ神は無頓着だと信じたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.63
Qui incuriosum Deum dicit, non negat malevolum aut injustum; aut enim judicaturus est mundum, et injustus est, dissimulans de bonis, et patiens fieri mala.
PL 17, 189B神を無頓着と言う者は、神が悪意ある者あるいは不義な者であることを否定していない。というのは、神は世界を裁くことになっているか、さもなければ、善い者たちには目をつぶり、悪いことが起こるのを耐えているのだから、不義であるかだからである〔底本は aut enim judicaturus est mundum, et injustus est とあり、対になる二つめの aut が et になっている。本文が崩れているらしく、aut … aut の意に取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.64
Si igitur animadvertant seposito odio divinae legis, possunt videre causam istam a nobis terminari, qui Dei judicium exspectamus, in quo vi depressi exaltabuntur, et violenti humiliabuntur; quia non est personarum acceptio apud Deum (Rom. II, 11) .
PL 17, 189Bそれゆえ、神の法への憎しみを脇に置いて注意するなら、この問題が、神の裁きを待つ我々によって決着させられることが見えるはずである。その裁きにおいて、暴力で押さえつけられた者たちは高められ、暴力的な者たちは低くされる。神のもとには人を偏り見ることがないからである(ローマ2:11)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.65
(Vers. 21.) Nam quoniam in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
PL 17, 189B(第21節)「実に、神の知恵において世が知恵によって神を知らなかったので、神は宣教の愚かさによって、信じる者たちを救うことを良しとした」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.66
Non cognovit mundus, id est, homines, Deum in sapientia ejus; quia unicam majestatem ejus figmentis dederunt vel elementis, dissimulantes de eo, per sapientiam carnis putantes haec debere coli, quae videntur.
PL 17, 189B世、すなわち人間たちは、神をその知恵において知らなかった。彼らは神のただ一つの威光を、作り物や諸元素に与え、神については目をつぶり、肉の知恵によって、見えるものこそ崇められるべきだと考えたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.67
Propterea placuit Deo praedicationem ordinare, quae illis stultitia videretur; ut credentes quae illi diffidunt, salvi fierent, illis damnatis. Vicissitudo ergo haec est, per quam Dei consilio falsum a vero damnatur.
PL 17, 189Cそれゆえ神は、彼らにとって愚かさと見える宣教を定めることを良しとした。彼らが信じない事柄を信じる者たちが救われ、彼らが罪に定められるためである。こうして、神の計らいによって偽りが真実によって罪に定められる、この逆転が起こる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.68
(Vers. 22.) Quoniam Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt. Judaei signa petunt; quia non diffidunt potuisse fieri, sed an factum sit, quaerunt; scientes virgam Aaron aridam germinasse, et fructum tulisse (Num. XVII, 8) : et Jonam a ceto glutitum, in ventre ejus tribus diebus et tribus noctibus fuisse, et vivum ejectum esse (Jonae II, 1) .
PL 17, 189C(第22節)「ユダヤ人はしるしを求め、ギリシア人は知恵を探し求めるからである」。ユダヤ人はしるしを求める。起こりえたことを疑うのではなく、実際に起こったのかどうかを問うているのである。彼らは、アロンの枯れた杖が芽を出し、実を結んだこと(民数記17:8)、またヨナが大魚に呑まれ、その腹の中に三日三晩いて、生きたまま吐き出されたこと(ヨナ2:1)を知っているのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.69
Illud tamen praecipue quaerunt, ut aliquid tale videant, quale est illud, quod vidit Moyses, Deum, in igne; unde dicunt: Nos scimus quod Moysi locutus est Deus (Joan. IX, 29) ; cum majus sit, mortuum Lazarum fetidum quarto die vivum de monumento exisse (Joan. XI, 44) .
PL 17, 189Dだが彼らがとりわけ求めるのは、モーセが火の中に見たもの、すなわち神のような何かを見ることである。それゆえ彼らは言う。「我々は、神がモーセに語ったことを知っている」(ヨハネ9:29)。しかし、死んで臭くなった四日目のラザロが、生きて墓から出てきたことのほうが、より大きいのに(ヨハネ11:44)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.70
Graeci vero sapientiam quaerunt; quia nolunt audire, praeterquam quae mundi ratione possibilia sunt.
PL 17, 189Dギリシア人は知恵を探し求める。世の道理で可能なこと以外は聞こうとしないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.71
(Vers. 23.) Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.
PL 17, 189D(第23節)「しかし我々は、十字架につけられたキリストを宣べ伝える。ユダヤ人にはたしかにつまずきであり、異邦人には愚かさである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.72
Scandalum est Judaeis, dum audiunt Christum Filium Dei se profitentem, et sabbatum evacuantem: Gentibus autem stultitia; quia ea audiunt praedicari, quae dum rationi mundanae non congruunt, insensata videntur, ut partus Virginis, et resurrectio mortuorum.
PL 17, 190Aユダヤ人にとってつまずきであるのは、キリストが自分を神の子と宣言し、安息日を無効にしていると聞くからである。「異邦人には愚かさ」であるのは、世の道理に合わないがゆえに無分別に見えることが宣べ伝えられるのを聞くからである。おとめの出産や、死者の復活がそうである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.73
(Vers. 25.) Ipsis vero vocatis Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam.
PL 17, 190A(第25節)「しかし、召された者たち自身には、ユダヤ人にもギリシア人にも、キリストは神の力、神の知恵である」〔節の数は刷りのまま。この句は第24節に当たる〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.74
Suadente virtute, quae potior verbis est, credentes in Christum intelligunt, Judaei primum qui signum quaerebant, Christum Dei esse virtutem; et Graeci similiter vident Christum Dei esse sapientiam: illam autem mundanam, quam prius putabant prudentiam, maximam esse stultitiam.
PL 17, 190A言葉にまさる力が説得するので、キリストを信じる者たちは悟る。まず、しるしを求めていたユダヤ人たちは、キリストが神の力であることを悟り、ギリシア人たちも同様に、キリストが神の知恵であることを見る。そして、以前は思慮と考えていたあの世の知恵が、最大の愚かさであることを〔悟る〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.75
Virtus ergo Dei est; quia per ipsum omnia fecit Pater Deus: sapientia autem idcirco, quia per ipsum cognitus est Deus.
PL 17, 190Bそれゆえ彼は神の力である。父なる神が彼によってすべてを造ったからである。また知恵であるのは、神が彼によって知られるようになったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.76
Nec enim posset cognosci Deus, nisi per eum qui esset de eo; quia Nemo novit neque vidit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27) .
PL 17, 190B神は、神から出た者によらなければ知られえなかったであろう。「子と、子が示そうと望む者のほかは、誰も父を知らず、見たこともない」からである(マタイ11:27)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.77
Quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Stultum Dei, inquit, non quia vere stultum est, sed quia ab hominibus, dum rationi mundanae non convenit, stultum putatur, cum sit ratio spiritalis: ac per hoc sapientius dignoscitur esse hominibus; quia spiritalia plus sapiunt quam carnalia.
PL 17, 190B「神の愚かなことは、人間たちよりも賢いからである」。彼は「神の愚かなこと」と言う。それは実際に愚かだからではなく、世の道理に合わないので人間たちから愚かと考えられるが、霊的な道理だからである。それゆえ、人間たちよりも賢いと見分けられる。霊的なものは肉的なものよりも知恵があるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.78
Non enim spiritalia per carnalia sunt, sed carnalia constant per spiritalia; ideoque subjecta sunt carnalia spiritalibus.
PL 17, 190B霊的なものは肉的なものによって存在するのではなく、肉的なものが霊的なものによって成り立つからである。それゆえ肉的なものは霊的なものに服している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.79
Et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Sine dubio coelestia vincunt terrena. Quamobrem infirmum Dei non est infirmum; quia infirmitas Christi magna victoria est.
PL 17, 190B「また神の弱いことは、人間たちよりも強い」。疑いなく天のものは地のものに勝つ。それゆえ神の弱さは弱さではない。キリストの弱さは大いなる勝利だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.80
Vicit enim, cum victus videretur, sicut ait in psalmo quinquagesimo: Et vincas cum judicaris (Psal. L, 6) . Victor enim existit, qui injuste occiditur, reum constituens a quo occiditur.
PL 17, 190Cキリストは、敗れたように見えたときに勝ったのである。第五十詩篇に言うとおりである。「汝が裁かれるとき、汝は勝つ」(詩篇50:6)。不当に殺される者は、自分を殺す者を有罪とすることで、勝者として現れるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.81
(Vers. 26.) Intuemini enim, fratres, vocationem vestram; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles.
PL 17, 190C(第26節)「兄弟たちよ、汝らの召しを見つめよ。肉による賢い者は多くなく、権力ある者は多くなく、身分の高い者は多くないからである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.82
Manifestum est quia pauci sint, qui mundi rationibus inflati magis quam eruditi sunt, hoc est, qui stellarum motus inspiciunt et discernunt. Ipsos autem dicit et fortes secundum carnem, quos et prudentes.
PL 17, 190C世の道理によって、学ぶよりもむしろ思い上がっている者、すなわち星の動きを観察して判別する者は、少ないことが明らかである。その者たちを、彼は肉による強い者とも言い、思慮ある者とも言っている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.83
Et ideo fortes, quia passionem crucis Christi infirmam asserunt; iniquitas enim fortis, et vincere sibi videtur ad tempus. Ipsi etiam nobiles, per quos superstitionis suae originem antiquitatis assignant, nos novellos dicentes. Non ergo hanc asseverationem elegit Deus, quae in paucis est.
PL 17, 190Cまた強いというのは、キリストの十字架の受難を弱いと主張するからである。不法は強く、しばらくのあいだ勝つように自分には見えるからである。彼らは身分の高い者でもある。その者たちを引き合いに、自分たちの迷信の起源を古さに帰し、我々を新参者と言う。それゆえ神は、少数の者にあるこの主張を選ばなかった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.84
(Vers. 27.) Sed stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes. Stulta mundi sunt Virginem peperisse, et Dei Filium crucifixum: credi enim stultum hoc putat: ideo Deus ut hunc confundat, hos elegit, qui hoc credunt, quod hic stultum judicat.
PL 17, 190D(第27節)「しかし神は、賢い者たちを辱めるために、この世の愚かなものを選んだ」。この世の愚かなものとは、おとめが産んだこと、神の子が十字架につけられたことである。この者〔賢い者〕は、これが信じられることを愚かと考える。それゆえ神は、この者を辱めるために、この者が愚かと判断することを信じる者たちを選んだ。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.85
Confunduntur enim sapientes, dum quae pauci negant, multos vident fateri; non est enim ambiguum multorum sententias paucorum anteponi sententiis.
PL 17, 191A賢い者たちが辱められるのは、少数の者が否定することを、多くの者が告白するのを見るときである。多数の者の見解が少数の者の見解に優先されることには疑いがないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.86
Et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Idem sensus est; quia quod pauci infirmum putant, hi qui se prudentes existimant in saeculo, diffidentes de spe, a multis virtus asseritur; quia plures credunt, quam non credunt, ad illorum ruborem.
PL 17, 191A「また神は、強いものを辱めるために、この世の弱いものを選んだ」。同じ意味である。少数の者、世にあって自分を思慮ある者と思い、望みを信じない者たちが弱いと考えるものが、多くの者によって力と主張される。信じる者のほうが信じない者より多く、それが彼らの恥となるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.87
Vident etenim infirma Christi nominata, daemoniis imperare, prodigia facere: infirma autem sunt mundo injuriae, et passio Salvatoris nescienti haec ad virtutem proficere; quia ideo ista pati se permisit, ut vinceret mortem.
PL 17, 191A実に彼らは、キリストの弱さと呼ばれるものが名として呼ばれて、悪霊たちに命じ、不思議を行うのを見る。世にとっては、侮辱と救い主の受難が弱さである。それが力へ進むことを世は知らない。キリストがこれらを受けることを自らに許したのは、死に勝つためだったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.88
Injuste enim pati, et posse resistere et nolle, gloria est patientis, et damnatio occidentis.
PL 17, 191A不当に苦しめられ、抵抗できるのにそうしようとしないことは、苦しむ者の栄光であり、殺す者の断罪だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.89
(Vers. 28.) Et ignobilia hujus mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret.
PL 17, 191A(第28節)「また神は、この世の身分の低いものと卑しいもの、そして存在しないものを選んだ。存在するものを無にするためである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.90
Ignobilia ergo et contemptibilia elegit: non quia vere ignobilia et contemptibilia sunt, sed sic judicantur a mundo; quia spernunt rationes mundanas, credendo in Christum, ut ea quae sunt vere ignobilia et contemptibilia destrueret; quia ipsi magis judicandi et condemnandi sunt, qui judicant.
PL 17, 191Bそれゆえ、身分の低いものと卑しいものを選んだ。それらが実際に身分が低く卑しいからではなく、世からそう判断されるからである。彼らはキリストを信じて世の道理を軽んじる。それは、実際に身分が低く卑しいものを無にするためである。判断する者たち自身のほうが、むしろ裁かれ、罪に定められるべきだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.91
Asseverationem enim illorum error invenit, nec fuit ab initio: nostra autem disciplina ab initio est. Destruitur ergo, dum sine testimonio nudis verbis asseritur: nostra vero non verbis solis, sed et teste virtute probatur.
PL 17, 191B彼らの主張は誤りが考え出したものであり、初めからあったのではない。だが我々の教えは初めからある。それゆえ彼らの主張は、証しなしにただの言葉で主張されるかぎり、無にされる。我々の教えは、言葉だけでなく、力が証しして証明される。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.92
(Vers. 29.) Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Id est, ut sapientia carnis erubescat in errore suo, judice Deo; sensus enim carnis est diffidere Dei potentia virginem peperisse, etc., quia hoc mundi ratio, qui carnis cognatus est, non recipit.
PL 17, 191B(第29節)「すべての肉が彼の前で誇ることのないためである」。すなわち、肉の知恵が、神を裁き手として自分の誤りを恥じるためである。神の力によっておとめが産んだことなどを信じないのは、肉の思いだからである。肉と同族である世の道理が、これを受け入れないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.93
(Vers. 30.) Ex ipso enim vos estis in Christo Jesu. Ex ipso, id est, ex Deo, qui est omnipotens, esse nos in fide Christi; Dei enim propositum est, ut veritatem ejus et misericordiam per Christum disceremus.
PL 17, 191C(第30節)「汝らがキリスト・イエスにあるのは、実に彼から出たことである」。「彼から」、すなわち全能である神から、我々がキリストへの信仰のうちにあるのである。我々がキリストを通して、神の真理と慈しみを学ぶことは、神の計画だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.94
Veritas est mysterium Trinitatis: misericordia vero; quia cum essemus captivi, redemit nos.
PL 17, 191C真理とは三位一体の奥義であり、慈しみとは、我々が捕らわれの身であったとき、神が我々を贖ったことである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.95
(Vers. 31.) Qui factus est sapientiae nobis a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio.
PL 17, 191C(第31節)「彼は神から我々にとって、知恵となり、また正義、また聖とされること、また贖いとなった」〔底本は sapientiae。ミーニュの脚注 c はコルビー写本がこの句を Qui factus est sapientia と引くことを示し、これに従って sapientia と読む〕〔節の数は刷りのまま。この句は第30節の続きに当たる〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.96
Ad confirmationem credentium, Christum Dei voluntate dicit egisse, quae gessit; ut sciamus vere nos sapientiam didicisse, et sanctificatos esse, et justificatos, et redemptos a Deo per Christum; nemo enim redimit, nisi quod suum fuerat.
PL 17, 191C信じる者たちを確かにするために、彼は、キリストが行ったことを神の意志によって行ったと言う。それは、我々が真に知恵を学び、キリストを通して神によって聖とされ、義とされ、贖われたことを知るためである。実に、自分のものであったもの以外は、誰も贖わないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.97
Sive ergo quod redempti sumus, sive quod sanctificati, id est, ab opere carnis et idolorum immunditia purgati, sive quod justificati (justum est enim Creatorem colere, caeteris spretis), sive quod sapientes per id quod mundanos didicimus imperitos, totum hoc Dei beneficium est per Christum.
PL 17, 191Dそれゆえ、我々が贖われたことも、聖とされたこと、すなわち肉の業と偶像の汚れから清められたことも、義とされたこと(創造主を崇め、ほかのものを軽んじるのは正しいからである)も、世の者たちが無知であると学んだことによって賢くなったことも、すべてキリストを通して与えられた神の恩恵である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.98
Redemptio tamen nostra haec est; obtulit enim se Christus diabolo cupienti, ut peccati in se contradictionem auferret, et sic captivos ejus erueret.
PL 17, 192Aだが、我々の贖いとはこうである。キリストは、欲する悪魔に自分を差し出した。自分において罪の異議〔contradictio〕を取り去り、そうして悪魔に捕らわれた者たちを救い出すためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.99
Ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Hoc scriptum est in Hieremia propheta (Jerem. IX, 24) .
PL 17, 192A「それは、書かれているとおり、『誇る者は、主において誇れ』となるためである」。これは預言者エレミヤに書かれている(エレミヤ9:24)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.100
Dignum est quod ait propheta, ut in Deo gloriemur; quia non poterit confundi, qui gloriatur in Domino; opera enim ejus, et magnificentia in rebus gestis apparent.
PL 17, 192A我々が神において誇るべきだという預言者の言葉はふさわしい。主において誇る者は辱められえないからである。主の業と壮大さは、なされたことのうちに現れているからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 1.101
Ideoque confundantur, inquit, in idolis suis, qui non pluunt, nec fecerunt coelum et terram: simili modo et qui in hominibus gloriantur, quos sciunt utique nullius esse virtutis; quare et ait Scriptura: Vana spes est in homine (Jerem. XVII, 5) .
PL 17, 192Aそれゆえ彼は言う。「自分たちの偶像において辱められよ。それらは雨を降らせず、天と地を造ったのでもない」。同じように、人間たちにおいて誇る者たちも辱められる。その人間たちがまったく力を持たないことを、彼らは知っているのだから。それゆえ聖書も言う。「人間に置く望みは空しい」(エレミヤ17:5)。