Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.1
(Vers. 1, 2.) Notum autem vobis facio, fratres, quia Evangelium quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvi efficiemini, quod et sermone annuntiavi vobis, debetis tenere; nisi forte sine causa credidistis.
PL 17, 260C(第1・2節)「兄弟たちよ、私は汝らに知らせる。私が汝らに宣べ伝えた福音、汝らが受け入れ、その中に立っており、それによって救われるようになる福音、また私が言葉で汝らに告げ知らせた福音を、汝らは保たねばならない。もし汝らがいたずらに信じたのでなければ」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.2
Ostendit illis quia si in hac causa quae subjecta est, a traditione ejus seducti sunt, perdiderunt quod crediderunt; omnis enim spes credentium in hoc sensu est; quia mortui resurgent.
PL 17, 260C彼は彼らに示す。下に続くこの問題において、もし彼の伝承から惑わされたなら、信じたものを失ったのだということである。信じる者たちのすべての望みは、この思い、すなわち死者は復活するという思いにかかっているからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.3
Quod autem dicit: In quo et statis, his dicit, qui firmi erant in fide traditionis hujus; promiscuis enim loquitur, ut et ii qui in fide sunt, gaudeant: et qui nutant, corripi se doleant, et corrigantur.
PL 17, 260C彼が「その中に汝らは立っている」と言うのは、この伝承の信仰において堅固であった者たちに言っているのである。彼は入り混じった人々に語っており、信仰にある者は喜び、揺らぐ者は叱責されたことを悲しんで正されるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.4
(Vers. 3.) Tradidi enim vobis in primis, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas. Scripturas Testamenti veteris memorat quae futuram passionem Domini cecinerunt.
PL 17, 260C(第3節)「実に私は、まず第一に汝らに伝えた。キリストは聖書に従って、我々の罪のために死んだ」。「聖書」とは、主の将来の受難を預言した旧約の書を言っている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.5
Dicit enim Esaias propheta: Ut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7) . Et inter caetera: Quoniam tolletur a terra vita ejus, ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem (Ibid., 8) : haec in Christo reperta noscuntur.
PL 17, 260D実に預言者イザヤは言う。「屠られる羊のように引かれて行った」(イザヤ53:7)。また他の言葉の中で言う。「その生命は地から取り去られ、私の民の不法のゆえに死へと引かれて行った」(イザヤ53:8)。これらがキリストに見いだされることは知られている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.6
Sed quia praeteriti temporis significatio videtur, non est adversum; quia apud Deum, qui omnium praescius est, nihil futurum est; ideo sic dicit quod futurum est nobis, quasi factum sit.
PL 17, 260Dただし、過去の時の表示と見えるが、それは差し支えない。すべてを予知する神のもとでは、未来のものは何もないからである。それゆえ彼は、我々にとって未来のことを、すでに成ったかのように言っている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.7
Nam in Apocalypsi Joannis apostoli dicitur: Agnus qui occisus est a constitutione mundi (Apoc. XIII, 8) . Quia enim aliter non fiet, quam scit Deus, factum dicitur; nobis enim fit, non Deo, quia apud Deum nihil est, quod futurum dicatur.
PL 17, 261A実に使徒ヨハネの黙示録には言われている。「世の創設から屠られた子羊」(黙示録13:8)。神が知るとおりにしか成らないのだから、成ったと言われるのである。それは我々にとって成るのであって、神にとってではない。神のもとには、未来と言われるものは何もないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.8
Et in Psalmo ait: Dominus regnavit a ligno (Psal. XCV, 10) . Et Moyses de cruce ejus ita significavit, dicens: Tunc videbitis vitam vestram pendentem ante oculos vestros, et non credetis (Deut. XXVIII, 66) .
PL 17, 261Aまた詩篇で言う。「主は木から支配した」(詩篇95:10)。またモーセは、その十字架についてこのように示した。「そのとき汝らは、汝らの生命が汝らの目の前に懸かっているのを見るが、信じないであろう」(申命記28:66)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.9
Idcirco enim in eadem causa et futuri temporis aliquando significantia ponitur; ne a perversis non de Christo dictum defenderetur, si totum quasi praeteritum significaret.
PL 17, 261Aそれゆえ、同じ事柄の中に、ときに未来の時の表示が置かれるのである。すべてを過去のことのように示すと、曲がった者たちによって、キリストについて言われたものではないと主張されかねないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.10
(Vers. 4.) Et quia sepultus est. Nulli dubium mortuum sepultum esse, sicut dicit Esaias propheta: Et dabo malos pro sepultura ejus (Esai. LIII, 9) .
PL 17, 261A(第4節)「そして葬られたこと」。死んだ者が葬られたことは、誰にも疑いがない。預言者イザヤが「私は悪しき者たちを、彼の葬りのために与える」(イザヤ53:9)と言うとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.11
Et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas. Omnia in fide clausa sunt; ideo sub persona populi resurrectio Domini tertia die futura descripta est.
PL 17, 261B「そして聖書に従って三日目に復活したこと」。すべては信仰のうちに閉ざされている。それゆえ、主の三日目の復活は、民の立場で、将来のこととして記された。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.12
Dicit enim Osee propheta: Post biduum sanos faciet nos, et in tertio die resurgemus, et vivemus in conspectu ejus (Ose. VI, 3) . In Christo enim omnes resurrexisse, sicut in Adam omnes mortuos esse, nemo fidelium denegat.
PL 17, 261B実に預言者ホセアは言う。「二日の後、彼は我々を癒やし、三日目に我々は復活し、彼の前で生きるであろう」(ホセア6:3)。キリストにおいて皆が復活したことは、アダムにおいて皆が死んだことと同じく、信者の誰も否定しない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.13
Simili modo in psalmo sub persona hominis etiam de Christo significat, dicens: Omnia subjecisti sub pedibus ejus: gloria et honore coronasti eum (Psal. VIII, 8) .
PL 17, 261B同じく詩篇では、人の立場のもとにキリストについても示して言う。「汝はすべてを彼の足の下に服させた。栄光と誉れで彼に冠を授けた」(詩篇8:8)〔引かれた句は詩篇8:6–7にある〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.14
(Vers. 5.) Et quia visus est Cephae: id est, Petro. Hoc etiam Cleophae et socio suo dixerunt discipuli, ut in Evangelio κατὰ Λουκᾶν, quod apparuit soli Petro. Postea illis undecim (Luc. XXIV, 34) . Et hoc in Evangelio continetur.
PL 17, 261B(第5節)「そしてケファに現れたこと」、すなわちペトロにである。このことは弟子たちもクレオパとその仲間に言った。ルカによる〔ギリシア語〕福音書にあるとおり、〔主が〕ペトロ一人に現れたということである。「その後、あの十一人に」(ルカ24:34)〔「その後、あの十一人に」は見出し語の続きと取った。刷られた引照は、その前の、ペトロ一人に現れたという句にかかるらしい〕。これも福音書に含まれている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.15
(Vers. 6.) Deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul. Hoc sua fide loquitur. Ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. De his quibus post resurrectionem apparuit Dominus, tunc multos dicit fuisse in corpore.
PL 17, 261C(第6節)「それから、五百人以上の兄弟たちに一度に現れた」。これを彼は自分の信用にかけて語っている。「その中の多くは今に至るまで生きており、ある者たちは眠った」。主が復活の後に現れた人々のうち、そのとき多くの者が体のうちにあった〔存命であった〕と彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.16
(Vers. 7.) Deinde apparuit Jacobo. Singulariter Jacobo apparuit, sicut et Petro: quod ideo puto factum, ut multifaria apparentia fidem resurrectionis firmaret. Postea apostolis omnibus.
PL 17, 261C(第7節)「それからヤコブに現れた」。ヤコブには、ペトロにと同じく、ひとりだけに現れた。これは、多様な現れが復活の信仰を固めるためになされたのだと私は思う。「その後、すべての使徒たちに」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.17
Iterum omnibus apostolis visus est in monte, ubi constituerat illis Jesus, sicut refert Matthaeus evangelista (Matth. XXVIII, 16) .
PL 17, 261C再び、すべての使徒たちに山の上で現れた。そこはイエスが彼らのために定めておいた場所であり、福音書記者マタイが伝えるとおりである(マタイ28:16)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.18
Ante in Hierusalem post dies octo resurrectionis suae, id est Dominica die, januis clausis, intravit ad discipulos, ut Thomae animus firmaretur, sicut dicit Joannes apostolus (Joan. XX, 26) . In monte enim intelligitur mandata illis dedisse.
PL 17, 261Cそれ以前に、エルサレムで復活の八日後、すなわち主の日に、戸を閉ざしたまま弟子たちのところに入った。トマスの心が確かにされるためであり、使徒ヨハネが言うとおりである(ヨハネ20:26)。山では、彼らに命令を与えたのだと理解される。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.19
(Vers. 8) Novissime autem omnium quasi abortivo visus est et mihi Apparuit illi primum in coelo, post oranti in templo (Act. IX, 4; XXII, 17) . Abortivum se dixit; quia extra tempus natus in Christo, apostolatum accepit jam Christo in coelos recepto cum carne.
PL 17, 261D(第8節)「しかし最後に、すべての者のあとで、月足らずで生まれた者のように、私にも現れた」〔底本は et mihi の後に句点が無く、次の Apparuit に続けて刷る。ここで見出し語が終わると取った〕。彼には、まず天で現れ、のちに神殿で祈っているときに現れた(使徒言行録9:4;22:17)。自分を月足らずの者と言ったのは、時を外れてキリストにおいて生まれ、キリストがすでに肉とともに天に迎え入れられたあとで、使徒職を受けたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.20
(Vers. 9, 10.) Ego enim sum minimus omnium apostolorum. Humiliat se, et temporis causam sibi ascribit; tempore enim minor est, non dignitate.
PL 17, 261D(第9・10節)「実に私は、すべての使徒たちの中でいちばん小さい者である」。彼はへりくだり、時のゆえにそうなったと自らに帰す。時においては小さいが、位においてはそうではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.21
Sed quia et persecutor fuit, inclinat se, dicens: Qui non sum dignus vocari apostolus; quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id, quod sum. Deo dat gloriam, qui eum elegit; et dignitatem suam non sibi defendit, sed indignum se dicit.
PL 17, 262Aだが、迫害者でもあったので、自らを低くして言う。「使徒と呼ばれるにふさわしくない者である。神の教会を迫害したからである。だが神の恩寵によって、私は今の私である」。彼は自分を選んだ神に栄光を帰し、自分の位を自分のものとして主張せず、ふさわしくない者だと言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.22
Unde vere plus meretur, sciens dixisse Dominum: Qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 10) .
PL 17, 262Aそれゆえ、主が「自らを低くする者は高められる」(ルカ14:10)〔引かれた句はルカ14:11にある〕と言ったことを知っているのだから、彼はまことにいっそう報いを受けるに値する。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.23
Et gratia ejus pauper in me non fuit. Hoc dicit, quia non propter quod persecutus est, minorem gratiam in apostolatu accepit. Sed plus illis omnibus laboravi.
PL 17, 262A「そして彼の恩寵は、私の中で貧しくはなかった」。これは、迫害したからといって、使徒職において小さな恩寵を受けたのではないということである。「むしろ私は、彼ら皆よりも多く働いた」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.24
Addit ad causam, quia non solum minoratus non est, sed et amplius propter constantiam, qua vigebat in Christo, afflictus est: quod non aegre ferens, dignior factus est. Non ego autem, sed gratia Dei mecum.
PL 17, 262A彼は理由を付け加える。小さくされなかったばかりか、キリストにおいて盛んであった堅固さのゆえに、いっそう苦しめられたのである。それを不快に思わなかったことで、彼はいっそうふさわしい者とされた。「しかし、それは私ではなく、私とともにある神の恩寵である」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.25
Ne se extulisse jactanter putaretur, statim se humiliat, cum hoc ipsum non magis sibi, sed Dei gratiae ascribit; ut semper omnem gloriam reportet ad Deum, unde jure exaltandus est.
PL 17, 262B誇らしげに自らを高めたと思われないよう、彼は直ちに自らを低くし、まさにこのことを自分にではなく神の恩寵に帰す。こうして常にすべての栄光を神に持ち帰るのであり、それゆえ当然高められるべき者である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.26
(Vers. 11.) Sive igitur ego, sive illi, sic praedicamus, et ita credidistis. Hoc est, quod supra significavit, quia non inferiorem gratiam in praedicatione accepit, quam caeteri apostoli, sed unam atque eamdem.
PL 17, 262B(第11節)「それゆえ、私であれ彼らであれ、我々はこのように宣べ伝え、汝らはこのように信じた」。これは先に彼が示したことである。宣教において、他の使徒たちより劣った恩寵を受けたのではなく、一つの同じ恩寵を受けたということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.27
Unde magis arguit perfidiam Corinthiorum, quia cum manifestata esset credulitas haec apud omnes Ecclesias, hi ab hac fide et spe desciverant, quam subjecit, dicens:
PL 17, 262Bそれゆえ彼は、コリントの人々の背信をいっそう咎める。この信じることはすべての教会で明らかにされていたのに、彼らはこの信仰と望みから離れてしまったからである。その望みを彼は、次のように言って続けた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.28
(Vers. 12, 13, 14.) Si autem Christus praedicatur, quod ex mortuis resurrexit; quomodo dicunt quidam inter vos, quoniam resurrectio mortuorum non est? Si ergo resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit.
PL 17, 262B(第12・13・14節)「しかし、キリストは死者の中から復活したと宣べ伝えられているのに、なぜ汝らのうちのある者たちは、死者の復活は無いと言うのか。もし死者の復活が無いのなら、キリストも復活しなかった」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.29
Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, vacua est et fides vestra.
PL 17, 262C「だがもしキリストが復活しなかったなら、我々の宣教は空しく、汝らの信仰もまた空である」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.30
Haec a falsis apostolis erant tradita, qui Christum neque natum, neque in carne passum, neque resurrexisse asseverabant: quos et Joannes apostolus denotat, quod Christum in carne venisse negabant.
PL 17, 262Cこれは偽使徒たちによって伝えられたことである。彼らは、キリストは生まれたのでもなく、肉において苦しんだのでもなく、復活したのでもないと断言していた。使徒ヨハネも、キリストが肉において来たことを否定する者として、彼らを指している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.31
Unde dicit: Qui negat Christum in carne venisse, hic est Antichristus: et qui negat Filium, nec Patrem habet (I Joan. IV, 3) .
PL 17, 262Cそれゆえ彼は言う。「キリストが肉において来たことを否定する者、これが反キリストである。子を否定する者は、父も持たない」(一ヨハネ4:3)〔引かれた句は、前半が一ヨハネ4:2–3、後半が一ヨハネ2:23に近い〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.32
Isti ambulabant, et quorumdam fidem, ne imprudentes a mundi sapientibus judicarentur, subvertebant; quia prudentes saeculi stultum judicant, cum audiunt resurrectionem mortuorum.
PL 17, 262Cこの者たちは巡り歩き、世の知恵ある者たちから思慮のない者と裁かれないようにと言って、ある者たちの信仰を覆していた。世の賢い者たちは、死者の復活を聞くと愚かだと裁くからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.33
Quod si, inquit, verum est quia Christus non resurrexit, falsi sumus praedicatores, et fides vestra inanis est. Hoc enim crediderunt, Apostolo praedicante, quia mortui resurgent, et hac spe attracti sunt ad fidem.
PL 17, 262C彼は言う。「もしキリストが復活しなかったというのが真実なら、我々は偽りの宣教者であり、汝らの信仰は空である」。実に彼らは、使徒が宣べ伝えたとき、死者は復活すると信じ、この望みに引かれて信仰に至ったのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.34
Quod utique ad detrimentum illorum proficere asserit, si crediderunt quod futurum non est: et pudoris est, ut aliquis profiteatur hoc se credidisse, quod falsum est.
PL 17, 262D彼は、もし将来起こらないことを信じたのなら、それは必ず彼らの損失となると断言している。偽りであることを信じたと公言するのは、恥ともなる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.35
Et verecundiam ergo illis incutit, et labores illorum dicit infructuosos; si quod a falsis apostolis audierunt, verum est, quia mortui non resurgent: quod nemo utique de se patitur audire; ut videntes hoc contra se esse, reverterentur ad primam fidem.
PL 17, 262Dこうして彼は彼らに恥を覚えさせ、彼らの労苦は実りのないものだと言う。もし彼らが偽使徒たちから聞いたこと、すなわち死者は復活しないということが真実なら、そうなる。そう聞かされることを、誰も自分に対して耐えはしない。これが自分に不利だと見て、最初の信仰に戻るようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.36
(Vers. 15.) Invenimur autem et falsi testes Dei; quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit.
PL 17, 263A(第15節)「しかも我々は神の偽りの証人と見なされることになる。神に逆らって、キリストを起こしていないのに起こしたと証言したことになるからである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.37
Qui asserit quod Christum Deus a mortuis suscitavit, falsus est testis, si non est factum; virtutem tamen Dei praedicat, non utique ut inimicus, qui tam admirabile factum virtuti ejus ascribit.
PL 17, 263A神がキリストを死者の中から起こしたと断言する者は、それが起こらなかったなら偽りの証人である。それでも彼は神の力を宣べ伝えている。これほど驚くべき業を神の力に帰す者は、決して敵としてそうしているのではない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.38
Quod si verum est, quia excitavit Christum a mortuis, quid huic dicendum est, qui et testis contra Deum falsus est, et opus ejus stultitiam asserit?
PL 17, 263Aもしキリストを死者の中から起こしたというのが真実なら、神に逆らう偽りの証人であり、かつ神の業を愚かだと断言するこの者に、何と言うべきか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.39
(Vers. 16, 17.) Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra; adhuc enim estis in peccatis vestris. Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
PL 17, 263A(第16・17節)「実に、もし死者が復活しないなら、キリストも復活しなかった。もしキリストが復活しなかったなら、汝らの信仰は空しい。汝らはなお自分の罪の中にいるからである。したがって、キリストにあって眠った者たちも滅んだことになる」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.40
Terret illos, ut quia nemo sibi male vult, doleat illis hoc coepisse credere, quod contra ipsos est. Quis enim peccata sibi remissa nolit audire?
PL 17, 263B彼は彼らを恐れさせる。誰も自分に悪を望まないのだから、彼らに不利なことを信じ始めたのを悲しむようにということである。実に、自分の罪が赦されたと聞きたくない者がいるだろうか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.41
(Vers. 18.) Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. Addit ad terrorem, quia charorum suorum excessum nolunt aestimare perditionem.
PL 17, 263B(第18節)「したがって、キリストにあって眠った者たちも滅んだ」。彼は恐れを加えて言う。彼らは、愛する者たちの逝去を滅びと考えたくないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.42
Qui enim sub hac spe de saeculo exierunt, sive occidi non timuerunt; quia resurgere exemplo Christi crediderunt, et non est verum, perierunt. Hoc illis dicit, quod amore suorum defunctorum nolunt audire; ut illis amputet, quod prius per errorem volebant audire.
PL 17, 263B実に、この望みのもとに世を去った者たち、あるいは、キリストの手本に倣って復活すると信じたゆえに殺されることを恐れなかった者たちは、それが真実でないなら、滅んだことになる。彼は彼らに、自分の死者たちへの愛ゆえに聞きたくないことを言う。以前には誤りのために聞きたがっていたことを、彼らから断ち切るためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.43
(Vers. 19.) Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
PL 17, 263B(第19節)「もしこの生においてのみ、我々がキリストに望みを置く者であるなら、我々はすべての人々よりも憐れむべき者である」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.44
Manifestum est quia et in hac praesenti vita et in futura speramus in Christo; nec enim hic deserit servos suos Christus, sed dat illis gratiam, et in futuro erunt in gloria aeterna.
PL 17, 263C明らかに、我々はこの現在の生においても、将来の生においても、キリストに望みを置いている。キリストはここでも自分の僕たちを見捨てず、彼らに恩寵を与え、将来には彼らは永遠の栄光のうちにいるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.45
Si autem futurae vitae spes non esset, omnibus hominibus, quod dixit, miserabiliores essemus. Ut quid enim jejunia, vigiliae, exitus, munda vita, justitia, misericordia, mors; si pro his nulla merces erit in futuro? Increduli autem vel hac vita fruuntur.
PL 17, 263Cしかし、もし将来の生への望みが無いなら、彼が言ったとおり、我々はすべての人々よりも憐れむべき者であろう。断食、徹夜、旅立ち〔exitus の意味は定かでない。宣教の旅立ちと取ったが、世を去ることとも読める〕、清い生活、正義、慈しみ、死は、何のためか。これらに対して、将来に報いが無いのなら。信じない者たちは、少なくともこの生を楽しんでいる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.46
(Vers. 20, 21.) Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, initium dormientium; quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
PL 17, 263C(第20・21節)「しかし今や、キリストは死者の中から復活した。眠っている者たちの初めとして。実に、死は人を通して〔来た〕のであり、死者の復活もまた人を通して〔来た〕」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.47
Haec dicens, tangit pseudoprophetas, qui Christum natum negabant, ac per hoc non resurrexisse carnem; quia qui natus non est, nec moritur.
PL 17, 263Cこれを言って彼は、キリストが生まれたことを否定し、それゆえ肉は復活しなかったとした偽預言者たちに触れている。生まれなかった者は、死にもしないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.48
Sic autem probat Christum a mortuis resurrexisse, quia homo fuit, ut dubium non sit hominem a Deo a mortuis excitatum; ut quia peccato hominis mors inventa est, Christi justitia resurrectionem meruerit mortuorum.
PL 17, 263D彼がキリストの死者の中からの復活をこのように証明するのは、彼が人であったからである。人が神によって死者の中から起こされたことは、疑いえない。人の罪によって死が見いだされたのだから、キリストの正義が死者たちの復活に値した、というわけである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.49
(Vers. 22.) Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Hoc dicit, quia sicut Adam peccans mortem invenit, et omnes ex ejus origine tenuit, ut dissolvantur: ita et Christus non peccans, et per hoc vincens mortem (quia qui non peccat, vincit mortem, quia mors ex peccato), omnibus qui sunt ex ejus corpore, acquisivit vitam, id est, resurrectionem.
PL 17, 263D(第22節)「実にアダムにおいて皆が死ぬように、キリストにおいても皆が生かされる」。これは次のことを言っている。アダムは罪を犯して死を見いだし、自分の血筋から出るすべての者を、解体されるように捕らえた。同じくキリストは罪を犯さず、そのゆえに死に打ち勝ち(罪を犯さない者は死に打ち勝つ。死は罪から来るからである)、自分の体から出る者すべてのために、生命、すなわち復活を獲得した。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.50
Quamvis ergo generalem tribuerit resurrectionem, ut sicut in Adam omnes sive justi sive injusti moriuntur; ita et in Christo omnes tam credentes, quam diffidentes resurgant, licet ad poenam increduli; tamen vivificari videntur; quia corpora sua recipient, jam non morituri, sed passuri poenam in eis sine fine: quod credere noluerunt.
PL 17, 264Aそれゆえ、彼が万人の復活を与えたとはいえ、アダムにおいて義人も不義の者もすべて死ぬように、キリストにおいても、信じる者も不信仰の者もすべて復活するのであり、信じない者は刑罰のために復活するにもかかわらず、それでも生かされると見える。自分の体を受け戻すからである。彼らはもはや死ぬのではなく、その体において終わりなく刑罰を受けることになる。信じようとしなかったことのゆえにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.51
(Vers. 23.) Unusquisque autem in suo ordine. Nunc ordinem resurrectionis vult exponere, ne ideo putarent fabulosum esse; quia factum non est adhuc in caeteris: ordines illis exponit et tempora, quando factum sit, et quando futurum est, ut resurgant mortui.
PL 17, 264A(第23節)「しかし各人は、自分の順序において」。ここで彼は復活の順序を説明しようとする。ほかの者たちにはまだ起こっていないからといって、これを作り話だと思わないようにである。彼は彼らに、死者が復活することがいつ起こったか、いつ起こるのかという順序と時を説明する。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.52
Initium Christus. Sicut in Actibus apostolorum testatur scriptum esse in Moyse (Act. XXVI, 23) . Si passibilis Christus, si prior surgens ex mortuis, etc. Prior ergo resurrexit, ut forma fieret credentibus sibi.
PL 17, 264B「初めはキリスト」。彼が使徒言行録で、モーセに書かれていると証言しているとおりである(使徒言行録26:23)。「もしキリストが苦しみを受けうる者であり、死者の中から最初に起き上がる者であるなら、云々」。したがってキリストは先に復活し、自分を信じる者たちの範型となったのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.53
Deinde qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt. Hoc duplici modo intelligendum est; quia et in adventu ejus secundo sancti resurgent, juxta fidem Apocalypsis Joannis (Apoc. XX, 12) , sicut et in primo adventu cum resurrexit, multa corpora sanctorum resurrexerunt (Matth. XXVII, 52) , ad protestationem victae mortis ac spoliatae. Sub una ergo significatione duplicem adventum Domini comprehendit.
PL 17, 264B「次に、キリストに属する者たち、その到来を信じた者たち」。これは二通りに理解すべきである。聖なる者たちは、彼の二度目の到来のときに復活するからである。ヨハネの黙示録の信じるところに従うものである(黙示録20:12)。同じく、最初の到来のとき、彼が復活したときにも、聖なる者たちの多くの体が復活した(マタイ27:52)。これは、征服され、略奪された死の証しのためである。したがって、一つの表示のもとに、彼は主の二つの到来を含めている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.54
(Vers. 24, 25, 26.) Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum destituerit omnem principatum et omnem potestatem, et omnem virtutem, et omnem dominationem.
PL 17, 264C(第24・25・26節)「次に終わりが来る。彼が国を神である父に引き渡し、すべての支配、すべての権威、すべての力、すべての主権を廃したときに」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.55
Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus; omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Novissime autem inimica destruetur mors. Hoc dicit, quia tradito regno finis erit mundi, impleta resurrectione.
PL 17, 264C「実に彼は、すべての敵を自分の足の下に置くまで、支配しなければならない。すべてを彼の足の下に服させたからである。最後に、敵である死が滅ぼされる」。これは、国が引き渡されたとき、復活が成就して、世界の終わりが来るということを言っている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.56
Quod quidam territi asperitate sermonis, dum quasi pie volunt sentire, a proprietate sensus declinant.
PL 17, 264Cこの点で、ある者たちは言葉の厳しさに恐れをなし、いわば敬虔に考えようとして、本来の意味から外れてしまう。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.57
Horrent enim sonum verbi audientes: Cum tradiderit regnum Deo et Patri; putantes traditione hac regni, si juxta sonum verbi intelligatur, vacuum remanere; ut si tradit, jam ipse non habeat: quasi Pater tradens omnia Filio, evacuaverit se.
PL 17, 264C実に彼らは、「彼が国を神である父に引き渡したとき」という言葉の響きを聞いて恐れる。言葉の響きのとおりに理解するなら、この国の引き渡しによって〔子は〕空になって残る、すなわち引き渡したのだから、もはや自分は持たない、と考えるのである。あたかも、父がすべてを子に引き渡して、自分を空にしたかのようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.58
Nam et ipse Dominus ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27) ; et postea: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) . Ecce regnante Filio, regnat et Pater.
PL 17, 264D実に主自身も言う。「すべては私の父から私に引き渡された」(マタイ11:27)。またのちに言う。「永遠の生命とは、彼らが、汝を唯一のまことの神として、また汝の遣わしたイエス・キリストを知ることである」(ヨハネ17:3)。見よ、子が支配するとき、父も支配する。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.59
Quomodo autem tradens regnum Filius evacuare se crederetur, cum dicat angelus ad Mariam: Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 32) ?
PL 17, 264Dところで、天使がマリアに「そして主なる神は彼に、その父ダビデの座を与え、彼はヤコブの家を永遠に支配し、その国に終わりは無い」(ルカ1:32)と言っているのに、国を引き渡すことで子が自分を空にするなどと、どうして考えられようか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.60
Et Daniel de eodem regno dicit inter caetera: Deus coeli excitabit aliud regnum, quod numquam corrumpetur; et hoc regnum erit aeternum (Dan. II, 44) . Nemo ergo dubitet Filium semper regnaturum cum Patre.
PL 17, 265Aまたダニエルは同じ国について、他の言葉の中でこう言う。「天の神は、決して朽ちることのない別の国を起こす。この国は永遠である」(ダニエル2:44)。したがって、子が父とともに常に支配するであろうことを、誰も疑ってはならない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.61
Traditio autem haec regni est, ut cum omnia Filio fuerint subjecta, et adoraverint illum ut Deum, destructa morte; tunc Filius ostendet illis non se esse, ex quo sunt omnia, sed per quem sunt omnia: et hoc erit tradere regnum Deo et Patri, ostendere ipsum esse, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur (Ephes. III, 15) : et tunc erit finis. Destructio tamen mortis est resurrectio mortuorum.
PL 17, 265Aこの国の引き渡しとは、こうである。すべてが子に服し、死が滅ぼされて、〔万物が〕彼を神として礼拝したとき、そのとき子は彼らに、自分が、万物がそれから存在する者ではなく、万物がそれによって存在する者であることを示す。そして国を神である父に引き渡すとは、その者こそ、「天と地にあるすべての父性がその者から名づけられる」者であると示すことである(エフェソ3:15)。そして、そのとき終わりが来る。ただし、死の滅びとは死者の復活である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.62
(Vers. 27, 28.) Cum autem dicat: Omnia subjecta sunt ei, nimirum praeter eum, qui subjecit ei omnia. Cum autem subjecta illi fuerint omnia; tunc et ipse Filius subjicietur illi, qui subjecit omnia; ut sit Deus omnia in omnibus.
PL 17, 265A(第27・28節)「しかし彼が『すべては彼に服させられた』と言うとき、すべてを彼に服させた者が除かれることは明らかである。すべてが彼に服させられたとき、そのとき子自身も、すべてを服させた者に服するであろう。神がすべてにおいてすべてとなるためである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.63
Idem sensus est, quem nunc aperit; ut manifestet quid sit Filium tradere regnum Deo et Patri: hoc autem addit ad sensum, quia tradens Pater Filio regnum, non se subjecerit ei, sicut Filius Patri se subjecit; incongruum est enim ut Pater subjiciatur Filio.
PL 17, 265Bこれは、彼がいま明らかにしている同じ意味である。子が国を神である父に引き渡すとはどういうことかを示すためであり、意味にこう付け加えている。父は子に国を引き渡すとき、子が父に服したようには、自分を子に服させなかった。父が子に服することは、不適切だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.64
Omnia ergo subjecit Pater Filio, ut similiter honorificetur, sicut honorificatur et Pater. Cum ergo omnia confessa fuerint Christum Deum, substrata pedibus ejus; tunc et ipse Christus Dominus subjicietur Deo Patri: Ut sit Deus omnia in omnibus.
PL 17, 265Bそれゆえ父は、すべてを子に服させた。父が敬われるのと同じく、子も敬われるためである。したがって、万物がキリストを神と告白し、彼の足の下に敷かれたとき、そのとき主であるキリスト自身も、神である父に服する。「神がすべてにおいてすべてとなるため」である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.65
Hoc dicit, quia cum omnium principum et potestatum et dominationum fuerit pressa superbia, et adoraverint Christum quasi Deum: tunc et Christus propter unicam auctoritatem Patris, Deum quidem se ostendet, sed de Deo; ut unius principii sublimis et ineffabilis auctoritas maneat.
PL 17, 265Bこれは次のことを言っている。すべての支配者、権威、主権の高慢が抑えられ、彼らがキリストを神として礼拝したとき、そのときキリストは、父の唯一の権威のゆえに、自分が神であることを示すが、それは神から出た神としてである。唯一の源の、崇高で言い表しえない権威が保たれるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.66
Hoc est subjicere se Filium Patri, hoc est, Deum esse omnia in omnibus; quia cum discit omnis creatura caput suum esse Christum, Christi autem caput Deum Patrem; omnia in omnibus est Deus Pater (Phil. II, 10, 11) , hoc est, ut omnis creatura unum sentiat, ut una voce omnis lingua coelestium et terrestrium et infernorum confiteatur unum esse Deum, ex quo sunt omnia.
PL 17, 265C子が父に服するとは、これである。神がすべてにおいてすべてであるとは、これである。すなわち、あらゆる被造物が、自分の頭はキリストであり、キリストの頭は神である父であると学ぶとき、父なる神がすべてにおいてすべてである(フィリピ2:10–11)。すなわち、あらゆる被造物が一つのことを思い、天のものも地のものも冥界のものも、すべての舌が一つの声で、万物がそれから存在する唯一の神を告白するということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.67
Si autem dixisset: Ut sit Deus in omnibus; intelligeretur in omnibus quidem esse, sed per affectum, aut communem sensum; non tamen ea ipsa ex ipso esse.
PL 17, 265Cもし彼が「神がすべての者の中にいるため」と言っていたなら、神がすべての者の中にいるとは確かに理解されただろうが、それは情愛あるいは共通の思いによってであって、それらそのものが彼から出ているとは理解されなかっただろう。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.68
Sed cum dixit: Omnia in omnibus; hoc significavit, quia et ex ipso sunt, et in ipsis est: ex ipso; quia ab ipso creata sunt: in ipsis autem; quia in omnium confessione unus est Deus. Non tamen sic subjicitur Filius Patri, sicut Filio creatura.
PL 17, 265Dしかし彼が「すべてにおいてすべて」と言ったとき、それは、万物が彼から出てもいるし、彼が万物の中にいるのでもある、という意味である。彼から出るとは、彼によって創造されたからであり、万物の中にとは、万物の告白において神は唯一であるからである。ただし、子が父に服するのは、被造物が子に服するようにではない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.69
(Vers. 29.) Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? Ut quid et baptizantur pro illis?
PL 17, 265D(第29節)「そうでなければ、死者のために洗礼を受ける者たちは何をするのか、もし死者がまったく復活しないのなら。なぜ彼らのためにも洗礼を受けるのか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.70
In tantum ratam et stabilem vult ostendere resurrectionem mortuorum, ut exemplum det eorum, qui tam securi erant de futura resurrectione; ut etiam pro mortuis baptizarentur, si quem forte mors praevenisset: timentes ne aut male, aut non resurgeret, qui baptizatus non fuerat, vivus nomine mortui tingebatur.
PL 17, 265D彼は死者の復活を、確かで揺るぎないものとして示そうとするあまり、将来の復活についてこれほど確信していた人々の例を挙げる。彼らは、たまたま死が誰かに先んじた場合には、死者のためにまで洗礼を受けるほどだった。洗礼を受けていなかった者が、悪い仕方で復活するか、まったく復活しないのではないかと恐れて、生きている者が死者の名で洗礼を受けたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.71
Unde subjecit: Ut quid et baptizantur pro illis? Exemplo hoc non factum illorum probat, sed fixam fidem in resurrectionem ostendit.
PL 17, 266Aそれゆえ彼は付け加えた。「なぜ彼らのためにも洗礼を受けるのか」。彼はこの例によって、彼らの行いを是認するのではなく、復活への確固とした信仰を示している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.72
(Vers. 30, 31.) Ut quid et nos periclitamur omni hora? Quotidie morior pro gloria vestra, quam habeo in Domino. Dicendo: Ut quid et nos periclitamur? discrevit personas, ostendens non catholicos esse, qui pro mortuis baptizabantur.
PL 17, 266A(第30・31節)「なぜ我々も、あらゆる時に危険にさらされるのか。私は日ごとに死ぬ。それは、私が主において持っている、汝らについての誇り〔gloria〕のためである」。「なぜ我々も危険にさらされるのか」と言うことで、彼は人物を区別し、死者のために洗礼を受けていた者たちが公同の教会の者ではないことを示した。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.73
Denique supra dixit: Ut quid et baptizantur pro illis? Numquid et baptizamur pro illis? Nam et Jephte, quamvis in re, quae accepta fieri non posset, fidelis inventus est, offerens filiam suam secundum votum suum, quod stulte voverat (Judic. XI, 39) , non ergo factum probatur, sed perseverantia fidei in exemplum praefertur.
PL 17, 266A実に、先に彼はこう言った。「なぜ彼らのためにも洗礼を受けるのか」。我々も彼らのために洗礼を受けているというのか。エフタも、受け入れられえない事柄においてではあるが、愚かにも立てた自分の誓いに従って娘を献げ、信ある者と見いだされた(士師記11:39)。したがって、その行いが是認されるのではなく、信仰の堅忍が手本として示されているのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.74
Praedicantium pericula et labores memorat dicens: Quid et nos periclitamur? et subauditur; nisi quia speramus futuram resurrectionem, sicut supra memorat.
PL 17, 266B彼は宣べ伝える者たちの危険と労苦を挙げて言う。「なぜ我々も危険にさらされるのか」。そして、「我々が将来の復活を望んでいるのでなければ」が補って聞き取られる。先に挙げたとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.75
Securi enim quia post istam mortem vera vita sequetur, pericula non timent illata ab infidelibus, propter zelum illorum, quos quia crediderunt se perdidisse, dolent.
PL 17, 266B実に彼らは、この死のあとにまことの生命が続くと確信しているので、不信者から加えられる危険を恐れない。失ったと思って悲しんでいる人々への熱心のゆえである〔quos … perdidisse の主語は宣べ伝える者たちと取り、失った相手を、誤りに惑わされた人々と解した〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.76
Sollicitudinem ergo suam ostendit, quam habebat erga salutem illorum, propter gloriam promissam a Domino, sicut et in Lege dictum est: Exalta sicut tuba vocem tuam; si te audierint, lucraberis animas illorum (Ezech. XXXIII, 5) .
PL 17, 266Bこうして彼は、主から約束された栄光のために、彼らの救いについて自分が抱いていた心配を示している。律法に言われているとおりである。「汝の声をラッパのように上げよ。もし彼らが汝に聞くなら、汝は彼らの魂を得るであろう」(エゼキエル33:5)〔引かれた句はエゼキエル33:5には見当たらない。前半はイザヤ58:1に、後半はマタイ18:15に近い〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.77
Ad hoc festinabat Apostolus semper sollicitus, ut gloria illi cresceret apud Deum acquisitae salutis multorum.
PL 17, 266C使徒は常に心を砕き、この目的のために急いだ。多くの者の救いを獲得することによって、神のもとで自分の栄光が増すためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.78
(Vers. 32.) Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt?
PL 17, 266C(第32節)「もし人間として、エフェソで獣たちと戦ったのなら、死者が復活しないとして、私に何の益があるか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.79
Hoc est, si secundum humanum sensum (qui videns hoc in rerum naturam non cadere, ut caro jam soluta reformetur ad vitam, minime credit futuram resurrectionem mortuorum) bestiis offerri, mori non timui, nihil profeci.
PL 17, 266Cすなわち、もし人間の思い——それは、すでに解体された肉が生命へと作り直されることが事物の自然に属さないと見て、死者の将来の復活をまったく信じない——に従って、獣に差し出されて死ぬことを恐れなかったのなら、私は何の益も得なかったということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.80
Sed non hoc est, quia certus de promissa vita, non solum non timuit; sed et libenter bestiis offerri se passus est, sicut inter caetera ait in Actibus apostolorum: Ego enim non solum ligari, sed et mori paratus sum in Hierosolyma pro nomine Domini Jesu Christi (Act. XXI, 13) .
PL 17, 266Cだが、そうではない。彼は約束された生命を確信していたので、恐れなかったばかりか、獣に差し出されることを進んで受けた。使徒言行録で他の言葉の中で言うとおりである。「実に私は、縛られるだけでなく、主イエス・キリストの名のためにエルサレムで死ぬ覚悟もできている」(使徒言行録21:13)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.81
Manducemus, et bibamus; cras enim moriemur. Hoc ab Esaia propheta dictum est propter hos, qui quasi nihil futurum esset post mortem, ventri tantum studebant quomodo pecora (Esai. XXII, 13) , sicut et ii qui Corinthios depravabant.
PL 17, 266D「食べよう、飲もう。明日は死ぬのだから」。これは預言者イザヤによって、死後には何も無いかのように、家畜のように腹のことだけに励んでいた者たちのために言われたものである(イザヤ22:13)。コリントの人々を堕落させていた者たちも、同様であった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.82
(Vers. 33.) Nolite seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mala. Significat confabulatione malorum hominum everti posse bonum propositum; assiduitas enim pravi colloquii vitiat mentem, ac per hoc ab his cavendum.
PL 17, 266D(第33節)「惑わされるな。悪い語らいは良い習わしを損なう」。彼は、悪い人々との語らいによって善い志が覆されうることを示している。曲がった語らいが絶え間なければ精神を損なうからであり、それゆえ、これらは避けねばならない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.83
Quicumque enim acceptam fidem custodire vult, maxime inter ipsa initia obstrepentes debet vitare; ut impleat, quod utile judicavit.
PL 17, 267A実に、受けた信仰を守ろうとする者は誰でも、とりわけ初めのうちは、騒ぎ立てる者たちを避けねばならない。自分が有益だと判断したことを、成し遂げるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.84
(Vers. 34.) Vigilate, justi estote, et nolite peccare. Vigilandum monet, ne circumventione pravi sensus capti, et a fide abducti depraventur, mortuorum resurrectionem non credendo.
PL 17, 267A(第34節)「目を覚ましていよ。正しくあれ。罪を犯すな」。彼は目を覚ましているべきことを戒める。曲がった思いの罠に捕らえられ、信仰から引き離されて、死者の復活を信じないことによって堕落しないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.85
Justos esse praecepit, ut non solum terrenam justitiam excolant, sed et coelestem; quia terrena justitia meritum non facit, sicut et non facit reum. Quid enim magnum est aliena non tollere, quippe cum hoc timoris sit?
PL 17, 267A彼が正しくあれと命じたのは、地上の正義だけでなく、天の正義をも培うためである。地上の正義は功績を作らず、咎ある者ともしないからである。実に、他人のものを奪わないことが何の偉大なことか。それは恐れによることなのだから。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.86
Magnum est autem de proprio non habenti largiri, haec est vera justitia. Et ut non peccent, subjecit; unde intelligi voluit non se justitiam temporalem servandam mandasse, sed divinam; quia qui coelestem justitiam servat, sine dubio in hac praesenti perfectus est.
PL 17, 267A偉大なのは、自分のものから、持たない者に与えることであり、これがまことの正義である。そして「罪を犯すな」と彼は付け加えた。ここから彼は、自分が命じたのは一時的な正義ではなく、神の正義を守ることだと理解させようとした。天の正義を守る者は、疑いなく、この現在においても完全だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.87
Ignorantiam enim Dei quidam habent, ad verecundiam vobis loquor. Propositum Dei ignorantes ii, qui inter eos convertebantur, mortuos resurrecturos stultum esse dicebant credere.
PL 17, 267B「実に、ある者たちは神についての無知を持っている。私は汝らの恥のために言う」。神の計画を知らない者たち、すなわち彼らのあいだで立ち回っていた者たちは〔convertebantur は「回心した」とも読めるが、次節から、彼らのあいだで行き来して教えていた者たちと取った〕、死者が復活すると信じるのは愚かだと言っていた。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.88
Ideo pudorem illis incutit quasi imprudentibus; credebant enim eis, qui ignorantiam Dei habentes, contra Dei statuta docebant.
PL 17, 267Bそれゆえ彼は、思慮のない者たちに対するかのように、彼らに恥を覚えさせる。彼らは、神についての無知を持ち、神の定めに反して教えていた者たちを信じていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.89
(Vers. 35.) Sed dicet aliquis: Quemadmodum resurgent mortui? Quove corpore venient? Hos dixit ignorantiam Dei habere, quorum depravatae sententiae verba protulit, dicens: Quemadmodum resurgent mortui? quove corpore venient? Cui congrue respondit, dicens:
PL 17, 267B(第35節)「だが、ある者は言うだろう。どのように死者は復活するのか。どのような体で来るのか」。彼は、神についての無知を持つとした者たちの、堕落した考えの言葉を挙げて、「どのように死者は復活するのか。どのような体で来るのか」と言ったのである。そして、彼はそれにふさわしく答えて言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.90
(Vers. 36.) Stulte, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur? Cum animali homine non utique Legis auctoritate agit; ut exemplis suadeat, quae si reciperet, non erraret: sed physica ratione, de qua sibi blanditur, ut non credat resurgere soluta et mortua corpora.
PL 17, 267B(第36節)「愚かな者よ、汝が蒔くものは、先に死ななければ生かされないのではないか」。彼は魂の人とは、律法の権威をもってではなく、〔相手が〕受け入れれば誤らないはずの例によって説得するために、自然学的な理屈をもって論じる。相手はこの理屈で自らを喜ばせ、解体され死んだ体が復活するとは信じないのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.91
Ostendit enim mortua rursum reparari ad vitam, et multiplicata; ut confundatur error humanus.
PL 17, 267C実に彼は、死んだものが再び生命へと作り直され、しかも増え広がることを示す。人間の誤りが恥じ入らされるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.92
(Vers. 37, 38.) Et quid seminas? Non corpus quod futurum est, seminas: sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus caeterorum: Deus autem illi dat corpus, prout vult: et unicuique seminum proprium corpus.
PL 17, 267C(第37・38節)「そして汝は何を蒔くのか。汝は、将来そうなる体を蒔くのではなく、裸の粒、たとえば小麦かほかの何かの粒を蒔く。だが神は、望むままにそれに体を与え、種の一つ一つにそれ固有の体を与える」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.93
Si ergo nudum granum seminatur, et Dei nutu quodammodo elementorum ministerio vestitum resurgit, multa secum habens incrementa utilitatis humanae; cur non credibile sit Dei virtute mortuum posse resurgere, meliorata tantum substantia, non numero multiplicatum?
PL 17, 267Cそこで、もし裸の粒が蒔かれて、神の意志により、いわば元素の働きによって、衣をまとって起き上がり、人間の益になる多くの増加を伴うのなら、神の力によって死んだ者が復活しうることが、どうして信じられないことがあろうか。ただ実体が良くされるのであって、数において増やされるのではないのに。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.94
Quid ergo requiritur ab infideli, quo corpore resurgant mortui, cum exempla praecedant ad fidem hanc melioratae resurrectionis, non amissae substantiae? Quia proprium corpus recipiet, in quo creatus est Adam, juxta exempla supra dicta.
PL 17, 267Dそれなら、死者はどのような体で復活するのかと、不信者は何を問い求めるのか〔ab infideli の係りは定かでない。不信者の側からの問いと取った〕。失われるのではなく良くされる実体の復活というこの信仰へ向けて、すでに例が先立っているのに。〔人は〕アダムが造られたときの固有の体を受け取るからである。先に述べた例のとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.95
(Vers. 39.) Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominis, alia vero pecoris: alia caro volatilium, alia caro piscium. Cum ex eadem massa omnis caro sit; unde et quomodo in his tanta diversitas est, ut una impensa faceret genera diversa?
PL 17, 267D(第39節)「すべての肉が同じ肉なのではない。人の肉もあり、家畜の肉もあり、鳥の肉もあり、魚の肉もある」。すべての肉は同じ塊から出たのに、これらのうちにこれほどの違いが、どこから、またどのようにして生じるのか。一つの素材が異なる種類を作り出すほどの違いが。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.96
Dicant nunc sophistae mundi et scrutatores siderum, si valent comprehendere quae extra se sunt, cum quid intra se sit, nesciant.
PL 17, 268A世の詭弁家たちや星を探る者たちに言わせてみよ。自分の内に何があるかも知らないのに、自分の外にあるものを理解できるのかどうか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.97
Denique omnes mundani philosophi, qui mentem suam legi Dei humiliare, ut fidem ejus susciperent, noluerunt, diversa semper et contraria asserentes, inanissimis disputationibus invicem se confuderunt; quia in nullo horum testificatae veritatis signum agnitum est, quod antepositum verbis commendaret doctrinam, sicut et Deus decrevit disciplinae nostrae, quae non verbis probatur, sed virtute, cui non possunt verba resistere.
PL 17, 268A実に、世のすべての哲学者たちは、神の法に自分の精神を低くして、その信仰を受け入れようとはせず、常に互いに異なり反することを主張して、きわめて空虚な議論によって互いを混乱させた。これらの誰においても、真理が証されたという印が認められなかったからである。その印が言葉に先立って教えを推奨するはずであり、神が我々の教えのために定めたとおりである。それは言葉によってではなく、力によって証明され、言葉はそれに逆らえない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.98
Quemadmodum ergo ex una impensa diversa animantium caro est; ita et unius carnis homines, diversi erunt dignitate in resurrectione; ut talis unusquisque appareat, qualis fuerit meriti: quippe cum etiam hic diversitatem corporum videamus.
PL 17, 268Bこうして、一つの素材から動物たちの肉が多様であるように、一つの肉をもつ人間たちも、復活において位に違いがある。それぞれが自分の功績にふさわしい者として現れるためである。ここでさえ、我々は体の違いを見ているのだから。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.99
(Vers. 40.) Et corpora coelestia, et corpora terrestria, sed alia quidem coelestium gloria, alia autem terrestrium.
PL 17, 268B(第40節)「天の体もあり、地の体もある。だが、天のものの栄光は一つ、地のものの栄光は別である」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.100
Coelestia corpora sunt resurgentium, terrestria autem antequam moriantur, aut resurgant; ut quia Christus coelestis est, ex eo corpora coelestia dicantur: ex Adam vero, quia terrestris est, terrestria corpora.
PL 17, 268B天の体とは復活する者たちの体であり、地の体とは、死ぬ前、あるいは復活する前のものである。キリストは天のものであるから、彼から天の体と言われ、アダムは地のものであるから、彼から地の体と言われる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.101
(Vers. 41.) Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum; stella enim ab stella differt in claritate.
PL 17, 268B(第41節)「太陽の明るさは別、月の明るさは別、星々の明るさもまた別である。星と星とは明るさにおいて異なるからである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.102
Unius naturae comparatione utitur ad indiscretae substantiae reddendam rationem; quia sicut sol et luna et stellae cum sint unius quidem naturae, diversae tamen claritatis sunt: ita et homines cum sint unius generis, merito tamen dissimiles erunt in gloria; ut claritati solis illorum dignitas exaequetur, qui centesimum numerum habent, qui ut perfecti essent, primi gradus aemuli fuerunt, de quibus dictum est: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43) .
PL 17, 268B彼は一つの本性の比較を用いて、区別のない実体についての理由を示す。太陽も月も星々も、確かに一つの本性でありながら、明るさは異なる。同じく人間も、一つの種類でありながら、功績に応じて栄光において異なるであろう。百という数を持つ者たちの位が太陽の明るさに等しくされるのであって、彼らは完全であるために第一の段階を熱心に求めた者たちである。彼らについては言われている。「そのとき義人たちは、自分の父の国で太陽のように輝く」(マタイ13:43)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.103
Lunari quidem claritati hi comparandi sunt, qui sexagesimum numerum bonis operibus mercati sunt; ut secundi gradus meritum haberent.
PL 17, 268C月の明るさには、善い業によって六十という数を獲得した者たちがたとえられる。第二の段階の功績を持つためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.104
Stellis autem clarioribus eorum merita comparanda sunt, qui trigesimum numerum, tertii gradus dignitatem justis laboribus quaesierunt.
PL 17, 268C一方、いっそう明るい星々には、三十という数、すなわち第三の段階の位を、正しい労苦によって求めた者たちの功績がたとえられる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.105
Sequentibus vero stellis, quae inter claras et obscuriores mediae sunt, peccatores homines coaptandi sunt, qui de tribus nullius gradus adipisci honorem voluerunt.
PL 17, 268C次の星々、すなわち明るい星と暗い星の中間にある星々には、罪人である人々が合わせられる。彼らは、この三つのうちのどの段階の栄誉も得ようとしなかった者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.106
Tetricis autem stellis, et omnium novissimis, perfidorum resurrectio similis est; quia errorem secuti, stellis in errorem ducentibus comparandi sunt, sicut dicit in Epistola sua Judas apostolus (Jud. I, 13) .
PL 17, 268D暗い星々、すべての最後にある星々には、背信の者たちの復活が似ている。彼らは誤りに従ったので、迷いへと導く星々にたとえられねばならない。使徒ユダが自分の手紙で言うとおりである(ユダ1:13)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.107
Infidelitas enim non potest claram resurrectionem habere; quia sicut carbo cinere suo coopertus obcaecatur, ita et hi perfidia sua erroris tenebris circumdati, luce carebunt.
PL 17, 268D実に不信仰は、明るい復活を持つことができない。炭が自分の灰に覆われて暗くなるように、彼らも自分の背信によって誤りの闇に囲まれ、光を欠くであろう。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.108
(Vers. 42.) Ita erit et resurrectio mortuorum. Exempla dat, ut non sit dubium resurrectionem mortuorum futuram; ut accepta ratione, nemo ambigat. Seminatur in corruptela, surget in incorruptela.
PL 17, 269A(第42節)「死者の復活もこのようになる」。彼は、死者の復活が将来あることを疑いえないよう、例を挙げる。理が受け入れられたなら、誰もためらわないようにである。「朽ちるものとして蒔かれ、朽ちないものとして起き上がる」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.109
Seminare est sepelire, ut corrumpatur: resurgere autem in incorruptela, jam exsuscitatum non posse corrumpi, sed habere claritatem immortalitatis.
PL 17, 269A蒔くとは、朽ちるように葬ることであり、朽ちないものとして復活するとは、すでに起こされたものがもはや朽ちえず、不死の栄光〔claritas〕を持つということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.110
(Vers. 43.) Seminatur in ignominia, surget in gloria. In ignominia seminatur; quia dum in tetrico ponitur, fit fetidum, et scatet vermibus: surget autem in gloria; quia excitatum et lumen erit, et nullam squaloris injuriam patietur.
PL 17, 269A(第43節)「辱めのうちに蒔かれ、栄光のうちに起き上がる」。辱めのうちに蒔かれるのは、陰鬱な場所に置かれるうちに悪臭を放ち、虫がわくからである。栄光のうちに起き上がるのは、起こされたとき、光となり、汚れの害をもはや受けないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.111
Seminatur in infirmitate, surget in virtute. In infirmitate seminatur; quia immobile est, et irregibile: surget autem in virtute, quia jam totum unum erit ac vegetum.
PL 17, 269A「弱さのうちに蒔かれ、力のうちに起き上がる」。弱さのうちに蒔かれるのは、動かすことも導くこともできないからである。力のうちに起き上がるのは、もはや全体が一つとなり、活力に満ちるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.112
(Vers. 44.) Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale. Animale corpus est, dum cibis sustentatur, ut vivat: spiritale autem, cum horum nihil indigebit, conversum in vitam.
PL 17, 269B(第44節)「魂の体が蒔かれ、霊の体が起き上がる。魂の体があるなら、霊の体もある」。魂の体とは、生きるために食物で支えられているあいだの体であり、霊の体とは、これらを何も必要とせず、生命へと変えられたときの体である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.113
Omnia supradicta hoc sensu clauduntur; non enim aliud continetur in superioribus, nisi quod animale corpus moritur, et resurget spiritale, quod neque jam manducet, nec bibat, nec infirmetur, nec sit fetidum, nec tetrum natura.
PL 17, 269B上に述べたことはすべて、この意味で結ばれる。前の箇所に含まれているのは、魂の体が死に、霊の体が復活するということにほかならない。霊の体は、もはや食べず、飲まず、弱らず、悪臭を放たず、本性上おぞましくもない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.114
(Vers. 45.) Factus est primus homo Adam in animam viventem. Hoc in Genesi dictum est (Gen. II, 7) quia accepto spiritu flatus Dei, factus est homo in animam viventem; officium enim spiritus animare est corpus, ita tamen ut continuam vitam non habeat, nisi cibis et potus auxilio utatur.
PL 17, 269B(第45節)「最初の人アダムは、生きる魂となった」。これは創世記に言われている(創世記2:7)。神の息の霊を受けて、人は生きる魂となった。霊の務めは体に生気を与えることだが、それでも食物と飲み物の助けを用いなければ、途切れない生命を持たない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.115
Novissimus autem Adam in spiritum vivificantem: hoc est, ut jam qui ante fuerat factus in animam, factus est in spiritum per resurrectionem; ut mori non possit, quia fiet totus vivens.
PL 17, 269C「最後のアダムは、生かす霊となった」。すなわち、以前は魂となっていた者が、復活によって霊となったのであり、もはや死ぬことはできない。全体が生きる者となるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.116
(Vers. 46.) Sed non prius quod spiritale est; quia animale ex Adam, spiritale vero per Christum et resurrectionem mortuorum.
PL 17, 269C(第46節)「しかし、霊的なものが先にあるのではない」。魂のものはアダムから、霊的なものはキリストと死者の復活によるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.117
(Vers. 47, 48.) Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes.
PL 17, 269C(第47・48節)「最初の人は地から出て土のもの、第二の人は天から出て天のもの。土のものがそうであるように、土のものたちもそうであり、天のものがそうであるように、天のものたちもそうである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.118
Primus homo Adam est de terra temporalis, cui succedit mors: secundus homo Christus est de coelo, qui resurgens mori nescit: Qualis est ille terrestris, tales et terrestres: hoc est, quia terrenus mortalis est, mortales sunt et terreni: peccans autem Adam mortem invenit, ut omnes ex eo mortales sint.
PL 17, 269C最初の人アダムは地から出た一時的な者であり、これに死が続く。第二の人キリストは天から出た者であり、復活して死を知らない。「その土のものがそうであるように、土のものたちもそうである」とは、土のものは死ぬべき者であるから、土のものたちも死ぬべき者だということである。アダムは罪を犯して死を見いだしたので、すべての者が彼から死ぬべき者となる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.119
Et qualis ille coelestis, tales et coelestes sint: id est quia Christus non peccavit, vincens mortem, coelestis est; ita sint et credentes illi: quamvis et non credentes spiritales futuri sunt, sed sicut spiritalia nequitiae, ut sint tenebrosi.
PL 17, 270A「そして、その天のものがそうであるように、天のものたちもそうである」とは、すなわち、キリストは罪を犯さず、死に打ち勝ったので天のものであり、彼を信じる者たちもそうである、ということである。信じない者たちもまた霊的な者となるであろうが、それは邪悪な霊的存在のようなものであり、闇の者となる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.120
De sanctis enim nunc loquitur, qui resurgent ad gloriam; sicut enim qui non credunt, jam judicati sunt, et qui credunt, jam coelestes dicuntur (Joan. III, 18) .
PL 17, 270A今、彼が語っているのは、栄光へと復活する聖なる者たちについてである。実に、「信じない者はすでに裁かれている」とあるように、信じる者はすでに天のものと呼ばれる(ヨハネ3:18)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.121
(Vers. 49.) Igitur sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem hujus coelestis: hoc est, sicut formam habuimus mortalitatis per peccatum Adae, servi peccati facti: ita et formam habeamus vitae per justitiam salvatoris, facti servi justitiae, non mundi, sed Dei; dum ea agimus, quae immortalitate digna sunt.
PL 17, 270A(第49節)「ゆえに、我々があの土のものの像を担ったように、この天のものの像をも担おう」。すなわち、アダムの罪によって、罪の僕とされて死すべき姿を持ったように、救い主の正義によって、世にではなく神に仕える正義の僕とされて、生命の姿を持とう、ということである。不死にふさわしいことを行いながら。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.122
(Vers. 50.) Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt.
PL 17, 270B(第50節)「兄弟たちよ、私はこう言う。肉と血は神の国を所有することができない」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.123
Carnem perfidiam vult intelligi, sanguinem turpem et luxuriosam vitam, quia cupiditas haec a fervore sanguinis generatur; ut ostenderet non solum incredulum dignam resurrectionem non habere, verum etiam illum qui desideriis et vitiis carnis obtemperat. Commonet ergo et instruit, qua ratione regnum coelorum consequi mereamur.
PL 17, 270B彼は、肉とは背信のことであり、血とは恥ずべき放埒な生活のことであると理解させようとしている。この欲望は血の熱から生じるからである。信じない者がふさわしい復活を持たないだけでなく、肉の欲望と悪徳に従う者もそうであることを示すためである。こうして彼は、我々がどのようにして天の国を得るにふさわしくなるかを、諭し教えている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.124
Neque corruptio incorruptelam possidebit. Hoc dicit, quia corruptela et lascivia vitae poenam necesse est patiatur. Passionem enim corruptionem posuit; nam constat utique omnes homines immortales resurgere.
PL 17, 270B「朽ちるものは、朽ちないものを所有しない」。これは、生活の腐敗と放縦が、刑罰を受けざるをえないということを言っている。彼は、苦しみ〔passio〕の意味で「朽ちること」を置いたのである。すべての人が不死のものとして復活することは確かだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.125
(Vers. 51.) Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem resurgemus; id est, tam credentes quam non credentes. Sed non omnes immutabimur. Nunc uniuscujusque meritum in resurrectione significat, qualis in singulis futura sit.
PL 17, 270B(第51節)「見よ、私は汝らに奥義を告げる。我々は皆、復活する」。すなわち、信じる者も信じない者も。「しかし、我々は皆が変えられるのではない」。ここで彼は、復活における各人の功績が、一人ひとりにおいてどのようなものとなるかを示している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.126
(Vers. 52.) In momento, in ictu oculi, id est, cito, sine aliqua mora. In novissima tuba; ideo novissima, quia postremum bellum geritur adversum daemones, ac principes, et potestates, et ipsum diabolum.
PL 17, 270C(第52節)「一瞬のうちに、目のまばたきのうちに」、すなわち速やかに、少しの遅れもなく。「最後のラッパのときに」。最後というのは、悪霊たち、支配者たち、権力者たち、そして悪魔そのものに対する最後の戦いが行われるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.127
Hoc enim fiet post annos mille, quibus hic regnabit salvator, exstincto Antichristo, cum Satanas dimittetur de carcere suo ad seducendas gentes Gog et Magog, qui sunt daemones, ut pugnent adversus castra sanctorum; nec enim temporales homines poterunt adversum aeternos dimicare.
PL 17, 270Cこれは、反キリストが滅ぼされたのち救い主がここで支配する千年の後、サタンが自分の牢獄から解き放たれて、ゴグとマゴグの諸国民を惑わし、聖なる者たちの陣営に対して戦わせるときに起こる。ゴグとマゴグとは悪霊である。時の限られた人間が、永遠の者たちに対して戦うことはできないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.128
Nam et Joannes apostolus ait: Vidi Michael et angelos ejus in coelo pugnantes adversus draconem et angelos ejus, qui est diabolus et Satanas (Apoc. XX, 7) .
PL 17, 270C実に使徒ヨハネも言っている。「私は、ミカエルとその天使たちが、天で竜とその天使たちに対して戦っているのを見た。その竜は悪魔でありサタンである」(黙示録20:7)〔引かれた句は黙示録12:7–9〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.129
Ideoque hic novissima tuba ait, quia non semel cum illo pugnatum est; quia et in Antichristo pseudoprophetae, qui faciebant coram illo signa et prodigia, et ipse victor, et hoc loco novissime adversus illum pugnabitur; ut jam mittatur in gehennam.
PL 17, 270Dそれゆえ彼がここで「最後のラッパ」と言うのは、彼との戦いが一度だけではなかったからである。反キリストにおいても、その前でしるしと不思議を行う偽預言者たち〔があり〕、彼自身が勝者〔となった〕〔この文は動詞を欠き、本文が崩れているらしい。「があり」「となった」を補って読んだ。ipse(彼自身)が誰を指し、victor(勝者)が何に勝ったのかは定かでない〕。そしてこの箇所で、最後に彼に対して戦われ、ついにゲヘナに投げ込まれる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.130
Et Salvator inter caetera ait: Nunc princeps hujus mundi mittetur deorsum (Joan. XII, 31) . Et tunc ergo et frequenter victus est, sicut Esaias propheta dicit: Quomodo cecidit de coelo Lucifer, qui mane oriebatur (Esai. XIV, 12) .
PL 17, 271A救い主もほかのことの中でこう言っている。「今、この世の支配者は下に投げ出される」(ヨハネ12:31)。そうであれば、そのときにも、またしばしば、彼は打ち負かされたのである。預言者イザヤが言うとおりである。「ああ、朝に昇っていた明けの明星〔ルキフェル〕は、どのように天から落ちたことか」(イザヤ14:12)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.131
Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Surgentibus enim peccatoribus et impiis, sancti immutabuntur in claritate; ut caro fiat spiritalis cum gloria, quasi plumbum, si fiat aurum.
PL 17, 271A「実にラッパが鳴り、死者は朽ちない者として復活し、我々は変えられる」。罪人と不敬虔な者がよみがえる一方で、聖なる者たちは栄光〔claritas〕のうちに変えられる。肉が栄光とともに霊的なものとなるのは、鉛が金になるようなものである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.132
Sancti enim in adventu Domini surgent sicut superius (Vers. 23) ait: Initium Christus: deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus, sicut in Apocalypsi continetur; peccatores enim non sunt Christi, qui audiunt a Domino: Non novi vos (Psal. I, 5) .
PL 17, 271A聖なる者たちは主の到来のときによみがえる。上(第23節)で言っているとおりである。「初めはキリスト、次に、彼の到来のときにキリストに属する者たち」。黙示録に含まれているとおりである。罪人はキリストに属する者ではない。彼らは主から、「私は汝らを知らない」と聞くのである(詩篇1:5)〔刷りでは、この引照と次の節の引照(マタイ7:23)とが入れ替わっている。引かれた句はマタイ7:23〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.133
Quia et in psalmo primo scriptum est: Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum (Matth. VII, 23) .
PL 17, 271B第一の詩篇にも書かれている。「それゆえ、不敬虔な者たちは裁きにおいて復活せず、罪人たちは義人たちの集いにおいて復活しない」(マタイ7:23)〔刷りでは、この引照と前の節の引照(詩篇1:5)とが入れ替わっている。引かれた句は詩篇1:5〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.134
Ab impiis enim non est quod requiratur: sed ad hoc surgent, ut pereant, videntes verum esse, quod credere noluerunt: perire autem est a Deo esse alienum, sicut ait ad Romanos: Quicumque enim extra legem peccaverunt, sine lege peribunt; et qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12) : ac per hoc peccatores judicabunt; indigni etenim sunt resurgere cum sanctis, sicut ait: Neque peccatores in concilio justorum.
PL 17, 271B不敬虔な者たちからは、追及すべきことは何もない。彼らは滅びるために、信じようとしなかったことが真実であると見るために、よみがえるのである。滅びるとは、神から疎遠になることであり、ローマ人への手紙で言うとおりである。「律法なしに罪を犯した者は皆、律法なしに滅び、律法のもとで罪を犯した者は、律法によって裁かれる」(ローマ2:12)。それゆえ、罪人は裁かれる〔底本は judicabunt(能動)。judicabuntur と読んだ〕。聖なる者たちとともに復活するにふさわしくないからである。「罪人たちは義人たちの集いにおいて〔復活し〕ない」と言うとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.135
(Vers. 53.) Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.
PL 17, 271B(第53節)「この朽ちるものが朽ちないものを着、この死ぬべきものが不死を着ることが必要だからである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.136
Supra dixit, et mortui resurgent incorrupti, id est, immortales erunt, non tamen impassibiles; hi enim, quos dicit, poenas patientur pro qualitatibus delictorum suorum, ita ut exeant inde soluto debito: impii autem aeterna poena torquentur; ait enim: Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18) .
PL 17, 271C彼は先に「死者は朽ちない者として復活する」と言った。すなわち、不死となるが、それでも苦しみを受けないわけではない。彼が言うこれらの者は、自らの罪の性質に応じて刑罰を受け、負債が支払われてそこから出るのである。これに対し、不敬虔な者たちは永遠の刑罰に苦しめられる。「信じない者はすでに裁かれている」と言うからである(ヨハネ3:18)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.137
Unde et Esaias propheta ait: Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Esai. LXV, 24) .
PL 17, 271Cそれゆえ預言者イザヤは言う。「彼らの火は消されず、彼らの虫は死なない」(イザヤ65:24)〔引かれた句はイザヤ66:24〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.138
In adventu tamen Domini et sancti resurgent, et qui vivi fuerint inventi, obviam rapientur Domino in aera, mortem quasi soporem passuri; in ipso enim raptu et mortem et resurrectionem habebunt, sicut ad Thessalonicenses idem Apostolus scribit (II Thess. IV, 6 et seq.) Tempore enim Antichristi aut apostatae erunt, aut rei, aut in latibulis, aut in poena positi caeteri gentiles, quos Dominus Jesus cum duce ipsorum Antichristo in adventu suo interficiet spiritu oris sui (II Thess. II, 8) , id est, jussu ejus igni exurentur per angelos virtutis ejus.
PL 17, 271Cそれでも主の到来のときに、聖なる者たちは復活し、生きたまま見いだされた者たちは、空中で主を迎えるために引き上げられる。彼らは死を眠りのように経験するのである。この引き上げそのものにおいて、死と復活を持つからである。同じ使徒がテサロニケの人々に書いているとおりである(二テサロニケ4:6以下)〔引かれた句は一テサロニケ4:16以下〕。反キリストの時には、ほかの異邦人は、背教者であるか、有罪の者か、隠れ場にいるか、刑罰に置かれているかであり、主イエスは到来のとき、彼らの頭である反キリストとともに、その口の息で彼らを殺す(二テサロニケ2:8)。すなわち、その命令によって、彼の力の天使たちによって火で焼かれるのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.139
(Vers. 54, 55.) Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus?
PL 17, 271D(第54・55節)「この死ぬべきものが不死を着るとき、そのとき、書かれている言葉が成就する。死は勝利に呑み込まれた。死よ、汝の勝利はどこにあるか。死よ、汝の刺はどこにあるか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.140
Post resurrectionem enim impiorum et peccatorum absorbebitur mors in victoria. Insultantis etenim verba sunt, dicentis: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus?
PL 17, 271D実に、不敬虔な者と罪人の復活ののち、死は勝利に呑み込まれる。これは嘲る者の言葉だからである。彼は言う。「死よ、汝の勝利はどこにあるか。死よ、汝の針はどこにあるか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.141
Victoria enim devictae mortis resurrectio mortuorum est: mors autem diabolus est, cui insultatur; et contentiosus dicitur, quia per superbiam, cum impar viribus esset, resistebat.
PL 17, 271D打ち負かされた死に対する勝利とは、死者の復活である。そして死とは悪魔のことであり、嘲られている。悪魔が争いを好む者と言われるのは、力で劣るのに、高ぶりによって抵抗したからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.142
Cum ergo superatus perimitur et spolia illi detrahuntur; succensetur illi, qui contra se pugnavit.
PL 17, 272Aこうして〔悪魔は〕打ち負かされて滅ぼされ、戦利品を奪い取られると、自分に逆らって戦った彼に怒りが向けられる〔succensetur illi, qui contra se pugnavit の係りは定かでない。受動の succensetur を、悪魔に怒りが向けられると取った。悪魔が自分と戦った者に憤る、とも読める〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.143
(Vers. 56.) Aculeus autem mortis peccatum est. Aculeum auctoritatem significat, quia mors per peccatum auctoritatem accepit, quasi peccatum non esset, diabolus obtorpuisset, et mors non esset. Virtus autem peccati lex. Ideo virtus peccati lex est, quia peccatum non imputaretur, si lex non esset.
PL 17, 272A(第56節)「死の針は罪である」。針は権威を意味する。死は罪によって権威を受けたからである。もし罪がなかったなら、悪魔は力を失い、死はなかったであろう。「罪の力は律法である」。罪の力が律法であるというのは、律法がなければ、罪は責任を問われないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.144
(Vers. 57.) Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. Triumphum Salvatoris in nobis dicit profuisse; quae enim gessit Salvator, non sibi utique gessit, sed nobis.
PL 17, 272A(第57節)「神に感謝あれ。神は我々の主イエス・キリストを通して、我々に勝利を与えた」。彼は、救い主の凱旋が我々の益となったと言う。救い主が行ったことは、自分のためではなく、我々のために行ったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.145
Quamobrem nostra victoria est; ideo enim homo factus est, manens Deus; ut vincens diabolum, dum peccatum non fecit, nobis victoriam acquireret, qui peccati causa detinebamur in morte; ut victus diabolus, occiso Christo, qui peccatum non fecerat, omnes quos peccati causa detinebat, amitteret.
PL 17, 272Aそれゆえ、勝利は我々のものである。彼が神のままで人となったのは、罪を犯さずに悪魔に勝ち、罪のゆえに死に捕らえられていた我々のために、勝利を獲得するためだったからである。罪を犯さなかったキリストが殺されて、悪魔は敗れ、罪のゆえに捕らえていたすべての者を失うのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.146
Dum autem insultat homini, reus factus est, et sic deletum chirographum, id est, deleta sententia, qua tenebatur genus humanum in mortem, fieret ereptus, et animabus in coelum inductis; ut non per potentiam illi tollerentur, sed per justitiam a Deo per Dominum nostrum Jesum Christum.
PL 17, 272B悪魔は人を嘲るうちに、責めを負う者となった。こうして、人類を死に捕らえていた証書、すなわち判決が破棄されて、人類は救い出され〔et sic … fieret ereptus は構文が崩れているらしい。人類が救い出されたと解した〕、魂たちは天に導き入れられた。悪魔から、力によってではなく、我々の主イエス・キリストを通して、神による正義によって奪われるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.147
(Vers. 58.) Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles, abundantes in opere semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
PL 17, 272B(第58節)「ゆえに、愛する我が兄弟たちよ、堅く動かされぬ者であれ。常に業に富み、汝らの労苦が主にあって空しくないと知っている者であれ」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 15.148
Omnibus quae ad doctrinam Ecclesiasticam ordinandam necessaria sunt expositis, et aut quid vitandum, quidve sequendum sit demonstratis, fixos jam illos esse hortatur in bono, et in operibus quae fructum faciunt apud Dominum, semper promptos et copiosos; quia per haec quae exposita sunt, de caetero accepturos se boni operis mercedem a Domino, ne pravis colloquiis possent everti.
PL 17, 272B教会の教えを整えるために必要なことがすべて説明され、避けるべきことと従うべきことも示された。そこで彼は、彼らがすでに善に固く立つよう、また主のもとで実を結ぶ業に常に迅速で豊かであるよう勧める。ここで説かれたことによって、これから善い業の報いを主から受けるのであり、悪しき語らいによって覆されないためである。