Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.1
(Vers. 1.) Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Nunc his loquitur, qui propterea quod saeculi adhuc voluptatibus serviebant, carnales erant.
PL 17, 197C(第1節)「兄弟たちよ、私も、汝らに霊的な者に対するようには語ることができず、肉的な者に対するように語った」。彼は今、この世の快楽になおも仕えていたために肉的であった者たちに語っている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.2
Quamvis jam baptizati essent, et Spiritum sanctum accepissent; tamen quia post baptismum statim ad veterem hominem fuerant reversi, cui abrenuntiaverant, dicuntur carnales.
PL 17, 197C彼らはすでに洗礼を受け、聖なる霊を受けていたにもかかわらず、洗礼の後すぐに、捨て去ったはずの古い人に戻っていたので、肉的と呼ばれる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.3
Spiritus enim sanctus tunc permanet in eo, cui se infuderat, si permaneat in proposito regenerationis: si quominus, abscedit; ita tamen ut si se reformaverit homo, redeat ad illum. Semper enim paratus ad bonum est, diligens poenitentiam.
PL 17, 197C聖なる霊は、自らを注いだ相手のうちに、その者が新生の志にとどまるなら、そのときとどまる。そうでなければ去る。ただし、人が自らを立て直せば、霊はその人のもとに戻る。霊は悔い改めを愛し、つねに善へと備えているからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.4
Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Quamvis renati essent in Christo, tamen non fuit dignum tradi spiritualia; accepta enim fide, quae est velut semen spiritale, nullum fructum Deo dignum fecerunt, ut perfectionis verba mererentur addiscere: sed quasi parvuli imperfectionis sensibus studebant.
PL 17, 197D「キリストにある幼子に対するように、私は汝らに乳を飲ませ、食物は与えなかった」。彼らはキリストにあって新生していたけれども、霊的なことを授けられるにふさわしくはなかった。霊的な種のような信仰を受けながら、完全さの言葉を学ぶに値するほどの、神にふさわしい実をまったく結ばず、かえって幼子のように、不完全な思いに熱中していたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.5
Apostolus autem vir divinus, et medicus spiritalis, unicuique secundum vires suas tradebat; ne per imperfectionem et imperitiam quis de rebus spiritalibus scandalum pateretur.
PL 17, 197Dしかし、神の人であり霊的な医者である使徒は、各人にその力に応じて授けていた。不完全さと未熟さのゆえに、誰かが霊的なことにつまずくことのないようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.6
(Vers. 2.) Nondum enim poteratis. Ostendit aperte non illos debuisse audire, quae confirmatis dicenda sunt.
PL 17, 198A(第2節)「汝らはまだできなかったからである」。堅固にされた者たちに語られるべきことを、彼らは聞くべきでなかったと、彼ははっきり示している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.7
Sed neque nunc potestis; adhuc enim carnales estis. Hic valde arguit temeritatem illorum, qui querebantur dudum se non audisse spiritalia; cum adhuc indigni essent audire.
PL 17, 198A「いや、今でもできない。汝らはなお肉的だからである」。ここで彼は、霊的なことを聞かなかったとかつて不平を言っていた者たちの無謀を厳しく責める。彼らはなお聞くにふさわしくなかったのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.8
Pseudoapostoli enim promiscue omnibus uno atque eodem genere tradebant, nullius personam discernentes; ut acceptabiles fierent per hypocrisin commendati: cum constet Dominum et auctorem nostrum Christum aliter populis, aliter discipulis interfatum, et inter ipsos apostolos fuisse distantiam; tribus etenim discipulis gloriam suam in monte ostendit, dicens illis ut tacerent visum, quamdiu a mortuis resurgeret (Matth. XVII, 9) .
PL 17, 198A偽使徒たちは、誰彼の区別なくすべての人に一つの同じ仕方で教え、相手の人物を見分けなかった。偽善によって推奨され、受け入れられるためである。ところが、我々の主であり創始者であるキリストが、民衆には一つの仕方で、弟子たちには別の仕方で語り、使徒たちのあいだにさえ隔たりがあったことは明らかである。実に、三人の弟子にだけ山で自分の栄光を示し、見たことを、死者のうちから復活するときまで黙っているよう彼らに言った(マタイ17:9)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.9
(Vers. 3.) Cum enim in vobis aemulationes et contentiones sint, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Indignitatis causam ostendit; quia qui de homine sperat auxilium, carnalis est. Qui autem. spreta humanitate, de Deo sperat, spiritalis est; quia Deus spiritus est.
PL 17, 198B(第3節)「実に、汝らのあいだに妬みと争いがあるなら、汝らは肉的ではないか。人間に従って歩んでいるのではないか」。彼は、ふさわしくない理由を示している。人に助けを望む者は肉的だからである。これに対し、人間的なものを退けて神に望む者は霊的である。神は霊だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.10
(Vers. 4.) Cum enim quis dicat: Ego sum Pauli; alius autem: Ego Apollo; nonne homines estis?
PL 17, 198B(第4節)「ある者が『私はパウロに属する』と言い、別の者が『私はアポロに』と言うなら、汝らは人間ではないか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.11
Sicut enim gloriantes in Deo, et de ipso omnem gratiam sperantes, dii dicuntur, a Deo adoptati; ita et in homine gloriantes, et homines et carnales dicuntur, sententia Dei conclusi, qui ait: Ego dixi, dii estis; vos autem sicut homines moriemini (Psal. LXXXI, 6) .
PL 17, 198Bというのも、神を誇り、神からあらゆる恩寵を望む者たちが、神に養子とされて「神々」と呼ばれるのと同じように、人間を誇る者たちは、人間、また肉的な者と呼ばれるからである。彼らは神の判断に閉じ込められている。神は言う。「私は言った、汝らは神々である。だが汝らは人間のように死ぬ」(詩篇81:6)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.12
A sua ergo persona incipit; ne forte putaretur per invidiam magis personas illorum destruere, ostendens magnum errorem et ad Dei contumeliam pertinere, quando Deo praedicato, gloria datur hominibus. Quid ergo minus est a gentilitate, dum adhuc aliquid de hominibus speratur?
PL 17, 198Cそこで彼は自分自身の立場から始める。妬みから、むしろ彼らの人物を貶めようとしていると思われないためである。そして、神が宣べ伝えられているのに栄光が人間に帰せられるのは大きな誤りであり、神への侮辱にあたると示す。それなら、人間になおも何かを望んでいるあいだは、異邦人のあり方と比べて何が足りないというのか〔異邦人のあり方と少しも変わらない、の意〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.13
(Vers. 5.) Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri ejus, cui credidistis. Ut quia ministri sunt, spes in his non sit, sed in Deo, cujus ministri sunt.
PL 17, 198C(第5節)「ではアポロとは何者か。パウロとは何者か。汝らが信じた者に仕える者たちである」。仕える者である以上、望みは彼らにではなく、彼らが仕える神にあるべきだ、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.14
Illi enim gratiarum actio deferenda est, cujus donum est; hi vero servi, quos etiam invitos oportet dispensare.
PL 17, 198C感謝は、賜物を与えた者にささげるべきである。ところが、彼ら僕は、いやいやでも務めを果たさざるをえない者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.15
Numquid non Moyses coactus est ire ad Pharaonem; et Jonas invitus missus est praedicare Ninivitis, et Ananias contradicens missus est Saulo manum imponere?
PL 17, 198Cモーセはファラオのもとへ行くよう強いられたではないか。ヨナは、いやいやニネベの人々に宣べ伝えるよう遣わされ、アナニアは、逆らいつつサウロに手を置くよう遣わされたではないか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.16
Et unicuique sicut Dominus dedit: id est, sicut voluit, et scivit, divisit singulis officia ministerii.
PL 17, 198D「また各人に、主が与えたとおりに」、すなわち、主が望み、また知ったとおりに、一人ひとりに務めの役割を分けたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.17
(Vers. 6.) Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Plantare est evangelizare, et ad fidem attrahere: rigare vero, baptizare solemnibus verbis: peccata autem dimittere, et Spiritum dare, Dei solius.
PL 17, 198D(第6節)「私は植え、アポロは水を注いだ。だが成長を与えたのは神である」。植えるとは、福音を告げて信仰へと引き寄せることである。水を注ぐとは、定められた言葉で洗礼を授けることである。罪を赦し、霊を与えるのは神のみに属する。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.18
Si ergo effectum salutis Deus dat, nulla gloria in hac re hominis est (Act. II, 4) . Scimus enim et Spiritum sanctum sine manus impositione datum a Deo (Act. X, 4) , et non baptizatum consecutum remissionem peccatorum. Numquid non hic invisibiliter baptizatus est, quando donum baptismatis consecutus est?
PL 17, 198D救いの効果を神が与えるのなら、この点で人間には何の栄光もない(使徒言行録2:4)〔この引照は次の文の、聖なる霊が手を置くことなしに与えられたことにかかるらしい〕。我々は、聖なる霊が手を置くことなしに神から与えられたこと(使徒言行録10:4)〔この引照は続く、洗礼を受けていない者(コルネリウス)が罪の赦しを得たことにかかるらしい〕、また洗礼を受けていない者が罪の赦しを得たことを知っている。洗礼の賜物を得たとき、この者は目に見えない仕方で洗礼を受けたのではないか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.19
(Vers. 7.) Itaque neque qui plantat, est aliquid; neque qui rigat: sed qui incrementum dat Deus. Et plantata enim solent emori, et rigata ad effectum fecunditatis minime pervenire, nisi det Deus vegetam vitam.
PL 17, 199A(第7節)「それゆえ、植える者も何ものでもなく、水を注ぐ者もそうである。成長を与える神だけがそうである」。植えられたものはしばしば枯れ、水を注がれたものも、神が活力ある生命を与えなければ、実りという結果に至らないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.20
Quantum ergo ad honorificentiam Dei pertinet, nihil est homo: quantum autem ad ministerium pertinet, necessarius est; ut honorificetur quasi servus, non ut aliquid de illo speretur ad injuriam Dei.
PL 17, 199A神の栄誉に関するかぎり、人間は何ものでもない。だが務めに関するかぎり、必要である。僕のように敬われるべきであって、神への侮辱となるほどに、その人に何かを望むべきではない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.21
(Vers. 8.) Qui enim plantat, et qui rigat, unum sunt. Unum sunt, quia ambo mercenarii sunt; quamvis diversa sint illorum officia. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
PL 17, 199A(第8節)「植える者と水を注ぐ者とは一つである」。その務めは異なるが、二人とも雇い人であるから、一つである。「各人は、自分の働きに応じて、自分の報酬を受ける」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.22
Quamvis enim unum sint, sed quia major est, qui evangelizat, quam qui baptizat; ideo discrevit mercedes illorum; et non solum ad hoc, sed ad doctrinae sinceritatem pertinet: ut majori mercede sit dignus, qui inviolatam tradit doctrinam.
PL 17, 199Bたとえ一つであっても、福音を告げる者は洗礼を授ける者より大きい。そこで使徒は彼らの報酬を区別した。それだけでなく、教えの純粋さにも関わる。損なわれていない教えを伝える者が、より大きな報酬にふさわしいのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.23
(Vers. 9.) Dei enim sumus operis participes: Dei cultura, Dei aedificatio estis. Hoc ad apostolorum personam pertinet, quos constat Dei esse adjutores; quia vicarii sunt Christi.
PL 17, 199B(第9節)「実に、我々は神の働きの協力者である。汝らは神の畑、神の建物である」。これは使徒たちの立場に関わる。使徒たちがキリストの代理者であるがゆえに、神の助け手であることは明らかである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.24
(Vers. 10.) Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui. Gratiam sibi datam dicit, ut dignus esset praedicare Evangelium; ut et hoc Dei esse ostenderet, non hominis.
PL 17, 199B(第10節)「私に与えられた神の恩寵に従って、賢い建築家として土台を据えた」。彼は、福音を宣べ伝えるにふさわしい者となるために、恩寵が自分に与えられたと言う。これもまた人間のものではなく神のものであると示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.25
Secundum hanc itaque gratiam, ut sapientem architectum fundamentum se dicit posuisse. Sapiens architectus est, qui juxta disciplinam auctoris collocat fundamentum, id est, qui secundum traditionem Salvatoris evangelizat.
PL 17, 199Cこの恩寵に従って、自分は賢い建築家として土台を据えたと言うのである。賢い建築家とは、創始者の教えに従って土台を置く者、すなわち救い主の伝承に従って福音を告げる者である。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.26
Alius autem superaedificat. Superaedificia sunt, quae post praedicationem apostolorum a supervenientibus traduntur aut malis aut bonis doctoribus.
PL 17, 199C「しかし、他の者がその上に建て増す」。建て増しとは、使徒たちの宣教の後、後から来る教師たち、悪い者であれ善い者であれ、その者たちが伝えるものである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.27
Unusquisque autem videat, quemadmodum superaedificet, id est, ut superaedificia congruant fundamento; ne si obliqua fuerint et frivola, ruinam faciant, manente incolumi fundamento; quia si male docuerit, Christi nomen permanet, quod est fundamentum: doctrina autem mala peribit, sicut dicit Dominus: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XV, 13) .
PL 17, 199C「各人は、どのように建て増すかに注意せよ」。すなわち、建て増しが土台に合うようにせよということである。建て増しが曲がっていたり、つまらないものであったりすれば、土台が無傷のまま残っていても崩壊を引き起こすからである。悪く教えても、土台であるキリストの名はとどまり、悪い教えのほうが滅びる。主が言うとおりである。「私の天の父が植えなかった植物はみな、根こそぎにされる」(マタイ15:13)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.28
(Vers. 11.) Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Ideo nemo potest ponere aliud fundamentum, quia quamvis haeretici sint aliqui, non tamen docent, nisi sub Christi nomine.
PL 17, 199D(第11節)「実に、置かれているもの、それはキリスト・イエスだが、それ以外の土台を、誰も据えることはできない」。誰も別の土台を据えることができないのは、異端者が幾人かいても、彼らもキリストの名のもとでなければ教えないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.29
Aliter enim commenta erroris commendare non possunt, nisi interposito Salvatoris nomine praedicent; ut res contrarias et absurdas nominis dignitas faciat acceptabiles.
PL 17, 199Dほかの仕方では、誤りの作り話を推奨することはできず、救い主の名を挟んで宣べ伝えるほかない。相反し不条理なものを、名の尊厳が受け入れられるものにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.30
(Vers. 12.) Si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos. Lapides pretiosi sunt, quos non corrumpit ignis.
PL 17, 200A(第12節)「もし誰かがこの土台の上に、金、銀、貴い石を建て増すなら」。貴い石とは、火が損なわないものである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.31
Tria genera posuit praeclara in mundo, in quibus bonam doctrinam significavit, Ligna, fenum, stipulam: tria alia genera posuit, sed frivola. In his corrupta et vana doctrina designata dignoscitur.
PL 17, 200A彼はこの世で立派な三種を挙げ、それらで善い教えを表した。次いで、「木、干し草、わら」というほかの三種を挙げたが、これらはつまらないものである。これらによって、堕落しむなしい教えが示されているのだと分かる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.32
(Vers. 13.) Qui facit hoc opus, manifestus erit; dies enim declarabit, quia in igne revelabitur. Hoc est, mala doctrina in igne omnibus apparebit; nunc enim quosdam fallit. Et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
PL 17, 200A(第13節)「この業をなす者は明らかになる。その日が明らかにするからである。火のうちに現されるからである」。すなわち、悪い教えは火の中ですべての人に明らかになる。今は一部の人を欺いているのである。「また、各人の業がどのようなものかを、火が試す」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.33
Quia enim per ignem examinatio fiet, si in aliquo non invenerit, quod exurat, manifestat illum bonum fuisse doctorem; mala enim et adultera doctrina idcirco in ligno, feno, et stipula significata est, ut ostenderetur ignis esse esca.
PL 17, 200A実に、吟味は火によってなされるので、火が焼くべきものを何も見いださなければ、その者が善い教師であったことが明らかになる。悪く不純な教えが木、干し草、わらで示されたのは、それが火の餌であることを示すためであった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.34
(Vers. 14.) Si cujus opus manserit, quod superaedificaverit; mercedem accipiet. Cum enim nihil in illo sordis inventum fuerit pravae doctrinae, ut in bono auro; ita erit ut tres fratres in camino ignis (Dan. III, 23) , mercedem vitam aeternam cum gloria accepturus; quia sicut aurum et argentum, et lapides, quos ignis non consumit: ita et bonus magister incorruptibilis permanebit.
PL 17, 200B(第14節)「もし誰かが建て増した業が残るなら、その人は報酬を受ける」。彼のうちに、悪い教えの汚れが何も見いだされなければ、良い金の場合のように、火の炉の中の三人の兄弟(ダニエル3:23)のようになり、報酬として、栄光とともに永遠の生命を受けることになる。金や銀や石を火が焼き尽くさないように、善い教師も朽ちることなくとどまるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.35
(Vers. 15.) Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Opus quod ardere dicitur, mala doctrina est, quae interibit. Cuncta enim mala peribunt, sicut iter impiorum; quia non sunt substantiae, sed asseverationes perversae. Damnum autem pati est poenas perpeti. Quis enim in poena positus, jacturam non facit?
PL 17, 200B(第15節)「もし誰かの業が焼けるなら、その人は損失を被る」。焼けると言われる業は悪い教えであり、それは滅びる。悪はすべて、不敬虔な者たちの道のように滅びるからである。それらは実体ではなく、ゆがんだ主張だからである。損害を被るとは、刑罰を受けることである。刑罰に置かれた者で、損失を被らない者がいるだろうか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.36
Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Salvum illum futurum dixit; quia non interibit substantia, qua constat, sicut et doctrina mala peribit; quia accidens causa est.
PL 17, 200C「しかし、その人自身は救われる。ただし、火をくぐるようにして」。彼が救われることになると言ったのは、彼がそれによって成り立っている実体は滅びないからである。悪い教えは滅びるが、それは付帯的なものだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.37
Ideo autem dixit: sic tamen quasi per ignem; ut salus haec non sine poena sit, quia non dixit: Salvus erit per ignem; ut merito suo ab igni non combustus, salvus fiat examinatus per ignem; sed cum dicit: Sic tamen quasi per ignem, ostendit salvum illum quidem futurum, sed poenas ignis passurum; ut per ignem purgatus fiat salvus, et non sicut perfidi aeterno igne in perpetuum torqueatur: ut ex aliqua parte operae pretium sit credidisse in Christum.
PL 17, 200Cだが、「ただし、火をくぐるようにして」と言ったのは、この救いが刑罰を伴わないものではないことを示すためである。彼は「火によって救われる」とは言わなかった。すなわち、自らの功績によって火に焼かれず、火に試されて救われるというのではない。「ただし、火をくぐるようにして」と言うことで、その人が確かに救われるが、火の刑罰を受けることを示しているのである。火で清められて救われ、背信の者たちのように永遠の火で永久に苦しめられることはない。こうして、キリストを信じたことは、ある面では甲斐あるものとなる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.38
Semper enim crubescat necesse est, qui se videt falsum defendisse pro vero: et simili modo semper fiduciam habebit Dei; qui abjecto falso, secutus est verum; et spreta impietate, succubuit pietati. Extra catholicam enim quidquid est, contrarium est.
PL 17, 200C偽りを真実として擁護したと自覚する者は、必ず常に恥じる〔底本は crubescat。erubescat と読む〕ことになろう。同様に、偽りを捨てて真実に従い、不敬虔を退けて敬虔に服した者は、つねに神への確信を持つであろう。公同〔の教会〕の外にあるものは、何であれ反対のものである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.39
(Vers. 16.) Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Templum Dei nos esse dicit, ut Deum in nobis habitare sciamus; in templo enim suo habitet necesse est.
PL 17, 200D(第16節)「汝らは神の神殿であり、神の霊が汝らのうちに住んでいることを知らないのか」。彼が、我々は神の神殿であると言うのは、神が我々のうちに住んでいることを我々が知るためである。神は必ず自分の神殿に住むからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.40
Et quia Spiritum Dei dicit habitare in nobis, Deum significat intelligendum Spiritum sanctum.
PL 17, 200Dそして、神の霊が我々のうちに住むと言うことで、聖なる霊が神であると理解すべきことを示している。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.41
(Vers. 17.) Si quis templum Dei violaverit, disperdet eum Deus, templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
PL 17, 201A(第17節)「もし誰かが神の神殿を損なうなら、神はその者を滅ぼす。神の神殿は聖なるものであり、それは汝らだからである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.42
Haec idcirco praemisit, ut illos compungat, qui turpiter viventes, corpora sua violando corruperant; maxime illum qui uxorem patris habebat; ut ante esset reus, quam causa illius in medium prorumperet.
PL 17, 201A彼がこれを先に述べたのは、恥ずべき生き方をして、自分の体を汚して損なった者たちの心を刺すためである。とりわけ、父の妻を持っていた者に対してである。その者の件が公の場に持ち出される前に、彼がすでに罪ある者とされているようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.43
Denique simili, immo eodem modo, cum causam illius judicat, loquitur dicens: An nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19) . Superius templum Dei dixit; hoc autem loco templum Spiritus sancti. Quis hic dubitet, quia Spiritum sanctum Deum significavit?
PL 17, 201A実に、似た仕方で、いやむしろ同じ仕方で、その者の件を裁くときにも、彼は言う。「それとも、汝らの体は、汝らのうちにあり、汝らが神から受けた聖なる霊の神殿であることを知らないのか」(一コリント6:19)。先には神の神殿と言い、この箇所では聖なる霊の神殿と言った。ここで彼が聖なる霊を神と示したことを、誰が疑うだろうか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.44
(Vers. 18.) Nemo se seducat: id est, nemo proprio, vel humano consilio putet se sibi prodesse. Ad superiorem sensum redit: Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo stultus fiat, ut sit sapiens.
PL 17, 201A(第18節)「誰も自分を欺くな」。すなわち、誰も自分の、あるいは人間の考えによって、自分が自分の役に立つと思うな、ということである。彼は前の意味に戻る。「もし誰かが、汝らのうちでこの世で賢いと思われるなら、愚かな者となれ、賢い者となるために」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.45
Hoc dicit, quia si quis intelligit salutem promissam, et mysterium incarnationis Domini nostri Jesu Christi, stultus fiat, id est, sapientiam mundi fugiat, ut stultus ab ea judicetur, et tunc erit prudens; quia stultus saeculo prudens est Deo, dum credit Deum fecisse, quae ratio mundi non capit, sicut supra memoravi.
PL 17, 201Bこれは、もし誰かが約束された救いと、我々の主イエス・キリストの受肉の奥義とを理解するなら、愚かな者となれ、すなわちこの世の知恵を避け、それによって愚かだと判断されよ、ということを言っている。そのときこそ賢くなるのである。この世に愚かな者は、この世の理が受け入れないことを神がなしたと信じるゆえに、神には賢いからである。先に述べたとおりである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.46
Pseudoapostoli autem prudentes volentes videri in mundo, neque Deum Filium habere, neque incarnationem veram esse, neque carnem posse resurgere praedicabant.
PL 17, 201B一方、偽使徒たちは、この世で賢く見られたがり、神に子があることも、受肉が真実であることも、肉が復活しうることも宣べ伝えなかった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.47
(Vers. 19.) Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Sic stultitia est sapientia hujus mundi apud Deum, dum facit Deus, quod mundus fieri posse negat; sapientiam illius stultitiam probat, et cum multos deos dicant, fides autem unum probet, teste virtute, in prudentia sua confundentur.
PL 17, 201B(第19節)「この世の知恵は、神のもとでは愚かさだからである」。この世の知恵が神のもとで愚かさであるとは、この世が不可能と言うことを神がなすということである。神は彼らの知恵が愚かであると証明する。彼らが多くの神々を唱えるのに対し、信仰は力を証人として唯一の神を証明するので、彼らは自分の分別のうちで恥をかくことになる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.48
(Vers. 20.) Scriptum est enim: Reprehendens sapientes in astutia eorum. Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt. Istud in psalmo habetur nonagesimo tertio.
PL 17, 201C(第20節)「書いてある。『賢い者たちを、その狡猾さにおいて責める』。また、『主は賢い者たちの考えを知っている。それがむなしいことを』」。後者は詩篇の第93篇にある。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.49
Denique idem sensus est; sciens enim vanas cogitationes illorum ut stultos illos probaret, sapientiam illorum reprehendit, ostendens verum esse, quod falsum dicebant; et falsum, quod verum putabant.
PL 17, 201C実に、意味は同じである。主は彼らの考えがむなしいことを知っているので、彼らが愚かな者であると証明するために、彼らの知恵を責めた。彼らが偽りと言っていたことが真実であり、真実と思っていたことが偽りであると示したのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.50
(Vers. 21.) Itaque nemo glorietur in homine. Quoniam enim humanae cogitationes et consilia improvida et infirma sunt, non esse gloriandum in homine docet, sed in Deo, cujus consilium retractari non potest: quidquid enim homines sine Deo sapiunt, stultum est.
PL 17, 201C(第21節)「だから、誰も人間を誇ってはならない」。人間の考えや計画は先見がなく弱いので、人間を誇ってはならず、その計画が覆されえない神を誇るべきだと教えている。人間が神なしに思い巡らすことは、何であれ愚かだからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.51
(Vers. 22.) Omnia namque vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura: omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei.
PL 17, 201D(第22節)「すべては汝らのものだからである。パウロも、アポロも、ケファも、世界も、生も、死も、現在のものも、将来のものも。すべては汝らのもの、汝らはキリストのもの、キリストは神のもの」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.52
Alio loco dicit de eodem sensu: Nos autem servos vestros propter Jesum (II Cor. IV, 5) . Servos pro ministris posuit; ut non singulos sibi defenderent, cum omnibus uterentur, sicut et Dominus dicit: Ego sum in medio vestrum non ut ministrer, sed ut ministrem (Luc. XXII, 27) .
PL 17, 201D別の箇所では、同じ意味でこう言う。「我々はイエスのゆえに、汝らの僕である」(二コリント4:5)。「仕える者」の意で「僕」と言ったのは、彼らがすべての人を用いるのだから、各人が特定の一人を自分のものとして擁護しないようにするためである。主も言う。「私は汝らの中にいる。仕えられるためではなく、仕えるためである」(ルカ22:27)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.53
Nam mundus utique noster est, sed ut de illo secundum Dei voluntatem sentiamus, et decretos cursus ejus in Dei voluntate ponamus. Et vita praesens concessa nobis est, sed ut modeste illam et cum Dei gloria transigamus.
PL 17, 202A実に、世界は確かに我々のものだが、それは、神の意志に従ってそれについて考え、その定められた運行を神の意志に委ねるためである。現在の生も我々に許されているが、それは、節度をもって、神の栄光とともにそれを過ごすためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.54
Sive mors, ut pro Christo mori libenter habeamus spe promissionis futurae. Sive praesentia, ut sic praesentibus utamur, ne offendamus. Sive futura, ut futura credentes, ipsis nos magis, quia meliora sunt, commendemus.
PL 17, 202A「死も」とは、将来の約束の希望によって、キリストのために喜んで死ぬためである。「現在のものも」とは、現在のものを、つまずきを与えないように用いるためである。「将来のものも」とは、将来のものを信じて、それらのほうが優れているのだから、むしろそれらに我々自身を委ねるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.55
(Vers. 23.) Vos autem Christi: ut quomodo haec judicio nostro concessa sunt et subjecta, ita et nos Christo subjiciamur; quippe cum per ipsum esse coeperimus, et in prima origine, et regeneratione. Christus autem Dei.
PL 17, 202A(第23節)「汝らはキリストのもの」。それは、これらのものが我々の判断に許され服しているように、我々もキリストに服するためである。我々は、最初の起源においても新生においても、彼によって存在し始めたのだからである。「キリストは神のもの」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 3.56
Christus Dei est Patris sui proprius Filius, faciens voluntatem ejus; ut et nos ipsius faciamus. Si ergo Christi sumus famuli, quid est ut ad ejus injuriam de hominibus aliquid speremus?
PL 17, 202Bキリストが神のものであるとは、キリストが父の固有の子であり、父の意志を行うということである。我々もその意志を行うためである。ならば、我々がキリストの僕であるなら、キリストを辱めるほどに、人間に何かを望むことがあろうか。