Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.1
(Vers. 1.) Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Humanum est quod dicit, ut imitatores ejus simus, qui a Deo nobis magister indultus est. Si enim hic Dei imitator est, quare non nos hominis?
PL 17, 239B(第1節)「私に倣う者となれ。私がキリストに倣う者であるように」。彼の言うことは人間的なことである。神から我々に教師として与えられた彼に、我々は倣う者となれ、ということだ。実に、この人が神に倣う者であるなら、なぜ我々が人に倣わないことがあろうか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.2
Quia sicut Deus Pater misit Christum magistrum et auctorem vitae; ita et Christus misit apostolos nobis magistros, ut eorum imitatores essemus; quia ejus esse non possumus.
PL 17, 239B神である父がキリストを教師また命の創始者として遣わしたように、キリストもまた使徒たちを我々の教師として遣わした。我々が彼らに倣う者となるためである。我々は〔キリストに直接倣う〕者にはなれないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.3
Ita enim ait Dominus ad Patrem: Sicut me misisti in hunc mundum, ita et ego misi eos in hunc mundum (Joan. XVII, 18) . Et quia digni imitatores ejus erant, subjecit: Et pro eis sanctificabo me ipsum (Ibid., 19) .
PL 17, 239C実に、主は父にこう言う。「汝が私をこの世界に遣わしたように、私も彼らをこの世界に遣わした」(ヨハネ17:18)。そして彼らは彼に倣う者としてふさわしかったので、続けて言った。「彼らのために、私は自らを聖とする」(ヨハネ17:19)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.4
(Vers. 2.) Laudo autem vos, fratres, quod omnia mea memoria retinetis, et quomodo ubique trado, traditiones meas tenetis. Postquam mores et conversationem illorum arguit, nunc traditiones vult corrigere.
PL 17, 239C(第2節)「兄弟たちよ、私は汝らを褒める。汝らが私のことをすべて心に留め、私があらゆる所で伝えるとおりに、私の伝承を守っているからである」。彼らの習いと生活を責めた後、今度は伝承を正そうとしているのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.5
Ideo non hoc confirmat, sed succenset eis; quia cum esset apostolus eorum, immemores erant traditionum ejus: neque quod adhuc non didicerant, ex aliarum Ecclesiarum traditione sequebantur; ac per hoc quasi noviter tradit illis, dicens:
PL 17, 239Cそれゆえ、これを確認しているのではなく、彼らを叱責している。彼が彼らの使徒であったのに、彼らは彼の伝承を忘れており、まだ学んでいなかったことについても、他の諸教会の伝承に従うことをしていなかったからである。こうして彼は、あらためて新しく伝えるかのように、彼らに言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.6
(Vers. 3.) Volo vos scire quia omnis viri caput Christus est. Ad auctoritatem retulit; quia homo a Deo quidem, sed per Christum. Caput autem mulieris vir. Quia quamvis et mulier per Christum, de viro tamen facta est, ac per hoc subjicitur viro.
PL 17, 239D(第3節)「汝らに知ってほしい。すべての男の頭はキリストである」。彼は権威に帰した。人は神から造られたが、キリストを通してだからである。「女の頭は男である」。女もキリストを通してではあるが、男から造られたので、そのゆえに男に従うからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.7
Caput autem Christi Deus. Dignum est ut filii caput Pater dicatur, quasi genitor ejus. Aliter tamen caput viri Christus est, et aliter vir mulieris, et aliter Deus caput Christi est. Deus autem ideo caput Christi est, quia de eo vel ab ipso genitus est.
PL 17, 239D「キリストの頭は神である」。父が、生んだ者として子の頭と呼ばれるのはふさわしい。しかし、キリストが男の頭であるのと、男が女の頭であるのと、神がキリストの頭であるのとは、それぞれ異なっている。神がキリストの頭であるのは、キリストが神から、あるいは神自身によって生まれたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.8
Mulieris vero caput idcirco vir est, quia ex ejus costa Dei virtute formata est (Gen. II, 21) . Christus autem ideo caput viri est, quia per ipsum cum non esset, creatus est. Una ergo dictio diversam habet intelligentiam; quia et personae discrepant et substantiae.
PL 17, 239D女の頭が男であるのは、神の力によって男のあばら骨から形づくられたからである(創世記2:21)。キリストが男の頭であるのは、男がまだ存在しなかったとき、キリストによって造られたからである。このように、一つの語が異なる意味を持つ。人物〔personae〕も実体も異なるからである〔神とキリストの組についてはペルソナの区別を言う〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.9
(Vers. 4.) Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum. Orare dicit deprecari: prophetare autem adventum fore Domini voce symboli post orationem effari.
PL 17, 240A(第4節)「祈る、あるいは預言する男が、頭に覆いをつけているなら、自分の頭を汚す」。「祈る」とは嘆願することを言い、「預言する」とは、祈りの後に、信条の言葉で、主の到来があることを述べることである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.10
(Vers. 5, 6, 7.) Omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite, confundit caput suum; unum est enim atque idipsum, ut decalvetur. Si autem non velatur mulier, tondeatur: si autem turpe est mulieri tonderi aut decalvari, velet caput.
PL 17, 240A(第5・6・7節)「祈る、あるいは預言する女が、頭に覆いをつけていないなら、自分の頭を辱める。それは、髪を剃り落とされるのと全く同じことである。女が覆わないのなら、髪を切れ。女が髪を切られ、あるいは剃られるのが恥ずかしいことなら、頭を覆え」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.11
Vir enim non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei. Quamvis una substantia sit et vir et mulier, tamen quia vir caput est mulieris, anteponendus traditur; ut per causam et rationem major sit, non per substantiam.
PL 17, 240A「男は頭を覆ってはならない。神の像であり栄光であるからである」。男も女も実体は一つであるが、男が女の頭であるゆえに、男が優先されるべきものとして伝えられている。原因と道理において勝るのであって、実体において勝るのではない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.12
Inferior ergo mulier viro est, portio enim ejus est; quia origo mulieris vir est: ex eo enim est, ac per hoc obnoxia videtur mulier viro, ut imperio ejus subjecta sit.
PL 17, 240Bそれゆえ女は男より劣る。女は男の一部だからである。女の起源は男であり、女は男から出たものである。そのゆえに女は男に従属するものと見え、その支配に服するのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.13
Honorificentiam et dignitatem viri obstare dicit, ne velet caput; imago enim Dei incongruum est ut celetur: abscondi enim non debet, Dei enim gloria videtur in viro.
PL 17, 240B彼が言うには、男の名誉と尊厳が、頭を覆うことの妨げとなる。神の像が隠されるのは不適切であり、隠されてはならないからである。神の栄光が男に見えるからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.14
Mulier autem gloria viri est. Multum distat inter gloriam Dei et gloriam viri; vir enim ad imaginem Dei factus est, non mulier.
PL 17, 240B「女は男の栄光である」。神の栄光と男の栄光とのあいだには大きな隔たりがある。神の像に造られたのは男であり、女ではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.15
Haec autem imago Dei in viro, quia unus Deus unum fecit hominem; ut sicut ab uno Deo sunt omnia, ita essent et ab uno homine omnes homines; ut unius Dei invisibilis, unus homo visibilis imaginem haberet in terris, ut unus Deus in uno homine videretur auctoritatem unius principii conservare, ad confusionem diaboli, qui sibi, neglecto uno Deo, dominium et divinitatem voluit usurpare.
PL 17, 240B男にある神の像とは、唯一の神が一人の人を造ったということである。すべてのものが唯一の神から出ているように、すべての人も一人の人から出るためであり、見えない唯一の神の像を、見える一人の人が地上に持つためであり、唯一の神が一人の人のうちに、唯一の始源の権威を保っていると見えるためである。これは悪魔の恥辱となる。悪魔は唯一の神を軽んじて、自分に支配と神性を奪い取ろうとしたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.16
Quod propheta Ezechiel significat (Ezech. XVIII, 16) , et Apostolus idem, ait enim: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quasi sit Deus (II Thess. II, 4) .
PL 17, 240C預言者エゼキエルがこれを示し(エゼキエル18:16)〔引かれた句はエゼキエル28:2に当たるらしい〕、使徒も同じことを言う。実に、こう言っている。「神の神殿に座し、自分を神であるかのように示す」(二テサロニケ2:4)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.17
(Vers. 8, 9, 10.) Non est enim vir ex muliere, sed mulier ex viro: etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Propterea debet mulier potestatem habere supra caput etiam propter angelos.
PL 17, 240C(第8・9・10節)「男が女から出たのではなく、女が男から出たのである。また男が女のために造られたのではなく、女が男のために造られたのである。それゆえ、女は頭の上に権威を持たなければならない、天使たちのためにも」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.18
Potestatem velamen significavit, angelos episcopos dicit, sicut docetur in Apocalypsi Joannis (Apoc. II, 1 et seq.) . Et quia utique homines sunt, quod non corriperent plebem, arguuntur: et quod rectum est in illis, laudatur.
PL 17, 240C「権威」で覆いを意味し、「天使たち」で司教たちを言っている。ヨハネの黙示録に教えられているとおりである(黙示録2:1以下)。彼らも人間であるから、民を正さなかったことで責められ、彼らにある正しいことは称賛される。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.19
Mulier ergo (33 quaest. 5, cap. Mulier) idcirco debet velare caput; quia non est imago Dei, sed ut ostendatur subjecta.
PL 17, 240Dそれゆえ、女は頭を覆わなければならない(33、問5、「女」の章)〔聖書の引照ではなく、教会法の集成(グラティアヌス『教令集』第33事例第5問の「Mulier」の章)を指す刷りの参照。ミーニュの脚注 b も、同じ段落の語句についてグラティアヌスの教令集の読みを引く〕。女が神の像ではないからであり、従う者であることが示されるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.20
Et quia praevaricatio per illam inchoata est, hoc signum debet habere; ut in Ecclesia propter reverentiam episcopalem non habeat caput liberum, sed velamine tectum: nec habeat potestatem loquendi; quia episcopus personam habet Christi.
PL 17, 240Dそして、背反が彼女によって始まったので、女はこのしるしを持たねばならない。教会において司教への敬意のために、頭を自由にせず覆いで覆い、語る権威も持たないように、ということである。司教はキリストの立場を担うからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.21
Quasi ergo ante judicem, sic ante episcopum, quia vicarius Domini est, propter reatus originem subjecta debet videri.
PL 17, 240Dそれゆえ、裁判官の前にいるかのように、司教の前では――司教は主の代理者だからである――罪責の起源のゆえに、従う者と見えなければならない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.22
(Vers. 11.) Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino. Ideo in Domino, quia Deus ex uno fecit ambos et unum; una enim caro et unum corpus sunt in Domino, hoc est, secundum Dominum, qui creavit.
PL 17, 240D(第11節)「だが主にあっては、女は男なしにはなく、男は女なしにはない」。「主にあって」と言うのは、神が一人から二人を造り、一つとしたからである。主にあって、すなわち創造した主に従えば、二人は一つの肉、一つの体だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.23
Denique qui non credunt mulierem de viro sumptam, hi sine Domino, vel non secundum Dominum credunt hominum originem.
PL 17, 241A実に、女が男から取られたことを信じない者は、主なしに、あるいは主に従わずに、人間の起源を信じているのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.24
(Vers. 12.) Nam sicut mulier de viro; ita et vir per mulierem. Hoc firmavit, quod dixit; quia ambo unum sunt in natura, atque origo mulieris vir est, sicut legitur in Genesi factum a Domino Creatore. Omnia autem ex Deo (Gen. II, 22) .
PL 17, 241A(第12節)「女が男から出たように、男もまた女を通して出る」。彼は自分の言ったことを確かにした。二人は本性において一つであり、女の起源は男だからである。主なる創造者のなしたこととして、創世記に読まれるとおりである。「すべては神から出る」(創世記2:22)〔引照は前の「創世記に読まれる」に係る。「すべては神から出る」は第12節の続きの見出し語で、創世記の句ではない〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.25
Postquam gradatim exposuit singula, ut omnia Deo subjiceret, unum servans principium, ait: Omnia autem ex Deo; ut neque mulier subjectionis suae causa contristaretur, neque vir quasi exaltatus superbiret.
PL 17, 241A個々のことを段階的に説き明かし、唯一の始源を保ってすべてを神に従わせた後で、彼は言う。「すべては神から出る」。女が自分の従属のために悲しむことのないように、男が高められたかのように思い上がることのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.26
(Vers. 13.) Vos ipsi judicate: decetne mulierem non velatam orare Deum? Hinc est unde superius illis per ironiam succenset, dicens: Laudo quia omnia mea memoria retinetis: et quomodo ubique trado, traditiones meas tenetis (Sup. vers. 2) .
PL 17, 241B(第13節)「汝ら自身で判断せよ。女が覆いをつけずに神に祈るのは、ふさわしいことか」。これゆえ、先に彼は皮肉をこめて彼らを叱責して言ったのである。「私は褒める。汝らが私のことをすべて心に留め、私があらゆる所で伝えるとおりに、私の伝承を守っているからである」(上の第2節を見よ)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.27
Cum enim haec esset traditionis ratio, ut velatae essent mulieres in Ecclesia, illi contra revelatas eas in Ecclesia patiebantur. Ideoque jam non auctoritate traditionis, quam neglexerant, sed per ipsam naturam suadere illis nititur veritatem dicens:
PL 17, 241Bこの伝承の趣旨は、教会で女が覆いをつけることであったのに、彼らは逆に、女が覆いなしで教会にいるのを許していた。それゆえ今や、彼らが軽んじた伝承の権威によってではなく、自然そのものによって、彼は彼らに真理を説得しようと努めて言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.28
(Vers. 14, 15) . Nec ipsa natura docet vos quia vir quidem, si comam habuerit, ignominia est illi? Hoc secundum Legem locutus est; prohibet enim virum esse comatum. Mulier autem si comam habuerit, gloria est illi; quoniam coma pro velamine data est ei.
PL 17, 241B(第14・15節)「自然そのものが汝らに教えているではないか。男が髪を長くしていれば、それは彼にとって恥であると」。これは律法に従って語ったのである。律法は男が髪を長くすることを禁じているからである。「女が髪を長くしていれば、それは彼女にとって栄光である。髪は覆いの代わりに彼女に与えられたからである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.29
Naturaliter hoc honestum et propemodum decretum vult esse, ut velata mulier satisfaciat, et gratias agat Deo. Coma ergo indicium velaminis est, ut naturae et voluntas addatur. Denique nulla mulier etiam revelata adit potestatem.
PL 17, 241C覆いをつけた女が務めを果たし、神に感謝することを、彼は自然にかなった立派なこと、ほとんど定められたことであるとする。髪は覆いのしるしであり、自然に意志が加わるためである。実に、どの女も、覆いを外したままで権威ある者の前に出ることはない〔adit potestatem の意は定かでない。potestas を権威ある者(役人)と取り、etiam revelata を「覆いを外したままで」と解した〕。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.30
(Vers. 16.) Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei.
PL 17, 241C(第16節)「しかし、もし誰かが争いを好むように見えるなら、我々にはそのような習慣はなく、神の教会にもない」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.31
Post rationem redditam, ut contentiosos vincat, auctoritatem interponit; quia neque Judaismus hoc habuit, unde dicit: Neque nos, neque Ecclesia Dei, ut neque Moyses, neque Salvator sic tradiderit.
PL 17, 241C道理を示した後、争いを好む者に勝つために、彼は権威を挟む。ユダヤ教もこれを持たなかったからである。それゆえ彼は、「我々にも、神の教会にも」ない、と言う。モーセも救い主もそのようには伝えなかった、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.32
(Vers. 17.) Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. Quomodo particulatim conversationem illorum per correptionem emendat; ita et traditiones illorum, non laudans utique, sed vituperans eos.
PL 17, 241C(第17節)「私はこれを命じるが、汝らの集まりがよりよくなるためではなく、より悪くなるためのものであることを、褒めはしない」。彼が彼らの生活を個々に叱責して正すように、彼らの伝承をも、褒めるのではなく、彼らを非難して正すのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.33
(Vers. 18, 19.) Primum enim. Primum dicendo, genus peccati ostendit, unde orti sunt errores, quos reprehendit; ubi enim dissensio est, nihil rectum est. Convenientibus vobis in Ecclesiam, audio dissensiones esse, et partim credo.
PL 17, 241D(第18・19節)「まず第一に」。「第一に」と言うことで、彼は、自分が責めている誤りの生じた根にある罪の種類を示す。分裂のあるところには、正しいものは何もないからである。「汝らが教会に集まるとき、分裂があると聞いている。そして、一部は信じる」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.34
Oportet enim et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant inter vos. Sciendo nonnullos mente corruptos versutia diaboli, dicit: Oportet haereses esse.
PL 17, 241D「実に、異端も必ずあるはずである。汝らのうちで、試されて認められた者たちが明らかになるためである」。悪魔の狡知によって精神を損なわれた者がいることを知っていたので、彼は「異端は必ずあるはずである」と言うのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.35
Non utique voluit, nec optavit: sed quia scivit futurum, dixit, sicut et Dominus: Oportet, inquit, venire scandala (Matth. XVIII, 7) . Et: Oportet Filium hominis pati (Luc. IX, 22) , praescius, quia Judas proditor erat futurus.
PL 17, 242A彼はそれを望んだのでも、願ったのでもなく、起こることを知っていたから言ったのである。主も言う。「つまずきは必ず来る」(マタイ18:7)。また、「人の子は必ず苦しむ」(ルカ9:22)。主は、ユダが裏切り者となることを予知していたのである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.36
Ut probati autem cum dicit, manifesti fiant inter vos, illos significat, qui in traditione accepta durantes, exemplum probationis erant evangelicae disciplinae ad condemnationem caeterorum.
PL 17, 242A「試されて認められた者たちが、汝らのうちで明らかになる」と彼が言うとき、指しているのは、受けた伝承にとどまる者たちである。彼らは福音の教えの吟味の手本となり、ほかの者たちが断罪される根拠となる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.37
Ii sunt quos in capite epistolae significat, eo quod dicerent: Nos vero Christi; cum alii dicerent: Ego Pauli, ego Apollo (I Cor. I, 12) .
PL 17, 242A彼らは、手紙の冒頭で彼が指している者たちである。他の者たちが「私はパウロに」「私はアポロに」と言うのに対して、「我々はキリストに」と言った者たちである(一コリント1:12)。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.38
(Vers. 20, 21, 22.) Convenientibus igitur vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare. Unusquisque enim vestrum propriam coenam praesumit in manducando: et alius quidem esurit, et alius ebrius est.
PL 17, 242A(第20・21・22節)「それゆえ、汝らが一つに集まるとき、それは主の晩餐を食べることではない。汝らの各人は、食べるにあたって、自分の食事を先に取る。ある者は飢え、ある者は酔っている」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.39
Numquid domos non habetis ad edendum et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis non habentes?
PL 17, 242B「汝らには、食べたり飲んだりするための家がないのか。それとも、神の教会を軽んじ、持たない者たちに恥をかかせるのか」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.40
Hos notat, qui sic in Ecclesiam conveniebant ut munera sua offerentes, advenientibus presbyteris (quia adhuc rectores Ecclesiis non omnibus locis fuerant constituti), totum sibi qui obtulerant, vindicarent, schismatis causa.
PL 17, 242B彼が指しているのは、教会にこのようにして集まる者たちである。彼らは自分の献げ物を持ち寄り、長老たちが到着すると――まだすべての場所で諸教会に指導者が立てられてはいなかったからである――献げた者たちが全部を自分のものと主張した。分派のためにである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.41
Dissensiones enim inter eos pseudoapostoli seminaverant, ita ut oblationes suas zelarentur: cum una atque eadem prece omnium oblationes benedicerentur, ut ii qui, ut adsolet fieri, non obtulerant, aut unde offerrent, non habebant, pudore correpti confunderentur, non sumentes partem: et tam cito illud agebant, ut supervenientes non invenirent, quod ederent.
PL 17, 242B実に、偽使徒たちが彼らのあいだに分裂の種を蒔き、そのため彼らは自分の献げ物を惜しんで張り合うほどであった〔oblationes suas zelarentur の意は定かでない。「自分の献げ物を惜しんで張り合う」と取った〕。すべての人の献げ物は一つの同じ祈りによって祝福されるのに、その結果、よくあるように、献げなかった者や、献げるものを持たない者は、恥に打たれてうろたえ、分を受けなかった。しかも彼らはそれをあまりに急いで行ったので、あとから来た者たちは、食べるものを見いださなかった。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.42
Ideoque si sic, inquit, convenitis, ut unusquisque suum sumat, domi haec agenda, non in Ecclesia; ubi unitatis et mysterii causa convenitur, non dissensionis et ventris. Munus enim oblatum totius populi sit; quia in uno pane omnes significantur. Per id enim quod unum sumus, de uno pane omnes nos sumere oportet.
PL 17, 242Cそれゆえ彼は言う。このように、各人が自分の分を取るようにして集まるのなら、これは家で行うべきであって、教会で行うべきではない。教会は、一体性と奥義のために集まる場所であり、分裂と腹のためではない。実に、献げられた供え物は全民のものであるべきである。一つのパンにすべての人が表されているからである。我々は一つであるのだから、すべての人が一つのパンから受けなければならない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.43
Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo. Apertum est deprehenso et correpto errore, ut de caetero corrigant, et sciant hoc verum, quod dudum in primordiis ipsi didicerant; formam illius quae a Salvatore in re hujusmodi data est, iterat dicens:
PL 17, 242C「私は汝らに何と言おうか。褒めようか。この点では褒めない」。誤りが見いだされ、叱責された以上、今後は彼らが改め、かつて初めに自ら学んだこの真理を知るべきことは明らかである。彼は、救い主がこの種の事柄について与えた範型を、繰り返して言う。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.44
(Vers. 23, 24, 25.) Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens, fregit, et dixit: Accipite, et manducate.
PL 17, 242C(第23・24・25節)「私は主から受けたことを、汝らにも伝えた。主イエスは、渡される夜にパンを取り、感謝して裂き、言った。『取って食べよ』」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.45
Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur: hoc facite in mei commemorationem. Simili modo et calicem, postquam coenatum est, dicens: Hoc poculum novum Testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in mei commemorationem.
PL 17, 242D「『これは私の体である。汝らのために裂かれる。私を記念して、これを行え』。同じように、食事ののち、杯をも取って言った。『この杯は、私の血による新しい契約である。汝らが飲むたびに、私を記念して、これを行え』」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.46
Ostendit illis mysterium eucharistiae inter coenandum celebratum, non coenam esse; medicina enim spiritalis est, quae cum reverentia degustata, purificat sibi devotum. Memoria enim redemptionis nostrae est; ut Redemptoris memores, majora ab eo consequi mereamur.
PL 17, 242D彼は彼らに示している。食事の間に執り行われる聖餐の奥義は、食事ではない、と。それは霊の薬であり、敬意をもって味わわれるなら、信心深い者を清めるからである。それは我々の贖いの記念であり、贖い主を覚える我々が、彼からいっそう大きなものを得るにふさわしくなるためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.47
(Vers. 26.) Quotiescumque enim comederitis panem hunc, et de poculo biberitis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat.
PL 17, 243A(第26節)「汝らがこのパンを食べ、杯から飲むたびに、主が来るときまで、主の死を告げ知らせることになる」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.48
Quia enim morte Domini liberati sumus, hujus rei memores, in edendo et potando carnem et sanguinem, quae pro nobis oblata sunt, significamus novum Testamentum in his consecuti, quod est nova lex, quae obedientem sibi tradit coelestibus regnis.
PL 17, 243A実に、我々は主の死によって解放されたので、このことを覚え、食べ飲むなかで、我々のために献げられた肉と血によって、新しい契約をそこに得たことを示すのである。この契約とは新しい法であり、これに従う者を天の国々に引き渡す。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.49
Nam et Moyses accepto sanguine vituli in patera, aspersit filios Israel, dicens: Hoc est Testamentum, quod disposuit Deus ad vos (Exod. XXIV, 8) . Hoc figura fuit Testamenti, quod Dominus novum appellavit per prophetas; ut illud vetus sit, quod Moyses tradidit.
PL 17, 243A実に、モーセも、子牛の血を鉢に受け、イスラエルの子らに振りかけて言った。「これは、神が汝らに定めた契約である」(出エジプト記24:8)。これは、主が預言者たちを通して「新しい」と呼んだ契約の象りであり、したがって、モーセが伝えた契約は古いものとなる。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.50
Testamentum ergo sanguine constitutum est; quia beneficii divini sanguis testis est. In cujus typum nos calicem mysticum sanguinis ad tuitionem corporis et animae nostrae percipimus; quia sanguis Domini sanguinem nostrum redemit, id est, totum hominem salvum fecit.
PL 17, 243Bそれゆえ契約は血によって立てられたのである。神の恩恵の証人は血だからである。その予型として、我々は奥義の杯、血の杯を、我々の体と魂を守るために受ける。主の血が我々の血を贖った、すなわち、全き人を救ったからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.51
Caro enim Salvatoris pro salute corporis, sanguis vero pro anima nostra effusus est, sicut prius praefiguratum fuerat a Moyse; sic enim ait: Caro pro corpore vestro offertur, sanguis vero pro anima (Levit. XVII, 11) ; ideoque non manducandum sanguinem.
PL 17, 243B実に、救い主の肉は体の救いのために、血は我々の魂のために流された。先にモーセによって前もって示されていたとおりである。彼はこう言う。「肉は汝らの体のために献げられ、血は魂のために」(レビ記17:11)。それゆえ血は食べてはならない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.52
Si igitur apud veteres imago fuit veritatis, quae nunc apparuit, et manifestata est in Salvatoris adventu; quomodo haereticis contrarium videtur vetus novo, cum ipsa sibi invicem testimonio sint?
PL 17, 243Bそれゆえ、昔の人々のもとに、今や現れ、救い主の到来において明らかにされた真理の像があったのなら、互いに証しをなしているのに、なぜ異端者たちには、旧約が新約に反すると見えるのか。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.53
(Vers. 27.) Itaque quicumque ederit panem hunc, aut biberit calicem Domini indigne Domino, reus erit corporis et sanguinis Domini. Indignum dicit esse Domino, qui aliter mysterium celebrat, quam ab eo traditum est.
PL 17, 243B(第27節)「それゆえ、このパンを食べ、あるいは主の杯を、主にふさわしくないやり方で飲む者は、主の体と血に対して罪責を負う」。彼は、主によって伝えられたのとは違うやり方で奥義を執り行う者を、主にふさわしくない者と言っている。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.54
Non enim potest devotus esse, qui aliter praesumit, quam datum est ab auctore. Ideoque praemonet ut secundum ordinem traditum devota mens sit accedentis ad eucharistiam Domini; quoniam futurum est judicium, ut quemadmodum accedit unusquisque, reddat causas in die Domini Jesu Christi; quia sine disciplina traditionis et conversationis qui accedunt, rei sunt corporis et sanguinis Domini.
PL 17, 243C実に、創始者から与えられたのと違うことを敢えてする者は、敬虔でありえない。それゆえ彼は、主の聖餐に近づく者の心が、伝えられた秩序に従って敬虔であるよう、前もって戒める。裁きが来るからである。各人がどのように近づいたかについて、主イエス・キリストの日に弁明することになる。伝承と生活の規律なしに近づく者は、主の体と血に対して罪責を負うからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.55
Quid est autem reos esse, nisi poenas dare mortis Domini? Occisus est enim pro his, qui beneficium ejus in irritum ducunt.
PL 17, 243C罪責を負うとは、主の死のゆえに刑罰を受けることでなくて何であろうか。主は、その恩恵を無にする者たちのために殺されたからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.56
(Vers. 28, 29.) Probet autem se homo, et sic de pane illo edat, et de poculo bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi ipsi manducat et bibit, non discernens corpus Domini.
PL 17, 243C(第28・29節)「人は自分を吟味し、その上で、そのパンを食べ、杯から飲め。ふさわしくなく食べ飲む者は、主の体を見分けずに、自分に対する裁きを食べ飲むのである」。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.57
Devoto animo et cum timore accedendum ad communionem docet; ut sciat mens reverentiam se debere ei, ad cujus corpus sumendum accedit. Hoc enim apud se debet judicare; quia Dominus est, cujus in mysterio sanguinem potat, qui testis est beneficii Dei.
PL 17, 243D敬虔な心と畏れをもって聖餐の交わりに近づくべきだと彼は教える。心が、その体を受けるために近づく相手に敬意を負っていると知るためである。実に、これは自分のうちで判断すべきことである。その奥義において血を飲む相手は主であり、その血は神の恩恵の証人だからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.58
Quem nos si cum disciplina accipiamus, non erimus indigni corpore et sanguine Domini; gratias enim videbimur reddere Redemptori.
PL 17, 243D我々が彼を規律をもって受けるなら、主の体と血にふさわしくない者とはならない。贖い主に感謝を返していると見えるだろうからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.59
(Vers. 30.) Ideo multi in vobis invalidi et aegroti. Et dormiunt multi. Ut verum probaret quia examen futurum est accipientium corpus Domini, jam hic imaginem judicii ostendit in eos, qui inconsiderate corpus Domini acceperant, dum febribus et infirmitatibus corripiebantur, et multi moriebantur: ut in his caeteri discerent, et paucorum exemplo territi emendarentur, non inultum scientes corpus Domini negligenter accipere; et eum quem hic poena distulerit, gravius tractandum fore; quia contempsit exemplum.
PL 17, 244A(第30節)「それゆえ、汝らのうちに、弱い者や病む者が多く、眠る者も多い」。主の体を受ける者たちへの吟味が将来あることを証明するために、彼はすでにここで、主の体を軽率に受けた者たちに対する裁きの像を示した。熱病や衰弱に襲われ、多くの者が死んだのである。ほかの者たちがこれによって学び、少数の者の例に恐れて改めるためであり、主の体をおろそかに受けることが報いなしには済まないと知るためであり、ここで刑罰を免れた者は、手本を軽んじたのだから、いっそう重く扱われるはずだと知るためである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.60
(Vers. 31, 32.) Quod si nosmet ipsos discerneremus, non utique judicaremur. Dum judicamur autem, a Domino corripimur; ut non cum hoc mundo damnemur. Hoc dicit, quia si nosmet ipsi errores nostros corrigeremus, non a Domino judicaremur.
PL 17, 244A(第31・32節)「もし我々が自分自身を見分けるなら、裁かれることはない。だが、裁かれるとき、我々は主に懲らしめられているのであって、この世界とともに罪に定められないためである」。彼が言うのは、我々自身が自分の誤りを正すなら、主に裁かれることはない、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.61
Et quia corripimur, tamen pro nobis est; ut timore ipso emendemur. In paucis enim omnium est emendatio. Ne cum hoc mundo, id est, cum infidelibus damnemur. Nihil enim differt ab infideli, qui inconsiderate ad mensam Domini accedit.
PL 17, 244Bそれでも、懲らしめられるのは我々のためである。その畏れそのものによって改まるためである。実に、すべての人の矯正は少数の者においてなされる〔少数の者が罰せられることで、すべての者が改まる、の意に取った〕。「この世界とともに罪に定められないため」とは、不信者たちとともに、ということである。主の食卓に軽率に近づく者は、不信者と何も違わないからである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.62
(Vers. 33, 34.) Itaque, fratres, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. Si quis esurit, domi manducet. Ad invicem exspectandum dicit, ut multorum oblatio simul celebretur, ut et omnibus ministretur: et si quis impatiens est, domi terreno pane pascatur.
PL 17, 244B(第33・34節)「だから、兄弟たちよ、食べるために集まるときは、互いに待て。もし飢えている者がいるなら、家で食べよ」。互いに待てと彼が言うのは、多くの人の献げ物が一緒に執り行われ、すべての人に行き渡るためである。もし誰かが待てないのなら、家で地上のパンで養われよ。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.63
Ut non in judicium conveniatis: hoc est, ne mysterium reprehensibiliter et cum offensione agatis.
PL 17, 244B「汝らが集まるのが裁きのためにならないように」。すなわち、奥義を、非難されるやり方で、つまずきを伴って行うことのないように、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.64
Caetera autem cum venero, disponam. Caput prius salutis ordine agendum ostendit, et quomodo in Ecclesiam ab utroque sexu conveniatur, praemisit: in quibus rebus si error fuerit, non leve peccatum est.
PL 17, 244B「その他のことは、私が行ったときに定める」。彼は、救いの順序において先に扱うべき主要な点を示し、教会に男女の両性がどのように集まるかを先に述べた。これらの事柄に誤りがあれば、それは軽い罪ではない。
Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 11.65
Caetera autem quae ad aedificationem Ecclesiae pertinent, praesentia sua ordinare se promisit.
PL 17, 244C教会の造り上げに関わるその他のことは、自分が居合わせたときに整えると、彼は約束した。