アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam

Caput VI 第VI章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam · PL 17, 210D · 70 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.1

1

(Vers. 1.) Audet aliquis vestrum adversus alterum habens negotium, judicari apud iniquos, et non apud sanctos?

PL 17, 210D

(第1節)「汝らのうちの誰かが、他の者に対して訴えを持ちながら、聖なる者たちのもとではなく、不法な者たちのもとで裁かれることを、あえてするのか」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.2

2

Iniquos duplici genere significat, et qui non credunt, et qui leges a Deo mundo creditas frequenter cum adulatione interpretantur, auctoritatem harum idolis deputantes, ideoque iniqui sunt; et quia in Ecclesia magis lex est, ubi Dominus legis timetur, melius dicit apud Dei ministros agere causam: facilius enim de Dei timore sententiam legis veram promunt.

PL 17, 211A

「不法な者たち」を、彼は二通りの意味で言っている。信じない者たちと、神が世に委ねた法をしばしば追従をもって解釈し、その権威を偶像に帰する者たちである。それゆえ彼らは不法な者である。また、法の主である主が畏れられている教会にこそ法はより多くあるので、神に仕える者たちのもとで訴えを進めるほうがよいと言う。神への畏れに基づいて、法の真の判決をより容易に示すからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.3

3

(Vers. 2.) Aut ignoratis quoniam sancti hunc mundum judicabunt. Nihil otiose dicit Apostolus; ideo enim hunc mundum dixit, ut ostendat et alterum; quia et Joannes apostolus (I Joan. I, 15) : Nolite, ait, diligere hunc mundum.

PL 17, 211A

(第2節)「それとも、聖なる者たちがこの世界を裁くことを、汝らは知らないのか」。使徒は何も無駄には言わない。「この世界」と言ったのは、もう一つの世界を示すためである。使徒ヨハネも「この世界を愛するな」と言っている(一ヨハネ1:15)〔引かれた句は一ヨハネ2:15に当たる〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.4

4

Et Dominus in Evangelio: Sic, inquit, dilexit Deus mundum, etc., (Joan. III, 16) . Hic ergo mundus in errore est, non ille superior, ad cujus similitudinem hic factus est.

PL 17, 211A

また主も福音書で「神はこのように世界を愛した」などと言っている(ヨハネ3:16)。したがって、誤りのうちにあるのはこの世界であって、これがその似姿に造られた上の世界ではない。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.5

5

Unde homo hic positus est, ad imaginem Dei factus, ut sicut in superiore mundo ab uno Deo sunt omnia, ita et in hoc ab uno homine omnes haberent originem.

PL 17, 211B

それゆえ、この世界に人が置かれた。人は神の像に造られた。上の世界ではすべてが唯一の神から出るように、この世界でもすべての者が一人の人から起源を持つためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.6

6

Hinc est unde Moyses in Deuteronomio: Cum divideret, inquit, Altissimus gentem, quemadmodum dispersit filios Adae: statuit fines gentium secundum numerum angelorum Dei. (Deut. XXXII, 18) .

PL 17, 211B

モーセが申命記で「いと高き者が国民を分けたとき、アダムの子らを散らしたとおりに、神の天使たちの数に従って諸国民の境を定めた」と言っているのは、このためである(申命記32:18)〔引かれた句は32:8に当たる〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.7

7

Quid tam apertum, hunc mundum superioris esse imaginem certa ex causa; est enim et Hierusalem inferior; et illa superior, quam matrem nostram vocat idem Apostolus (Galat. IV, 26) : est inferior paradisus, in quo homo positus, mandatum et ut operaretur ibi, et ut custodiret, accepit (Gen. II, 8) .

PL 17, 211B

これほど明らかなことがあろうか。この世界は、確かな理由から上の世界の像である。下のエルサレムがあり、また同じ使徒が我々の母と呼ぶ上のエルサレムがある(ガラテヤ4:26)。下の楽園があり、人はそこに置かれて、そこで耕すように、また守るようにとの命令を受けた(創世記2:8)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.8

8

Est et ille coelestis, in quo raptus Apostolus, audivit verba arcana (II Cor. XII, 2) . Judicabunt ergo sancti hunc mundum: quia exemplo fidei illorum perfidia mundi damnabitur.

PL 17, 211B

また天上のあの〔楽園〕もあり、使徒はそこに引き上げられて、秘められた言葉を聞いた(二コリント12:2)。したがって、聖なる者たちはこの世界を裁く。彼らの信仰の模範によって、この世界の背信が断罪されるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.9

9

Et si in nobis judicabitur mundus. Tunc judicabitur hic mundus in nobis, si opus perfidorum hominum non inveniatur in nobis. Indigni ergo sunt hujusmodi, qui etiam de minimis judicent?

PL 17, 211C

「もし世界が我々において裁かれるのなら」。この世界が我々において裁かれるのは、背信の人々の業が我々のうちに見いだされない場合である。では、このような者たちは、ごく小さな事柄についてさえ裁く資格がないのか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.10

10

Hoc est, non sunt utique indigni ii, qui ipsum mundum judicaturi sunt, ea judicare quae mundi sunt.

PL 17, 211C

すなわち、世界そのものを裁くことになる者たちが、この世界に属する事柄を裁くことに、資格がないはずはない、ということである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.11

11

(Vers. 3.) Nescitis quoniam angelos judicabimus? Addidit plus, dicendo: angelos judicabimus, id est, potentias spiritales, quas alio loco tradit in coelestibus degere, eodem genere judicandos angelos a nobis, quo et mundus judicabitur.

PL 17, 211C

(第3節)「我々が天使たちを裁くことを、汝らは知らないのか」。彼は「我々は天使たちを裁く」と言うことで、さらに加えた。すなわち霊的な諸力のことであり、別の箇所で彼は、それらが天上にいると伝えている。天使たちは、世界が裁かれるのと同じ仕方で、我々によって裁かれるのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.12

12

(Vers. 4, 5.) Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos ad judicandum constituite. Saecularia judicia sunt, ad corpus pertinentia vel corporea. Et quia non sic fieri debet, adjecit: Ad reverentiam vestram dico.

PL 17, 211C

(第4・5節)「それゆえ、もし汝らが世俗の裁きを持つなら、教会で軽んじられている者たちを、裁き手に立てよ」。世俗の裁きとは、体に関わるもの、あるいは体の事柄についての裁きである。それはこのように行われるべきではないので、彼は付け加えた。「汝らを恥じ入らせるために、私は言う」〔reverentia はここでは恥じ入る思いの意。後の ad ruborem eorum(彼らを恥じ入らせるために)と同じことを言う〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.13

13

Ne quia supra negotium nominavit, sed quale non significavit; sunt enim et divina negotia, dicente eodem: Adjutor negotii mei (Rom. XVI, 2) .

PL 17, 211D

彼が先に「訴え」〔negotium〕と名指したのは、どのような種類のものかを示してのことではない〔底本は Ne quia。文が崩れているとも見えるが、「先に negotium と名指しながら、どのような種類のものかを示さなかったので、(誤解され)ないように」という、主文を略した構文とも読める〕。神に関わる事柄〔negotia〕もあるからである。同じ人が「私の務め〔negotium〕の助け手」と言っているとおりである(ローマ16:2)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.14

14

Et saecularia forte judicia, quia prohibuerat apud perfidos agenda, quamvis in Ecclesia, sicut audierant, a qualibuscumque tamen putarent audienda aut terminanda; ad ruborem eorum ait: Contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos ad judicandum constituite.

PL 17, 211D

また、おそらく世俗の裁きについても、彼は背信の者たちのもとで進めることを禁じたが、彼らが聞いたとおり、教会の中であっても、誰彼となく聞かせて決着させてよいと思ったかもしれないので、彼らを恥じ入らせるために言う。「教会で軽んじられている者たちを、裁き手に立てよ」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.15

15

Sunt enim in Ecclesia et lignea vasa; tam enim intractabiles et inconsideratos eos significavit, ut imperitos forte ex fratribus judices eligerent. Hoc de experto Apostolus; sciebat enim quam tepidi et improvidi in reliquis causis fuerant deprehensi.

PL 17, 212A

教会には木の器もあるからである。彼は、彼らがそれほど扱いにくく思慮に欠けているので、兄弟たちのうち未熟な者をたまたま裁き手に選んでしまうほどだと示した。使徒は経験に基づいてこう言っている。彼らがほかの件でもいかに生ぬるく、先見を欠いていたかを知っていたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.16

16

Sic non est inter vos quisquam sapiens, qui possit judicare inter fratrem suum? Quia ergo sunt, inquit, sapientes fratres, aliqui horum eligantur ad judicandum quorum judicium miretur mundus.

PL 17, 212A

「汝らのあいだに、自分の兄弟のあいだを裁くことのできる賢い者は、一人もいないのか」。それゆえ、賢い兄弟たちがいるのだから、彼らのうちから誰かが、その判断を世界が感嘆するような者として、裁き手に選ばれるべきである、と彼は言う。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.17

17

Magnus enim pudor est, si inter eos qui dicuntur Deum cognovisse, non inveniatur, qui examinare possit negotium juxta jus evangelicum. Ideo autem fratrem judicem eligendum dicit, quia adhuc rector Ecclesiae illorum non erat ordinatus.

PL 17, 212A

神を知ったと言われる者たちのあいだに、福音の法に従って訴えを吟味できる者が見いだされないなら、大きな恥だからである。彼が兄弟を裁き手に選ぶべきだと言うのは、彼らの教会の指導者がまだ任命されていなかったからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.18

18

(Vers. 6.) Sed frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles. Manifestum est quia infideles aut arbitros, ut assolet fieri, postulatos significat, aut judicem publicum, cui dici solet: Hodie dies sacrorum est, jus dici non potest.

PL 17, 212B

(第6節)「しかし、兄弟が兄弟と裁判で争い、しかも不信者たちのもとでそうしている」。「不信者たち」とは、通例そうなるように願い出られた仲裁人か、あるいは公的な裁判官を指していることは明らかである。後者にはよく「今日は祭儀の日であり、裁判を行うことはできない」と言われる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.19

19

(Vers. 7.) Jam quidem omnino delictum in vobis est, quod judicia habetis inter vos. Peccatum esse significat, quia frater cum fratre litigat, cum danda opera sit, ut concordes sint, quasi germani; maxime cum fides nostra paci studeat.

PL 17, 212B

(第7節)「すでに、汝らのうちには、まったく罪〔delictum〕がある。汝らが互いのあいだに裁判を持つことである」。彼は、兄弟が兄弟と争うことが罪であると示している。実の兄弟のように、一致するよう努めるべきなのに、ことに我々の信仰が平和を求めているのであるから。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.20

20

Quamquam enim christianus litigare non debeat, tamen si grave quid fuerit, et quod contemni non possit, causam ad Ecclesiam deferat; ne et damnum ad praesens, et offensionem forte incurrat.

PL 17, 212B

キリスト教徒は争ってはならないが、それでも重大で、見過ごしにできない事があるなら、その件を教会に持ち出すべきである。目の前の損害と、おそらくはつまずきとをも被らないためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.21

21

(Vers. 8.) Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem? Sed vos injuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus.

PL 17, 212C

(第8節)「なぜ、むしろ不当な仕打ちを受けないのか。なぜ、むしろ欺き取られないのか。ところが、汝らが不当な仕打ちを行い、欺き取っている。しかもそれを兄弟たちに」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.22

22

Nunc hos corripit, quorum injustitia jurgium generatur; quia non solum per fraudem admissam rei sunt, sed et partem habent delicti illorum, qui coacti injuria aut fraude eorum, infideles rogant ad judicandum: et cum fraudem aut injurias illatas persequi non deberent, non solum vindicant, sed et ipsi fraudem et injurias faciunt; ut punienda exempla fratribus tribuant. Et quid aliis facere credatur, qui non parcit suis?

PL 17, 212C

今、彼は、その不義から争いが生じる者たちを咎めている。彼らは、行った欺きのゆえに罪人であるだけでなく、彼らの不当な仕打ちや欺きに強いられて不信者たちに裁きを願い出る者たちの罪にも、加担しているからである。後者は、加えられた欺きや不当な仕打ちを追及すべきではないのに、報復するだけでなく、自分たちも欺きと不当な仕打ちを行い、兄弟たちに罰せられるべき見本を与えている。身内を容赦しない者が、他人に何をすると思われるだろうか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.23

23

(Vers. 9, 10.) An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Hoc dicto ostendit illos non nescios peccare, ac per hoc gravius vindicandum. Si enim immisericordes rei sunt apud Deum, quanto magis iniqui?

PL 17, 212C

(第9・10節)「それとも、不法な者たちは神の国を所有しないことを、汝らは知らないのか」。この言葉で彼は、彼らが知らずに罪を犯しているのではなく、それゆえいっそう重く罰せられるべきことを示す。実に、慈しみのない者たちが神のもとで罪あるなら、不法な者たちはなおさらではないか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.24

24

Nolite errare; nam neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

PL 17, 212D

「惑わされるな。不品行の者たちも、偶像に仕える者たちも、姦淫する者たちも、柔弱な者たちも、男と寝る者たちも、盗む者たちも、貪欲な者たちも、酒に酔う者たちも、人を悪く言う者たちも、強奪する者たちも、神の国を所有しない」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.25

25

Non haec idcirco memoravit quasi nescirent, apud quos annum et sex menses sedit, docens Evangelium Dei: sed commonuit, ut restauraret in illis reverentiam Legis, et meritum ad regna coelorum (Actor. XVIII, 11) .

PL 17, 212D

彼がこれらを述べたのは、彼らが知らなかったからではない。彼は一年と六か月、彼らのもとにとどまって、神の福音を教えた。そうではなく、彼らのうちに律法への畏敬と、天の国へ至る功績を回復させるために、思い起こさせたのである(使徒言行録18:11)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.26

26

(Vers. 11.) Et hoc quidem fuistis. Ne omnibus hoc ascribere videretur, aut certe omnes ab his criminibus immunes faceret, si taceret (prohibuisse enim videbatur, non revelasse crimina illorum) idcirco sic ait: Et hoc quidem fuistis.

PL 17, 213A

(第11節)「そして実に、汝らはかつてそのようなものであった」。彼は、これをすべての者に帰するように見えないように、また、もし黙っていればすべての者をこれらの罪過から免れた者とすることになるので(彼は彼らの罪過を暴いたのではなく、禁じたように見えたからである)、こう言った。「そして実に、汝らはかつてそのようなものであった」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.27

27

Et ne ad iram illos provocaret, adjecit: Sed abluti estis; ut agnoscentes crimina rei facti, statim respirarent audientes: Sed abluti estis. Solent enim aliqui pudorem pati, et corrigere, cum de se audiunt bona.

PL 17, 213A

また、彼らを怒りに駆り立てないために、「しかし汝らは洗われた」と付け加えた。罪過を認めて罪人とされた者たちが、「しかし汝らは洗われた」と聞いて、すぐに息をつけるようにである。人はしばしば、自分について良いことを聞くとき、恥を感じて自らを改めるものだからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.28

28

Sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et Spiritu Dei nostri. Haec omnia beneficia puritatis in baptismate consecuti noscuntur, quod est fundamentum evangelicae veritatis.

PL 17, 213A

「しかし汝らは聖とされ、しかし汝らは義とされた。我々の主イエス・キリストの名によって、また我々の神の霊によって」。これらはすべて清さの恩恵であり、彼らが洗礼において得たことが知られている。洗礼は福音の真理の土台である。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.29

29

Illic enim omnibus peccatis depositis, abluitur credens, et justificatur in Domini nomine, et per Spiritum Dei nostri Deo filius adoptatur.

PL 17, 213A

そこでは、すべての罪が下ろされて、信じる者は洗われ、主の名によって義とされ、我々の神の霊によって神の子とされるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.30

30

Per hoc admonet illos quanta et qualis sit gratia, quam per veram traditionem assecuti sunt: postea vero contra hanc regulam fidei impulsu malorum doctorum sentientes, his beneficiis se exuerunt.

PL 17, 213B

これによって彼は、彼らが真の伝承によって得た恩寵がどれほど大きく、どのようなものかを思い起こさせる。しかしその後、悪い教師たちに押されて、この信仰の規範に反することを考え、これらの恩恵を自ら脱ぎ捨ててしまったのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.31

31

Unde id agit, ut revocet illos ad veram et primam sententiam; ut recuperarent, quod fuerant consecuti.

PL 17, 213B

それゆえ彼は、彼らを真の最初の見解へ呼び戻そうとする。得ていたものを取り戻すためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.32

32

(Vers. 12.) Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Quibusdam videtur propter libertatem concessi arbitrii dixisse Apostolum: Omnia mihi licent, etc.; ut liceat fornicari, non tamen expediat. Sed quomodo licet, quod prohibetur?

PL 17, 213B

(第12節)「すべては私に許されている。しかし、すべてが益になるわけではない」。ある人々には、使徒は、与えられた意志の自由のゆえに「すべては私に許されている」などと言ったのであり、不品行を行うことは許されているが益にはならない、ということだと思われる。しかし、禁じられていることが、どうして許されるのか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.33

33

Aut certe si omnia licent, nihil potest dici illicitum. Sed licet, non tamen expedit. Haec susurrant potius, quam asserunt, aut immemores aut negligentes. Dicit enim Joannes Baptista ad Herodem: Non licet tibi habere uxorem fratris tui (Marc. VI, 18) .

PL 17, 213B

あるいはまた、すべてが許されているなら、何も許されていないとは言えなくなる。「許されるが、益にはならない」と。忘れっぽいか不注意な者たちは、これを主張するというより、ひそひそとささやいているのである。洗礼者ヨハネはヘロデに「汝には、兄弟の妻を得ることは許されていない」と言っているからである(マルコ6:18)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.34

34

Sed forte Joannes expers fuerit humani eloquii, inspiratus in utero; quia si hoc est, dicere debuit: Licet tibi, sed non expedit. Sed et Dominus similiter mulieri Chananaeae ait; Non licet accipere panem filiorum, et mittere canibus (Matth. XV, 16) .

PL 17, 213C

だが、ヨハネは、母の胎の中で霊感を受けたので、人間の話し方には縁がなかったのかもしれない。もしそうなら、彼は「汝には許されるが、益にはならない」と言うべきだったことになる。しかし主も同様に、カナンの女に「子らのパンを取って、犬に投げてやるのは許されない」と言った(マタイ15:16)〔引かれた句は15:26に当たる〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.35

35

Et iterum dicit Dominus Judaeis: Non legistis quid fecit David, cum esuriret; quomodo intravit in domum Domini, et panes propositionis accepit, quos non licebat ei edere, etc., (Marc. II, 25) .

PL 17, 213C

また主はユダヤ人たちに、再びこう言う。「ダビデが飢えたとき、何をしたかを、汝らは読まなかったのか。どのように主の家に入り、供えのパンを取ったか。それは彼が食べてはならないものであった」などと(マルコ2:25)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.36

36

Omne ergo quod prohibetur, non licet; et omne quod non licet, prohibetur: sed aliquando, interveniente causa aliqua, licet, sed non expedit.

PL 17, 213C

それゆえ、禁じられていることはすべて許されず、許されないことはすべて禁じられている。しかしときには、何らかの事情が介在して、許されるが益にはならない、ということがある。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.37

37

Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Omnia sibi licere dicit, ea scilicet, quae et coapostolis ejus licuerunt, quae et lex continet naturalis, non Moysis; quia multa prohibuit Moyses propter duritiam cordis populi increduli et cervicosi (Matth. XIX, 8) .

PL 17, 213D

「すべては私に許されている。しかし私は、誰の権力のもとにも置かれない」。彼はすべてが自分に許されていると言う。すなわち、同僚の使徒たちにも許されたこと、自然の法が含むことであって、モーセの律法ではない。モーセは、不信仰で頑なな民の心のかたくなさのゆえに、多くを禁じたからである(マタイ19:8)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.38

38

Tamen si ad causam respicias, aliud fuit in sensu Apostoli, ut haec loqueretur; haec enim praemisit postea acturus hanc causam, sicut fecit et de illo qui incestum admiserat; proponit enim designans quid acturus esset postea.

PL 17, 213D

しかし、あなたが事の次第に目を向けるなら、使徒がこれを語ったとき、その思いのうちには別のことがあった。彼は、のちにこの件を扱うつもりで、これを前もって述べたのである。近親相姦を犯した者について行ったのと同じである。彼は、のちに何をするつもりかを示しつつ、前もって提示しているのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.39

39

Denique statim ad superiorem sensum, breviter interim re commendata, redit; hoc enim ideo dixit, quia licebat illi ab his sumptus accipere.

PL 17, 214A

実に、彼はさしあたりこの件を手短に言い添えると、すぐに先の意味に戻る。これを言ったのは、彼らから生活の糧を受け取ることが彼には許されていたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.40

40

Sed quoniam sciebat pseudoapostolos occasionem quaerere accipiendi, noluit ab his accipere, ne causa ventris vigor evangelicae veritatis torpesceret.

PL 17, 214A

しかし、偽使徒たちが受け取る機会を探していることを知っていたので、彼は彼らから受け取ろうとしなかった。腹のために福音の真理の活力が鈍らないようにである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.41

41

Si enim ab iis acciperet, quos in tantis vitiis arguebat, auctoritatem magisterii concessam sibi a Domino inclinabat; non enim potest constanter argui a quo accipitur: maxime cum ideo promptus ad dandum sit, ut sibi humiliet praepositum. Unde et dicit: Sed ego sub nullius redigar potestate.

PL 17, 214A

もし彼が、あれほどの悪徳を咎めていた者たちから受け取るなら、主から与えられた教える権威を曲げることになったからである。人は、受け取る相手を確固として咎めることはできない。ことに、与える者が進んで与えるのが、上に立つ者を自分に対して低くさせるためである場合にはそうである。そこで彼は「しかし私は、誰の権力のもとにも置かれない」とも言うのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.42

42

(Vers. 13.) Esca ventri, et venter escis, Deus autem et hunc et has destruet. Destructio ventris est, cum edendi cessat officium: escae vero destructio tunc erit, quando steterit nativitas.

PL 17, 214A

(第13節)「食物は腹のため、腹は食物のためにある。しかし神は、これもあれらも滅ぼす」。腹の滅びとは、食べる務めがやむことである。食物の滅びは、生まれること〔nativitas〕がやむときであろう〔nativitas は、人が生まれることとも、食物が生じることとも取れる〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.43

43

Pseudoapostoli autem, qui non utique religionis causa, sed quaestus circumibant, peccantibus amari esse nolebant.

PL 17, 214B

しかし偽使徒たちは、信心のためではなく利得のために巡り歩いていたので、罪を犯す者たちに煙たがられることを望まなかった。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.44

44

Corpus autem non fornicationi, sed Domino. Nunc redit ad superiorem sensum: Et Dominus corpori. Quid Dominus corpori? Subauditur immortalitatem resuscitato praestabit; corpus enim Deo dicatum, dono spiritali remunerabitur merito ducis, id est, animi.

PL 17, 214B

「しかし体は不品行のためではなく、主のためにある」。今、彼は先の意味に戻る。「そして主は体のためにある」。主は体に何をするのか。補って聞き取られる。復活させられた体に不死を与える、ということである。神に献じられた体は、導き手、すなわち心の功績によって、霊的な賜物で報われるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.45

45

(Vers. 14.) Deus vero et Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam. Idem sensus est, quem exemplo voluit Dominicae resurrectionis firmare; virtus enim Dei Christus est, qua nos suscitabit, et ipsum Dominum.

PL 17, 214B

(第14節)「神は主を復活させたが、その力によって我々をも復活させる」。同じ意味であり、彼は主の復活を例として、これを確かなものにしようとした。神の力とはキリストのことであり、その力によって神は我々を復活させるのであり、主自身をも〔復活させた〕からである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.46

46

Hoc dixit, quia ipse Dominus corpus suum suscitavit, sicut et ipse Dominus ait: Solvite templum hoc, et ego tribus diebus suscitabo illud. Hoc autem dixit de templo corporis sui (Joan. II, 19) .

PL 17, 214B

これを言ったのは、主自身が自分の体を復活させたからである。主自身が「この神殿を壊せ。そうすれば私は三日で、それを復活させる」と言っているとおりである。これを主は、自分の体という神殿について言ったのである(ヨハネ2:19)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.47

47

(Vers. 15.) Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Corpora nostra membra Christi sunt, sed in novum hominem, qui secundum Deum creatus est; quia ipse est caput Ecclesiae. Tollam ergo membra Christi, et faciam membra meretricis? Absit (Ephes. IV, 24) . Ait, Absit, quia meretrici adhaerentia membra desinunt esse membra Christi.

PL 17, 214C

(第15節)「汝らの体がキリストの肢であることを、汝らは知らないのか」。我々の体はキリストの肢であるが、それは、神に従って造られた新しい人においてである。キリストが教会の頭だからである。「それゆえ、私はキリストの肢を取り上げて、遊女の肢にしようか。断じてそうではない」(エフェソ4:24)〔この引照は、前の「神に従って造られた新しい人」の句に当たる〕。彼が「断じてそうではない」と言うのは、遊女に結びつく肢は、キリストの肢ではなくなるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.48

48

(Vers. 16.) An nescitis, quia qui adhaeret meretrici, unum corpus fit? Hoc dicit, quia qui contaminationi se admiscet, unum fit cum eo, cui se admiscet. Fornicatio enim ambos unum facit; ut quomodo in natura, sic et in macula unum sint.

PL 17, 214C

(第16節)「それとも、遊女に結びつく者は一つの体になることを、汝らは知らないのか」。これは、汚れに身を交える者は、身を交える相手と一つになる、ということを言っている。不品行は両者を一つにするからである。本性において一つであるように、汚れにおいても一つとなる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.49

49

Erunt, inquit, duo in carne una (Gen. II, 24) . Manifestum est, ut quia mulier de viro est, ambo in carne una sint.

PL 17, 214C

「二人は一つの肉となる」と彼は言う(創世記2:24)。女は男から出たのであるから、二人が一つの肉にあることは明らかである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.50

50

(Vers. 17.) Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Quoniam in bene agentibus Spiritus Dei est communis cum Deo et hominibus.

PL 17, 214D

(第17節)「しかし主に結びつく者は、一つの霊である」。善を行う者たちにおいては、神の霊は、神と人々とに共通だからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.51

51

(Vers. 18.) Fugite fornicationem. Recte fugiendam monet fornicationem, per quam filii Dei fiunt filii diaboli. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est.

PL 17, 214D

(第18節)「不品行から逃れよ」。彼が不品行から逃れるよう勧めるのは正しい。これによって神の子らが悪魔の子らとなるからである。「人が犯すあらゆる罪は、体の外にある」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.52

52

Quia caetera peccata etsi per corpus generantur, non tamen animam ita carnali concupiscentia faciunt obstrictam et obnoxiam, quemadmodum commisceri facit animam cum ipso corpore usus libidinis, agens in opere carnalis fornicationis; quia in tantum agglutinatur anima corpori, ut in ipso momento nihil aliud cogitare homini liceat aut intendere; quia ipsam mentem captivam subdit ipsa submersio et absorbitio libidinis et concupiscentiae carnalis. Unde subditur:

PL 17, 214D

ほかの罪は、たとえ体を通して生じるにしても、肉の欲望によって魂をそれほど縛りつけ、従属させはしないからである。情欲の行使は、肉の不品行の行為を行いながら、魂を体そのものと混じり合わせる。魂は体にそれほどまでに貼りつき、まさにその瞬間、人には何かほかのことを考えることも、心を向けることも許されないからである。情欲と肉の欲望に呑み込まれ吸い込まれること自体が、精神そのものを虜にして従わせるからである。そこで次のように続く。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.53

53

Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Ostendit gravissimum esse peccatum; quia ex hoc omne deperit corpus: in caeteris autem peccatis portio perit, non totum. Totum enim corpus vir est et mulier; quia portio viri est mulier.

PL 17, 215A

「しかし不品行を行う者は、自分の体に対して罪を犯す」。彼は、これが最も重い罪であることを示している。これによって体の全体が滅びるのに対し、ほかの罪では一部が滅びるのであって、全体ではないからである。男と女が体の全体だからである。女は男の一部だからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.54

54

Quicumque enim aliud peccatum admiserit, extra se peccat: fornicarius vero in carnem suam peccat. Age, si laqueo vitam finiat, aut ferro se trucidet, non in corpus suum videtur peccare, sed in animam, cui vim facit.

PL 17, 215A

ほかの罪を犯す者は、自分の外に対して罪を犯す。しかし不品行の者は、自分の肉に対して罪を犯す。考えてみよ。縄で命を終え、あるいは刃で自らを殺す者は、自分の体に対してではなく、暴力を加える魂に対して罪を犯すと見られる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.55

55

Fornicari autem corporale delictum est, quod et corpus contingit et animam: non enim sine desiderio carnis, quia habet et caro proprium motum, anima concupiscit, ut peccet in carnem; quamvis sine anima nihil possit.

PL 17, 215B

しかし、不品行を行うことは体に属する罪〔delictum〕であり、体にも魂にも及ぶ。魂は、肉の欲望なしには、肉に対して罪を犯そうと欲しないからである。肉にも固有の動きがあるからである。もっとも、肉は魂なしには何もできないのだが。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.56

56

Per id ergo quod in carnem, quae ex se est, peccat (ad originem enim retulit) in corpus suum dicitur peccare; ut desinat a fornicatione, quasi sibi parcens.

PL 17, 215B

それゆえ、自分から出た肉に対して罪を犯すことによって(彼は起源に関係づけたのである)、自分の体に対して罪を犯すと言われる。それは、自分を惜しむ者のように、不品行をやめるためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.57

57

Novatiano tamen hic, qui fornicatur, non in corpus suum videtur peccare, sed in Christi; aliter enim hoc pronuntiat, ut etiam illum, qui fornicatur, in Spiritum sanctum dicat peccare: propter causam, qua abscissus est ab Ecclesia.

PL 17, 215B

しかしノウァティアヌスには、不品行を行うこの者は、自分の体にではなく、キリストの体に対して罪を犯すと見える。彼はこれを別の仕方で述べ、不品行を行う者は聖なる霊に対して罪を犯すとさえ言うからである。それは、彼自身が教会から切り離された、その理由のゆえである〔abscissus est の主語は、ノウァティアヌスとも不品行を行う者とも取れる。ノウァティアヌスと取った〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.58

58

Hoc nulla ratione astrui potest; corpus enim Christi non est unus aut duo christiani, sed omnes, singuli autem membra sunt. Quomodo ergo qui fornicatur, in corpus Christi peccat; cum non omnes contaminet?

PL 17, 215B

これはいかなる理屈によっても立証できない。キリストの体とは、一人か二人のキリスト教徒ではなく、すべての者であり、個々の者はその肢だからである。では、不品行を行う者は、すべての者を汚すわけではないのに、どうしてキリストの体に対して罪を犯すことになるのか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.59

59

Quod si ita esset, ut Novatiano videtur, caetera omnia peccata extra Deum essent, et sola fornicatio peccatum esset in Deum.

PL 17, 215C

もしノウァティアヌスに見えるとおりであるなら、ほかの罪はすべて神の外にあり、不品行だけが神に対する罪となってしまう。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.60

60

Etiam qui vadit ad idola, non peccat in Deum, nec qui negat in persecutione; quia omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est Christi, sicut illi videtur.

PL 17, 215C

偶像のもとへ行く者も神に対して罪を犯さず、迫害のときに否認する者もそうである。彼に見えるところでは、人が犯すあらゆる罪は、キリストの体の外にあるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.61

61

Si autem et hoc aliter voluerit pronuntiare, ut neget aliquod extra corpus Christi esse peccatum, cogetur dicere quia omnis quodcumque peccatum fecerit, in Deum peccat, et in Spiritum sanctum; ut et fur, et perjurus, et mendax in Spiritum sanctum peccare dicatur.

PL 17, 215C

しかし、もし彼がこれを別の仕方で述べようとして、キリストの体の外にある罪は何もないと否定するなら、何であれ罪を犯す者は皆、神に対して、また聖なる霊に対して罪を犯すと言わざるをえなくなる。そうなれば盗む者も、偽って誓う者も、嘘をつく者も、聖なる霊に対して罪を犯すと言われることになる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.62

62

Et quomodo est illud, quod ait Dominus: Quia omnia peccata et blasphemia remittentur hominibus: qui autem peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque hic, neque in futuro (Matth. XII, 31) ?

PL 17, 215C

では、主が言う「すべての罪と冒瀆は人々に赦される。しかし聖なる霊に対して罪を犯す者は、ここでも来るべき世でも赦されない」という言葉は、どうなるのか(マタイ12:31)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.63

63

Apparet utique, exceptis caeteris peccatis, aliud esse peccatum, quod peccatum dicitur in Spiritum sanctum.

PL 17, 215D

ほかの罪を除いて、聖なる霊に対する罪と呼ばれる別の罪があることは明らかである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.64

64

Quibusdam iterum videtur quia qui fornicatur, ideo in corpus suum dicitur peccare, quia Ecclesiae membrum est: et se contaminans, in Ecclesiam peccat, cujus membrum est.

PL 17, 215D

また別の人々には、不品行を行う者が自分の体に対して罪を犯すと言われるのは、その者が教会の肢だからであり、自らを汚すことで、自分がその肢である教会に対して罪を犯すのだと見える。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.65

65

Qui ergo Ecclesiae membrum est, dicendum est illi, cum fornicatur, quia non sibi, sed in Ecclesiam peccat. Porro autem dicit Apostolus, quia qui fornicatur, per id quod in portionem suam delinquit, in corpus suum peccat.

PL 17, 215D

それなら、教会の肢である者には、不品行を行うとき、自分に対してではなく教会に対して罪を犯すのだと言わねばならない。ところが使徒は、不品行を行う者は、自分自身の部分に対して罪を犯すことによって、自分の体に対して罪を犯す、と言っている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.66

66

(Vers. 19.) An nescitis quia corpora vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est quem habetis a Deo? Superius (I Cor. III, 16) templum Dei dixit, hic templum Spiritus sancti; quia in substantia hoc est Spiritus, quod Deus est.

PL 17, 216A

(第19節)「汝らの体は、汝らのうちにある、神から受けた聖なる霊の神殿であることを、汝らは知らないのか」。先には神の神殿と言い(一コリント3:16)、ここでは聖なる霊の神殿と言う。霊は実体において、神であるものと同じだからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.67

67

Hoc idcirco dixit, ut corpora nostra incontaminata servemus; ut possit illic Spiritus sanctus habitare.

PL 17, 216A

彼がこれを言ったのは、我々が自分の体を汚れのないまま保つためであり、そこに聖なる霊が住めるようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.68

68

(Vers. 20.) Et non estis vestri; empti enim estis pretio magno. Manifestum est quia qui emptus est, non est sui arbitrii, sed ejus a quo empus est, ut non suam, sed illius faciat voluntatem.

PL 17, 216A

(第20節)「汝らは自分のものではない。大きな代価で買われたからである」。買われた者が自分の裁量のもとにはなく、買った者〔底本は empus。emptus と読む〕のものであることは明らかである。自分の意志ではなく、その者の意志を行うためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.69

69

Et quia charo pretio empti sumus, propensius Domino nostro servire debemus; ne offensus, a qua nos redemit, morti nos reddat. Quam enim charissimo pretio nos emit, ut sanguinem suum daret pro nobis?

PL 17, 216A

また、我々は高価な代価で買われたのだから、我々の主により熱心に仕えなければならない。主が怒って、彼が我々を買い戻した死へと我々を引き渡すことのないようにである。実際、自分の血を我々のために与えたのだから、主は何と高価な代価で我々を買ったことか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 6.70

70

Clarificate et portate Deum in corpore vestro. Hoc est clarificare et portare Deum in corpore, ut secundum legem ejus ambulemus; per legem enim suam ipse videtur in nobis. Portare tamen Deum hoc est, imaginem Dei in rebus bene gestis ostendere.

PL 17, 216B

「神を栄光あるものとし、汝らの体に神を担え」。体において神を栄光あるものとし、担うとは、我々が神の法に従って歩むことである。神は自らの法を通して、我々のうちに見えるからである。ただし神を担うとは、善く行われた事柄のうちに神の像を示すことである。