アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam

Caput XVI 第XVI章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam · PL 17, 272C · 45 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.1

1

(Vers. 1, 2.) De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiae Galatiae, ita et vos facite. Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat, thesaurizans quodcumque voluerit; ut non cum venero, tunc collectae fiant.

PL 17, 272C

(第1・2節)「聖なる者たちのためになされる献金については、私がガラテヤの教会に定めたとおり、汝らもそのようにせよ。週の初めの日に、汝らのおのおのは、望むだけのものを蓄えて、自分のもとに置いておけ。私が来たとき、そのときに献金がなされることのないようにである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.2

2

Dominico die collectam fieri praecipit, sicut et caeteris Ecclesiis disposuerat; ut eo die, quo resurrexit Dominus, plebs ejus colligatur ad laudem et gloriam Dei, devicta morte: tunc sumptus congregandos ad ministerium sanctorum, qui propter nomen Domini pressuram patiebantur zelo gentilium sive Judaeorum, qui non sinebant eos praedicare gratiam Dei sub nomine Christi; ut haberent refrigerium ab iis, propter quos tribulantur.

PL 17, 272C

彼は、主の日に献金をするよう命じる。ほかの諸教会にも定めていたとおりである。主が復活したその日に、死に打ち勝って、その民が神への賛美と栄光のために集められるためである。そのとき、聖なる者たちへの奉仕のために費用を集めるのである。この聖なる者たちは、主の名のゆえに、異邦人あるいはユダヤ人の妬みによって苦難を受けていた。彼らは、聖なる者たちがキリストの名のもとに神の恩寵を宣べ伝えるのを許さなかったのである。聖なる者たちが、そのために苦難を受けている当の者たちから、安らぎを得るためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.3

3

Omni ergo die dominico jubet colligi plebem, et congregari illos, prout voluerint, in dona Dei, et hoc apud se unumquemque reponere quasi in thesauro; ut veniente Apostolo, inveniatur ad usus necessarios praeparatum; quia quod paulatim colligitur, nec grave est, et invenitur multum.

PL 17, 272D

そこで彼は、主の日ごとに民が集まり、神の賜物のために望むだけを出し合い、おのおのがそれを宝のように自分のもとにしまっておくよう命じる。使徒が来たとき、必要な用途のために備えられたものが見いだされるようにである。少しずつ集めたものは、重荷にならず、しかも多くが見いだされるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.4

4

(Vers. 3.) Cum autem venero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.

PL 17, 272D

(第3節)「私が来たとき、汝らが手紙で認めた者たちを、汝らの好意の業〔gratia〕をエルサレムへ運ばせるために遣わす」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.5

5

Consolatio haec duplici genere profectum habebat, sicut et nunc habet; ita ut et sanctis proficeret supra memoratis, et pauperibus in Ecclesia constitutis, quae et modo et usibus majorum natu proficit, et egenis.

PL 17, 273A

この慰めは、今もそうであるように、二つの面で益をもたらしていた。すなわち、先に述べた聖なる者たちの益になり、教会に置かれた貧しい者たちの益にもなるということである。これは今も、年長者たちの用にも、困窮した者たちにも益となっている〔et modo は前の「今もそうであるように」を受けて「今も」と取った〕。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.6

6

Per epistolam mittere se hos, quos idoneos ad dispensationem elegerint, dicit: quae epistolae testimonium praebent missis; ut cum gratia excipiantur.

PL 17, 273A

彼は、管理にふさわしいと彼らが選んだ者たちを、手紙によって遣わすと言う。その手紙は、遣わされた者たちに証しを与える。好意をもって迎えられるようにである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.7

7

(Vers. 4.) Quod si dignum fuerit, ut ego quoque eam mecum ibunt. Hoc dicit, si fuerit copiosa collectio, posse etiam se ire; dignum enim est, et sic opus, ut si ipse eat, multum secum perferat ad refrigerium sanctorum.

PL 17, 273A

(第4節)「もし私自身も行くのにふさわしいなら、彼らは私とともに行く」。これは、献金が豊かであれば、自分も行くことができる、ということを言っている。自分が行くなら、聖なる者たちの安らぎのために多くを携えて行くのがふさわしく、またそれが必要でもあるからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.8

8

Hoc est, quod significat ad Romanos dicens: Si enim spiritalium eorum communicaverunt gentes, debent hi in carnalibus ministrare eis (Rom. XV, 27) ; ex Judaeis enim erant, de quibus dicit Dominus, quia salus ex Judaeis est, qui Jerosolymis in magna invidia erant apud Judaeos non credentes.

PL 17, 273A

これは、ローマ人への手紙で示していることである。「もし異邦人が彼らの霊的なものにあずかったのなら、彼らは肉的なもので彼らに仕えるべきである」(ローマ15:27)。この人々はユダヤ人であり、主が「救いはユダヤ人から来る」と言った者たちだからである。彼らは、信じないユダヤ人たちのもとで、エルサレムで大きな妬みの的となっていた。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.9

9

(Vers. 5, 6.) Veniam autem ad vos, cum Macedoniam transiero: apud vos autem forsitan remanebo, aut etiam hyemabo; ut me deducatis quocumque iero.

PL 17, 273B

(第5・6節)「私はマケドニアを通り過ぎたあと、汝らのもとへ行く。汝らのもとには、おそらくとどまり、冬を越すことにもなろう。私がどこへ行こうと、汝らが私を送り出すためである」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.10

10

Post omnem instructionem, ut laetos illos faceret, adventum suum illis promisit, pro quo et omnes admonitiones suas, quibus illos corrigit, magis firmat. Qui audit venturum eum, a quo legem accepit, sollicitior erit, ne adveniente illo erubescat.

PL 17, 273B

すべての教えののち、彼らを喜ばせようと、自分の来訪を彼らに約束した。それによって、彼らを正すすべての勧告もいっそう強められる。自分に法を授けた者が来ると聞く者は、その人が来たときに恥じることのないよう、いっそう気をつけるであろう。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.11

11

(Vers. 7.) Nolo enim vos modo in transitu videre. Sciens multa se habere, quae ageret cum illis, non vult illos per transitum videre, et ne contristarentur, multum tempus se promittit commoraturum apud eos; quia quae agit, cum providentia agit.

PL 17, 273B

(第7節)「私は、今、通りがかりに汝らに会うことを望まない」。彼らと行うべきことが多くあると知っているので、彼らに通りがかりに会おうとは望まない。また彼らを悲しませないために、彼らのもとに長くとどまると約束する。彼が行うことは、先見をもって行うからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.12

12

Spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. Si Dominus, tunc enim Dominus permittit, ut commoretur apud eos: ait permiserit; si dignos se praebeant, emendantes vitia, quae in eis arguit

PL 17, 273C

「主が許すなら、私は汝らのもとにしばらくとどまることを望む」。「主が」と言うのは、主が彼に彼らのもとにとどまることを許すのは、そのときだからである〔この文の組みは乱れているらしい。tunc(そのとき)を後の si dignos se praebeant(彼らが自らをふさわしい者として示すなら)にかけて解した〕。「許すなら」と彼は言う。すなわち、彼らが自らをふさわしい者として示し、彼が彼らのうちに咎めた悪徳を改めるならば、ということである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.13

13

(Vers. 8, 9.) Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten; ostium enim mihi magnum apertum est et operosum, et adversarii multi. Qua causa remansisset Ephesi ostendit; invenerat enim illic sitientia pectora Dei gratiam, quibus infunderet mysterium Christi.

PL 17, 273C

(第8・9節)「私はペンテコステまでエフェソにとどまる。大きな、骨の折れる門が私に開かれており、敵対者も多いからである」。彼がなぜエフェソにとどまったかを示している。そこには、神の恩寵に渇いた心があり、そこにキリストの奥義を注ぎ込むことができたからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.14

14

Sed quia diabolus inquietus est semper, et his qui Deum desiderant, invidus. Adjecit: Et adversarii multi; quanto enim idonei inveniebantur ad fidem, tanto magis non deerant, qui zelarentur; contradicentes et repugnantes doctrinae Domini.

PL 17, 273C

しかし、悪魔は常に落ち着きがなく、神を慕う者たちに妬みを抱く。そこで彼は付け加えた。「敵対者も多い」と。信仰にふさわしい者が見いだされるほど、妬む者、すなわち主の教えに反対し抵抗する者が、いっそう欠けることがなかったのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.15

15

(Vers. 10-12.) Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos; opus enim Domini, sicut et ego, operatur. Ergo ne quis illum spernat.

PL 17, 273D

(第10–12節)「もしテモテが来るなら、彼が汝らのもとで恐れなくいられるよう、気をつけよ。彼は私と同じく、主の業を行っているからである。だから、誰も彼を軽んじてはならない」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.16

16

Quamvis enim ea praedicaret Thimotheus, quae ab Apostolo acceperat, et esset idoneus evangelista; tamen quia non erat auctoritatis ejusdem, commendat illum; ne ab his forte, qui dissentiebant in plebe, non, ut erat dignus, reciperetur: et nihil proficeret adventus ejus saluti illorum.

PL 17, 273D

テモテは、使徒から受けたことを宣べ伝え、適格な福音を告げる者であったが、使徒と同じ権威を持っていたわけではないので、使徒は彼を推薦する。民の中で意見を異にする者たちから、ふさわしい者として受け入れられず、彼の来訪が彼らの救いに何の益ももたらさなくなることのないようにである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.17

17

Possent enim et gentiles excitari ad seditionem et discordiam plebis, accepta occasione irruendi in Timotheum; ideo ne quis illum spernat, quia opus Domini operatur, inquit, sicut et ego; hoc est, ut mea auctoritate susciperetur, qua erat apostolus; erat enim ipse episcopus.

PL 17, 273D

異邦人たちも、テモテに襲いかかる機会を得て、民の騒乱と不和へとかき立てられるおそれがあった。それゆえ、「誰も彼を軽んじてはならない。彼は私と同じく主の業を行っているからである」と言う。すなわち、私が使徒として持つ権威によって受け入れられるように、ということである。彼自身が司教だったからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.18

18

Deducite illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus. Tantum meritum Timothei memorat; ut non solum inter eos honorandum illum praecipiat, sed ut apostolum Domini cum obsequio deducendum eum ostendit; ut etiam ipse illum exspectaret cum fratribus propter Evangelium Christi.

PL 17, 274A

「彼を平和のうちに送り出し、私のもとへ来させよ。私は兄弟たちとともに彼を待っているからである」。彼はテモテの功績をこれほど述べて、彼らのあいだで彼を敬うよう命じるだけでなく、主の使徒として敬意を尽くして送り出すべきことを示し、自分自身もキリストの福音のために兄弟たちとともに彼を待っていると言うのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.19

19

De Apollo autem fratre significo vobis, quia multum illum rogavi, ut veniret ad vos cum fratribus; et utique non fuit voluntas ejus, ut nunc veniret. Veniet autem cum opportunum fuerit.

PL 17, 274A

「兄弟アポロについて、汝らに知らせる。私は彼が兄弟たちとともに汝らのもとへ行くよう、強く頼んだ。しかし彼は、今行く意志は全くなかった。都合のよいときに来るであろう」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.20

20

Hoc dicens, et voluntati illorum vel petitioni satisfecisse ostendit, cum votum suum eis exhibuit, et Apollo excusavit: quando cur non iret ad illos, non declaraverit; ita tamen ut omnino non excusaverit, sed distulerit.

PL 17, 274A

こう言うことで、彼は彼らの意志や願いに応えたことを示している。自分の願いを彼らに示し、アポロのために弁明したからである。アポロがなぜ彼らのもとへ行かないのかは明らかにしなかったが、それでも、アポロがまったく断ったのではなく、延ばしたのだというふうに弁明したのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.21

21

Potest et sic intelligi, ut per Apollo tangat illos, significans ideo noluisse ire ad illos Apollo, quia dissidebant; ut audito hoc, paci studerent; et ideo de Timotheo dixerit: Videte ut sine timore sit apud vos; quia aliqui missi non bene fuerunt suscepti: ac per hoc venturum Apollo, cum concordes fuerint.

PL 17, 274A

こうも理解できる。アポロを通して彼らに触れ、アポロが彼らのもとへ行こうとしなかったのは、彼らが分裂していたからだと示し、これを聞いて彼らが平和に努めるようにしたのだ、と。そのため、テモテについて「彼が汝らのもとで恐れなくいられるよう、気をつけよ」と言ったのであり、遣わされた者たちの幾人かが、よく迎えられなかったからである。したがってアポロは、彼らが一致したときに来るというのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.22

22

(Vers. 13, 14.) Vigilate, state in fide, viriliter agite, corroboramini: omnia vestra in charitate fiant. Vigilate, ait, ne circumveniantur in fide.

PL 17, 274B

(第13・14節)「目を覚ましていよ、信仰に立て、雄々しくふるまえ、強くなれ。汝らのすべての事は愛のうちになされよ」。「目を覚ましていよ」と彼は言う。信仰においてだまされないためである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.23

23

Viriliter agite, hoc est monere, ut fortes sint circa ea, quae sibi tradita erant: non ut pueri, qui quod sequantur, ignorant. Confortamini; ut tam voce quam opere robusti sint; quia professio et boni actus perfectos faciunt.

PL 17, 274B

「雄々しくふるまえ」とは、彼らに委ねられたことについて強くあるよう勧めることであり、何を追うべきかを知らない子供のようであってはならない。「強くなれ」とは、言葉でも行いでも堅固であるようにである。信仰の告白と善い行いが、人を完全にするからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.24

24

Ut autem in charitate haec ipsa fiant, monet; quia quae cum charitate fiunt, Dei habent timorem et zelum; quidquid enim cum offensione fratris fit, fructum non habet.

PL 17, 274B

まさにこれらのことが愛のうちになされるよう、彼は勧める。愛をもってなされることには、神への畏れと熱心があるからである。兄弟を傷つけながらなされることは、何であれ実を結ばない。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.25

25

Provocandi sunt enim aliqui ad bonum, non contristandi, ut puta si misericordiam non facias dehortatione alterius, aut inhumanus sis, aut alteros notes, aut aliquid comedas, insultans ei, qui ab hoc abstinet, ut facias illi scrupulum.

PL 17, 274C

ある人々は、善へと促されるべきであって、悲しませられるべきではない。たとえば、あなたが慈しみを行わず、そのうえ他者を思いとどまらせるなら〔dehortatione alterius の係りは定かでない。「他者にも思いとどまらせて」と取った。「他者に思いとどまらされて」とも読める〕、あるいは非人間的であるなら、あるいは他の人々を咎めるなら、あるいは何かを食べて、それを控える者を嘲り、その者に迷いを与えるなら、それがそうである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.26

26

Omnia ita agenda sunt, ut hortatio sit ad meliora, non insultatio, et tunc est pax. Unde dicit Dominus, ex hoc cognoscitur, si discipuli mei estis, si vos diligatis invicem (Joan. XIII, 35) : ubi autem contentio est et dissensio, amor non est.

PL 17, 274C

すべては、より善いことへの励ましであって嘲りでないように行われねばならず、そのときに平和がある。それゆえ主は言う。「汝らが互いに愛し合うなら、それによって、汝らが私の弟子であると知られる」(ヨハネ13:35)。争いと不和のあるところに、愛はない。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.27

27

(Vers. 15, 16.) Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanae et Fortunati, quoniam sunt initium Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos; ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti et laboranti.

PL 17, 274C

(第15・16節)「兄弟たちよ、汝らに勧める。汝らはステファナとフォルトゥナトの家を知っている。彼らはアカイアにおける最初の者であり、聖なる者たちの奉仕のために自らを備えた。汝らもまた、このような人々、またすべて協力し労苦する者に従う者であれ」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.28

28

Achaici Corinthii sunt; ideoque de his ad eos loquitur, per quos provocat illos ad hujusmodi opus; sunt enim ex his.

PL 17, 274D

アカイアの人々〔Achaici。第17節の人名アカイコとも見えるが、複数なので「アカイアの人々」と取った〕とは、コリントの人々のことである。それゆえ彼は、この人々について彼らに語り、この人々を通して彼らをこのような働きへ促す。この人々は彼らの中から出た者だからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.29

29

Hoc enim in christianis magnum est, quia calcata avaritia, de laboribus suis non habentibus largiuntur, imitatores facti patris Dei, qui in misericordia dives est.

PL 17, 274D

これは、キリスト者にあっては大きなことである。貪欲を踏みにじり、自分の労苦の実を、持たない者たちに分け与えているからである。慈しみに富む父なる神に倣う者となったのである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.30

30

Cum autem dicit: Ut subditi sitis talibus, magis illos hortatur: ut aemuli facti operis hujus, alios habeant ipsi subditos.

PL 17, 274D

「このような者たちに従う者であれ」と言うとき、彼は彼らをいっそう励ましている。すなわち、この働きに熱心な者となって、自分たち自身が他の人々を従わせる者となるように、ということである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.31

31

(Vers. 17, 18.) Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici; quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt. Refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo eos, qui ejusmodi sunt.

PL 17, 274D

(第17・18節)「ステファナとフォルトゥナトとアカイコが来たことを、私は喜ぶ。汝らに欠けていたものを、彼ら自身が補ったからである。彼らは私の霊も汝らの霊も安らがせた。ゆえに、このような人々を認めよ」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.32

32

Aliud enim esse collationem, quam dicit, fieri in sanctos, et aliud ministris Evangelii reddere vicem, sicut dicit Dominus: Dignus enim est operarius mercede sua (Luc. X, 7) .

PL 17, 274D

というのも、彼が言う、聖なる者たちのためになされる献金と、福音に仕える者たちに報いることとは、別のことだからである。主が言うとおりである。「働く者は、その報酬に値するからである」(ルカ10:7)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.33

33

Domum enim Stephanae in utroque significat devotam, et in ministerio sanctorum, et in his qui deserviebant Ecclesiis; ita ut Apostolo proficerent cum Fortunato et Achaico fratribus; ut et hi proficerent, qui erant ex his.

PL 17, 275A

彼は、ステファナの家が両方の点で献身的であると示している。聖なる者たちへの奉仕においても、諸教会に仕えている者たちにおいてもである。こうして、兄弟であるフォルトゥナトとアカイコとともに、使徒の益となり、また彼らの仲間である人々も益を受けるようになった。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.34

34

Unde dicit: Refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Et cum Apostolus negat se ab his accepturum, dicit enim: Non infringetur in me gloriatio haec in regionibus Achaiae; quomodo refecerunt et meum spiritum et vestrum?

PL 17, 275A

それゆえ彼は言う。「彼らは私の霊も汝らの霊も安らがせた」と。ところが使徒は、彼らから受けないと言っているのである。「アカイアの地方で、この私の誇りは私において打ち砕かれない」と言っているからである。ではどうして、「彼らは私の霊も汝らの霊も安らがせた」のか。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.35

35

Sed credo, refectus est spiritus ejus in his, quibus profecerant; sibi enim dicit datum, quod proficit his, quibus voluit. Cognoscite ergo eos, qui hujusmodi sunt; hoc est, imitamini.

PL 17, 275A

しかし私は思う。彼の霊は、彼らが益を与えた人々において安らがされたのである。彼は、自分が益を与えたいと望んだ者たちに益となることを、自分に与えられたものと言っているからである。「ゆえに、このような人々を認めよ」とは、倣えということである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.36

36

(Vers. 19.) Salutant vos Ecclesiae Asiae. Horum salutatione commonet illos, ut efficiantur similes illorum, qui unius sunt provinciae. Salutant vos in Domino Aquila et Priscilla cum domestica sua Ecclesia.

PL 17, 275A

(第19節)「アジアの諸教会が汝らに挨拶を送る」。彼は、この人々の挨拶によって、同じ一つの州の者たちに似た者となるよう彼らに勧める。「アキラとプリスキラが、その家の教会とともに、主にあって汝らに挨拶を送る」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.37

37

Duas Ecclesias memorat, publicam et domesticam: publicam dicit, quo omnes conveniunt: domesticam in qua per amicitiam colligitur. Ubicumque presbyteri solemnia celebrant, Ecclesia dicitur.

PL 17, 275B

彼は二つの教会、公の教会と家の教会を挙げている。公の教会とは皆が集まる所、家の教会とは友情によって集まる所を言う。司祭たちが祭儀を行う所は、どこでも教会と呼ばれる。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.38

38

(Vers. 20.) Salutant vos fratres omnes. Relevat animos illorum, quando omnes hos memores horum ipsorum ostendit. Salutate invicem in osculo sancto. Osculum sanctum signum pacis est, in quo, ut ad invicem sibi adhaereant sublata discordia, docet.

PL 17, 275B

(第20節)「すべての兄弟たちが汝らに挨拶を送る」。彼は、すべての者が彼らを思い起こしていると示して、彼らの心を軽くする。「聖なる口づけをもって互いに挨拶せよ」。聖なる口づけは平和のしるしであり、それによって、不和が除かれて互いに結びつくよう、彼は教えている。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.39

39

(Vers. 21.) Salutatio mea manu Pauli. Se in epistola ista subscripsisse ostendit, et quae verba sint subscriptionis, subjecit dicens:

PL 17, 276A

(第21節)「パウロの手による私の挨拶」。彼は、この手紙の末尾に自分で書き添えたことを示し、その書き添えの言葉がどのようなものかを、続けてこう言う。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.40

40

(Vers. 22.) Si quis non amat Dominum Jesum Christum, sit anathema maranatha, quod interpretatur: Si quis Dominum Jesum, qui venit, non amat, abscidatur. Maranatha enim Dominus venit, significat.

PL 17, 276A

(第22節)「主イエス・キリストを愛さない者は、アナテマ・マラナタであれ」。これは、「来た主イエスを愛さない者は、断たれよ」と解釈される。「マラナタ」とは、「主は来た」を意味するからである。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.41

41

Hoc propter Judaeos qui Jesum non venisse dicebant, hi ergo anathema sunt a Domino, qui venit.

PL 17, 276A

これは、イエスは来ていないと言っていたユダヤ人のためである。ゆえに、これらの者は、来た主からアナテマとされる者である。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.42

42

(Vers. 23, 24.) Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Charitas mea cum omnibus vobis, in Christo Jesu.

PL 17, 276A

(第23・24節)「我々の主イエス・キリストの恩寵が、汝らとともにあるように。私の愛が、キリスト・イエスにあって、汝ら皆とともにあるように」。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.43

43

Ideo talem subscriptionem posuit propter hos, qui dum dissentioni studebant, Dominum Jesum non diligebant; quippe cum dicerent: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego vero Cephae (I Cor. I, 12) .

PL 17, 276A

彼がこのような末尾の言葉を置いたのは、分裂に熱心で、主イエスを愛していなかった者たちのためである。彼らは、「私はパウロに、私はアポロに、私はケファにつく」と言っていたからである(一コリント1:12)。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.44

44

Qui enim Christum diligit, non dat hominibus gloriam, quia nulla est spes in hominibus. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum; et subauditur, qui diligitis Dominum Jesum.

PL 17, 276B

キリストを愛する者は、人々に栄光を帰さない。人々には何の望みもないからである。「我々の主イエス・キリストの恩寵が、汝らとともにあるように」。そして「主イエスを愛する汝らに」と補って解される。

Commentaria in Epistolam ad Corinthios primam 16.45

45

Et quoniam non se invicem diligebant, ideo hoc dicit: Charitas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu; ut amare se discerent ea gratia, qua diligebantur ab Apostolo, non carnis affectu, sed in Christo Jesu.

PL 17, 276B

彼らは互いに愛し合っていなかったので、彼はこう言う。「私の愛が、キリスト・イエスにあって、汝ら皆とともにあるように」。彼らが、使徒に愛されたその好意によって、肉の情によらず、キリスト・イエスにあって、互いに愛することを学ぶためである。