ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Jacob et vita beata libri duo

Liber II, Caput IX 第II巻 第IX章

Ambrose of Milan · De Jacob et vita beata libri duo · PL 14, 629B · 34 sectiones

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.1

1

Jacob morti proximus atque oculis captus, tamen beatus ostenditur: cujus praeterea multiplex commendatio; sed maxime ob Patriarcharum benedictiones proponitur; ac demum concluditur nec ipsum nec sanctorum alium propter aerumnas minus beatum haberi oportere.

PL 14, 629B

ヤコブは死に近く、目も見えなくなりながら、それでも幸いであると示される。そのうえ彼をたたえる多くのことが述べられるが、とりわけ族長たちへの祝福のゆえに〔その称賛が〕示される。そして最後に、彼も聖なる者たちの誰も、苦難のゆえに幸いさが劣ると見なされるべきではない、と結論される。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.2

2

37. Dicant nunc aliqui non beatum Jacob, cum in ipsis mortis esset diebus, qui pene plura cum Deo, quam cum hominibus alloquia miscebat: non beatum cum oculi ejus gravarentur in senectute, et non posset videre.

PL 14, 629B

37. さあ、ある人々は言ってみるがよい、ヤコブは死のまさにその日々にあって幸いでなかった、と。人間とよりも神と、ほとんど多くの語らいを交わしていた彼が。老年に目が重くなり、見ることができなかったとき、幸いでなかった、と。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.3

3

Videtur enim quibusdam caecitas esse gravis aerumna calamitatis. Sed tunc quoque beatus Jacob, quia discernebat spiritu, quod oculis discernere aspectuque non poterat. Videbat futura, qui aestimabatur non videre praesentia.

PL 14, 629B

盲目は、ある人々には、苦難の重い災厄と思われる。だが、そのときもヤコブは幸いであった。目と視覚では識別できなかったことを、霊で識別していたからである。現在のことを見ていないと思われた者が、将来のことを見ていた。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.4

4

Denique erravit et ipse Joseph, ut cum ad dexteram ejus applicasset filium suum seniorem, et ad sinistram ipsius, hoc est Jacob, applicasset filium juniorem, ut aetatis ordo benedictionis ordinem reservaret; extenderet dexteram suam super nepotem juniorem, et sinistram super seniorem nepotem, et volenti filio patriam dexteram super Manassen seniorem convertere responderit: Scio, fili, scio, et hic erit in populum, et hic exaltabitur: sed frater ejus junior major illo erit.

PL 14, 629C

実際、ヨセフ自身が誤った。彼が、年長の息子をヤコブの右に、年少の息子をその人の、すなわちヤコブの左に近づけて、年齢の順が祝福の順を保つようにしたのに、ヤコブは右手を年少の孫の上に、左手を年長の孫の上に伸ばした。そして、父の右手を年長のマナセの上に移そうとした息子に、こう答えたのである。「わかっている、息子よ、わかっている。これもまた民となり、これも高められる。しかし、その弟のほうが、彼よりも大きくなる」。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.5

5

Et causam praelationis adjunxit dicens: Semen ejus erit multitudo gentium (Gen. XLVIII, 18 et seq.) . Adeo licet impedito corporis aspectu, melius videbat, ut videntem doceret errasse. Quis enim melius videt, quam qui videt Christum?

PL 14, 629C

そして優先の理由を付け加えて言った、「彼の子孫は諸国民の群れとなる」(創世記48:18以下)。体の視覚が妨げられていたにもかかわらず、それほどよく見ていたので、見ている者に、誤っていると教えたのである。キリストを見る者にまさって、誰がよく見ることができようか。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.6

6

Aut quis potest dicere oculis impeditum eum, qui videbat in Christo refulgentem Ecclesiam? Nonne igitur clarum est, quod debilitas beatitudinem impedire non possit?

PL 14, 629D

また、キリストにおいて輝く教会を見ていた者が、目を妨げられていたと、誰が言えようか。したがって、弱さが幸いを妨げえないことは明らかではないか。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.7

7

Ille oculorum impeditus munere, ille defatigatis corporis viribus in lecto tamquam in sepulcro corpus relinquens assurrexit in se, et longe ab aliis, atque intra semetipsum sese colligens praesentibus se rebus subduxerat, et novissimorum dierum futurae miscebatur aetati.

PL 14, 629D

彼は、目の務めを妨げられ、体の力が疲れ果てたまま、体を寝台に、あたかも墓にそうするかのように置いて、自分自身の内へと立ち上がり、他の人々から遠く離れて、自らのうちに自分を集め、現在の事柄から身を引き、最後の日々の将来の時代に交わっていた。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.8

8

Sic enim scriptum est: Annuntiabo, inquit, vobis quae occursura sunt vobis in novissimis diebus (Gen. XLIX, 1) . 38. Quid igitur ei deerat, cui Deus aderat, qui ei profecturo dixerat: Descendam tecum in Aegyptum: et ego deducam te in perpetuum (Gen. XLVI, 3 et 4) ?

PL 14, 630A

こう書かれているからである。「私は汝らに告げよう、終わりの日々に汝らに降りかかることを」と彼は言う(創世記49:1)。38. では、神がそばにいた彼に、何が欠けていたであろうか。出立しようとする彼に、神は言ったのである、「私は汝とともにエジプトへ下り、私は汝を永遠に導く」(創世記46:3-4)。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.9

9

Nec defuit, quando in eo Spiritus sanctus loquebatur. Quis tam potens in suo domicilio, quam iste in alieno? Quis tam abundans in ubertate, quam iste in fame? Quis tam fortis in juventute, quam iste in senectute? Quis tam actuosus in negotio, quam iste in otio?

PL 14, 630A

彼には何も欠けなかった。彼のうちで聖なる霊が語っていたのだから。自分の住まいにあって、他国にあるこの人ほど力ある者がいようか。豊作にあって、飢饉にあるこの人ほど満ち足りた者がいようか。若さにあって、老年にあるこの人ほど強い者がいようか。仕事にあって、閑暇にあるこの人ほど活動的な者がいようか。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.10

10

Quis tam velox in curriculo, quam iste in lectulo? Quis tam laetus in flore adolescentiae, quam iste in mortis confinio? Quis tam dives in regno, quam iste in peregrino loco? Denique reges benedicebat (Gen. XLVII, 7).

PL 14, 630A

競走路にあって、寝床の上にあるこの人ほど速い者がいようか。青春の花盛りにあって、死の際にあるこの人ほど喜ばしい者がいようか。王国にあって、異国の地にあるこの人ほど富む者がいようか。実際、彼は王たちを祝福したのである(創世記47:7)。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.11

11

Nec immerito pauper non erat, qui nullo indigebat. Pauper non erat, qui se pauperem non putabat. Et quis pauperem dicat, cujus conversatione dignus orbis terrarum non fuit? Et ideo conversatio ejus erat in coelo.

PL 14, 630B

何も必要としなかった者が貧しくなかったのは、理由のないことではない。自らを貧しいと思わなかった者は、貧しくなかった。また、その暮らしに世界がふさわしくなかった者を、誰が貧しいと言おうか。それゆえ、彼の暮らしは天にあった。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.12

12

Hic vero praedives in divitiis simplicitatis et sinceritatis, decorus majore animae quam corporis pulchritudine quae marcescere non novit, aetate impiger, cui liceret, cum vellet, corporeo isto exire gurgustio, et superna paradisi mentis vigore penetrare, exsultans spiritu, cum sepulcri extrema mandaret.

PL 14, 630B

彼はまことに、素朴さと誠実さの富において大いに富み、衰えることを知らない魂の美しさ、体の美しさよりも大きなそれによって飾られ、年齢にもかかわらず活力に満ちていた。望むときには、この体という狭い小屋から出て、天上の楽園の事柄を精神の活力で貫くことが許されており、墓の最後の手配を〔人に〕託しつつ、霊において歓喜していた。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.13

13

Non enim terreno se tumulo claudendum, sed superno recipiendum domicilio praesumebat; et ideo tamquam alteri mandabat sepulcrum: sui autem securus mortem illam immortalitatem putabat.

PL 14, 630B

彼は、自分が地上の墓に閉じ込められるのではなく、天の住まいに迎え入れられると確信していたからである。だから、墓を、あたかも他人事のように託した。自分については安心して、あの死を不死と考えていた。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.14

14

Videbatur corporis implicatus impedimento, et vigilanti in futura tempora praecurrebat affectu, dicens de persecutoribus Domini, qui de tribu Simeon et Levi auctores erant nequitiae processuri: In consilium eorum non veniat anima mea, et in occursum eorum non contendant viscera mea (Gen. XLIX, 6) .

PL 14, 630B

彼は、体の妨げにとらわれているように見えたが、目覚めた心情で将来の時へと先んじていた。そして、シメオンとレビの部族から、悪の首謀者となって出て来ることになる主の迫害者たちについて、こう言った。「私の魂が彼らの謀議に入ることがないように、私のはらわたが彼らの集いで争うことがないように」(創世記49:6)。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.15

15

Quis autem tam validus in virtute, quam fortis iste in infirmitate, qui dicebat: Maledictus furor eorum, quia superbus et temerarius; et ira illorum, quia indurata est. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel (Ibid. 7) .

PL 14, 630C

また、力にあって強い誰が、弱さにあって強いこの人に及ぼうか。彼はこう言った。「彼らの憤りは呪われよ、それは傲慢で無謀だからである。また彼らの怒りも、それは頑なだからである。私は彼らをヤコブのうちで分け、イスラエルのうちで散らす」(創世記49:7)。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.16

16

39. Quis vero tam canorus cantibus, quam iste vocibus, qui toto auditus est mundo, qui per omnes populos, per omnes auditur aetates? Quis tam suavis numerus septem vocum differentias oblocutus, quam iste septemplici Spiritus sancti gratia resultavit?

PL 14, 630C

39. 歌によって、声によるこの人ほど美声の者がいようか。この人は全世界に聞かれ、すべての民によって、すべての世代にわたって聞かれている。七つの音の違いを語るどんな調べが、聖なる霊の七重の恩寵によって響いたこの人ほど快いであろうか。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.17

17

Qui licet membris resolutus, tamen attollens se animo, et erigens spiritu, corporis sui tamquam citharae harmoniam dissoluta membrorum compage destructam alta mente despiciens non requirebat, sed otiosam jacere humi patiebatur.

PL 14, 630D

彼は四肢が弛緩していても、心によって自らを持ち上げ、霊によって身を起こし、あたかも竪琴のような自らの体の調和が、四肢のつなぎ目が解けて崩れたのを、高い精神から見下ろして、それを求めることをせず、むなしく地に横たわるにまかせた。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.18

18

Ipse autem cantu se mulcebat interno, et prophetico se modulamine delectabat dicens: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum: adorabunt te filii patris tui.

PL 14, 630D

彼自身は、内なる歌で自らをなだめ、預言の調べで自らを楽しませて言った。「ユダよ、汝の兄弟たちは汝を讃える。汝の手は汝の敵の背の上にある。汝の父の子らは汝を拝む。」

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.19

19

Catulus leonis Juda: ex germine mihi ascendisti: recumbens dormisti ut leo, et tamquam catulus leonis. Quis suscitabit illum (Gen. XLIX, 8 et seq.) ? Et infra: Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae anaboladium suum.

PL 14, 630D

「ユダは獅子の子。私の子よ、汝は新芽から登った〔底本は mihi(私に)。『私の子よ』の意の mi の誤りか〕。身を伏せて眠った、獅子のように、また獅子の子のように。誰が彼を起こすだろうか」(創世記49:8以下)。さらに後に、「彼はぶどう酒で自分の長衣を洗い、ブドウの血で自分のアナボラディオン〔肩掛けの類〕を洗う。」

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.20

20

Hilares oculi ejus a vino, et dentes candidiores lacte (Ibid., 11 et 12) . Quis cantus dulcior, quis sonus suavior, quam remissio peccatorum, et resurrectio mortuorum?

PL 14, 631A

「その目はぶどう酒で輝き、その歯は乳よりも白い」(創世記49:11-12)。罪の赦しと死者の復活にまさる甘美な歌が、快い響きがあろうか。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.21

21

Hunc cantum sanctus David, ille divinae organum vocis, et dominici sermonis interpres cithara cecinit spiritali. His modulis gratiae sublimem illum animum mentemque mulcebat.

PL 14, 631A

この歌を、聖なるダビデ、あの神の声の楽器、主の言葉の解き明かす者が、霊の竪琴で歌った。この恩寵の調べによって、彼はあの崇高な魂と精神をなだめた〔illum animum mentemque が誰の魂と精神かは定かでない。ダビデ自身のものと取った〕。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.22

22

Hoc cantu mundi istius aspera mitigavit, hoc sonitu saeculi dura mollivit, hoc psalterio terrorem mortis infregit, hac suavitate chordarum inferna calcavit.

PL 14, 631A

この歌によって彼はこの世の荒々しさを和らげ、この響きによって世の硬さを柔らかにし、この詩篇の琴によって死の恐怖を砕き、この弦の甘美さによって冥界を踏みにじった。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.23

23

40. Sed audiamus etiam alia quae sanctus Jacob patriarcha admirabili illo suae organo mentis increpuit: Nephthalim vitis remissa, porrigens in germine suo decorem.

PL 14, 631A

40. だが、聖なる族長ヤコブが、あの驚くべき自らの精神の楽器で奏でた、さらに別のことにも耳を傾けよう。「ナフタリは放たれたブドウの木、その新芽に麗しさを生み出す。」

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.24

24

Filius meus ampliatus Joseph, filius meus adampliatus, zelo appetitus filius meus, filius meus adolescentior, ad me revertere (Ibid. 21 et seq.) . Et infra: Praevaluit super benedictiones montium manentium, et desideria collium aeternorum (Ibid., 26) .

PL 14, 631B

「私の子、増し加えられたヨセフ、私の子、さらに増し加えられた者、妬みに追われた私の子、私の子、若者よ、私のもとへ帰れ」(創世記49:21以下)。さらに後に、「それは、とどまる山々の祝福と、永遠の丘々の望みにまさった」(創世記49:26)。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.25

25

Quid dulcius benedictione? Quid gratius aeternitate? Et ipsa verba sunt cantus, et in verbis magna votorum sunt praemia, meritorum fastigia. 41. Quid suavius sancto Joseph, qui nos liberavit ab opprobrio, crucis Dominicae sacramento?

PL 14, 631B

祝福よりも快いものがあろうか。永遠よりも喜ばしいものがあろうか。言葉そのものが歌であり、その言葉のうちに、願いの大いなる報いと、功績の頂がある。41. 主の十字架の秘義によって、我々を辱めから解放した聖なるヨセフにまさって、快いものがあろうか。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.26

26

Sicut enim maledictum factus est Christus, ut maledictum solveret Legis; et peccatum factus est, ut mundi peccatum tolleret: ita opprobrium factus est, ut gentilitatis opprobrium auferret: sed illud opprobrium Christi thesauris Aegypti pretiosius aestimatum est.

PL 14, 631B

キリストは、律法の呪いを解くために呪われたものとなり、世の罪を取り除くために罪となったように、そのように、異邦人の辱めを取り去るために辱めとなった。だが、そのキリストの辱めは、エジプトの宝よりも貴いと見なされた。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.27

27

Et ideo Moyses Pharao regis aulam reliquit, et fidei elegit opprobrium, cui se opprobrio maria dividebant. Ipse ergo Nephthalim vitis totum remissa per mundum, ut omnibus populis ubertatem poculi spiritalis infunderet.

PL 14, 631C

それゆえ、モーセはファラオ王の宮廷を去り、信仰の辱めを選んだ。その辱めのために、海は分かれた。したがって、彼自身が、世界全体に放たれたナフタリのブドウの木であり、霊の杯の豊かさをすべての民に注ぐのである。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.28

28

Ipse est ampliatus, habens nomen super omne nomen, qui quoniam se pro omnibus obtulit morti, ideo audivit a Patre: Ad me revertere. Loquebatur Jacob, et Deus audiebatur.

PL 14, 631C

彼自身が「増し加えられた」者であり、「あらゆる名にまさる名」を持つ者である。すべての人のために自らを死に献げたので、父から聞いたのである、「私のもとへ帰れ」と。ヤコブが語っていたが、聞こえていたのは神であった。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.29

29

Ille benedicebat, et Deus personabat dicens Filio: Ad me revertere, hoc est, post passionem revertere.

PL 14, 631C

ヤコブは祝福していたが、神が子に向かって「私のもとへ帰れ」と、すなわち「受難ののちに帰れ」と響かせていた。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.30

30

Revertere ad sedem tuam, revertere cum tropaeo, revertere ad me; ut te resurgentem defuncti sequantur, et tua potestate pariter, atque exemplo resurgant, ut fias primogenitus ex mortuis, ut ad dexteram sedeas Patris.

PL 14, 631C

「汝の座に帰れ、勝利の記念を携えて帰れ、私のもとへ帰れ。汝がよみがえると、死んだ者たちが汝に従い、汝の権能と範例によってともによみがえり、汝が死者の中から最初に生まれた者となり、父の右に座すために」。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.31

31

Unde et Filius dixit: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei (Matth. XXVI, 64) . 42. Neget quis beatum Jacob in ipso mortis supremo, qui divina fundebat oracula?

PL 14, 631D

このゆえに、子も言った。「今から、汝らは人の子が神の力の右に座すのを見るであろう」(マタイ26:64)。42. 死のまさに最期にあって、神の託宣を注ぎ出していたヤコブが幸いでないと言いたい者は、言うがよい。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.32

32

Neget beatum Joseph in carcere, ubi sapientiae spiritu interpretabatur somniorum quae audierat, veritatem, et futurorum seriem revelabat?

PL 14, 631D

牢獄にあって、知恵の霊によって、聞いた夢の真実を解き明かし、将来の連なりを啓示していたヨセフが幸いでないと言いたい者は、言うがよい。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.33

33

Neget beatum Esaiam, cum medius secaretur; Hieremiam, cum mergeretur; Daniel sanctum, cum inter leones staret intrepidus, et prandium ei raptus ab Angelo propheta deferret?

PL 14, 632A

真ん中から鋸で切られたイザヤ、沈められたエレミヤ、獅子たちの間に恐れなく立っていたとき、また預言者〔ハバクク〕が天使にさらわれて昼食を運んで来たときの聖なるダニエルが、幸いでないと言いたい者は、言うがよい。

De Jacob et vita beata libri duo 2.9.34

34

Non utique ideo beatus, quia alienum prandebat prandium: sed quia meritis suis impasta leonum ora claudebat. Quis autem non beatam dixerit matrem Machabaeorum, quae septem filiorum funeribus octavam se addidit ad laudem coelestis triumphi?

PL 14, 632A

彼が幸いであったのは、他人の昼食を食べたからではなく、自らの功績によって、餌を与えられていない獅子たちの口を閉ざしたからである。一方、七人の息子たちの死に八番目として自らを加え、天の凱旋の称賛に至ったマカバイの兄弟の母を、幸いと言わない者がいようか。