ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Jacob et vita beata libri duo

Liber II, Caput V 第II巻 第V章

Ambrose of Milan · De Jacob et vita beata libri duo · PL 14, 621C · 30 sectiones

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.1

1

Jacob divino jussu in patriam revertitur ob Labani ejusque filiorum invidiam. Haec si exorta sit, quomodo declinanda: qua etiam ratione sapiens inanis numquam esse possit.

PL 14, 621C

ヤコブは神の命によって故郷に帰る。ラバンとその子らの妬みのためである。これが生じたときにどう避けるべきか。また賢者がなぜ決して空にならないのか。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.2

2

Post quae mysterium in Labano generi bona perscrutante, in Jacob, atque ejus uxoribus designatum exponitur.

PL 14, 621C

そのあと、ラバンが婿の財産を詮索することのうちに、ヤコブとその妻たちにおいて示された奥義が述べられる。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.3

3

20. His itaque, ut Scriptura dicit, dives factus est, valde bonum gregem nutriens Christo, quem fidei titulo, et varietate virtutum gloriosi nominis nobilitavit insignibus.

PL 14, 621C

20. こうして彼は、聖書が言うとおり、これらによって富んだ。キリストのために非常に善い群れを育て、その群れを、信仰の称号と徳の多様さによって、栄えある名の印で高貴にしたのである。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.4

4

Itaque nec sibi videbatur angustus, censu fidei opimus, et Labae filiis ut opulentissimus in invidiam vocabatur, qui suum gregem alieni gregis accessione cumulasset.

PL 14, 622A

こうして彼は自らを乏しいとは思わず、信仰の財産に富んでいたが、ラバンの子ら〔底本は Labae。ラバンの子らの意〕からは、最も富める者として妬みに呼び出された。自分の群れに他人の群れの加わりを積み上げたからである。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.5

5

Et dixit ei Deus: Revertere in terram patris tui, et in gentem tuam; et ego ero tecum (Gen. XXXI, 3) , ostendens nihil ei deesse, cui adesset omnium plenitudo: hoc solum abundare perfecte, in hoc constare omnia, et omnia ad ipsum referri.

PL 14, 622A

そして神は彼に言った。「汝の父の地、汝の民のもとに帰れ。私は汝とともにいる」(創世記31:3)。すべての満ち満ちたものが備わる者には何も欠けていないことを示している。この一つだけが完全に豊かであり、これにすべてが立ち、すべてがこれに帰されるのである。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.6

6

Nihil ei superfluum necessarium, cui pax fida suppeteret, per quam reconciliaret quae primum fuerant discrepantia. Nec mirum si pacem haberet, qui columnam statuerat, et unxerat Deo, quae est Ecclesia (Gen. XXXV, 20) .

PL 14, 622A

信頼しうる平和が備わる者には、余分なものは必要ない。その平和によって、はじめは食い違っていたものを和解させたのである。柱を立て、神のために油を注いだ者が平和を持つのは不思議ではない。その柱とは教会である(創世記35:20)。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.7

7

Columna enim et firmamentum dicta est veritatis (I Tim. III, 15) . Eam ungit qui in Christum fidei, in pauperes misericordiae fundit unguentum. 21. Nunc consideremus qualis vir justus esse debeat, si invidia fuerit exorta.

PL 14, 622A

柱、また真理の支えと呼ばれたからである(一テモテ3:15)。これに油を注ぐ者は、キリストへの信仰の香油を、貧しい者への慈しみの香油を注ぐ者である。21. では、妬みが生じたとき、義人はどのような人であるべきかを考えよう。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.8

8

Primum ut declinet eam; melius est enim sine lite abire, quam residere cum jurgio. Deinde ut talia possideat, quae secum auferre possit; ut in nullo teneri ab adversario possit obnoxius, sed dicat: Cognosce si quid tuum est apud me (Gen. XXXI, 32 et seq.) .

PL 14, 622B

まず、それを避けること。争いなく立ち去るほうが、口論とともにとどまるより善い。次に、持ち去れるようなものを所有すること。いかなる点でも敵対者に咎められることのないようにするためである。そして言うのである。「私のもとに汝のものが何かあるか、確かめよ」(創世記31:32以下)。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.9

9

Et quaesivit Laban, et nihil suum invenit apud Jacob. Magnus vir, et vere beatus, qui nihil potuit suum amittere, nihil alienum habere, hoc est, nihil minus habere, nihil superfluum. Itaque ille perfectus est, cui nihil deest: justus, cui nihil superest.

PL 14, 622B

ラバンは探したが、ヤコブのもとに自分のものを何も見いださなかった。偉大な人、まことに幸いな人である。何も自分のものを失うことができず、他人のものを何も持たなかった。すなわち、より少なく持つこともなく、余分に持つこともなかった。こうして彼は完全であり、何も欠けず、義人であり、何も余らない。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.10

10

Hoc enim est justitiae tenere mensuram. Quanta virtus cujus societas lucrum dabat, non irrogabat dispendium? Hoc est perfectum esse, adhaerentibus sibi commodi plurimum dare, nihil afferre incommodi.

PL 14, 622B

これが正義の尺度を守ることである。その交わりが利益を与え、損失をもたらさなかった者の徳は、なんと大きいことか。これが完全であるということ、すなわち自らに付き従う者たちに最大の益を与え、いかなる不益ももたらさないことである。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.11

11

22. Denique is qui nocere cupiebat, inanem eum non potuit dimittere. Sapiens enim numquam inanis est (De poenit. dist. 2, cap. Sapiens) , semper in se habens amictum prudentiae, qui potest dicere: Justitiam induebam, et vestiebam judicium (Job. XXIX, 14) , sicut dixit Job.

PL 14, 622C

22. こうして、害を加えようと望んだ者も、彼を空のまま去らせることはできなかった。賢者は決して空ではない(『教令集』第2部『悔悛について』第2区分「Sapiens」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。賢者は常に自らのうちに思慮の衣を持ち、ヨブが言ったように言うことができる。「私は正義を身にまとい、裁きを衣としていた」(ヨブ記29:14)。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.12

12

Namque haec mentis sunt interna velamina, quae nemo alius possit auferre, nisi cum aliquem sua culpa despoliat.

PL 14, 622C

これらは精神の内なる覆いであり、誰かが自らの罪責によって自分を裸にするときのほかは、他の誰も取り去ることができない。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.13

13

Denique sic despoliatus Adam, nudus inventus est: at vero Joseph etiam vestimento exteriore rejecto, nudus non erat, qui salva habebat indumenta virtutis. Numquam ergo inanis sapiens. Nam quomodo inanis, qui de plenitudine Christi accipit, et servat acceptum?

PL 14, 622C

こうして裸にされたアダムは、裸であることが見いだされた。しかしヨセフは外の衣を捨てられても裸ではなかった。徳の衣を無傷で持っていたからである。それゆえ賢者は決して空ではない。キリストの満ちあふれる豊かさから受け、受けたものを守る者が、どうして空であろうか。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.14

14

Quomodo inanis, cujus repleta est anima, quae acceptae gratiae vestimenta custodit? Illud metuendum est, ne quis innocentiae velamen amittat, ne impii sacrilegae persecutionis impressione terminos justitiae supergressi, vestimentum animae ac mentis eripiant.

PL 14, 622C

受けた恩寵の衣を守る魂が満たされているなら、どうして空であろうか。恐れるべきは次のことである。誰かが無垢の覆いを失うこと、不敬な者たちが、冒瀆的な迫害の圧力によって正義の境を越え、魂と精神の衣を奪い取ることである。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.15

15

Quod non facile accidit, nisi prius aliquem vox suae iniquitatis exuerit. Unde et David dicit: Si est iniquitas in manibus meis . . . . decidam merito ab inimicis meis inanis: persequatur inimicus animam meam, et comprehendat (Psal. VII, 4 et 5) .

PL 14, 623A

それは、自らの不義の声がまずその人の衣を剥がさなければ、容易には起こらない。それゆえダビデも言う。「もし私の手に不義があるなら……私は当然、敵によって空しく倒れよう。敵が私の魂を追い、捕らえよ」(詩篇7:4, 5)。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.16

16

23. Nemo ergo ex inimicis potest tuam animam comprehendere, nisi prius inanis fuerit effecta. Noli igitur metuere eos qui possunt auri argentique compilare thesaurus. Isti tibi nihil auferunt.

PL 14, 623A

23. それゆえ敵のうちの誰も、あなたの魂を捕らえることはできない。まず空にされたのでなければ。だから、金銀の宝を略奪できる者たちを恐れるな。彼らはあなたから何も奪わない。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.17

17

Hoc enim auferunt quod non habebas: hoc auferunt quod possidere non poteras: hoc auferunt quod non ornabat animam tuam, sed onerabat: hoc auferunt quod non locupletabat cor tuum, sed potius deprimebat.

PL 14, 623A

彼らが奪うのは、あなたが持っていなかったもの、あなたが所有しえなかったもの、あなたの魂を飾らず、むしろ重くしたもの、あなたの心を豊かにせず、むしろ押し下げたものである。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.18

18

Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 21) , sicut legi audisti hodie.

PL 14, 623B

「汝の宝のあるところ、そこに汝の心もあるであろう」(マタイ6:21)。あなたが今日これが読まれるのを聞いたとおりである。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.19

19

Multi seris portarum suarum includunt aurum suum, sed ii nec vectibus et claustris suis credunt: multi vigiles adhibent, sed ipsi quoque plus ipsos solent timere custodes: multi defosso auro incubant; aurum eorum sub terra, et cor eorum sub terra.

PL 14, 623B

多くの者は金を門の閂で閉じ込めるが、その者たちも自らの閂や鍵を信用しない。多くの者は見張りを置くが、見張りたち自身をむしろ恐れるのが常である。多くの者は掘り埋めた金の上に伏す。彼らの金は地の下にあり、彼らの心も地の下にある。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.20

20

Cave ergo ne et tu cor tuum terrae vivus infodias. Non ergo auri istius metuendi fures. Ille tibi cavendus est fenerator, qui substantiam animae tuae scrutatur, si qua peccati gravioris aera contraxeris, qui cor tuum includit solo, qui animam tuam eo cespite obruit, quo aurum texeris, qui mentem tuam centesimarum incurvat usuris, et gravi condit sepulcro, de quo nullus resurgit.

PL 14, 623B

だからあなたも、生きたまま自分の心を地に埋めないよう気をつけよ。この金の盗人を恐れるべきではない。あなたが警戒すべきは、あの金貸しである。それは、あなたの魂の財産を調べ、あなたがもし重い罪の負債を負っているなら、あなたの心を地に閉じ込め、あなたが金を覆った同じ土塊であなたの魂を覆い、あなたの精神を月ごとの百分の一の利息で屈ませ、重い墓に納めて、そこから誰も復活しない者である。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.21

21

Sequere sanctum Jacob, qui neque de alienis vitiis quidquam habebat, neque suarum virtutum erat inanis et vacuus, qui erat justitiae fructu repletus. Sed haec moralia.

PL 14, 623C

聖なるヤコブに従え。彼は他人の悪徳を何も持たず、自らの徳に関して空でも空虚でもなく、正義の実に満たされていた。だがこれは道徳に関することである。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.22

22

24. Illud mysticum, quod venit ad eum Laban, hoc est, dealbatus, quia et satanas transfigurat se in angelum lucis, et coepit ab eo sua requirere. Respondit ei Jacob: Cognosce si quid est tuum apud me (Gen. XXXI, 32) , hoc est, nihil tuorum habeo.

PL 14, 623C

24. 神秘的な意味は次のとおりである。ラバンが彼のもとに来た。ラバンとは白くされた者の意である。サタンもまた光の天使に姿を変えるからである。そして彼はヤコブに自分のものを要求し始めた。ヤコブは答えた。「私のもとに汝のものが何かあるか、確かめよ」(創世記31:32)。すなわち、汝のものは何も持たない、ということである。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.23

23

Quaere si quid agnoscis vitiorum tuorum et criminum. Nihil mecum abstuli fraudum tuarum, dolique consortia ulla non habeo, omnia tua tamquam contagium refugi. Et quaesivit Laban, et nihil suum reperit.

PL 14, 623C

汝の悪徳と罪のうち何か認めるものがあるか、探せ。私は汝の欺きを何も持ち去らず、汝の詐術との交わりも少しもなく、汝のすべてを汚染のように避けた。そしてラバンは探したが、自分のものを何も見いださなかった。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.24

24

Quam beatus vir, in quo inimicus nihil invenit, quod suum posset dicere: in quo diabolus nihil offendit, quod suum agnosceret!

PL 14, 623C

敵がそこに自分のものと呼びうるものを何も見いださず、悪魔が自分のものと認めるものを何も見いださない人は、なんと幸いなことか。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.25

25

Impossibile videbatur istud in homine, sed typum gerebat ejus, qui dicit in Evangelio: Venit hujus mundi princeps, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30) . Nihil est enim quidquid est diaboli, quod nullam potest habere perpetuitatem atque substantiam.

PL 14, 623D

人間においてこれは不可能と見えたが、彼は福音書で語る者の予型を担っていた。「この世の君が来るが、私のうちに何も見いださないであろう」(ヨハネ14:30)。悪魔のものはすべて無であり、いかなる持続も実体も持ちえないからである。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.26

26

25. Ipse autem est qui praefigurabatur in Jacob Dominus Jesus, duorum vir conjugiorum, hoc est, consors quidam Legis et gratiae, qui virginem Rachel ante dilexit, et praedestinatam sibi in conjugium pio amabat affectu.

PL 14, 624A

25. ヤコブにおいて予め示されていたのは、主イエス自身である。彼は二つの婚姻の夫、すなわち律法と恩寵のいわば伴侶であり、まず処女ラケルを愛し、自分に予定された妻として敬虔な愛情で慕った。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.27

27

Sed quoniam Lia tamquam Lex subintravit, et oculis infirmior obrepsit tamquam Synagoga, quae mentis caecitate Christum videre non potuit, superabundavit gratia sanctae Rachel (Gen. XXIX et seq.) , quae supra primum illud est expetita conjugium, quae Ecclesiae principatum futurum jam tunc nominis sui interpretatione signabat.

PL 14, 624A

だがレアが律法のように忍び込み、目が弱いまま、盲目の精神のためにキリストを見ることができなかったシナゴーグのように入り込んだので、聖なるラケルの恩寵が満ちあふれた(創世記29章以下)。彼女は、あの最初の婚姻にまさって求められ、その名の解釈によって、すでにそのとき来たるべき教会の首位を示していた。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.28

28

Beata Rachel, quae abstulit opprobrium suo partu: beata Rachel, quae abscondit cultus, erroresque gentilium, quae simulacra eorum plena esse immunditiae declaravit.

PL 14, 624A

幸いなラケル。彼女は出産によって恥辱を除いた。幸いなラケル。彼女は異邦人の祭儀と誤りを隠し、彼らの偶像が汚れに満ちていることを明らかにした。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.29

29

Nemo credat paternae pietatis laesam esse reverentiam, quod stante patre sedit; quoniam scriptum est: Qui plus fecerit patrem aut matrem, quam me, non est me dignus (Matth. X, 37) .

PL 14, 624B

父への敬虔が傷つけられたと誰も信じるな。父が立っているのに彼女が座ったからである。書かれているからである。「私よりも父または母を重んじる者は、私にふさわしくない」(マタイ10:37)。

De Jacob et vita beata libri duo 2.5.30

30

Ubi causa agebatur religionis, fides debuit sedem habere judicii, et quasi rea stare perfidia.

PL 14, 624B

宗教が問われているところでは、信仰が裁きの座を占めるべきであり、背信がいわば被告として立つべきであった。