De Jacob et vita beata libri duo 2.11.1
De admirabili patientia ac fortitudine septem fratrum Machabaeorum, quibus mater octava addita fuit, qui suis suppliciis meritum beatae vitae acquisierunt. 45. Post ipsum statuti sunt pueri septem cum matre (II Machab. VII, 1 et seq.) .
PL 14, 633B七人のマカバイの兄弟の驚くべき忍耐と勇気について。彼らには母が八番目として加わり、自らの責め苦によって幸いな生の功績を得た。45. 彼〔エレアザル〕のあとに、七人の少年が母とともに立たされた(マカバイ二7:1以下)。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.2
Insultare licet tyranno, qui dum callide a sene incipiendum putat, magistrum eligit quo discipulos faceret fortiores, quorum velut puerilem aetatem praemiis provocabat ad culpam, urgebat terroribus ad formidinem.
PL 14, 633B暴君を嘲ってよい。彼は、巧みに老人から始めるべきだと考えて、かえって弟子たちをいっそう強くするための師を選んでしまった。彼らの少年の年齢を、褒美によって罪へと誘い、脅しによって恐れへと追い立てていたのである。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.3
At illi non degeneres tanto duce respondent: Quid nos contemnis vel circumscribis, ut pueros? Sed fides cana est, sed valida disciplina.
PL 14, 633Bしかし彼らは、これほどの指導者に似つかわしく答える。「なぜあなたは我々を、少年のように軽んじ、あざむこうとするのか。だが、信仰は白髪であり、規律は強固である。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.4
Experire certe, subjice quibus placet poenis puerilia viscera, non invenies corda puerilia: nec potentiores erunt tormentorum machinae, quam legitimae observationis excubiae. Quem vicit senectus, superabit aemula senectutis pueritia.
PL 14, 633C「試してみよ、好きな刑罰に少年の内臓を差し出すがよい。あなたは少年の心を見出さないであろう。拷問の機械が、律法にかなった遵守の守りより強いこともない。老年が打ち負かした者を、老年に張り合う少年の時が打ち負かすであろう。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.5
Sequimur patrem filii, discipuli doctorem. Collige suppliciorum instrumenta proposita: meditationem patientiae, non terrorem infantiae afferunt, dum videntur. 46. Jussit maximum natu eligi. At ille ridens: Recte, inquit, naturae ordinem servas.
PL 14, 633C「我々は父に従う、子として。教師に従う、弟子として。差し出された責め苦の道具を集めよ。それらは、見られるだけで、忍耐の修練をもたらし、幼さの恐怖はもたらさない」。46. 王は最年長の者を選び出せと命じた。すると彼は笑って言った。「あなたは自然の順序を正しく守っている。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.6
Sed cur Dei legem temerandam putas? Et pro pietate quidem omnes maximi sumus: sed tamen a me inchoatum gaudeo. Quid quaeris, tyranne? Confiteor nos summo Deo servire, et doces quid agere debeamus.
PL 14, 633C「だが、なぜあなたは神の律法を踏みにじってよいと思うのか。敬虔のためには、我々はみな最も大いなる者である〔前節の maximum natu(最年長の者)を受けた言葉の遊び〕。だが、それでも私から始められたことを喜ぶ。何を求めるのか、暴君よ。我々が至高の神に仕えていると私は告白する、そしてあなたは、我々が何をなすべきかを教えている。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.7
Si tu tanta pertinacia vis extorquere veritatem, cur non omni virtute nos eam tenendam putemus? Quid plura? Adhibentur variarum genera poenarum. Sed vicit pietas immanitatis furorem: exclusa est anima, non religio.
PL 14, 633D「あなたがそれほどの頑固さで真理を絞り取ろうとするなら、なぜ我々は、あらゆる力をもってそれを保つべきだと考えないことがあろうか」。多くを言う要があろうか。さまざまな種類の刑罰が加えられる。しかし、敬虔が残忍な狂気に打ち勝った。締め出されたのは魂であって、信仰ではない。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.8
47. Secundus accessit, nec degener fratris munia piae confessionis implevit (Ibid., 7 et seq) . Et cum detraheretur membrana capitis, respondit: Aufertis quidem membranam, sed habeo galeam spiritalem, quam non potestis auferre.
PL 14, 633D47. 第二の者が進み出て、兄の務めを、劣らず敬虔な告白をもって果たした(マカバイ二7:7以下)。そして頭の皮が剥がされるとき、答えた。「諸君は確かに皮を奪うが、私には霊の兜がある。諸君にはそれを奪えない」。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.9
Et vere hanc galeam nemo potest auferre, sicut postea Apostolus docuit in Ecclesia Domini: Quia caput viri Christus est (I Cor., XI, 3) . Et, ejus sumus membra (Ephes., V, 30) . Recte puer istam divino spiritu doctrinam apostolicam praevidebat.
PL 14, 633Dそして実際、この兜を誰も奪えない。のちに使徒が、主の教会で教えたとおりである。「キリストは男の頭である」(一コリント11:3)。また、「我々はその肢体である」(エフェソ5:30)。少年は、神の霊によって、この使徒の教えをあらかじめ見ていたのである。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.10
Exuebant immanes bestiae corium capitis, et pardalicis feritatibus saeviebant. At ille deficiens: Quam dulce est, inquit, mori pro religione, quam suavis omnis acerbitas mortis pro pietate; quia manet horum remuneratio laborum!
PL 14, 634A残忍な獣たちは頭の皮を剥ぎ、ヒョウのような猛々しさで荒れ狂っていた。しかし彼は、力尽きつつ言った。「信仰のために死ぬことは、なんと甘美なことか。敬虔のためのあらゆる死の苦しみは、なんと快いことか。これらの労苦の報いが残されているからである」。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.11
Tua sunt, rex, graviora tormenta: tu tuis vehementius torqueris suppliciis; quia vides te vinci in potestate. 48. Et hoc defuncto, tertium statui sibi jussit (II Machab. VII, 1, 10 et seq.) .
PL 14, 634A「王よ、あなたのほうにこそ、より重い拷問がある。あなたは自らの責め苦によって、より激しく苦しめられている。あなたが、権力において打ち負かされていると見ているからである」。48. この者が息絶えると、王は第三の者を自分のもとに立たせるよう命じた(マカバイ二7:1, 10以下)。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.12
Et cum eum partim tentaret insidiis, partim cuperet terrore percellere, respondit ad eum: Non faciam voluntatem tuam, non succumbam imperio tuo. Per beatam illam fratrum meorum passionem, et nobilitatem, non negabo piam germanitatem.
PL 14, 634Aそして、王が一方では罠で彼を試し、一方では恐怖で打ちのめそうとすると、彼は王に答えた。「私はあなたの意志を行わない。あなたの命令に屈しない。私の兄弟たちのあの幸いな受難と高貴さにかけて、私は敬虔な兄弟の絆を否まない。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.13
Quaevis adhibeto supplicia, quibus magis urgens hoc proficias asperitate poenarum, ut majora testimonia nostrae germanitatis accipias. Jussit itaque ei linguam amputari. At ille exclamans: Victus es, inquit, Antioche, qui organum vocis abscindi jubes.
PL 14, 634B「あらゆる責め苦を加えるがよい。それによってあなたがますます迫ったところで、刑罰の苛烈さによって得るのは、我々の兄弟の絆のより大きな証しを受け取ることだけである」。こうして王は、彼の舌を切り落とすよう命じた。すると彼は叫んで言った。「あなたは敗れた、アンティオコスよ、声の器官を切り取れと命じるあなたは。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.14
Confessus es te respondere non posse rationi, majoraque probas linguae nostrae flagella, quam tua verbera.
PL 14, 634B「あなたは、理性に答えることができないと自ら認め、我々の舌の鞭のほうがあなたの鞭よりも重いと証明している。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.15
Nos enim tua verbera non timemus, tu nostrae vocis flagella non potes sustinere; sed haec pietatis flagella sunt, tua flagella perfidiae; sed etiam lingua sublata gravius te suo cadens murmure flagellabit. Evadere te putas, Antioche, si vocem eripias?
PL 14, 634B「我々はあなたの鞭を恐れない。だがあなたは、我々の声の鞭に耐えられない。これは敬虔の鞭であり、あなたの鞭は背信の鞭である。舌は切り取られても、落ちながらそのつぶやきによって、いっそう重くあなたを鞭打つであろう。声を奪えば逃れられると、あなたは思うのか、アンティオコスよ。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.16
Et tacentes Deus audit, et magis audit. Ecce aperui os meum, laxavi linguam meam, abscinde linguam; sed non abscindes constantiam, non virtutem auferes, non rationem obliterabis, non eripies testimonium veritatis, non eripies cordis clamorem.
PL 14, 634B「黙していても神は聞く、いっそうよく聞く。見よ、私は口を開き、舌を緩めた。舌を切り取るがよい。だがあなたは、堅固さを切り取れない。徳を奪えない。理性を消し去れない。真理の証しを奪えない。心の叫びを奪えない。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.17
Si lingua amputetur, sanguis clamabit, et dicetur tibi: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10) . Audit enim sanguinis vocem, qui audit internas cogitationes, tenebrae licet operiant, et parietum septa circumdent.
PL 14, 634C「舌が切られても、血が叫ぶであろう。そしてあなたにこう言われるであろう、『汝の兄弟の血の声が私に向かって叫んでいる』(創世記4:10)。血の声を聞くのは、暗闇が覆い、壁の囲いが取り巻いていても、内なる思いを聞く者だからである。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.18
Dicat impius, quia nullus sibi testis assistat: explorat universa, videt omnia Deus; nec est aliquod facinus quod possit latere omnium judicem, qui cognoscit universa, antequam fiant. Quid verba damus?
PL 14, 634C「不敬な者は、自分には証人が付き添っていないと言うがよい。神は万物を探り、すべてを見る。あらゆる者の裁き主であり、事が起こる前にすべてを知る神に、隠れうる凶行は何一つない。なぜ我々は言葉を弄するのか。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.19
Loquaciora sunt vulnera: etsi vulnera tegantur, etsi abscondatur cicatrix, non absconditur fides. Nec tamen plaudas quod auferendo linguam, confessionem laudis eripias. Satis jam Deum sermone laudavimus, nunc passione laudemus.
PL 14, 634C「傷のほうが、はるかに雄弁である。傷が覆われても、傷痕が隠されても、信仰は隠されない。舌を奪うことで賛美の告白を奪い取ったと思って、あなたが喝采することもない。我々はすでに言葉で神を十分に賛美した。今は受難で賛美しよう」。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.20
49. Et hoc perempto, jussit quartum vinciri ad rotam, ut ejus vertigine membris omnibus solveretur (Ibid. 13) . At ille cum torqueretur immaniter: Dissolvis, inquit, corporis membra; sed adjungis gratiam passioni, nec eripis solatium morti.
PL 14, 634D49. この者が殺されると、王は第四の者を車輪に縛りつけるよう命じた。その回転によって、四肢がことごとく解体されるようにである(マカバイ二7:13)。彼はひどく拷問されながら言った。「あなたは体の四肢をばらばらにする。だが、受難に恩寵を添え、死から慰めを奪うことはない。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.21
Est enim vox tonitrui in rota, quia in bono et inoffenso vitae istius cursu coeleste resultat oraculum, sicut in Joanne et Jacobo filiis tonitrui resultabat.
PL 14, 634D「車輪には雷の声があるからである。この生の善く妨げのない歩みの中で、天の託宣が響くのであり、それは雷の子であるヨハネとヤコブにおいて響いたとおりである。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.22
Itaque illud quod legi, nunc manifestius recognosco: Quia rota intra rotam currit, nec impeditur (Ezech. I, 16 et 17) . Teres enim vita sine ulla offensione in quavis passione versatur, et intra haec quoque rota currit.
PL 14, 634D「だから、私が読んだことを、今いっそうはっきりと思い知る。『車輪は車輪の中を走り、妨げられない』(エゼキエル1:16-17)。滑らかな生は、どんな受難においても、いささかのつまずきもなく巡り、その中にあっても車輪は走るのである。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.23
Currit Lex intra gratiam, et observantia Legis intra divinae curriculum misericordiae est: nam quo magis volvitur, plus probatur. Potius est hic ab impiis adversa tolerare, ut ibi a Domino consolationem invenire possimus.
PL 14, 635A「律法は恩寵の中を走り、律法の遵守は、神の慈しみの走路の中にある。回転すればするほど、いっそう試されるからである。ここで不敬な者たちから逆境に耐えるほうがよい、あそこで主から慰めを見出せるように」。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.24
Et iste consummans cursum suum abrupit spiritum, animamque victor effudit. 50. Quintus cum sisteretur, caeso prius eidem jussit ignes admoveri, subjici incendia (Ibid., 15 et seq.) .
PL 14, 635Aこの者もまた、自らの走路を走り終え、息を引き取り、勝利者として魂を注ぎ出した。50. 第五の者が立たされると、王は先にその者を打ちのめしたのち、火を近づけ、炎を下に置くよう命じた(マカバイ二7:15以下)。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.25
Manabat e vulneribus cruor, et effossis ulceribus, sanguis effusus ipsos flammarum exstinguebat globos. At ille inter ignium crepitus audiebatur dicens: Gratias tibi, Domine, quod dedisti nobis dicere: Transivimus per ignem (Psal. LXV, 12) .
PL 14, 635A傷から血が流れ出し、掘り開けられた潰瘍から迸った血が、炎の塊そのものを消した。しかし彼は、火のはぜる音のなかで、こう言うのが聞こえた。「主よ、汝に感謝する、汝は我々に、こう言うことを与えた。『我々は火を通り抜けた』(詩篇65:12)。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.26
Et sicut alibi idem tuus dicit Propheta: Igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum (Ibid., 10) . Astabo tibi sicut aurum purgatus incendio; et si quid fuit culpae, ignis exussit.
PL 14, 635B「また、別の所で、汝の同じ預言者が言うとおり、『汝は火で我々を試した、銀が火で試されるように』(詩篇65:10)。私は、火で清められた金のように汝の前に立つ。もし何か咎があったなら、火がそれを焼き尽くした」。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.27
Itaque et iste transfiguratus a corruptela ad incorruptionem, vitam exhalavit. 51. Sexto quoque admota tormenta sunt (II Machab. VII, 18 et 19) . At ille: Noli, inquit, frustra errare, et tuae hoc ascribere potestati, quod ista adversum nos exerceas.
PL 14, 635Bこうして、この者もまた、朽ちるものから朽ちないものへと変えられ、息を引き取った。51. 第六の者にも拷問が加えられた(マカバイ二7:18-19)。しかし彼は言った。「むなしく迷うな。あなたが我々にこれらを加えるのを、あなたの権力のゆえと思うな。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.28
Nostrorum hoc delictorum est pretium, ut peccantes puniamur. Et gratias Domino, quod hic a nobis duplicia peccata exiguntur, ut ibi nobis consolatio deferatur.
PL 14, 635B「これは我々の罪の代価であり、罪を犯す者として罰せられるのである。そして主に感謝する、ここで我々から二倍の罪が取り立てられるのは、あそこで我々に慰めがもたらされるためである。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.29
Gratias autem et tibi, quod tam durus et immitis es, ut talibus nostris suppliciis Dominus in quem peccavimus, genti nostrae propitius fiat. Nos quoque ablevamus aerumnam, dum fidei passionibus delectamur.
PL 14, 635B「またあなたにも感謝する、あなたがこれほど過酷で無慈悲であるのは、我々のこのような責め苦によって、我々が罪を犯した主が、我々の民に対して宥められるためである。我々もまた、信仰の受難を楽しみながら、苦難を和らげるのである」。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.30
Et iste duris atque asperis dilaceratus suppliciis, appositus est ad fratres suos. 52. Supererat junior ex fratribus, et jam pudebat Antiochum immaturae aetati se ita fuisse ludibrio (Ibid., 24) .
PL 14, 635Cこの者もまた、過酷で荒々しい責め苦に引き裂かれ、自らの兄弟たちのもとに加えられた。52. 兄弟のうち最も年下の者が残っており、アンティオコスはすでに、これほど未成年の者のために自分がこのように笑い物になったことを恥じていた(マカバイ二7:24)。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.31
Itaque dolis eum desiderans circumscribere, pollicebatur honores, divitias, amicitiam suam, consortium secretorum.
PL 14, 635Cそこで、彼は策略で少年を取り込もうとして、名誉、富、自分の友情、秘事を分かち合う仲を約束した。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.32
At vero pia mater monebat filium suum, dicens et huic sicut caeteris: Nescio quemadmodum in uterum meum introistis, neque ego spiritum donavi vobis, neque membra formavi: sed haec omnipotentis Dei munera sunt (Ibid., 22) .
PL 14, 635Cしかし敬虔な母は息子を励まし、ほかの者たちにと同じくこの者にも、こう言っていた。「汝らがどのようにして私の胎に入ったのか、私は知らない。私が汝らに霊を与えたのでもなく、肢体を形づくったのでもない。これらは全能の神の賜物である」(マカバイ二7:22)。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.33
Putavit Antiochus videns matrem sollicitam, quod saluti ejus timeret, ipsi quoque suadere coepit, ut filium ab intentione sua revocaret.
PL 14, 635Cアンティオコスは、母が気遣っているのを見て、息子の救いを案じているのだと思い、彼女自身にも、息子をその決意から呼び戻すよう勧めはじめた。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.34
At illa voce patria dicebat filio: Tu solus superes, fili, summa votorum meorum; tu postremus clausisti partus meos, tu postremus conclude gaudia mea.
PL 14, 635Dすると彼女は、父祖の言葉で息子に言った。「あなただけが残っている、息子よ、私の願いの極みよ〔superes は「打ち勝て」とも読める〕。あなたは最後に私の産みを閉じた。あなたは最後に私の喜びを結べ。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.35
Miserere mei, quae te in utero tot mensium curriculo portavi; ne uno momento confundas senectutem meam, ne decolores tot fratrum tuorum tropaea, ne sacrum eorum comitatum relinquas, ne consortium deseras. Te adhuc isti exspectant triumphi.
PL 14, 635D「私を憐れめ、そんなにも多くの月日の間、あなたを胎に宿した私を。一瞬のうちに私の老年を辱めるな、これほど多くのあなたの兄弟たちの勝利の記念を色あせさせるな、彼らの聖なる連れ立ちを棄てるな、交わりを見捨てるな。これらの凱旋が、なおあなたを待っている。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.36
Aspice in coelum, unde hausisti spiritum, ad Patrem omnium; aspice in terram, quae tibi ante alimoniam ministravit; aspice ad fratres, qui collegam requirunt; aspice ad matrem, quae tibi lac dedit; redde mercedem pii sanguinis; noli a fratribus, noli a matre divelli.
PL 14, 636A「天を仰げ、そこからあなたは霊を汲んだ、万物の父を。地を見よ、かつてあなたに養いを与えた地を。兄弟たちを見よ、仲間を求めている彼らを。母を見よ、あなたに乳を与えた母を。敬虔な血の報いを返せ。兄弟たちから、母から引き裂かれるな。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.37
Temporales opes sunt quas promittit Antiochus, temporales honores: perpetua corona quae a Deo omnipotente defertur. Vos mihi septem dierum lumina dedit Dominus, sextum jam diem clausi, et omnium opera bona valde.
PL 14, 636A「アンティオコスが約束するのは、一時の富、一時の名誉である。全能の神から授けられるのは、永遠の冠である。主は私に、七日の光として諸君を与えた。私はすでに第六の日を閉じた。そして、すべての〔日の〕業は、はなはだ善い。」
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.38
Debes mihi, fili, ut quae in illis sex laboravi, in te requiescam septimo, tamquam a saeculi operibus jam feriata. Itaque proripiens se juvenis ait: Quid sustinetis (Ibid., 30 et seq.) ?
PL 14, 636A「息子よ、あなたは私に負っている。あの六人において労した私が、七番目のあなたにおいて憩うことを。私はすでに、世の業から安息を得た者のようなのだから」。すると、若者は身を乗り出して言った。「汝らは何を待っているのか」(マカバイ二7:30以下)。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.39
Et multa vociferans, quod nequaquam divelli posset a fratrum consortiis, quorum multo beatiora essent funera, quam regis imperia, cum urgeret conviciis regem, et ipse acerbis excruciatus tormentorum generibus vitae hujus munus absolvit.
PL 14, 636Bそして彼は、兄弟たちとの交わりから決して引き離されえないこと、彼らの葬りのほうが王の支配よりもはるかに幸いであることを大声で叫び、王を罵りでせめたて、自らも苛烈な種類の責め苦に苦しめぬかれて、この生の務めを果たし終えた。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.40
53. Novissima mater oblata est neci (Ibid., 41) . Quis hanc beatam neget, quae quasi septem vallata muneribus, inter corpora filiorum nullum sentit mortis incursum?
PL 14, 636B53. 最後に、母が死に差し出された(マカバイ二7:41)。これを幸いでないと言える者がいようか。彼女は、いわば七つの賜物に堡塁のように囲まれ、子らの体の中にあって、死の襲撃を少しも感じなかったのである。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.41
Quis, inquam, dubitet de ejus beatitudine, quae septem turribus circumdata, in paradisi sedem caput extulit; quae septem filiis cincta sacratissimum Deo chorum non solum canorum vocibus, sed etiam passionibus ad concinendas Domino laudes coelestibus invexit altaribus?
PL 14, 636B彼女の幸いを疑う者があろうか、と私は言う。七つの塔に囲まれ、楽園の座に頭をもたげ、七人の子に取り巻かれて、声によってだけでなく受難によっても、主への賛美を共に歌うべく、神に最も聖なる合唱隊を、天の祭壇へと運び入れた彼女の。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.42
Quam bonus fidei partus, quam tutus portus iste pietatis, quam splendida lucerna Ecclesiae septeno fulgens lumine, et octavo utero cunctis luminibus oleum subministrans!
PL 14, 636B信仰の産みは、なんと善いことか。この敬虔の港は、なんと安全なことか。教会の灯火は、なんと輝かしいことか。七つの光で輝き、八つ目の胎であらゆる光に油を供している。
De Jacob et vita beata libri duo 2.11.43
De quibus pulchre dicitur: Date partem illis septem, et illis quidem octo (Eccles. XI, 2) , eo quod in utroque numero consortium gratiae consequantur, in Lege nutriti, per gratiam coronati, septem tamquam in sabbato, octo tamquam in Evangelio, pia matre supplemento passionis adjuncta, quae in talibus filiis integram pietatis formam et parturivit et peperit.
PL 14, 636C彼らについて、美しくこう言われている。「七人に分け前を与えよ、また八人にも」(コヘレトの言葉11:2)。それは、どちらの数においても、恩寵の交わりを得るからである。律法のうちに養われ、恩寵によって冠を受けた者として、七は安息日のように、八は福音のようである。敬虔な母は受難の補いとして加えられ、このような息子たちにおいて、敬虔の完全な形を孕み、また産んだのである。