De Jacob et vita beata libri duo 2.6.1
Angelos in itinere videt S. Jacob. Idem fratri occurrens septies adorat. Denique concordiam ab eo petiturus in castris dormit. Quae omnia quid significent, aperitur. 26. Haec eo usque probata sunt, ut proficiscenti sancto Jacob angeli Dei occurrerent.
PL 14, 624B聖なるヤコブは旅の途上で天使たちを見る。同じ彼が、兄に会うにあたって七度ひれ伏す。そして兄に和解を求めようとして、陣営で眠る。これらすべてが何を意味するかが明かされる。26. これらのことは、聖なるヤコブが出立すると神の天使たちが彼に出会うほどにまで、確かめられていた。
De Jacob et vita beata libri duo 2.6.2
Denique vidit castra Dei applicantia, et ait: Castra Dei haec sunt (Gen. XXXII, 1 et 2) . Perfectis enim et fidelibus divina solent adesse praesidia.
PL 14, 624Cそしてついに、彼は神の陣営が近づいて来るのを見て言った、「これは神の陣営である」(創世記32:1-2)。完全な者、忠実な者には、神の守りが常に伴うものだからである。
De Jacob et vita beata libri duo 2.6.3
Perfectus autem cogitabat de reconciliatione fraterna; ita ut humilitate eum invitaret, officiis acquireret, muneribus quoque emendum putaret.
PL 14, 624Cさて、完全な者は兄弟との和解を思い、謙遜をもって兄を招き、奉仕をもって取り入り、贈り物によっても〔兄を〕買い取るべきだと考えるほどであった。
De Jacob et vita beata libri duo 2.6.4
Occurrit itaque fratri cum muneribus, uxoribus, et pignoribus suis; ut etiamsi ipse indignaretur, necessitudinis obsequiis inflecteretur. 27. Et adoravit septies in terra (Gen. XXXIII, 3) . Quid sibi istud vult esse?
PL 14, 624Cこうして彼は、贈り物と妻たちと愛する子らを伴って兄に出会った。兄自身が憤っていたとしても、身内としての務めによって心を和らげられるようにである。27. 「そして彼は地に七度ひれ伏した」(創世記33:3)。これは何を言おうとしているのか。
De Jacob et vita beata libri duo 2.6.5
Lex dicit: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 13) ; et hic adorat intemperantem, iracundum, minantem parricidale flagitium.
PL 14, 624C律法は言う、「汝の神である主を拝み、ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13)。しかるにここでは、節制を欠き、怒りやすく、近親殺しの凶行をもって脅す者を、彼は拝んでいる。
De Jacob et vita beata libri duo 2.6.6
An terram adoravit, illam humano cruore concretam, serpentium infusam venenis, aut jejuna infelicem glarea, aut duris atque asperis inhorrentem cautibus? Quid sibi etiam vult quod septies adoraverit?
PL 14, 624Dそれとも、彼が拝んだのは地であろうか。人間の血で固まり、蛇の毒を染み込まされ、あるいは乏しい砂利のために不毛で、あるいは硬く荒い岩で逆立つ、あの地を。また、彼が七度拝んだということも、何を意味するのか。
De Jacob et vita beata libri duo 2.6.7
Haereret solutio, nisi illud occurreret quod Petro interroganti in Evangelio: Si frater meus in me peccaverit, quoties dimittam ei, usque septies? Respondit ei Dominus Jesus: Non solum septies, sed usque septuagies septies (Matth. XVIII, 21 et 22) .
PL 14, 625A解きがたいままであろう、福音書でペトロが尋ねたときの次の言葉が思い起こされなければ。「私の兄弟が私に対して罪を犯したなら、何度赦すべきでしょうか。七度までですか」。主イエスは彼に答えた、「七度までではない、七十の七倍までである」(マタイ18:21-22)。
De Jacob et vita beata libri duo 2.6.8
Hoc igitur prophetico spiritu sanctus Patriarcha significat, in advenientem respiciens, qui non solum usque septies, sed etiam usque septuagies septies veniam fratri laxari juberet; ut ejus contemplatione conventus Esau injuriam quam se accepisse putabat, remitteret fratri, et quamvis laesus in gratiam rediret; quia propterea carnem suscepturus erat Dominus Jesus, et venturus in terras, ut multiplicatam nobis donaret veniam delictorum.
PL 14, 625Aしたがって、聖なる族長はこのことを預言の霊によって示している。来たるべき者を見据えてのことである。その者は、七度までならず七十の七倍までも兄弟に赦しを与えよと命じることになる。その者を見つめることによって〔ejus の指す先は定かでない。来たるべき者と取った。ヤコブとも読める〕、〔ヤコブと〕会ったエサウが、自分が受けたと思っていた不正を兄弟に免じ、傷つけられたにもかかわらず和解するようにである。主イエスは、そのために肉を取り、地上に来ようとしていたからである。すなわち、増し加えた罪の赦しを我々に与えるためである。
De Jacob et vita beata libri duo 2.6.9
28. Denique petiturus a fratre concordiam dormivit in castris. Perfecta virtus habet quietis tranquillitatem et stabilitatem; ideo Dominus donum ejus perfectioribus reservavit dicens: Pacem meam relinquo vobis; pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27) .
PL 14, 625A28. ついに、兄に和解を求めようとして、彼は陣営で眠った。完全な徳は、静けさの平安と揺るがなさを備える。それゆえ主は、その賜物をいっそう完全な者たちのために取っておいて言った、「私は汝らに私の平和を残す。私の平和を汝らに与える」(ヨハネ14:27)。
De Jacob et vita beata libri duo 2.6.10
Perfectorum est enim non facile mundanis moveri, non turbari metu, non exagitari suspicione, non terrore concuti, non dolore vexari: sed quasi in littore tutissimo adversum insurgentes fluctus saecularium procellarum mentem immobilem fida statione placidare.
PL 14, 625B完全な者の務めは、世のことにたやすく動かされず、恐れに乱されず、疑いに駆り立てられず、恐怖に揺さぶられず、苦痛に悩まされず、むしろ最も安全な岸辺にいるかのように、押し寄せる世の嵐の波に向かって、動かぬ精神を、信頼できる持ち場にあって穏やかに保つことである。
De Jacob et vita beata libri duo 2.6.11
Hoc firmamentum christianis mentibus Christus invexit, pacem internam invehens animis probatorum; ut non turbetur cor nostrum, neque exagitetur animus.
PL 14, 625Bキリストは、この堅固さをキリスト教徒の精神にもたらした。試された者たちの魂に内なる平和をもたらして、我々の心が乱されず、魂が揺さぶられないようにしたのである。
De Jacob et vita beata libri duo 2.6.12
Hanc pacem super omnem mentem esse Apostolus doctor asseruit dicens: Et pax Dei quae exsuperat omnem mentem, custodiat corda vestra, et sensus in Christo Jesu (Philip. IV, 7) . Fructus itaque pacis est non perturbari in pectore.
PL 14, 625Bこの平和が「あらゆる精神にまさる」ことを、教師である使徒は断言して言った、「神の平和は、あらゆる精神にまさって、キリスト・イエスにあって汝らの心と感覚を守るように」(フィリピ4:7)。したがって平和の実りとは、胸中で乱されないことである。
De Jacob et vita beata libri duo 2.6.13
Denique vita justi quieta est, injustus autem inquietudinis et perturbationis plenus est. Itaque amplius suis suspicionibus affligitur impius, quam alienis plerique verberibus: majoresque vibices vulnerum in ejus animo sunt, quam in eorum corpore qui ab aliis verberantur.
PL 14, 625C要するに、義人の生は静かであるが、不義の者は不安と動揺に満ちている。それゆえ、不敬な者は、他の多くの人が他人の鞭によって苦しめられるよりも、自分の疑いによっていっそう苦しめられる。その魂にある傷痕は、他人に鞭打たれる者たちの体にあるものより大きい。
De Jacob et vita beata libri duo 2.6.14
29. Grande est intra se aliquem tranquillum esse, et sibi convenire. Foris pax aut imperatoris sollicita providentia, aut manu militum quaeritur, aut bellorum prospero cedit eventu, aut internecione aliqua barbarorum, si in se hostili motu sua arma convertant.
PL 14, 625C29. 自分の内で静かであり、自分自身と調和していることは大いなることである。外の平和は、皇帝の気遣わしい配慮によって、あるいは兵士の腕によって求められ、あるいは戦争の幸運な成り行きに帰し、あるいは蛮族が敵意に駆られて互いに武器を向け合うなら、その殲滅によってもたらされる。
De Jacob et vita beata libri duo 2.6.15
In ea pace nulla nostra virtus, sed eventus est. Certe gloria pacis illius ad imperatorem refertur: istius pacis fructus in nobis est, quae est in mentibus singulorum, quae tenetur affectibus.
PL 14, 625Cこの平和には我々の徳は何もなく、あるのは成り行きである。確かに、その平和の栄光は皇帝に帰される。だが、この平和の実りは我々のうちにあり、それは個々人の精神の内にあり、情動によって保たれる。
De Jacob et vita beata libri duo 2.6.16
Istius pacis major est fructus, quo spiritalis nequitiae tentamenta, quam quo arma hostilia repelluntur. Ista pax sublimior, quae corporalium passionum excludit illecebras, perturbationesque mitigat, quam ea quae barbaricos sedat incursus. Plus est enim clauso intra te hosti resistere, quam remoto.
PL 14, 625D霊的な悪の誘惑を撃退するこの平和の実りは、敵の武器を撃退する平和の実りよりも大きい。体の情念の誘いを締め出し、動揺を和らげるこの平和は、蛮族の侵入を鎮めるあの平和よりも高い。自分の内に閉じ込められた敵に抵抗するほうが、遠ざけられた敵に抵抗するよりも大いなることだからである。