ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Jacob et vita beata libri duo

Liber I, Caput VII 第I巻 第VII章

Ambrose of Milan · De Jacob et vita beata libri duo · PL 14, 609B · 25 sectiones

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.1

1

Eam in nobis debere esse charitatem, ut nullis adversis a Christo separemur, cum illis non minuatur beata vita: beatam enim vitam reperiri in hominibus, in quibus fuerit vita perfecta; et in quo haec consistat.

PL 14, 609B

我々のうちには、いかなる逆境にもキリストから引き離されることのない愛がなければならないこと。逆境によって幸いな生は減じられないからである。幸いな生は、完全な生を備えた人々のうちに見いだされること。またこの生が何に存するかということ。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.2

2

Denique virum perfectum supra casus omnes ac aerumnas esse positum. 27. Sed etsi qua imminerent gravia, nequaquam nos a Christo separare deberent. Cur nos pro illo non etiam dura et acerba toleremus, qui pro nobis tam indigna suscepit?

PL 14, 609B

さらに、完全な人はあらゆる出来事と労苦の上に置かれているということ。27. だが、たとえ何か重いものが迫ってきたとしても、それは我々をキリストから引き離すものであってはならない。我々のためにこれほど不当なことを引き受けたキリストのために、我々もまた過酷で辛いことを耐え忍ばないことがあろうか。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.3

3

Ideoque debet in nobis esse charitas, ut nullis periculis revocemur a Christo. Scriptum est enim: Aqua multa excludere non poterit charitatem, et flumina non concludent eam (Cant. VIII, 7) ; quia torrentem transit anima diligentis.

PL 14, 609C

それゆえ我々のうちには、いかなる危険によってもキリストから呼び戻されることのない愛がなければならない。こう書かれているからである。「大水も愛を締め出すことはできず、河も愛を閉じ込めはしない」(雅歌8:7)。愛する者の魂は急流を渡るからである。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.4

4

Nulla tempestas, nullum profundum periculum, nullus terror mortis aut poenae vim charitatis imminuit. In his enim probamur, in his beata vita est, etiamsi multis periculis inundetur.

PL 14, 609C

いかなる嵐も、いかなる深い危険も、死や刑罰のいかなる恐れも、愛の力を減ずることはない。我々はこれらのうちで試され、これらのうちに幸いな生がある。たとえ多くの危険に呑み込まれようともである。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.5

5

28. Non enim frangitur sapiens doloribus corporis, nec vexatur incommodis: sed etiam in aerumnis beatus manet.

PL 14, 609D

28. 賢者は体の苦痛に打ち砕かれることも、不都合に悩まされることもなく、労苦のうちにあってもなお幸いなままである。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.6

6

Neque enim adversa corporis vitae beatae munus imminuunt, neque de ejus suavitate aliquid delibant; quia non in delectatione corporis vitae beatitudo est: sed in conscientia pura ab omni labe peccati, et in ejus mente, qui cognoscit quia quod bonum est, hoc delectat, etiamsi asperum sit; quod autem indecorum, etiamsi suave, non mulcet.

PL 14, 609D

体に降りかかる逆境が、幸いな生の務めを減じることも、その甘美さから何かを削ることもないからである。幸いな生の幸いは体の喜びにあるのではなく、あらゆる罪の汚れを免れた清い良心と、次のことを知る者の精神にある。すなわち、善いものは、たとえ厳しくとも喜びとなり、見苦しいものは、たとえ甘くとも心を和らげない、ということである。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.7

7

Ergo causa bene vivendi, non delectatio corporalis, sed mentis prudentia est: non caro quae subjecta est passioni, sed mens quae judicat quia nihil melius delectat, quam consiliorum honestas, et operum pulchritudo. Ea igitur beatae interpres est vitae.

PL 14, 610A

それゆえ善く生きる原因は、体の喜びではなく、精神の思慮である。それは情念に服する肉ではなく、思慮ある計画の高潔さと行いの美しさにまさる喜びはないと判断する精神である。ゆえにこの思慮こそ、幸いな生を解き明かす者である。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.8

8

Melior est enim prudentia vel ratio arbitra passionis, quam passio: praestantiusque quod judicat, quam quod judicio subjectum est. Neque enim fieri potest, ut ratione sit melius, quod est irrationabile.

PL 14, 610A

情念の審判者である思慮、すなわち理性は、情念よりもすぐれており、判断するものは判断に服するものよりも卓越しているからである。非理性的なものが理性よりもすぐれているということは、ありえない。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.9

9

Habet ergo in se remunerationem suam qui sequitur Jesum, et in suo affectu praemium et gratiam: etiamsi dura sustineat, beatus tamen est suis moribus, beatus ipsis periculis, sicut Dominus definivit dicens: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matt. V, 10) .

PL 14, 610A

ゆえにイエスに従う者は、自らのうちに自らの報いを持ち、その心の働きのうちに褒賞と恩寵を持つ。たとえ厳しいことに耐えていても、その生き方ゆえに幸いであり、危険そのものゆえに幸いである。主が「正義のために迫害を受ける者は幸いである」と言って定めたとおりである(マタイ5:10)。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.10

10

29. Est ergo beata vita in hominibus, sed in his scilicet in quibus fuerit perfecta vita. Perfecta autem vita non sensibilis ista, sed illa rationabilis secundum tractationem rationis, et mentis vivacitatem: in quo non est portio hominis, sed perfectio quae non tam est in conditione hominis, quam in operatione.

PL 14, 610B

29. それゆえ幸いな生は人々のうちにある。ただし、完全な生が備わっていた人々においてである。完全な生とは、感覚に属するこの生ではなく、理性の吟味と精神の活力に従った、理性的な生である。そこにあるのは人間の一部分ではなく、人間の成り立ちにというよりむしろ働きに存する完成である。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.11

11

Ea enim beatum facit. Huic igitur viro quid est bonum, nisi ipse sibi quod habet, et adest ei hoc bonum, et causa ei erit futurorum bonorum? De hoc bono dixit Salomon: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus.

PL 14, 610B

この完成が人を幸いにする。ではこの人にとって何が善であろうか。自らが自らに対して持っているものにほかならず、この善が彼に備わっていて、来たるべき善の原因ともなるのである。この善についてソロモンは言った。「汝の器から水を飲め、汝の井戸の泉から〔飲め〕。」

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.12

12

Superfluant tibi aquae de tuo fonte: in tuas autem plateas discurrant. Sint tibi soli constitutae, et nemo alienus particeps sit tibi. Fons aquae tuae sit tibi proprius (Prov. V, 17 et 18) . Utere igitur interno bono tuo.

PL 14, 610C

「汝の泉から水があふれ、汝の広場に流れ出よ。それは汝ひとりのために定められ、よそ者は誰も汝とあずかり合ってはならない。汝の水の泉は汝自身のものであれ」(箴言5:17, 18)。それゆえ、あなたの内なる善を用いよ。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.13

13

30. Testimonium autem boni hujus maximum, quoniam qui habet, alia non requirit. Quid enim requirat, qui inferiora despicit? Praestantissimo autem inhaereat, sicut scriptum est: Cervus amicitiae, et pullus gratiarum confabuletur tibi (Ibid., 19) .

PL 14, 610C

30. この善の最大の証拠は、これを持つ者がほかのものを求めないことである。下位のものを軽んじる者が、何を求めようか。彼は最もすぐれたものに付き従うべきである。書かれているとおりである。「友情のシカ、恩寵の子ジカが、汝と語らうように」(箴言5:19)。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.14

14

Amicitia autem praecedat te, et una sit tecum in omni tempore. Bona enim virtutum amicitia, et summi boni charitas. Nihil itaque aliud quaerit perfectus ille, nisi solum et praeclarum bonum.

PL 14, 610C

「友情が汝に先立ち、いかなる時も汝とともにあるように」〔箴言5:19の続き〕。徳の友情と、最高の善への愛は善いものだからである。それゆえあの完全な人は、ただ一つの輝かしい善のほかには何も求めない。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.15

15

Unde et dicit: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, et videam delectationem Domini (Psal. XXVI, 4) . Neque vero eum tamquam angustum inopemque fastidias, quia unius boni velut solitaria societate contentus sit.

PL 14, 610C

そこで彼は言う。「私は主に一つのことを願った。これを求める。私の生涯のすべての日に主の家に住み、主の喜びを見ることを」(詩篇26:4)。あなたはこの人を、ただ一つの善といういわば孤独な交わりに満足しているからといって、狭量で貧しい者と見下してはならない。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.16

16

Hujus enim amicitia circumdatus, plurimus erit. Abundat enim hujusmodi viro ad beatitudinem et ad possessionem boni; et ideo nihil aliud desiderat. Nihil enim quasi novum exspectat, qui omnia habet.

PL 14, 610D

この善の友情に取り囲まれて、彼は最も多くを持つ者となるからである。このような人にとっては、幸いのためにも善の所有のためにも、すべてが豊かに足りている。それゆえ彼はほかに何も望まない。すべてを持つ者は、いわば新しいものを何も待たない。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.17

17

Nihil est enim boni quod non habeat: nec superfluis delectatur, sed necessariis, et eo ipso necessario quod non sibi, sed carni adhaerenti sibi necessarium sit: idque indulget quod ab interioris hominis proposito non discrepet, quod faciat utrumque unum, et reconciliet interiorem juxta hominem atque exteriorem Deo, ut fiat in utroque unus spiritus.

PL 14, 611A

彼が持たない善はないからである。彼は余分なものを喜ばず、必要なものを喜ぶ。しかもその必要とは、彼自身のためではなく、彼に付いている肉のために必要なものにとどまる。彼が許すのは、内なる人の志と食い違わないもの、両者を一つにするもの、内なる人と外なる人を神に和解させて、両者において一つの霊となるようにするものだけである。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.18

18

31. Hujus igitur propositi vir nec dispendiis minuitur, nec adversis frangitur, nec repagulis inhibetur, nec suorum amissionibus moestificatur.

PL 14, 611A

31. それゆえこの志の人は、損失によって減らされることも、逆境によって打ち砕かれることも、障害によって妨げられることも、身内を失って悲しませられることもない。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.19

19

Ad cujus informationem dicit Apostolus: Nolumus autem ignorare vos, fratres, de dormientibus; ut non tristes sitis, sicut et caeteri qui spem non habent (I Thess. IV, 12) .

PL 14, 611A

その教えのために使徒は言う。「兄弟たちよ、眠りについた者たちについて、汝らが知らないままでいることを我々は望まない。望みを持たない他の人々のように、汝らが悲しまないためである」(一テサロニケ4:12)〔底本は4:12。4:13に当たる〕。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.20

20

Solatus enim se resurrectionis fide, et futurae remunerationis gratia, nec recipit ea mente moestitiam, qua adhaeret Deo, et divinae praestantiae voluptate laetatur. Qui autem contristatur his, non secundum Deum contristatur.

PL 14, 611B

彼は復活の信仰と来たるべき報いの恩寵によって自らを慰めているので、神に付き従うその精神において悲しみを受け入れず、神の卓越がもたらす快楽を喜ぶ。これらのことで悲しむ者は、神に従って悲しむのではない。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.21

21

Quod autem non secundum Deum, hoc plenum stultitiae. A perfecto igitur abest hujus mundi tristitia quae non secundum Deum, et omnis sollicitudo corporalis aerumnae.

PL 14, 611B

神に従わないものは、愚かさに満ちている。それゆえ完全な人からは、神に従わないこの世の悲しみと、体の労苦へのあらゆる思い煩いが遠ざかっている。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.22

22

Hujusmodi enim inductioni mentis atque substantiae non annumeratur habitudo corporis, et quidam exterioris usus naturae, cum simul adversus delicias corporis, fragilitatemque ipsam naturae, orbitates, dispendia, contumelias, invictus animus uniformem debeat servare constantiam; ut corpus ipsum scindat, sensusque exuat carnis, qui beatitudinis palmam tenere desiderat, cujus fructus non in unius portione sit, sed in plurimarum, et si fieri potest, in omnium sit virtutum consortio.

PL 14, 611B

このような精神と実体の導き〔底本は inductioni。語義が定かでなく、「導き」と取った〕には、体の状態も、本性の外的な用い方も数えられない。体の贅沢にも、本性そのものの脆さにも、死別にも、損失にも、侮辱にも向かって、不屈の精神は一様な堅忍を保たねばならないからである。幸いの勝利のシュロを手にしようと望む者は、体そのものを断ち切り、肉の感覚を脱ぎ捨てねばならない。その〔幸いの〕実りは一つの徳の一部分にあるのではなく、多くの、可能ならばすべての徳の交わりにあるのである。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.23

23

32. Nescit igitur perfectus incommoda hujus corporis, aut adversa mundi, neque sentit, qui alienum ab hujusmodi metu ne occidant, animum gerit. Non enim vita perfectior, si his careat, definitur: sed si ista contemnat.

PL 14, 611C

32. それゆえ完全な人は、この体の不都合もこの世の逆境も知らず、感じもしない。彼は、これらに殺されるという恐れとは縁のない精神を持っているからである。より完全な生とは、これらを欠いているから定義されるのではなく、これらを軽んじているから定義されるのである。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.24

24

Nam si ita definiretur, ut ea esset beata vita, quae ab hujusmodi casibus expers vacuaque reperiri posset, utique his accedentibus non posset beatus aliquis definiri.

PL 14, 611C

もしこのような出来事とは無縁で、それを欠いた生が見いだされうるものが幸いな生だと定義されるなら、これらが襲うとき、誰も幸いだと定義されえないことになるであろう。

De Jacob et vita beata libri duo 1.7.25

25

Ea igitur sequestrata sunt, et hoc solum in aestimatione beatae vitae est requisitum, ut non in aliis, sed in possessione veri et boni, ejus definitio teneretur; quoniam qui id habet, despuit caetera, nec requirit.

PL 14, 611C

それゆえこれらは別に除かれている。幸いな生の評価において求められるのはただ、その定義が他のものにではなく、真にして善なるものの所有に置かれるということである。それを持つ者は、ほかのものを吐き捨てて、求めないからである。