De Jacob et vita beata libri duo 1.4.1
Quantum Deus homini concesserit, cum ei Legem dedit, et gratiam adjunxit. Ubi solvuntur duae quaestiones: Quomodo bona sit Lex, quae mortem operetur; et quomodo quae mortem operetur, mors nobis non sit? 13. Quid autem est quod tibi non contulit Dominus?
PL 14, 604B神は、人に律法を与え、さらに恩寵を加えたとき、どれほどのものを人に与えたか。ここで二つの問題が解かれる。律法は死をもたらすのに、どうして善いのか。また、死をもたらすものが、どうして我々にとって死ではないのか。13. ところで、主があなたに授けなかったものが何かあろうか。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.2
Legem dedit, peccatum prodidit, adjunxit gratiam. Lex enim peccatum denuntiavit: sed in conditione lubrica penitus cohibere non potuit. Cognovi enim peccatum quod nesciebam.
PL 14, 604C神は律法を与え、罪を暴き、恩寵を加えた。実に、律法は罪を告げ知らせた。だが、滑りやすい境遇の中では、罪を完全に抑え込むことはできなかった。私は、知らなかった罪を知ったのである。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.3
Cognovi concupiscentiam esse peccatum; et hac occasione cognitionis, peccati aera cumulata sunt; quia peccatum quod ante per ignorantiam meam mortuum videbatur, in me revixit: ego autem mortuus sum peccati vulnere; quia cognitio culpae quae mihi profutura videbatur, haec nocuit, ut scirem quod vitare non poteram.
PL 14, 604C私は、欲望が罪であると知った。そして、この知るという機会に、罪の負債は積み上がった。罪は、以前は私の無知のゆえに死んでいるように見えたが、私の内で生き返ったからである。そして私は、罪の傷によって死んだ。過ちを知ることは私に益となるように見えたが、これがかえって害となった。避けることのできないものを知るに至ったからである。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.4
Peccatum enim prodidit, et per bonum denuntiationis suae peccati ipsius acerbavit invidiam. Itaque supra modum factum est peccatum mihi; quia cumulatum est denuntiatione mandati. Crescit enim culpa, cum proditur, nec cavetur.
PL 14, 604C実に、律法は罪を暴き、その告知の善さによって、罪そのものへの非難をいっそう苛烈にした。こうして、罪は私にとって度を越したものとなった。戒めの告知によって積み上げられたからである。過ちは、暴かれながら避けられないとき、増大する。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.5
Quomodo ergo bonum mandatum, quod mihi mors est? Aut quomodo non est mihi mors, quod per bonum significationis suae demonstrando peccatum, operatum est in me mortem?
PL 14, 604Cでは、私にとって死であるものが、どうして善い戒めなのか。あるいは、その告知の善さによって罪を示しながら、私の内に死をもたらしたものが、どうして私にとって死でないのか。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.6
Nam certum est quod mors mihi accessit, dum quod facio agnosco peccatum, sicut ipse Dominus ait: Si non venissem, et locutus fuissem his, peccatum non haberent (Joan. XV, 22) .
PL 14, 604D確かに、死が私に近づいたのは、自分の行っていることが罪であると知ったときである。主自身が言うとおりである。「もし私が来て、彼らに語らなかったなら、彼らは罪を持たなかったであろう」(ヨハネ15:22)。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.7
14. Quid miraris igitur si Lex quibusdam morti sit, cum morti sit et Domini salutaris adventus, per quem redempti sumus? Infidelis enim mortem sibi quaerit ex gratia: manet autem mandati gratia.
PL 14, 605A14. では、律法がある人々にとって死であるからといって、なぜ驚くのか。我々を贖った主の救いをもたらす到来でさえ、ある人々にとっては死なのである。不信の者は、恩寵から自分のために死を求めるからである。だが、戒めの恩寵は変わらずにある。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.8
Etenim sicut cognitio venenatorum poculorum consummatur ad disciplinam medicinae: sic divinum mandatum ad vitam aeternam.
PL 14, 605A実に、毒の杯についての知識が医術の習得にまで高められるように、神の戒めは永遠の生命にまで高められる。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.9
Sicut autem ei qui male utitur noxiis potionibus, cognitio earum in malum vertitur et periculum; et quo magis venena cognoverit, hoc se intelligit amplius periclitari: sic forma mandati iis qui Legem male interpretantur, vel demonstrata atque interdicta peccata vitare non possunt, mortis auctor est.
PL 14, 605Aだが、有害な飲み物を悪用する者にとっては、その知識が害と危険に転じ、毒を知れば知るほど、いっそう危険にさらされると悟る。同様に、戒めの型は、律法を誤って解釈する者、あるいは、示され禁じられた罪を避けることのできない者にとって、死の原因となる。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.10
Sicut ergo bonum est antidotum, etiamsi imprudenti aut intemperanti non bonum: sic bonum mandatum, etiamsi intemperanti non bonum est. Ergo bonum mandatum, quod alicui mors est.
PL 14, 605Aゆえに、解毒剤は、思慮のない者や節制のない者にとっては善くなくても善いものであるように、戒めも、節制のない者にとっては善くなくても、善い。したがって、ある人にとって死である戒めも、善いのである。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.11
Responsum igitur habe primae propositioni: quia potest esse bonum mandatum, quod mihi mors est; bonum per naturam salutaris praecepti; mors per intemperantiam carnis.
PL 14, 605Bこうして、第一の命題には答えが得られた。すなわち、私にとって死である戒めが、善くありうる。救いをもたらす命令の本性においては善く、肉の無節制のゆえに死となるのである。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.12
15. Et quia diximus esse bonum mandatum quod mihi mors est, nunc discutiamus quomodo non sit mihi mors, quod per bonum licet, tamen mihi operatum est mortem. Sic enim proposuit Apostolus: Quod ergo bonum est, mihi mors est. Absit.
PL 14, 605B15. そして、私にとって死である戒めは善いと我々は言ったので、次に、それが善いものを通して私に死をもたらしたのだとしても、どうしてそれが私にとって死でないのかを検討しよう。使徒はこう提起したからである。「では、善いものが私にとって死となったのか。決してそうではない。」
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.13
Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 13) . Itaque spectemus singula.
PL 14, 605B「むしろ、罪が罪として現れるために、善いものを通して私に死をもたらしたのである」(ローマ7:13)。そこで、一つ一つを見てゆこう。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.14
Mandatum utique Legis est: Lex autem spiritalis est, cujus gratiam video, pulchritudinem laudo, formam praedico, praeceptum admiror: sed quia carnalis sum ego venumdatus sub peccato, trahor invitus ad culpam. Etenim quasi servo culpa dominatur.
PL 14, 605B戒めは確かに律法のものである。そして律法は霊的である。その恩寵を私は見、その美しさを称え、その型を宣べ、その命令に感嘆する。だが、私は肉的な者で、罪の下に売られているので、意に反して過ちへと引かれてゆく。実に、過ちは奴隷に対するように私を支配する。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.15
Itaque odi crimen, et facio. Mens odit, caro concupiscit; ego tamen in utraque, qui Legi mente consentio, et carne quod nolo, hoc ago. Bonum ergo mandatum cui consentio; et mens bona quae quod bonum est, elegit.
PL 14, 605Cこうして、私は悪事を憎みながら、それを行う。精神は憎み、肉は欲する。それでも私は両方の中にあり、精神によって律法に同意し、肉によって、望まないことを行う。ゆえに、私が同意する戒めは善い。そして、善いものを選び取った精神も善い。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.16
Bona ad judicandum, sed infirma plerumque ad resistendum; quia repugnat ei corporis appetentia, et captivam eam trahit ad erroris illecebras. 16. In quo periculo unum est remedium, ut quem Lex liberare non potuit, liberet Dei gratia.
PL 14, 605Cそれは判断においては善いが、抵抗においてはしばしば弱い。体の欲求がそれに逆らい、それを捕らわれの身として過ちの誘惑へ引いてゆくからである。16. この危険の中で、唯一の救済策は、律法が解放できなかった者を、神の恩寵が解放することである。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.17
Sic enim scriptum est: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid. 4 et 25) .
PL 14, 605C実にこう書かれている。「ああ、私は不幸な人間だ。誰がこの死の体から私を解放するのか。神の恩寵が、我々の主イエス・キリストを通して」(ローマ7:4,25)〔底本は「Ibid. 4 et 25」。直前の引照からローマ7章と取り、7:24,25 の誤りと解した〕。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.18
Itaque fit ut licet peccatum quod latebat, id est, concupiscentia mea quam non putabam esse peccatum, mortem mihi operata sit, dum proditur, et supra modum facta sit ipsum peccatum (erat enim peccatum etsi nesciebatur, sed cognitione coacervatum est, et quasi incrementum erroris assumpsit, atque in naturam delicti cessit forma mandati), mihi tamen mors non sit, cui promptum est ad Christum confugere, per quem solvimur omni mortis periculo.
PL 14, 605Dこうして、隠れていた罪、すなわち、私が罪とは思っていなかった私の欲望が、暴かれたときに私に死をもたらし、罪そのものが度を越したものとなったとしても——実際、罪は知られなくても罪であったが、知ることによって積み上げられ、いわば過ちの増し加えを帯び、戒めの型は罪過の本性へと帰した——それでも、キリストのもとへ逃れることのできる者にとっては、死とはならない。キリストによって我々は、死のあらゆる危険から解かれるのである。
De Jacob et vita beata libri duo 1.4.19
Absoluta igitur etiam secunda est propositio, quia mandatum mihi Legis mors non est, etsi mortem operetur. Quod enim conturbamur, fragilitatis est: quod evadimus, Christi.
PL 14, 605Dこうして、第二の命題も解かれた。律法の戒めは、死をもたらすとしても、私にとって死ではない。我々が混乱するのは脆さに属することであり、我々が逃れるのはキリストに属することだからである。