ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Jacob et vita beata libri duo

Liber II, Caput VIII 第II巻 第VIII章

Ambrose of Milan · De Jacob et vita beata libri duo · PL 14, 628A · 13 sectiones

De Jacob et vita beata libri duo 2.8.1

1

De laudabili sancti Jacob senectute, in qua futuras dubiasque res, ac vitae suae finem praevidet; nec non agenda disponit. 35. Senuit autem Jacob; et jam ante senuerat moribus: sed certabant in eo impigra vivacitas juventutis, et tranquillitas senectutis.

PL 14, 628A

聖なるヤコブの称賛すべき老年について。その老年において、彼は将来の、また不確かな事柄と自らの生の終わりを予見し、またなすべきことを定める。35. ヤコブは年老いたが、すでに以前から振る舞いにおいて老成していた。だが彼のうちでは、若さの敏捷な活力と老年の静けさが競い合っていた。

De Jacob et vita beata libri duo 2.8.2

2

Est enim et senectus virens gratia, et juventus cana consiliis, de qua dicit Scriptura: Senectus enim venerabilis. Et, Aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8 et 9) .

PL 14, 628A

実際、恩寵によって青々とした老年もあれば、思慮によって白髪となった若さもある。それについて聖書は言う、「老年は尊ぶべきである」。また、「老年の年齢とは、汚れなき生である」(知恵の書4:8-9)。

De Jacob et vita beata libri duo 2.8.3

3

Ex hac vita fuit Jacob, qui bonis operibus praevenit tempus longaevae senectutis; ut et fructum ejus ante tempus carperet, et postrema ejus in tempore non timeret. Beatus quidem et juvenis qui bene vivit: sed beatus et senex qui bene vixit.

PL 14, 628A

ヤコブは、この種の生き方の者であった。善い業によって長寿の老年の時に先んじ、その実りを時が来る前に摘み取り、その終わりの時を恐れないようにしたのである。善く生きる若者もまことに幸いであるが、善く生きた老人もまた幸いである。

De Jacob et vita beata libri duo 2.8.4

4

Quod enim juvenis sperat, adeptus est senior: quod senex fuit, optat hoc esse qui juvenis est. Certe hic inquieti maris longiore sibi adhuc cursu manente, jactatur fluctibus: senex vero sicut in portu, ita in statione est senectutis.

PL 14, 628B

若者が望むものを、年長者は得たのであり、老人であったもの〔老人の境地〕を、若者は望む。確かに、若者は、なお長い航路が自分に残された落ち着かぬ海で、波に揺さぶられる。だが老人は、港にいるように、老年の停泊地にいる。

De Jacob et vita beata libri duo 2.8.5

5

Erat itaque hujusmodi Jacob, qui vix speranda juvenibus bona incolumi et tuta gratiae clave jam clausa et obsignata tenebat. Quod autem possideas, eo quod adhuc speres, praestabilius est.

PL 14, 628B

ヤコブはまさにそのような人であった。若者にはほとんど望みえない善いものを、恩寵の無傷で安全な鍵によって、すでに閉ざし封じて保持していた。所有しているものは、なお望んでいるものよりも優れている。

De Jacob et vita beata libri duo 2.8.6

6

Erat ergo senex Jacob, ad quem juvenes adversa temporis alicujus tempestate perculsi tamquam in portum sese recipiebant: ipse autem tamquam in specula vitae hujus positus sollicito praetendebat affectu, et longe ante rebus dubiis praevidebat remedia.

PL 14, 628B

こうして、ヤコブは老人であり、若者たちは時代のある嵐に打たれると、港に逃れ込むように彼のもとへ身を寄せた。彼自身は、この生の物見やぐらに置かれたかのように、気遣わしい思いで先を見やり、不確かな事柄に対する救いを、遙か前から見通していた。

De Jacob et vita beata libri duo 2.8.7

7

36. Denique fames erat in tota terra (Gen. XLII, 1 et seq.) , et senex depositus quae alacres juvenes ignorabant, interim primus utrum audierit videto.

PL 14, 628C

36. 実際、全地に飢饉があった(創世記42:1以下)。そして老人は、衰えて身を横たえていながら〔depositus は「〔世の務めから〕退いた」とも「瀕死の」とも取れる〕、血気盛んな若者たちが知らなかったことを〔知っており〕、さしあたり最初に聞いたのは彼ではなかったか、見るがよい〔ミーニュの脚注は、古い版はすべて「最初に聞き、最初に子らに勧めた」と読むが、写本はこの本文で一致し、videto を videro とするものもあるとし、これが『ヨセフについて』第8章の冒頭で言い切られていることと合うとする〕。

De Jacob et vita beata libri duo 2.8.8

8

Primus admonuit filios suos in Aegypto exuberare frumenta, et eo proficiscendum, ut emerent quae sibi ad usum necessaria forent (Gen. XLIII, 11) . Libenter etiam ipse juvenum consiliis acquiescebat, ut etiam filium juniorem simul mitteret.

PL 14, 628C

彼は真っ先に息子たちに、エジプトには穀物が豊富にあるので、そこへ行って、自分たちの用に必要なものを買うよう勧めた(創世記43:11〔引照の箇所は内容と合わない。42:2のことか〕)。彼自身も進んで若者たちの進言に従い、末の息子〔ベニヤミン〕も一緒に送った。

De Jacob et vita beata libri duo 2.8.9

9

Et renuntiantibus illis quod Joseph filius ejus viveret, infracto licet corpore, sed vivida animi virtute, non exspectavit ut filius ad se veniret, sed ipse magis perrexit ad filium (Gen. XLV, 28) . Pietati enim mensura ordinis non praeponderat.

PL 14, 628C

そして、息子ヨセフが生きていると彼らが報告したとき、体は衰えていたが、心の活力は生き生きとしており、息子が自分のもとへ来るのを待たず、彼自身がむしろ息子のもとへ赴いた(創世記45:28)。敬虔〔pietas はここでは親子の情愛〕にとっては、順序の尺度は重みを持たないからである〔父が子のもとへ行くのは順序に反するが、情愛がそれにまさる、の意〕。

De Jacob et vita beata libri duo 2.8.10

10

Nulla itaque sensit impedimenta fessae senectutis, cum pergeret. Pietas enim levabat laborem.

PL 14, 629A

だから、彼は進んでいくとき、疲れた老年の妨げをまったく感じなかった。敬虔が労苦を軽くしたからである。

De Jacob et vita beata libri duo 2.8.11

11

Verum ubi recepti filii fructu potitus, aliquanto exacto tempore, decem et septem videlicet annorum, quod secundum illam Patriarchae longaevitatem exiguae portionis tempus est, finem vitae sibi approprinquare cognovit.

PL 14, 629A

しかし、取り戻した息子の実りを享受し、しばらくの時が過ぎ、すなわち十七年が経って(それは族長のあの長寿からすれば、わずかな部分の時である)、彼は生の終わりが近づいたことを知った。

De Jacob et vita beata libri duo 2.8.12

12

Vocavit Joseph filium, et per generationis suae futurum haeredem constrinxit eum, ne in Aegypto sepeliretur (Gen. XLVII, 29) .

PL 14, 629A

彼は息子ヨセフを呼び、自らの血統の将来の相続人にかけて、エジプトに葬らないよう彼に固く誓わせた〔「将来の相続人」は、創世記47:29の腿の下に手を置く誓いを、ヤコブの血統から出る者にかけての誓いと解したもので、キリストを指すと取れる〕(創世記47:29)。

De Jacob et vita beata libri duo 2.8.13

13

Acceptaque fide, cum paulo post infirmaretur, et venisset ad eum filius suus Joseph, velut resumptis viribus sedit supra lectum suum, et benedixit Patriarchas duodecim, et prophetavit (Gen. XLIX, 1) .

PL 14, 629A

約束を受けると、その後まもなく病んだとき、息子ヨセフが彼のもとに来たので、力を取り戻したかのように寝台の上に座り、十二人の族長たちを祝福し、預言した(創世記49:1)。