ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Jacob et vita beata libri duo

Liber I, Caput V 第I巻 第V章

Ambrose of Milan · De Jacob et vita beata libri duo · PL 14, 606A · 13 sectiones

De Jacob et vita beata libri duo 1.5.1

1

Qua ratione Lex non suffecerit: sed necessaria fuerit gratia per mortem Christi donata; cum quo nos etiam mori, resurgere, et versari debeamus?

PL 14, 606A

なぜ律法では足りず、キリストの死によって与えられる恩寵が必要だったのか。また、我々もそのキリストとともに死に、よみがえり、生きなければならないのはなぜか。

De Jacob et vita beata libri duo 1.5.2

2

17. Ergo ut ad exordia sermonis hujus revertamur, mens bona est quae habet tractationem rationis, et intendit sapientiae disciplinis: sed gravis lucta est ei cum mortis corpore, et plerumque rationem mentis vincit carnis illecebra.

PL 14, 606A

17. さて、この議論の初めに戻れば、善い精神とは、理性の考察を持ち、知恵の教えに向かう精神である。しかし、それには死の体との激しい格闘があり、しばしば肉の誘惑が精神の理性に勝つ。

De Jacob et vita beata libri duo 1.5.3

3

Et ideo Dominus primo Legem dedit, cui mens hominis sese ad obtemperandum dedit, et ei servire coepit, ut esset subdita: sed caro subjecta non erat; quia sapientia carnis non est Legi subdita, et praeceptis ejus repugnabat.

PL 14, 606A

そのため、主はまず律法を与え、人の精神はそれに従うべくわが身を委ね、それに仕え始めて、服した状態になった。しかし肉は服していなかった。肉の知恵は律法に服せず、その命令に逆らっていたからである。

De Jacob et vita beata libri duo 1.5.4

4

Non enim poterat virtuti obedire, cupiditatibus dedita, et lenociniis carnalibus implicata. Ideo laborandum est, ut teneamus Dei gratiam. Mens itaque bona, si rationi intendat; sed parum perfecta, nisi habeat gubernacula Christi.

PL 14, 606B

実に、肉は徳に従うことができなかった。欲望に身をゆだね、肉の誘惑に絡めとられていたからである。だから、我々は神の恩寵を保つよう努めねばならない。それゆえ、精神は、理性に向かうなら善いが、キリストの舵を持たないかぎり、十分に完全ではない。

De Jacob et vita beata libri duo 1.5.5

5

Venit enim Dominus Jesus, qui nostras passiones cruci suae affigeret, peccata donaret: in cujus morte justificati sumus; ut totus mundus ejus mundaretur sanguine. Denique in morte ipsius baptizati sumus.

PL 14, 606B

実に、主イエスが来た。我々の情念を自分の十字架に釘づけ、罪を赦すためである。その死において我々は義とされた。全世界がその血によって清められるためである。さらに、その死において我々は洗礼を受けた。

De Jacob et vita beata libri duo 1.5.6

6

18. Si igitur in illius morte dimittuntur nobis peccata, etiam, peccatorum nobis passiones in illius morte moriantur, illius crucis clavis affixae teneantur. Si in illius morte mortui sumus, quid iterum tamquam viventes ad ea quae sunt mundana revocamur?

PL 14, 606B

18. それゆえ、その死において我々の罪が赦されるなら、罪から来る我々の情念もまた、その死において死に、その十字架の釘に打ちつけられて保たれるがよい。その死において我々が死んだのなら、なぜ再び、生きている者のように世のものへ呼び戻されるのか。

De Jacob et vita beata libri duo 1.5.7

7

Quid nobis cum elementis hujus mundi? Quid cum cupiditatibus? Quid cum luxuria atque lascivia quibus cum Christo mortui sumus?

PL 14, 606B

我々にとって、この世の諸元素が何だというのか。欲望が何だというのか。キリストとともに死んだ我々にとって、放蕩や淫蕩が何だというのか。

De Jacob et vita beata libri duo 1.5.8

8

Quod si simus in Christo mortui, in Christo resurreximus: cum Christo igitur versemur: cum Christo superiora quae sunt, non quae corruptibilia et terrena quaeramus. Christus resurgens a mortuis veterem hominem affixum cruci reliquit, novum resuscitavit.

PL 14, 606C

もし我々がキリストにあって死んだなら、キリストにあってよみがえったのである。それゆえ、キリストとともに生きよう。キリストとともに、朽ちる地上のものではなく、上にあるものを求めよう。キリストは死者の中からよみがえり、十字架に釘づけられた古い人を残し、新しい人を目覚めさせた。

De Jacob et vita beata libri duo 1.5.9

9

Christus ideo mortuus est, ut et nos peccato moreremur, Deo resurgeremus. Mortua est caro nostra, quid iterum peccato reviviscit? Quid iterum peccato obedit? Quid iterum peccatum regnat in mortuis, cum mors finis peccati sit?

PL 14, 606C

キリストが死んだのは、我々も罪に対して死に、神に対してよみがえるためである。我々の肉は死んだ。なぜ再び罪に対して生き返るのか。なぜ再び罪に従うのか。なぜ再び罪が死者の中で支配するのか。死は罪の終わりであるのに。

De Jacob et vita beata libri duo 1.5.10

10

Mortui sumus carne, renovati sumus spiritu. Spiritu ambulemus, qui spiritum Christi accepimus. Si autem spiritus Christi in nobis, ergo sit nobis caro mortua propter peccatum: spiritus vero vivat propter justificationem.

PL 14, 606C

我々は肉において死に、霊において新しくされた。キリストの霊を受けた我々は、霊によって歩もう。もしキリストの霊が我々の内にあるなら、我々にとって肉は罪のゆえに死んだものであるがよく、霊は義とされることのゆえに生きるがよい。

De Jacob et vita beata libri duo 1.5.11

11

19. Sic quod erat impossibile Legi, solutum est, si in spiritu ambulemus, si passiones sepelivimus, si crucem hujus corporis non resolvamus, si chirographum peccati quod deletum est in cruce Christi, non rescribamus, si veteris hominis amictum quem exuimus, non induamus.

PL 14, 606D

19. このようにして、律法には不可能であったことが解かれたのである。もし我々が霊によって歩むなら、情念を葬ったなら、この体の十字架を解かないなら、キリストの十字架において消し去られた罪の証文を書き直さないなら、すでに脱いだ古い人の衣を再び着ないならば。

De Jacob et vita beata libri duo 1.5.12

12

Scriptum est enim in Canticis: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos (Cant. V, 3) ? Mortificata igitur nobis sunt corporis membra, cur ejus pullulant vitia?

PL 14, 606D

雅歌にこう書かれているからである。「私は衣を脱いだ。どうしてそれをまた着られようか。私は足を洗った。どうしてそれを汚せようか」(雅歌5:3)。ゆえに、我々にとって体の肢体は殺されている。なのになぜ、その悪徳が芽を出すのか。

De Jacob et vita beata libri duo 1.5.13

13

Ideo Lex non praevaluit, quia non carnem mortificavit: ideo quasi umbra praeteriit, quia non coloravit: ideo etiam obumbravit nos a sole justitiae, quia coacervavit crimina. Ergo et obfuit.

PL 14, 606D

律法が打ち勝たなかったのは、肉を殺さなかったからである。影のように過ぎ去ったのは、彩りを与えなかったからである。さらに、正義の太陽から我々を影で覆ったのは、罪責を積み上げたからである。ゆえに、律法はまた害をなした。