De Cain et Abel libri duo 2.9.1
Deum interrogasse Cainum, non ut disceret, sed ut eum ad confitendum induceret. Hujus responsio in Deum ac naturam impia; eique opposita Dei responsio germanitatis pietatem egregie docere ostenditur.
PL 14, 354C神がカインに問うたのは、知るためではなく、彼を告白へ導くためであったこと。彼の答えは、神と自然に対して不敬であること。それに対する神の答えが、兄弟であることの敬虔を見事に教えていると示されること。
De Cain et Abel libri duo 2.9.2
A Deo justos audiri etiam mortuos, quod nimirum ei vivant, et peccatores mortui sint. Hos malis praesentibus ac futuris cruciari, magis tamen sollicitari praesentibus.
PL 14, 354C義人たちは、死んでいても神に聞かれる。彼らは確かに神にとって生きており、罪人たちは死んでいるからである。罪人たちは、現在と未来の災いに苦しめられるが、とりわけ現在の災いに悩まされること。
De Cain et Abel libri duo 2.9.3
27. Nunc consideremus qua ratione interrogavit Deus Cain ubi esset frater suus, quasi nesciret occisum.
PL 14, 354D27. では、神がカインに、兄弟はどこにいるのかと問うたのは、どういう理由によるのかを考えよう。あたかも、殺されたことを知らないかのようである。
De Cain et Abel libri duo 2.9.4
Sed quod ad scientiam Dei spectat, negantem arguit, et inficianti quasi sciens respondit: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat (Gen. IV, 10) : quod autem ad rationem profundam attinet, peccantes admonet ad poenitentiam. Confessio enim poenarum compendium est.
PL 14, 354Dしかし、神の知に関わるかぎり、神は否認する者を論駁し、否認する者に、知る者として答えた。「汝の兄弟の血の声が、私に向かって叫んでいる」(創世記4:10)。だが、深い理由に関わるかぎり、神は罪を犯す者たちに、悔い改めを促している。告白は刑罰を縮めるものだからである。
De Cain et Abel libri duo 2.9.5
Inde in judiciis saecularibus impositi equuleo torquentur negantes, et quaedam tangit judicem miseratio confitentis. Est quaedam in peccatis verecundia, et poenitentiae portio crimen fateri, nec derivare culpam, sed recognoscere.
PL 14, 354Dそれゆえ世俗の裁判では、否認する者たちは拷問台にかけられて責められ、自白する者への何らかの憐れみが裁判官の心を動かす。罪にはある種の恥じらいがあり、罪を認めること、咎を他に転嫁せず承認することは、悔い改めの一部である。
De Cain et Abel libri duo 2.9.6
Mitigat judicem pudor reorum, excitat autem pertinacia denegantium. Vult te provocare ad poenitentiam Deus, vult de se sperari indulgentiam, vult demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiae.
PL 14, 355A被告の恥じらいは裁判官を和らげ、否認する者たちの頑固さは裁判官をいきり立たせる。神は、あなたを悔い改めへと促し、自分について赦しが期待されることを望み、自分が悪意の創始者でないことを、あなたの告白によって示すことを望んでいる。
De Cain et Abel libri duo 2.9.7
Nam qui peccatum suum ad quamdam referunt, ut gentiles asserunt, decreti aut operis sui necessitatem, divina arguere videntur, quasi ipsorum vis causa peccati sit. Qui enim necessitate aliqua coactus occiderit, quasi invitus occidit.
PL 14, 355A異邦人が主張するように、自分の罪を、ある種の必然——定めの、あるいはその働きの必然〔operis sui の sui の指すものは定かでない。神的なものの定めとその働きの必然と取った。「自分たちの業の」とも読める〕——に帰する者たちは、神的なものを責めているように見える。あたかもそれらの力が罪の原因であるかのようである。何らかの必然に強いられて殺した者は、いわば意に反して殺したことになるからである。
De Cain et Abel libri duo 2.9.8
Ea vero quae a nobis sunt, excusationem non habent: quae autem praeter nos sunt, excusabilia sunt. Sed quanto gravius peccato ipso ad Deum referre quod feceris, et reatus tui invidiam transfundere in auctorem non criminis, sed innocentiae.
PL 14, 355A我々から出ることがらは、弁解の余地がない。我々の外にあることがらは、弁解しうる。だが、あなたが行ったことを神に帰し、自分の罪責に対する非難を、罪ではなく無垢の創始者に流し込むことは、罪そのものよりどれほど重いことか。
De Cain et Abel libri duo 2.9.9
28. Perpende autem parricidae responsionem: Nescio, inquit, numquid custos fratris mei ego sum (Gen. IV, 9) ? Etsi contumaciam prodat hic sermo, sonat tamen quia si bonum fratrem considerasset, custos debuit esse pietatis.
PL 14, 355B28. 近親殺しの答えをよく量れ。彼は言う。「知らない。私は兄弟の番人なのか」(創世記4:9)。この言葉は頑なさを露わにするが、それでも、もし彼が善い兄弟を思い量っていたなら、敬虔の番人であるべきだった、という響きがある。
De Cain et Abel libri duo 2.9.10
Quem enim magis, quam fratrem servare debuerat? Sed quomodo germanitatis servaret officium, qui necessitudinis non agnovisset affectum? Aut quomodo fieri posset, ut naturae obedientiam deferret, qui Deo reverentiam non exhiberet?
PL 14, 355B実際、兄弟以上に、だれを守るべきだったろうか。だが、縁の情を認めなかった者が、どうして兄弟としての務めを守ったろうか。また、神に畏敬を示さなかった者が、どうして自然への従順を示すことができたろうか。
De Cain et Abel libri duo 2.9.11
Negat primum quasi apud ignorantem: recusat fraternae munus custodiae, quasi exsors naturae: declinat judicem, quasi liber arbitrii. Quid miraris si pietatem non agnovit, qui non agnovit auctorem?
PL 14, 355B彼はまず、無知な者の前でのように否認する。自然にあずからない者のように、兄弟を見守る務めを拒む。意志に自由な者のように〔底本は liber arbitrii。arbitri と読めば「審判者から自由な者のように」となり、「裁判官を避ける」とよく合うとも読める〕、裁判官を避ける。彼が創造者を認めなかったのなら、敬虔を認めなかったことを、あなたは不思議がるだろうか。
De Cain et Abel libri duo 2.9.12
Et ideo doceris hac serie Scripturarum fidem esse radicem virtutum omnium. Unde et Apostolus ait: Quia fundamentum nostrum Christus est (I Cor. III, 11) ; et quidquid supra hoc fundamentum aedificaveris, hoc solum ad operis tui fructum, et ad virtutis proficere mercedem.
PL 14, 355Bこうしてあなたは、聖典のこの連なりによって、信仰があらゆる徳の根であると教えられる。それゆえ使徒も言う。「我々の土台はキリストである」(一コリント3:11)。この土台の上にあなたが何を築こうとも、それだけが、あなたの業の実りと、徳の報いに役立つ。
De Cain et Abel libri duo 2.9.13
29. Congrue igitur respondit Dominus tam imprudenter neganti, dicens: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat (Gen. IV, 10) , hoc est, cur nescis ubi est frater tuus? Soli eratis cum duobus parentibus, inter paucos frater te latere non debuit.
PL 14, 355C29. したがって、主は、これほど思慮なく否認する者に、ふさわしく答えて言った。「汝の兄弟の血の声が、私に向かって叫んでいる」(創世記4:10)。すなわち、「なぜ汝は、汝の兄弟がどこにいるのか知らないのか。汝らは二人の両親とともに、ただ一家だけでいた。わずかな者のなかで、兄弟が汝に隠れているはずはなかった」。
De Cain et Abel libri duo 2.9.14
An quia parentes tui accusatores esse non possunt? Nolo enim ut ea necessitudo quae est auctor salutis, fiat auctor periculi. In te solo leges suas natura amiserit. Ideo ergo putas crimen latere, quia parentes accusare non debent? Sed eo major est condemnatio tua.
PL 14, 355C「それとも、汝の両親が告発者になりえないからか。私は、救いの創始者であるその縁が、危険の創始者となることを望まない。汝一人において、自然はその法を失ったことになろう。それで汝は、両親が告発すべきでないから、罪が隠れていると考えるのか。だが、それゆえに汝の断罪はいっそう大きい。」
De Cain et Abel libri duo 2.9.15
Nam si chara necessitudinis nomina accusare non debent, multo magis non debent occidere. Sed si me testem abnuis, et refugis arbitrum, vox sanguinis fratris tui testis est, quae ad me clamat. Illa te majore auctoritate arguit, quam si frater viveret.
PL 14, 355C「親しい縁の名が告発すべきでないなら、まして殺すべきではない。だが、汝が私を証人として拒み、審判者を避けるなら、汝の兄弟の血の声が証人である。それが私に向かって叫んでいる。その声は、兄弟が生きているとき以上の権威をもって、汝を責める。」
De Cain et Abel libri duo 2.9.16
Soli eratis, quis eum potuit alter occidere? Si accusas parentes, parricidam probas. Potuit fratrem occidere, qui non parcit parentibus. Potuit parricida esse, qui de parricidis se ortum probare desiderat.
PL 14, 355D「汝らだけしかいなかった。ほかのだれが彼を殺しえたか。汝が両親を告発するなら、汝は自分が近親殺しであることを証明している。両親を容赦しない者は、兄弟を殺しえた。自分が近親殺しの者たちから生まれたと証明したがる者は、近親殺しでありえた」。
De Cain et Abel libri duo 2.9.17
30. Et bene ait: Vox sanguinis fratris tui clamat, non frater clamat. Hoc innocentia et gratia germanitatis etiam in ipsa morte servat. Non accusat frater Abel, ne videatur parricida. Non accusat vox ipsius, non anima ejus, sed vox sanguinis accusat, quem ipse fudisti.
PL 14, 356A30. 彼が「汝の兄弟の血の声が叫んでいる」と言ったのは見事である。兄弟が叫ぶのではない。無垢と兄弟であることの好意は、死においてさえこれを守る。兄弟アベルは告発しない。近親殺しと見えないためである。彼の声も、彼の魂も告発しない。告発するのは、汝自身が流した血の声である。
De Cain et Abel libri duo 2.9.18
Tuum te ergo facinus, non frater accusat. Simul querela criminoso adimitur. Non potest de alieno testimonio queri, qui crimem proprio facinore confitetur. Minor est sermo, quam factum. Est tamen etiam terra testis, quae cepit sanguinem.
PL 14, 356Aしたがって、汝を告発するのは、兄弟ではなく、汝自身の凶行である。同時に、罪人からは不満を訴える余地が奪われる。自分の凶行によって罪を認める〔底本は crimem。crimen と読む〕者は、他人の証言について不満を言えない。言葉は行いより小さい。それでも、血を受け取った地もまた証人である。
De Cain et Abel libri duo 2.9.19
Et bene ait: Vox sanguinis fratris tui de terra clamat: non dixit, de fratris clamat corpore, sed de terra clamat. Et si frater parcit, terra non parcit. Si frater tacet, terra condemnat.
PL 14, 356Aまた、彼は「汝の兄弟の血の声が地から叫んでいる」と見事に言った。兄弟の体から叫ぶとは言わず、地から叫ぶと言った。兄弟が容赦しても、地は容赦しない。兄弟が黙っていても、地は断罪する。
De Cain et Abel libri duo 2.9.20
Ipsa est, in te et testis et judex: testis acrior, quae adhuc parricidii tui sanguine madet: judex asperior, quae tanto scelere coinquinata est, ut aperiret os suum, et exciperet sanguinem fratris tui de manu tua.
PL 14, 356B地こそは、汝に対して証人でもあり、裁判官でもある。汝の近親殺しの血にいまなお濡れているので、より鋭い証人であり、これほどの悪行に汚されて、口を開き、汝の兄弟の血を汝の手から受けたので、より厳しい裁判官である。
De Cain et Abel libri duo 2.9.21
Et illa quidem aperuit os suum, quasi exceptura de fratribus verba pietatis, nihil timens cum fratres videret, quae sciret jus germanitatis amoris incentivum esse, non odii. Nam quomodo poterat parricidium suspectare, quae adhuc non viderat homicidium?
PL 14, 356B確かに地は口を開いた。兄弟たちから敬虔の言葉を受けようとするかのようだった。兄弟たちを見ていたので何も恐れず、兄弟のよしみは愛を促すもので、憎しみを促すものではないと知っていたからである。実際、まだ殺人を見たことのなかった地が、どうして近親殺しを疑えただろうか。
De Cain et Abel libri duo 2.9.22
Sed tu effudisti sanguinem, cujus dolens ipsa contagium: Non augebit, inquit, virtutem suam dare tibi. Quam innocens ultio, ut quae tam graviter violata fuerit, satis habens non prodesse, non quaerat nocere.
PL 14, 356Bしかし汝が血を流し、地自身はその汚れを嘆いて言う。「それはもはや、汝にその力を与えることを続けない」。なんと無垢な報復であろう。これほど重く侵されたのに、益を与えないことで足れりとし、害を加えようとはしない。
De Cain et Abel libri duo 2.9.23
31. Non mediocre etiam dogma quod ait: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat; quia Deus justos suos audit etiam mortuos, quoniam Deo vivunt.
PL 14, 356C31. 「汝の兄弟の血の声が、私に向かって叫んでいる」という言葉は、並々ならぬ教理でもある。神は、自分の義人たちを、死んでいても聞くからである。彼らは神にとって生きているからである。
De Cain et Abel libri duo 2.9.24
Et merito pro viventibus habentur; quia etiam si corporis gustaverint mortem, vitam tamen incorpoream capiunt, et illuminantur suorum splendore meritorum, luce quoque fruuntur aeterna.
PL 14, 356Cそして、彼らが生きている者とみなされるのは当然である。体の死を味わっても、体のない生を受け、自らの功績の輝きによって照らされ、永遠の光をも享受するからである。
De Cain et Abel libri duo 2.9.25
Justorum ergo audit sanguinem: avertit se autem a precibus impiorum; quoniam etiam si videantur vivere, miseriores tamen sunt omnibus mortuis, carnem suam sicut tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam.
PL 14, 356Cそれゆえ神は、義人たちの血を聞く。しかし、不敬虔な者たちの祈りからは顔をそむける。彼らは生きているように見えても、あらゆる死者よりも惨めだからである。自分の肉を墓のように持ち歩き、そこに自分の不幸な魂を埋めたのである。
De Cain et Abel libri duo 2.9.26
Quid enim aliud est quam sepulta, quae intra humum volvitur, et terrenae avaritiae cupiditatibus, caeterisque vitiis includitur, ut gratiae coelestis auram spirare non possit? Hujus modi peccator a terra maledictus est, quae est infima et postrema pars mundi.
PL 14, 356C地中にまろび、地上の貪欲の欲望とその他の悪徳に閉じ込められて、天の恩寵の息吹を吸えない〔魂〕は、葬られたもの以外の何であろうか。このような罪人は、世界の最も低く最後の部分である地によって呪われている。
De Cain et Abel libri duo 2.9.27
Superius utique coelum, et quae in coelo sunt, sol, luna, et stellae, Throni, Dominationes, Principatus, et Potestates, Cherubim et Seraphim. Non est ergo dubium quod eum et superiora damnaverint, quem inferiora damnarunt.
PL 14, 356D上にあるのは、もちろん、天と、天にあるもの、すなわち太陽、月、星々、諸々の座、主権、支配、権威、ケルビムとセラフィムである。したがって、下にあるものが断罪した者を、上にあるものもまた断罪したであろうことは疑いない。
De Cain et Abel libri duo 2.9.28
Nam quomodo absolvitur pura illic coelestique sententia quem nec terrae potuerunt absolvere? Et ideo gemens et tremens jubetur esse super terram. 32. Evidens generalisque ratio, quia omni improbo mala adsunt, et adfutura sunt.
PL 14, 356D地すらも赦免できなかった者が、どうして、あの天の清い判決によって赦免されようか。それゆえ彼は、呻き震えながら地上にいるよう命じられる。32. 明白で一般的な理由がある。すべての邪な者には、災いが現にあり、またこれからもあるということである。
De Cain et Abel libri duo 2.9.29
Quae adsunt, tristitiam operantur; quae futura, formidinem. Sed improbum plus praesentia, quam futura sollicitant. Unde et Cain dixit ad Deum: Major causa mea est, quam ut dimittatur mihi. Si derelinques me hodie, a facie tua abscondam me.
PL 14, 357A現にある災いは悲しみを生み、来たるべき災いは恐れを生む。しかし邪な者をより悩ませるのは、来たるべきものよりも、現にあるものである。それゆえカインも神に言った。「私の事案は、赦されるには大きすぎる。今日、汝が私を見捨てるなら、私は汝の顔から身を隠す」。
De Cain et Abel libri duo 2.9.30
Nihil enim gravius quam errantem a Deo deseri, ut se revocare non possit. Mors peccatoris finem peccandi affert: vita autem divino gubernaculo destituta praecipitatur, et in graviora prolabitur; ut si gregem pastor relinquat, incursent bestiae: ita cum Deus deserit hominem, ingruit diabolus.
PL 14, 357A迷う者が神に見捨てられ、自分を呼び戻せなくなることほど重いことはない。罪人の死は、罪を犯すことの終わりをもたらす。しかし、神の舵取りを失った生は、まっさかさまに落ち、いっそう重い罪へ転落する。羊飼いが群れを離れると獣が襲いかかるように、神が人を見捨てるとき、悪魔が襲いかかる。
De Cain et Abel libri duo 2.9.31
Grave est praesertim insipientibus non habere rectorem. Serpit malitia, vulnus augetur, ubi medicina defuerit. Abscondit se autem qui velare vult culpam, et tegere peccatum. Qui enim male agit odit lucem, et tenebras et suorum quaerit latibula delictorum.
PL 14, 357Bとりわけ愚かな者にとって、導く者がいないことは重い。薬が欠けるところでは、悪意が這い広がり、傷は大きくなる。身を隠すのは、咎を覆い、罪を隠そうとする者である。悪を行う者は光を憎み、闇と、自分の罪の隠れ場とを求めるからである。
De Cain et Abel libri duo 2.9.32
Justus autem non abscondere se a Domino Deo suo, sed ipse magis se offerre consuevit dicens: Ecce sum ego qui non habeo criminosam conscientiam, quam timeam deprehendi. 33. Merito ergo se abscondit male conscius, et ait: Omnis qui invenerit me, occidet me.
PL 14, 357Bこれに対して義人は、自分の主なる神から身を隠すのではなく、むしろ自分から進み出るのが常で、こう言う。「見よ、私はここにいる。見つけられることを恐れるような、罪深い良心をもたない者である」。33. したがって、疚しい良心をもつ者が身を隠し、こう言うのはもっともである。「私を見つける者はみな、私を殺すだろう」。
De Cain et Abel libri duo 2.9.33
Augustae mentis homo praesentem mortem veretur, perpetuam negligit, et divinum judicium non reformidat, interitum solum corporis deprecatur. Sed a quo timebat occidi, qui solos parentes habebat in terris?
PL 14, 357B精神の狭い〔底本は Augustae。angustae と読む〕人は、現在の死を恐れ、永続する死を顧みず、神の裁きをも恐れず、ただ体の滅びだけを免れようと乞う。だが、地上に両親しかいなかった彼は、だれに殺されることを恐れたのか。
De Cain et Abel libri duo 2.9.34
Potuit quidem et incursus bestiarum timere, qui legis divinae jura violaverat; nec praesumere de subjectis animalibus caeteris, qui hominem docuerat occidi. Potuit et parentes parricidas timere, qui docuerat parricidium posse committi. Potuerunt enim et parentes de filio discere, quod didicerunt posteri de parente.
PL 14, 357C確かに彼は、神の法の定めを侵した者として、獣の襲撃を恐れてもよかった。人間を殺すことを教えた者として、ほかの従属した動物たちを当てにすることもできなかった。また、近親殺しが犯されうることを教えた者として、両親が近親殺しとなることを恐れてもよかった。両親もまた、子から学びえたからである。後の人々が親から学んだことを。