ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Cain et Abel libri duo

Liber I, Caput III 第I巻 第III章

Ambrose of Milan · De Cain et Abel libri duo · PL 14, 320B · 15 sectiones

De Cain et Abel libri duo 1.3.1

1

Per Abel et Cain sapientiae humanae processus, qui in Christo solo inventus non est, designari; per ordinem quo uterque fratrum nominantur, nec non per eorumdem officia significari Abelem etsi juniorem, fratre tamen esse praestantiorem.

PL 14, 320B

アベルとカインによって、人間の知恵の進展――それはキリストにだけは見いだされなかった――が示される。また、二人の兄弟が呼ばれる順序によって、さらに二人のそれぞれの務めによって、アベルは年下であっても兄より優れていることが示される。

De Cain et Abel libri duo 1.3.2

2

10. Ergo ut quod proposuimus, compleamus: Adjecit, inquit, parere Abel, hoc est, meliorem Eva quae graviter ante peccaverat, ex se generavit sententiam ut superioris sententiae aboleret errorem. Mentior nisi hoc in universis comprobatur.

PL 14, 320C

10. それゆえ、我々が提示したことを完結させよう。「彼女はさらにアベルを産んだ」とある。すなわち、先に重く罪を犯したエバは、先の考えの誤りを消し去るために、自らからより善い考えを生んだのである。これがすべての人において確かめられないなら、私は偽りを言っている。

De Cain et Abel libri duo 1.3.3

3

Ita enim nascimur, ut ante infirmus infantiae sensus in nobis sit, postea pueritiae corporis tantummodo curam sciens, nullum cultum, nullam habens observantiam divinorum.

PL 14, 320C

というのは、我々はこのようにして生まれるからである。まず我々のうちには幼年期の弱い感覚があり、のちには少年期の感覚がある。それは体の世話だけを知っていて、神的なものへのいかなる崇拝もいかなる敬いも持たない。

De Cain et Abel libri duo 1.3.4

4

Unde et evidenti naturae novitate ortum Jesum Christum ex virgine ut probaret propheta, ait: Ecce Virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emanuel: butyrum et mel manducabit, quoniam priusquam sciat malum aut bonum: non credet malitiae, ut eligat quod bonum est (Esai. VII, 14 et seq.) .

PL 14, 320C

それゆえ、イエス・キリストがおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれたことを、自然の明白な新しさによって預言者が証明するために、こう言う。「見よ、おとめが胎に宿り、男の子を産み、その名はエマヌエルと呼ばれる。彼はバターと蜜を食べる。善悪を知る前に、善いものを選ぶために悪に信を置かないからである」(イザヤ7:14以下)。

De Cain et Abel libri duo 1.3.5

5

Et infra: Priusquam sciat puer vocare patrem ac matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae contra regem Assyriorum (Esai. VIII, 4) .

PL 14, 320D

さらに後にはこうある。「その子が父、母と呼ぶことを知る前に、彼はダマスコの力とサマリアの戦利品を、アッシリアの王に対して受ける」(イザヤ8:4)。

De Cain et Abel libri duo 1.3.6

6

Solus enim fuit qui non est captus saeculi hujus vanitate et carnali tumore; ut pote qui se humiliavit factus obediens usque ad mortem, longe uniuscujusque nostrum dissimilis, quia nos frustra extollimur mente carnis inflati.

PL 14, 320D

実際、彼だけが、この世の空しさと肉による思い上がりに捕らわれなかった。死に至るまで従順となって自らを低くしたのであり、我々一人一人とは大きく異なる。我々は肉に膨らんだ精神のゆえに、むなしく高ぶるからである。

De Cain et Abel libri duo 1.3.7

7

Unde et nemo sine peccato, nec unius diei infans: ille autem peccatum non fecit. Et ideo in nobis ante nascitur Cain seipsum praeferens: postea Abel generatur, in quo sit reverentia divinitatis. Prius ergo irrepit quod malum est, postea agnoscitur quod bonum est.

PL 14, 321A

それゆえ、罪のない者はなく、一日の幼児でさえそうでない。だが彼は罪を犯さなかった。だからこそ我々のうちには、まず自らを先に立てるカインが生まれ、のちに、神性への畏敬を宿すアベルが生まれる。こうして、悪であるものがまず忍び込み、のちに善であるものが認められる。

De Cain et Abel libri duo 1.3.8

8

Ubi autem bonum, ibi justum; ubi justitia, ibi sanctitas, hoc est, Abel qui adhaeret Deo. 11. Et factus est, inquit, Abel pastor ovium, Cain autem operabatur terram (Gen. IV, 2) .

PL 14, 321A

善のあるところには正しいものがあり、正義のあるところには聖性がある。それが、神に結び付くアベルである。11. 「アベルは羊飼いとなり、カインは地を耕していた」とある(創世記4:2)。

De Cain et Abel libri duo 1.3.9

9

Non est otiosum quod cum ante generatus sit Cain, ut lectio docet, praelatus sit hoc loco Abel; nec idem sit ordo nominum, qui est ordo naturae. Quid sibi vult mutatio ordinis; ut prius junioris meminerit, ubi describitur vitae status operisque usus?

PL 14, 321A

カインが先に生まれたことは聖書の朗読が教えるとおりなのに、この箇所ではアベルが先に置かれ、名の順序が自然の順序と同じでないのは、理由のないことではない。順序のこの変更は何を意味するのか。生き方の状態と仕事の営みが描かれる箇所で、年下の者がまず言及されるのはなぜか。

De Cain et Abel libri duo 1.3.10

10

Officiorum interrogemus distantiam, ut colligamus causam praelationis. Operari terram usu prius est, gratia inferius, quam oves pascere.

PL 14, 321B

務めの違いを問い、先に置かれた理由を導き出そう。地を耕すことは、営みの習いの上では羊を飼うことより先であるが、品位の上では劣る。

De Cain et Abel libri duo 1.3.11

11

Hoc enim instar est cujusdam doctoris et principis, meritoque senior a vetustioribus inchoavit, junior recentiora praetulit, quae nullas spinas, nullos tribulos germinarent, nulli sententiae essent obnoxia.

PL 14, 321B

というのは、羊を飼うことは、いわば教師や指導者に似たものであり、年長のカインがより古いものから始め、年下のアベルがより新しいものを前に置いたのは当然だからである。それらは、イバラもアザミも生えさせず、いかなる宣告にも服さないものである。

De Cain et Abel libri duo 1.3.12

12

Denique peccati reus Adam de paradiso dimissus est voluptatis, ut operaretur terram. Recte ergo ubi nascuntur hi fratres, servatur etiam in praedicando ordo naturae: ubi vero exprimitur disciplina vivendi, seniori junior antefertur; quia etsi tempore junior, virtute praestantior est.

PL 14, 321B

さらに、罪責ある者としてアダムは快楽の楽園から出され、地を耕すことになった。それゆえ、この兄弟たちが生まれるところで、語る順序にも自然の順序が守られているのは正しい。だが、生き方の教えが示されるところでは、年上の者より年下の者が先に置かれる。時間では年下でも、徳においては優れているからである。

De Cain et Abel libri duo 1.3.13

13

Innocentia enim tempore posterior est, quam malitia, et quadam suppar aetate, sed meritorum nobilitate antiquior. Senectus enim venerabilis est, non annis incana, sed moribus. Et aetas, inquit, senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8) .

PL 14, 321B

実際、無垢は、時間では悪意より後であり、年齢でもある意味でほぼ同じ頃だが、功績の高貴さでは先にある。尊ぶべき老年とは、年によって白髪になったものではなく、振る舞いによって白髪になったものだからである。「老年の齢は、汚れのない生涯である」とある(知恵の書4:8)。

De Cain et Abel libri duo 1.3.14

14

Ubi ergo generatio exprimitur, praeveniat Cain: ubi disciplinarum fit praedicatio, praecurrat Abel.

PL 14, 321C

それゆえ、誕生が語られるところではカインが先に立つがよい。教えの宣べ伝えがなされるところではアベルが先に走るがよい。

De Cain et Abel libri duo 1.3.15

15

Adolescentiam igitur, et ipsam in exordiis juventutem variarum illecebris passionum fervere quis abnuat: sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere? Itaque graves motus nostrae adolescentiae fida senectutis statione placidantur.

PL 14, 321C

青年期、それも青年の初めが、さまざまな情念の誘惑にたぎっていることを、誰が否定するだろうか。また、より成熟した年齢が続くと、思春期の放縦の嵐が吹き払われたかのように静けさが戻り、疲れた魂の船が静かな港に引き入れられることを、誰が否定するだろうか。こうして、我々の青年期の激しい動きは、老年という確かな停泊地によって鎮められる。