De Cain et Abel libri duo 2.4.1
Quare Moyses levitas appellarit primogenitos et redemptores, eorumque urbes redemptrices designarit? Cur non sit absurdum piis cohabitare facinorosos?
PL 14, 347Aモーセはなぜレビ人を初子また贖う者と呼び、彼らの町々を贖いの町と定めたのか。悪事を犯した者が敬虔な人々と同居することは、なぜ不条理でないのか。
De Cain et Abel libri duo 2.4.2
De duabus in Deo virtutibus, misericordia et justitia, atque earum ministris; deque eo quod malitiae egressus semper virtutis operetur ingressum, et contra; ut Evangelicis exemplis comprobatur.
PL 14, 347A神における二つの力、すなわち慈しみと正義、およびそれぞれに仕える者たちについて。また、悪の出ていくことはつねに徳の入ってくることをもたらし、その逆もまた然りであることを、福音書の例によって証明する。
De Cain et Abel libri duo 2.4.3
13. Ideo ergo primogenitos et redemptores caeterorum levitas Moyses appellavit (Num. III, 12) ; quod maturioris et utilis sententiae viri altero senectutem quamdam animae praeferant, altero redemptionem conferant.
PL 14, 347B13. したがって、モーセがレビ人を初子また他の人々を贖う者と呼んだのは(民数記3:12)、成熟した有益な判断をもつ人々が、一方によっては魂のある種の老成を示し、他方によっては贖いを授けるからである。
De Cain et Abel libri duo 2.4.4
Unde et civitates levitarum in veteri Testamento redemptrices significavit Moyses (Num. XXXV, 6) ; quia is qui confugit ad eam animam, in qua habitat Dei Verbum, quae urbis modo munita atque vallata sit, perpetuam libertatem acquirit sibi.
PL 14, 347Bそれゆえモーセは、旧約においてレビ人の町々を贖いの町と示した(民数記35:6)。神の言葉が住まい、町のように守られ、堡塁をめぐらされたあの魂へ逃げ込む者は、永続する自由を自分のために得るからである。
De Cain et Abel libri duo 2.4.5
Sicut enim in civitatibus levitarum erat poenarum remissio; ut si quis ad eas confugeret, qui non voluntariam necem hominis admiserat, nulli eum occidere liceret intra urbes dumtaxat positum levitarum: ita quem peccati proprii poenitet, quod aut imprudenter aut invitus admisit, si levitarum adhaereat incolatui, et ab illis praeceptoribus qui Dei mandata dispensant, recedendum non putet, lex ipsa ab omni eum commissi flagitii poena supplicioque liberat.
PL 14, 347Bレビ人の町々には刑罰の免除があった。故意でなく人を死なせた者がそこへ逃げ込めば、レビ人の町々の内にいるかぎり、だれも彼を殺してはならなかった。同じように、自分の犯した罪を、思慮なく、あるいは意に反して犯したことで悔いる者が、レビ人の居住区に身を寄せ、神の命令を取り次ぐ教師たちから離れるべきでないと考えるなら、律法そのものが、彼を、犯した悪行のあらゆる罰と刑から解き放つのである。
De Cain et Abel libri duo 2.4.6
14. Nec absurdum putes quod facinorosi cohabitant piis, ac maculosi sacratis. Opus enim habent purificari qui aliquo polluti sunt delictorum contagio. Et quodammodo diverso genere causa concurrit.
PL 14, 347C14. 悪事を犯した者が敬虔な者たちと、汚れた者が聖別された者たちと同居することを、不条理と考えてはならない。何らかの罪の汚染によって穢れた者には、清められる必要があるからである。そして、ある意味で、種類は異なっても理由は重なり合う〔diverso genere causa concurrit の意味は定かでない。レビ人と罪を負う者とが、違う仕方でではあるが、同じ町に住む理由を共にする、と取った〕。
De Cain et Abel libri duo 2.4.7
Sicut enim levites mundanis voluptatibus abdicatus, exsul est culpae, ita sanguinis reus, fugitivus est patriae.
PL 14, 347C実際、レビ人が世俗の快楽を捨てて咎から逃れた亡命者であるように、血の罪を負う者は祖国から逃げた者である。
De Cain et Abel libri duo 2.4.8
Sed hoc interest, quod iste necessitate suos deserit propter metum legis: minister autem Dei humanarum consortiis renuntiat passionum, et quadam carnalis illecebrae se abdicat necessitudine propter studia virtutis.
PL 14, 347Cしかし違いがある。後者は法を恐れて、やむなく自分の者たちを捨てる。これに対して神の仕え人は、人間的な情念との交わりを捨て、徳への熱意のゆえに、肉の誘惑との親しい絆をいわば断ち切る。
De Cain et Abel libri duo 2.4.9
Etiam illud non abhorret a vero, quod et iste velut quasdam in se manus injicit; ut interficiat voluptates sui corporis, et quemdam suae carnis operetur interitum.
PL 14, 347Dまた、前者もいわば自分に手をかける、と言っても真実から遠くない。自分の体の快楽を殺し、自分の肉のある種の死をもたらすためである。
De Cain et Abel libri duo 2.4.10
Interfecit nempe Moyses Aegyptium, et fugax factus est de terra Aegypti, ut declinaret ejus terrae tyrannum.
PL 14, 348A実際モーセはエジプト人を殺し、エジプトの地から逃亡者となった。その地の暴君を避けるためである。
De Cain et Abel libri duo 2.4.11
Sed non ante illum interfecisset Aegyptium hominem, nisi prius in se nequitiae spiritalis Aegyptium interemisset, et abdicasset se regalium luxu honorum, majus patrimonium aestimans thesauris Aegypti opprobrium Christi.
PL 14, 348Aしかしモーセは、まず自分の内にある霊的な邪悪のエジプト人を殺し、王の栄誉の贅沢を捨てていなかったなら、あのエジプトの人を殺すことはなかっただろう。彼は、キリストの恥辱をエジプトの宝よりも大きな財産と考えたのである。
De Cain et Abel libri duo 2.4.12
Quod stultis quidem videtur opprobrium: nobis autem illud opprobrium Dominicae crucis virtus Dei est atque sapientia. 15. Accedit eo, quod duo quaedam in Deo principalia sunt genera virtutum, unum quo remittit, aliud quo vindicat.
PL 14, 348A愚かな者には、これは恥辱と見える。しかし我々にとって、主の十字架のあの恥辱は、神の力であり知恵である。15. さらに、神には、主要な力の種類が二つある。一つは赦す力、もう一つは罰する力である。
De Cain et Abel libri duo 2.4.13
Remittuntur peccata per Dei verbum, cujus levites interpres et quidem exsecutor est (23, q. 5, cap. Remittuntur; et de Poenit. dist.
PL 14, 348A罪は神の言葉によって赦される。レビ人はその言葉の取り次ぎ手であり、しかも執行者でもある(『教令集』第2部第23事例第5問題「Remittuntur」法文、および『悔悛について』)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す。引照は節の切れ目をまたいで次の節に続く(『悔悛について』第1区分「Verbum Dei」法文)。ミーニュの脚注は、グラティアヌス(『悔悛について』の同法文)も『命題集』の著者(第4巻第18区分)も、この箇所を引きながらアンブロシウスの言葉も意味も示していないとする〕
De Cain et Abel libri duo 2.4.14
1, cap. Verbum Dei): remittuntur etiam per officium sacerdotis, sacrumque ministerium: puniuntur quoque per homines, sicut per judices, qui potestate ad tempus utuntur, sicut Apostolus docet dicens: Vis autem non timere potestatem?
PL 14, 348B(第1区分「Verbum Dei」法文)〔前の節からの引照の続き〕。罪は祭司の務めと聖なる奉仕によっても赦される。また罪は、判事のように、一時のあいだ権威を行使する人々によっても罰せられる。使徒は教えて言う。「汝は権威を恐れずにいたいか」。
De Cain et Abel libri duo 2.4.15
Bonum fac, et habebis laudem ex illa; Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat; enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. (Rom. XIII, 4) .
PL 14, 348B「善を行え。そうすれば、それによって称賛を受けるであろう。汝にとって、それは善のための神の仕え人だからである。だが悪を行うなら、恐れよ。それは理由なく剣を帯びているのではない。実にそれは仕え人であり、悪を行う者に対して怒りをもって罰する者である」(ローマ13:4)。
De Cain et Abel libri duo 2.4.16
Puniuntur peccata etiam per populos, sicut legimus (Esai. XIII, 17) ; quia saepe ab alienigenis Dei jussu excitatis propter divinae majestatis offensam subjectus factus est populus Judaeorum.
PL 14, 348B罪はまた諸民によっても罰せられる。我々が読むとおりである(イザヤ13:17)。神の威光への違背のゆえに、ユダヤ人の民がしばしば、神の命令によって奮い立たされた異民族に服従させられたからである。
De Cain et Abel libri duo 2.4.17
Nec is quidem (45, q. 1, cap. Nec is qui) qui invitus aliquod fecerit homicidium, extra ministerium est. Siquidem lex ait de eo: Quia Deus dedit eum in manus ejus (Exod. XXI, 13) . Manus ergo ejus instrumenti modo divinae ultioni ministerium praebuerunt.
PL 14, 348Bまた、意に反して殺人を犯した者も、奉仕の外にあるわけではない(『教令集』第2部第45事例第1問題「Nec is qui」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す。影印でも 45 と見える。第2部の事例は第36までしかないので刷りの誤りで、第15事例第1問題を指すとも読める〕。実に律法は彼について言う。「神が彼をその手に渡したからである」(出エジプト記21:13)。したがって、彼の手は、道具のように、神の報復のために奉仕を提供したのである。
De Cain et Abel libri duo 2.4.18
Levites igitur minister remissionis est: percussor autem qui tamen non ex dispositione, sed praeter voluntatem fecerit homicidium, divinae minister est ultionis. 16. Illud quoque specta, quia cum interficitur impius, Christus infunditur.
PL 14, 348Cそれゆえ、レビ人は赦しの仕え人である。他方、打つ者は、計画的にではなく、意に反して殺人をした場合でも、神の報復の仕え人である。16. 次のこともよく見よ。不敬虔な者が殺されるとき、キリストが注ぎ込まれるのである。
De Cain et Abel libri duo 2.4.19
Et ubi abominatio aboletur, sanctificatio congregatur; quia Dominus dixit: In ea die qua interfeci omne primogenitum Aegypti, sanctificavi mihi omne primogenitum Israel (Num. III, 13) . Quod non ad unum diem afflictionis Aegypti referes, sed ad omne tempus.
PL 14, 348C忌まわしきものが滅ぼされるところで、聖化が集められる。主が言ったからである。「私がエジプトのすべての初子を打ち殺した日に、私はイスラエルのすべての初子を自分のために聖別した」(民数記3:13)。これをあなたは、エジプトが打たれたただ一日にではなく、あらゆる時に関わるものと受け取るべきである。
De Cain et Abel libri duo 2.4.20
Cum enim renuntiatur improbitati (32, q. I, cap. Cum renuntiatur) , statim adsciscitur virtus. Egressus enim malitiae virtutis operatur ingressum: eodemque studio quo crimen excluditur, innocentia copulatur.
PL 14, 348C邪悪が捨てられるとき(『教令集』第2部第32事例第1問題「Cum renuntiatur」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、ただちに徳が迎え入れられる。悪意の出ていくことは徳の入ってくることをもたらし、罪が締め出されるのと同じ熱意をもって、無垢が結ばれるからである。
De Cain et Abel libri duo 2.4.21
Habes hoc in Evangelio (Joan. XIII, 2) ; quia ubi Satanas immisit se in cor Judae, Christus recessit ab eo, momentoque eo quo illum recepit, hunc amisit. Denique sic scriptum est: Et post buccellam introivit in eum Satanas (Ibid., 27) .
PL 14, 348Dあなたはこれを福音書に見いだす(ヨハネ13:2)。サタンがユダの心に入り込んだとき、キリストは彼から退いた。ユダはサタンを受け入れたまさにその瞬間に、キリストを失ったのである。それゆえ、こう書かれている。「そして一切れのパンのあとで、サタンが彼の中に入った」(ヨハネ13:27)。
De Cain et Abel libri duo 2.4.22
Dixit ergo illi Jesus: Quod facis, fac celerius. Quid illud? Ut quia introierat in illum Satanas, ipse abiret a Christo.
PL 14, 349Aそこでイエスは彼に言った。「汝がしていることを、もっと早くせよ」。これは何か。サタンが彼の中に入ったのだから、彼自身がキリストのもとから去れ、ということである。
De Cain et Abel libri duo 2.4.23
Ejicitur itaque et excluditur, eo quod jam cum Domino Jesu esse non possit; quia coeperat esse cum diabolo: nulla enim communicatio Christi cum Belial.
PL 14, 349Aこうして彼は追い出され、締め出される。もはや主イエスとともにいることができないからである。すでに悪魔とともにいる者となっていたのである。キリストとベリアルとの間に、交わりはまったくないからである。
De Cain et Abel libri duo 2.4.24
Unde statim imperio expulsus abcessit, sicut legimus, dicente Evangelista: Qui cum accepisset buccellam, exivit continuo (Ibid., 30) ; erat enim nox. Non solum exivit, sed continuo, et nocte exivit. Nec mirum si noctis tenebras habebat, qui Christum deserebat.
PL 14, 349Aそれゆえ彼は、命令によってただちに追い立てられて去った。我々が読むとおり、福音書記者は言う。「彼は一切れを受け取ると、すぐに出ていった」(ヨハネ13:30)。夜だったのである。ただ出ていっただけでなく、すぐに、しかも夜に出ていった。キリストを捨てる者が夜の闇を抱えていたのは、不思議でない。
De Cain et Abel libri duo 2.4.25
Verum sicut ipse receptus a diabolo, exclusus a Christo est: ita Zachaeus renuntians avaritiae, Christum recepit.
PL 14, 349Aしかし、彼は悪魔に受け入れられ、キリストから締め出されたのに対し、ザアカイは貪欲を捨てて、キリストを迎え入れた。
De Cain et Abel libri duo 2.4.26
Meritoque videns studium ejus, quod in arborem ascendisset, ut transeuntem Jesum videret, dicit Dominus: Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua manere me oportet. Et descendit festinans, et excepit illum gaudens (Luc. XIX, 5 et 6) .
PL 14, 349Aそこで主は、彼が通りがかるイエスを見ようとして木に登った熱意を見て、もっともなことに言う。「ザアカイよ、急いで降りよ。今日、私は汝の家に泊まらねばならない」。彼は急いで降り、喜んでイエスを迎え入れた(ルカ19:5, 6)。
De Cain et Abel libri duo 2.4.27
Sed excipiendo Christum, exclusit avaritiam, relegavit perfidiam, renuntiavit fraudibus. Aliter enim non ingreditur Christus, nisi ut vitia excludat; quia non cohabitat erroribus. Denique de templo ejiciebat nummularios, quia ipse volebat habitare.
PL 14, 349Bしかし、キリストを迎え入れることで、彼は貪欲を締め出し、不実を追放し、欺きを捨てた。キリストは、悪徳を締め出すためにしか入らないからである。誤りと同居することはない。実際、キリストは神殿から両替人たちを追い出した。自分が住もうとしたからである。
De Cain et Abel libri duo 2.4.28
Unde Zachaeus hoc intelligens, quia Christum vetere suo suscipere affectu non poterat, superiora vitia exire suo jussit hospitio, ut Christus intraret.
PL 14, 349Bそれゆえザアカイは、このことを悟り、古い心情のままではキリストを迎え入れることができないと知って、以前の悪徳に自分の宿から出ていくよう命じ、キリストが入れるようにした。
De Cain et Abel libri duo 2.4.29
Merito igitur Pharisaeis obmurmurantibus quod Dominus Jesus ad hominem peccatorem divertisset manere, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus; et si cui aliquid fraude abstuli, reddo quadruplum (Ibid., 8) .
PL 14, 349Bそれゆえ、主イエスが罪人の家に泊まりに立ち寄ったことをファリサイ派の人々がつぶやいたとき、彼が主に言ったのはもっともなことである。「見よ、主よ、私の財産の半分を貧しい人々に与える。もし人から何かをだまし取っていたなら、四倍にして返す」(ルカ19:8)。
De Cain et Abel libri duo 2.4.30
In quo illis respondit qui dicebant peccatorem Christo hospitium non debuisse praebere: Hoc est, jam non sum publicanus, non sum ille Zachaeus, non praedo, non fraudator. Reddo quae sustuli, reddo qui auferre consueveram.
PL 14, 349C彼は、罪人がキリストに宿を提供すべきでなかったと言う者たちに、この言葉で答えた。すなわち、「私はもはや徴税人ではない。あのザアカイではない。略奪者でも、詐欺師でもない。奪ったものを返す。奪うのが常であった者が返すのだ」。
De Cain et Abel libri duo 2.4.31
Jam dono pauperibus, quos ante nudabam: jam mea confero, qui aliena rapiebam. Fugerunt crimina postquam Christus intravit. Discussa est omnis carnalium caecitas passionum, ubi aeternae vitae lumen infusum est.
PL 14, 349C「今は、以前に裸にしていた貧しい人々に与える。他人のものを奪っていた者が、今は自分のものを差し出す」ということである。キリストが入ったあと、罪は逃げ去った。永遠の生命の光が注がれたところで、肉の情念の盲目はことごとく払い散らされたのである。