De Cain et Abel libri duo 2.6.1
Quid sibi velit quod Dominus ait: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti, quiesce; et de quatuor generibus quibus sacrificia commendabantur, quorum si quid desit, sacrificium non probatur, cum pulcherrima istorum morali interpretatione.
PL 14, 350A主が「もし汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯した。静まれ」と言ったことは何を意味するか。また、いけにえが推奨される四つの種類について。そのうち一つでも欠ければ、いけにえは是認されない。これについて、それらのきわめて麗しい道徳的解釈を添える。
De Cain et Abel libri duo 2.6.2
18. Nunc consideremus quid sit quod ait Dominus: Si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti, quiesce. Quod indicium est Deum non muneribus oblatis placari, sed offerentis affectu.
PL 14, 350A18. では、主が「もし汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯した。静まれ」と言ったのは何であるかを考えよう。これは、神が献げられた供え物によってではなく、献げる者の心情によってなだめられるしるしである。
De Cain et Abel libri duo 2.6.3
Denique condemnati oblator muneris Cain, quia pro conscientia insincerae oblationis intellexit Deo sacrificium suum non probatum, et tristis est factus.
PL 14, 350Bさて、断罪された供え物の献げ手カインは、不誠実な献げ物をしたという自覚のゆえに、自分のいけにえが神に是認されなかったと悟り、悲しんだ。
De Cain et Abel libri duo 2.6.4
Quando enim mens sibi recti est conscia, gratulatur, et infusione quadam spiritali repletur animus gaudio, cum alicujus vel studia, vel opera a Deo probantur. Tristitia igitur Cain conscientiae testimonium, repulsae indicium est.
PL 14, 350B精神は、自分が正しいことを自覚しているとき、喜ぶ。ある人の熱意なり業なりが神に是認されると、心は霊的ないわば注ぎ込みによって喜びで満たされる。したがって、カインの悲しみは、良心の証言であり、退けられたことのしるしである。
De Cain et Abel libri duo 2.6.5
Et quamvis obtulit munus; tamen quia non recte et jure divisit, culpam incidit. 19. Quatuor enim genera sunt quibus sacrificia commendabantur. Si aut nova novorum essent, aut frixa, aut divisa, aut continua.
PL 14, 350B彼は供え物を献げたにもかかわらず、正しく、また法にかなって分けなかったので、罪責に陥った。19. いけにえが推奨される種類は四つある。それが、新しいものの新しいものであること、焼かれていること、分けられていること、連続していること〔continua は字義どおり「連続している」と訳した。何を言うかは、後の節で「絶えず続く不断の祈り」として説明される〕、である。
De Cain et Abel libri duo 2.6.6
Nova novorum primo tempore anni, quae specie in primogenitis fructibus aestimabantur: nunc autem revelatum est eos significari, qui per baptismatis sacramenta renovantur.
PL 14, 350B新しいものの新しいものとは、年の最初の時期のもので、外形では初子の実りとみなされていた。だが今は、それが洗礼の秘跡によって新たにされる者たちを意味するのだと啓示されている。
De Cain et Abel libri duo 2.6.7
Hoc est enim vere sacrificium primitivum, quando unusquisque se offert hostiam, et a se incipit, ut postea munus suum possit offerre (Rom. XII, 1) .
PL 14, 350C実際、これこそ真に初めのいけにえである。各人が自分自身をいけにえとして献げ、自分から始めて、そののちに自分の供え物を献げることができるときである(ローマ12:1)。
De Cain et Abel libri duo 2.6.8
Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat; habeat tamen succum doctrinae veteris.
PL 14, 350Cそれゆえ、新たにされた者たちの新しい信仰は、強く、成長しつつあり、徳の増進を得て、緩まず、疲れず、老いによって萎えず、活力に欠けて鈍くもなく、いけにえにふさわしい。それは知恵の青々とした芽で芽吹き、神の認識の若い熱で成熟していく。だが、古い教えの汁気も保たなければならない。
De Cain et Abel libri duo 2.6.9
Sicut enim novi, ita et veteris Testamenti debet doctrina concurrere, quia scriptum est: Manducate vetera veterum, et vetera a facie novorum auferte (Levit. XXVI, 10) .
PL 14, 350C新しい契約の教えと同じく、古い契約の教えも合わさるべきである。こう書かれているからである。「古い者たちの古いものを食べよ。そして、新しいものの前から古いものを取り除け」(レビ記26:10)。
De Cain et Abel libri duo 2.6.10
Cibus nobis sit cognitio patriarcharum, epuletur animus in prophetarum oraculis: tali sagina mens pascatur interior. Sed jam non species agni sit, at veritas corporis Christi.
PL 14, 350C族長たちの認識が我々の食物となれ。精神は預言者たちの託宣で宴を催せ。内なる精神はそのような肥育で養われよ。だが、もはや子羊の外形ではなく、キリストの体の真実があれ。
De Cain et Abel libri duo 2.6.11
Non umbra legis perstringat oculos: sed aperte Dominicae gratia passionis, et splendor resurrectionis aciem mentis illuminet.
PL 14, 350D律法の影が目をかすませるのではなく、主の受難の恩寵と復活の輝きが、はっきりと精神の視力を照らせ。
De Cain et Abel libri duo 2.6.12
20. Si autem offeres sacrificium de primitivis ovibus, frixum in igne, frixum pingue, offeres sacrificium primitivorum, sicut scriptum est (Levit. VII, 2) : quod significat fidem tuam velut igni probatam esse debere, et sancto fervere spiritu.
PL 14, 350D20. もし初めの羊からいけにえを献げるなら、火で焼いたもの、焼いた脂ののったものを献げるなら、初物のいけにえを献げることになる。そう書かれているとおりである(レビ記7:2)。これは、あなたの信仰がいわば火によって試されたものでなければならず、聖なる霊によって燃えていなければならないことを意味する。
De Cain et Abel libri duo 2.6.13
Denique coxit lentem Jacob, et fratri primatus benedictionis eripuit, quos utique solida consequeretur fides. Hic ergo robustus et vividus augebatur: ille autem qui cibum suum coquere nesciebat, fatigatus atque deficiens defluebat.
PL 14, 351Aさらに、ヤコブはレンズマメを煮て、兄弟から祝福の長子権を奪い取った〔quos(複数)は primatus(複数対格、長子の権)を受ける〕。堅固な信仰こそ、それらを得るからである。こうして、ヤコブは強く生気にあふれて成長し、自分の食物を煮ることを知らなかったあの者〔エサウ〕は、疲れ果て、力尽きて衰えた。
De Cain et Abel libri duo 2.6.14
Uratur igitur verbo Domini sicut igne virtus animae tuae. Vide ustum Joseph, sicut scriptum est: Eloquium Domini ussit eum (Ps. CIV, 19) . Torreatur fides tua sicut spicae messium.
PL 14, 351Aそれゆえ、あなたの魂の徳は、火のように主の言葉によって焼かれよ。焼かれたヨセフを見よ。こう書かれている。「主の言葉が彼を焼いた」(詩篇104:19)。あなたの信仰は、刈り入れの穂のように焦がされよ。
De Cain et Abel libri duo 2.6.15
Tunc enim maturitatem fructuum praeferunt, cum eas primo solis processu tempora aestiva torruerint.
PL 14, 351A穂は、夏の時節が太陽の最初の進みで焦がしたときにこそ、実りの成熟を示すからである。
De Cain et Abel libri duo 2.6.16
Sermo igitur plurimus Scripturarum animam confirmat, et quodam spiritalis gratiae colorat vapore; rationabilia quoque inventa corroborat, dissolvitque omnem vim irrationabilium passionum. Ideoque Esau laxatis virtutis suae nexibus dissolutus est.
PL 14, 351Aしたがって、聖典の豊かな言葉は魂を堅め、霊的な恩寵のいわば熱気で魂を染める。また理にかなった着想を強め、理に反する情念のあらゆる力を解き崩す。それゆえエサウは、自分の徳の結び目が緩んで、ばらばらになったのである。
De Cain et Abel libri duo 2.6.17
Illi autem qui succincti lumbos non crudum, neque coctum in aqua, sed assatum in igni caput agni edere jubebantur, sicut habes in Exodo, forti ac fideli animo, pedestri itinere maria transfretarunt (Exod. XII, 9) .
PL 14, 351B一方、腰に帯を締め、生のものでなく、水で煮たものでもなく、火であぶった子羊の頭を食べるよう命じられた者たちは——あなたが出エジプト記に見いだすとおり——強く忠実な心で、徒歩の旅によって海を渡った(出エジプト記12:9)。
De Cain et Abel libri duo 2.6.18
In Evangelio quoque assos pisces Dominus Jesus manducabat, sicut scriptum est (Luc. XXIV, 43) , in quo plenitudo sancti Spiritus redundabat. Et fortasse ideo deficiebat Esau, quia coctum in aqua desiderabat cibum, quem Jacob quasi inhabilem sibi donavit infirmo.
PL 14, 351B福音書でも、主イエスは焼いた魚を食べた。そう書かれているとおりである(ルカ24:43)。彼の内には、聖なる霊の満ち満ちた豊かさがあふれていた。おそらくエサウが衰えたのは、水で煮た食物を欲しがったからであろう。その食物を、ヤコブは、自分には向かないものとして、弱い者に与えたのである。
De Cain et Abel libri duo 2.6.19
21. Oblationem autem atque orationem oportet non confusam esse, sed competenti divisione distinctam. In omni enim re confusione melior est distinctio; multo magis in oratione atque oblatione, quae nisi certas divisiones habeat, fit obscurior.
PL 14, 351B21. 献げ物と祈りは、混乱したものであってはならず、適切な区分によって区別されたものでなければならない。あらゆる事柄において、混乱より区別のほうがよい。まして祈りと献げ物においてはなおさらで、確かな区分がなければ、いっそう不明瞭になるからである。
De Cain et Abel libri duo 2.6.20
Ideoque hostiae plerumque membra lex dividi jubet, et holocausta offerri (Levit. I, 6) ; ut sine admixtione et operimento aliquo nudum sacraficium sit; eo quod nuda atque omnibus exuta involucris debeat fides nostra fervere; ne vagis et fallacibus opinionibus induatur, sed pura atque sincera simplicitas mentis appareat.
PL 14, 351Bそれゆえ律法は、獣の肢体をしばしば分けるよう、また焼き尽くす献げ物として献げるよう命じる(レビ記1:6)。それは、何も混ぜず、何かで覆うこともなく、いけにえが裸〔底本は nudum sacraficium。sacrificium と読む〕であるためである。我々の信仰は、裸にされ、あらゆる覆いを脱いで燃えねばならない。さまよう欺きの臆見をまとってはならず、精神の純粋で誠実な素朴さが現れねばならないからである。
De Cain et Abel libri duo 2.6.21
Deinde in partes dividatur congruas. Virtus enim genus est, quae dividitur in plurimas species: sed principales quatuor sunt, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia.
PL 14, 351C次に、適切な部分に分けられよ。徳は類であり、きわめて多くの種に分けられるが、主要なものは四つ、思慮、節制、勇気、正義である。
De Cain et Abel libri duo 2.6.22
Redoleat igitur oratio tua prudentiam erga cognitionem Dei, et veritatem fidei: redoleat temperantiam quam etiam a conjugibus exigendam putavit Apostolus dicens: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5) .
PL 14, 351Cそれゆえ、あなたの祈りは、神の認識に対する思慮と信仰の真理とを香らせよ。節制をも香らせよ。使徒は、これを夫婦にも求めるべきだと考え、こう言った。「汝らは互いに〔相手を〕奪ってはならない。ただし、合意のうえで、しばらくのあいだ、祈りに専念するためなら別である」(一コリント7:5)。
De Cain et Abel libri duo 2.6.23
Et lex castificatos ante hesternum et nudiustertianum diem ad sacrificium accedere jubet (Exod., XIX, 10) . Fortitudinem teneat oratio, ut nullo interpoletur metu, nulla lassitudine deficiat.
PL 14, 351C律法もまた、昨日と一昨日より前に身を潔めた者が、いけにえに近づくよう命じる(出エジプト記19:10)。祈りは勇気を保て。いかなる恐れにも損なわれず、いかなる疲れにも力尽きないように。
De Cain et Abel libri duo 2.6.24
Tunc enim debet esse intentio ad precandum robustior, cum urgemur adversis. Justitiam custodiat precatio, quam si tenuisset Judas, non in peccatum facta esset ejus oratio.
PL 14, 351D逆境に迫られているときこそ、祈りへの心の張りはいっそう強くなければならないからである。祈りは正義を守れ。ユダがそれを保っていたなら、彼の祈りは罪とされなかったであろう。
De Cain et Abel libri duo 2.6.25
Quando enim magis ab injustis operatis ac pravis studiis abstinere debemus, quam tunc quando Dei justitiam deprecamur?
PL 14, 351D実際、不正な業と邪な熱意から身を遠ざけるべき時は、神の正義を乞い求めるとき以上に、いつあるだろうか。
De Cain et Abel libri duo 2.6.26
Et ideo Dominus, ut cordi nobis esset justitia: Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10) . Haec enim defuit Judae; nam si adfuisset, non tradidisset Dominum, non prodidisset magistrum.
PL 14, 351Dそれゆえ主は、正義が我々の心にかかるように、こう言った。「正義のゆえに迫害を受ける者は幸いである。天の国はその者たちのものだからである」(マタイ5:10)。この正義がユダには欠けていた。もし正義があったなら、主を引き渡さず、師を裏切らなかったであろう。
De Cain et Abel libri duo 2.6.27
Defuit sacrificio etiam Cain istius, qui si tenuisset justitiam, Domino debuit primitiva munera, non posteriora deferre. Defuit itaque ei divisio, ideoque responsum ait: Si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti, quiesce. Vides quantum sit vitii.
PL 14, 352Aあのカインのいけにえにも、正義が欠けていた。もし正義を保っていたなら、彼は主に、後のものでなく、初物の供え物を持ってくるべきだった。こうして彼には区分が欠けていたので、〔主は〕答えて言った。「もし汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯した。静まれ」。あなたは、これがどれほどの欠陥であるかを見る。
De Cain et Abel libri duo 2.6.28
Ubi deest divisio, ibi totum sacrificium refutatur. 22. Superest ut de continua et jugi oratione dicamus, quod immorari nos et vacare orationi oportet. Pernoctabat Dominus in oratione, non ut sibimet prodesset, sed ut nos doceret.
PL 14, 352A区分が欠けるところでは、いけにえ全体が退けられる。22. 残るのは、絶えず続く不断の祈りについて述べることである。我々は祈りにとどまり、祈りに専念すべきである。主は祈りのうちに夜を明かした。自分のためではなく、我々に教えるためである。
De Cain et Abel libri duo 2.6.29
Frequens enim oratio quamdam operatur disciplinam orandi; quia ipse usus docibiles Dei facit, indocibiles negligentia. Bona igitur exercitatio. Denique corporis virtus exercitatione augetur frequenti: at inexercitata minuitur et labitur.
PL 14, 352A頻繁な祈りは、祈ることのある種の規律を生むからである。慣れそのものが〔人を〕神に教えられる者とし、怠りが教えられえない者とするからである。したがって、これは善い鍛錬である。実際、体の力は、頻繁な鍛錬によって増し、鍛えられなければ減って衰える。
De Cain et Abel libri duo 2.6.30
Plurimi enim exercitii dissuetudine etiam naturalem dissolvere virtutem. Similiter animae fortitudo exercitationis assiduitate solidatur; ut labor ipse disciplinae sit non oneri futurus, sed usui.
PL 14, 352Bきわめて多くの人が、鍛錬の習慣を失うことによって、生まれながらの力さえも損なう〔底本は Plurimi ... dissolvere で、構文が整わない。videntur などの動詞が略されたものと取り、「きわめて多くの人が…損なう」と解した〕。同じように、魂の勇気も、鍛錬を絶えず続けることによって固められる。その結果、修練の労苦そのものは、重荷ではなく、益となるであろう。
De Cain et Abel libri duo 2.6.31
Hunc cibum menti nostrae deferamus, qui multa attritus meditatione ac politus, cor hominis sicut illud coeleste manna confirmet.
PL 14, 352Bこの食物を、我々の精神にもたらそう。それは多くの黙想によってすり砕かれ、磨かれて、あの天のマナのように人の心を強める。
De Cain et Abel libri duo 2.6.32
Quod non otiose tritum ac politum accipimus; eo quod coelestium scripturarum alloquia diu terere ac polire debemus, toto animo et corde versantes; ut succus ille spiritalis cibi in omnes se venas animae diffundat.
PL 14, 352B我々がそれをすり砕かれ、磨かれたものとして受け取るのは、理由のないことではない。天の聖典の語りかけを、全霊と全心で思いめぐらしつつ、長くすり砕き、磨かねばならないからである。それは、霊的な食物のあの汁が、魂のすべての血管に行き渡るためである。
De Cain et Abel libri duo 2.6.33
Ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimae divisionis, et assiduitas commendet gratiam; tunc fit illud pingue, et tamquam adipale precationis genus, de quo dicit Propheta: Impinguasti in oleo caput meum (Ps. XXII, 5) .
PL 14, 352Bそれゆえ、信仰が成熟しつつあるもののように成長し、老いゆく神への献身の衰えを追い払い、霊によって燃え、適切な区別によって正しい区分の尺度が保たれ、不断さが恩寵を推奨するなら、そのとき、あの肥えた、いわば脂肪にあふれた祈りの種類が生じる。これについて預言者は言う。「汝は油で私の頭を肥やした」(詩篇22:5)。
De Cain et Abel libri duo 2.6.34
Sicut enim agni multo lacte pinguescunt, et sicut oves bene pastae adipe nitent: ita apostolico succo pasta fidelium pinguescit oratio. 23. Horum si desit aliquid quae superius diximus, sacrificium non probatur.
PL 14, 352C子羊が多くの乳で肥え、よく草を食べさせられた羊が脂で光るように、使徒の汁で養われた信徒たちの祈りは肥えるからである。23. 先に述べたこれらのうち何かが欠けるなら、いけにえは是認されない。
De Cain et Abel libri duo 2.6.35
Ideoque dictum est ad Cain: Si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti. Namque mundus ipse distincte legitur factus, cum esset ante incomposita pars ejus; quia Terra erat invisibilis, et incomposita (Gen. I, 2) .
PL 14, 352Cそれゆえ、カインに「もし汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯した」と言われたのである。実際、世界そのものも、区別されて造られたと読まれる。その前は、その一部が秩序づけられていなかった。「地は見えず、秩序なきものであった」からである(創世記1:2)。
De Cain et Abel libri duo 2.6.36
Nempe lux primum facta est, et vocavit Deus lucem, et separavit Deus inter lucem et tenebras, et vocatae sunt tenebrae nox. Et per ordinem singula quod facta sint legimus, coelum, terra, ligna fructifera, animalia diversa.
PL 14, 352C実際、まず光が造られ、神は光を呼び、神は光と闇のあいだを分け、闇は夜と呼ばれた。そして我々は、個々のものが順に造られたと読む。天、地、実のなる木々、さまざまな動物である。
De Cain et Abel libri duo 2.6.37
Distributa autem sunt leviora superioribus, ut aer et ignis: graviora inferioribus, hoc est, terra et aqua.
PL 14, 352Dより軽いものは上方のもの、すなわち空気と火に、より重いものは下方のもの、すなわち地と水に割り当てられた。
De Cain et Abel libri duo 2.6.38
Utique simul omnia fieri jubere potuit Deus: sed distinctionem servare maluit, quam nos in omnibus imitaremur negotiis, et maxime in vicissitudinibus gratiarum, in quibus non satis est reddere quod acceperis, sed commendare quod reddas.
PL 14, 352D神は、すべてを同時に造るよう命じることもできたであろう。しかし、区別を守ることを選んだ。それは、我々があらゆる務めにおいて、とりわけ恩義のやり取りにおいて、それに倣うためである。そこでは、あなたが受けたものを返すだけでは足りず、返すものを推奨できるものにしなければならない。
De Cain et Abel libri duo 2.6.39
Nam si quis debitum solvat, et in referendo injuriam faciat creditori, intolerabilius est utique, quam non reddidisse quod debebat. Non ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis, et qualitas consideratur, et affectus.
PL 14, 353A実際、ある人が負債を返しながら、返すときに債権者に害を加えるなら、負っていたものを返さなかった場合よりも、確かにいっそう耐えがたい。したがって、考慮されるのは、返済の量ではなく、返す者の心、またその質と心情である。
De Cain et Abel libri duo 2.6.40
Recte igitur Cain obtulit; quia oblatio insigne devotionis, et indicium gratiarum est: sed non recte divisit; quia ante omnia Deo debuit deferre primitias, ut a gratia inchoaret auctoris.
PL 14, 353Aそれゆえカインは、献げたことでは正しかった。献げ物は献身の目印であり、感謝のしるしだからである。しかし、分けたことでは正しくなかった。何よりも先に、神に初物を持ってくるべきであり、創造者の恩寵から始めるべきだったからである。
De Cain et Abel libri duo 2.6.41
Etenim divisionis hic ordo est, ut prima secundis, non primis secunda praecurrant; et coelestia terrenis, non terrena coelestibus praeferantur.
PL 14, 353A実際、区分の秩序とはこうである。先のものが後のものに先立ち、後のものが先のものに先立つのではない。天のものが地のものに優先され、地のものが天のものに優先されるのではない。