De Cain et Abel libri duo 2.7.1
Deum qui in Adamo docuit non peccandum, in Caino docuisse non defendendum peccatum. Et ibi quam proclive sit ab impietate in alia scelera praecipitari. 24. Sed quia Cain confudit hunc ordinem, dicitur ei: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 7) . Omnia docet Deus.
PL 14, 353A神はアダムにおいて、罪を犯してはならないことを教え、カインにおいて、罪を弁護してはならないことを教えた。そこでまた、不敬から他の悪行へ転げ落ちるのがいかに容易かを〔示した〕。24. だがカインはこの順序を乱したので、彼に言われる。「汝は罪を犯した。静まれ」(創世記4:7)。神はすべてを教える。
De Cain et Abel libri duo 2.7.2
Primum ne pecces, ut in Adam monuit: secundo, si peccaveris, quiescas, ut in Cain doceris. Erubescere enim debemus, et condemnare peccatum, non defendere; quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur. Et silendo corrigimur, contentione prolabimur.
PL 14, 353B第一に、あなたが罪を犯さぬように。アダムにおいて〔神が〕戒めたとおりである。第二に、もし罪を犯したなら、静まるように。カインにおいてあなたが教えられるとおりである。我々は恥じ入り、罪を断罪すべきであって、弁護すべきではない。恥じらいによって咎は減り、弁護によって積み重なるからである。黙することで我々は矯正され、言い争うことで転落する。
De Cain et Abel libri duo 2.7.3
Sit saltem verecundia, ubi non est absolutio. Inde illud: Justus in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17) . Et iterum ab ipso Domino alibi dictum legimus: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) .
PL 14, 353B赦免がないところでも、せめて慎みはあるべきである。それゆえ、あの言葉がある。「義人は、話の初めに自分自身の告発者である」(箴言18:17)。また我々は、主自身が別の箇所で言った言葉を読む。「汝の不法を言え。汝が義とされるために」(イザヤ43:26)。
De Cain et Abel libri duo 2.7.4
Quanta pudoris gratia, ut justitiam teneat verecundia, quam culpae reatus abstulerit! Ideo autem ait: Quiesce, quoniam non habes quod excuses. Culpae ipsius ad te conversio est. Non enim frater ei addicitur, sed error ascribitur, cujus ipse sibi auctor est.
PL 14, 353B恥じらいの優美は何と大きいことか。咎の罪責が奪い去った正義を、慎みが保つのである。それゆえ〔主は〕言う。「静まれ」。汝には弁解すべきものがないからである。罪の振り向きは、汝に向かう。実際、兄弟が彼に引き渡されるのではなく、過ちが彼に帰せられるのであり、その過ちの創始者は彼自身である。
De Cain et Abel libri duo 2.7.5
In te, inquit (Gen. IV, 7) , revertitur crimen, quod a te coepit. Non habes in quo necessitatem magis, quam mentem tuam arguas. In te retorquetur improbitas tua, tu princeps es illius (Ibid.) . 25. Bene ait: Tu princeps es illius.
PL 14, 353C「汝のうちに、汝から始まった罪が戻ってくる」と〔主は〕言う(創世記4:7)。汝が咎めるべきは、必然ではなく、むしろ汝自身の精神である。汝の邪悪は汝のうちに跳ね返る。「汝がそれの首謀者である」(創世記4:7)。25. 〔主は〕「汝がそれの首謀者である」と、見事に言った。
De Cain et Abel libri duo 2.7.6
Etenim impietas mater quaedam est delictorum; et qui graviora peccaverit, in caetera facile prolabitur. Quomodo enim potest ab humanis temperare qui divina violavit, et hominibus bonus esse qui Deum laesit?
PL 14, 353C不敬は、罪のいわば母だからである。より重い罪を犯した者は、他の罪へも容易に転落する。神に属することを侵した者が、どうして人に属することを控えられようか。神を傷つけた者が、どうして人に対して善くあれようか。
De Cain et Abel libri duo 2.7.7
Atrociorem igitur scelerum reatum vitia reliqua sequuntur; quoniam quo flagitiosa propenderint, eo inclinant caetera. Tu ergo princeps operis tui, tu dux criminis.
PL 14, 353Cしたがって、より凶悪な悪行の罪責に、残りの悪徳が従う。恥ずべきものが傾くところへ、他のものも傾くからである。それゆえ、汝は自分の業の首謀者であり、罪の先導者である。
De Cain et Abel libri duo 2.7.8
Non te invitum, non imprudentem error attraxit: sed voluntarius reus judicio, non lapsu fecisti dolum, quo divinae injuriae reum ipse convincis.
PL 14, 353D過ちが、汝を意に反して、思慮なく引き込んだのではない。汝は、自分の意志による罪人であり、転落ではなく判断によって欺瞞を行った。それによって、神への侮辱の罪人であることを、汝自身が証明している。