ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Cain et Abel libri duo

Liber II, Caput VIII 第II巻 第VIII章

Ambrose of Milan · De Cain et Abel libri duo · PL 14, 353D · 8 sectiones

De Cain et Abel libri duo 2.8.1

1

Cain admonitione spreta insolentiam et crimen auget. Ejusdem verbis: Eamus in campum, significari ostenditur pravis actionibus deserta loca et sterilia convenire. 26. Admonitus igitur ut quiesceret, auget insolentiam, acerbat flagitium.

PL 14, 353D

カインは諫めを軽んじて、傲慢と罪を増す。彼の言葉「野に行こう」によって、邪悪な行いには荒れた不毛の場所がふさわしいことが示される。26. 静まるよう諫められたのに、彼は傲慢を増し、悪行をいっそう苦いものにする。

De Cain et Abel libri duo 2.8.2

2

Quid igitur sibi vult quod ait: Eamus in campum (Ibid., 8) ; nisi quia locus nudus gignentium eligitur parricidio? Ubi enim frater habebat occidi, nisi ubi fructus deesset?

PL 14, 354A

では、「野に行こう」(創世記4:8)という言葉は何を意味するのか。生えるもののない場所が近親殺しのために選ばれた、ということ以外にあろうか。兄弟が殺されることになる場所は、実りが欠けているところ以外のどこにあったであろうか。

De Cain et Abel libri duo 2.8.3

3

Tamquam praesagiens natura tanti sceleris loco germina denegaverat; quia non conveniebat, ut idem solum et contagia parricidalis sanguinis reciperet praeter naturam, et fructus secundum naturam germinaret. Merito ipse dicit: Eamus in campum.

PL 14, 354A

自然は、これほどの悪行を予知したかのように、その場所に芽を与えなかった。同じ土が、自然に反して近親殺しの血の汚れを受けながら、自然にかなって実りを芽生えさせるのは、ふさわしくなかったからである。それゆえ彼自身がもっともなことに言う。「野に行こう」。

De Cain et Abel libri duo 2.8.4

4

Non dicit: Eamus in paradisum, ubi poma florent, non in aliquem cultum et fructiferum locum. Ipsi parricidae indicant fructum se sceleris habere non posse, nec penes eos fructum manere, qui tantae impietati praebuerint officium.

PL 14, 354A

彼は「楽園に行こう、果樹が花咲くところへ」とは言わず、また耕されて実りをもたらす場所のどこかへ行こうとも言わない。近親殺しの者たちは自ら、罪の実りを持てないこと、これほどの不敬に奉仕を提供した者たちのもとには、実りが留まらないことを示している。

De Cain et Abel libri duo 2.8.5

5

Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum.

PL 14, 354A

彼らは、元素の恵み深さそのものを避けるからである。このカインもそうで、彼は恐れたように見える。土のより豊かな産出が、この痛ましい凶行を妨げはしまいか、また、自分のためにさまざまな子と実りを芽生えさせる生み出す〔大地〕の、気前のよさという習いが、この犯罪の準備においても、声なき姿によって、兄弟の情を呼び戻しはしまいか、と。

De Cain et Abel libri duo 2.8.6

6

Latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter erubescit quasi adulterii consciam, parricida terrarum fecunditatem fugit. Quomodo enim poterat communis partus videre consortia, qui consortem sui sanguinis trucidabat?

PL 14, 354B

盗賊は、罪の証人として日を避け、姦淫者は、姦淫を知る者として光を恥じる。近親殺しは、大地の豊かさから逃げる。同じ生み出しを分かつ者たちの交わりを、自分と血を分けた者を殺した者が、どうして見ることができたであろうか。

De Cain et Abel libri duo 2.8.7

7

Joseph in lacum mittitur siccum, Ammon intra domum occiditur. Justum igitur natura est impertita judicium, ea loca in quibus erat futurum parricidium, muneris sui dote privando: ut ex innocentis soli quadam damnatione ostenderet quanta essent futura supplicia noxiorum.

PL 14, 354B

ヨセフは水のない穴に投げ込まれ、アムノン〔底本は Ammon。サムエル記下13章のアムノンのラテン語形〕は家の中で殺される。こうして自然は、近親殺しの起こるはずだった場所から、自らの賜物という持参金を奪うことによって、正しい裁きを分け与えた。罪なき土がいわば断罪されることによって、罪ある者たちの刑罰がどれほどのものになるかを示すためである。

De Cain et Abel libri duo 2.8.8

8

Propter scelus igitur hominum et ipsa elementa damnantur. Denique David montibus, in quibus Jonathas cum patre interemptus est, perpetuae poenam sterilitatis optavit dicens: Montes qui estis in Gelboe, neque ros, neque pluvia cadat super vos, montes mortis (II Reg. I, 21) .

PL 14, 354B

このように、人の悪行のゆえに、元素そのものも断罪される。さらに、ダビデは、ヨナタンが父とともに殺された山々に、永遠の不毛という刑罰を願って言った。「ギルボアにある山々よ、汝らの上に露も雨も降るな、死の山々よ」(サムエル記下1:21)。