ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Cain et Abel libri duo

Liber II, Caput I 第II巻 第I章

Ambrose of Milan · De Cain et Abel libri duo · PL 14, 339B · 35 sectiones

De Cain et Abel libri duo 2.1.1

1

[0339] Animae partus mature producendos: eorum quae forma sit? Plebeios sensus mentis imperio domitari posse; duplex enim esse sensuum nostrorum genus; et in utro consistant primitiva Deo offerenda?

PL 14, 339B

魂の産み出すものは、時を得て産み出されるべきこと。それらの形はどのようなものか。平民的な感覚は精神の命令によって馴らされうること。我々の感覚には二種類あるからである。そして、神に献げるべき初物は、そのどちらにあるのか。

De Cain et Abel libri duo 2.1.2

2

Postremo de commixtione qua constamus, ejusque primitiis disputatur. 1. Hos partus anima nostra parturiat, nec solum parturiat, sed etiam pariat, et diebus pariat impletis; ne immaturos partus dies judicii deprehendat.

PL 14, 339B

最後に、我々が成り立っている混合物と、その初物について論じられる。1. 我々の魂は、これらの産み出されるものを、産みの苦しみで産むがよい。苦しむだけでなく、産み落とし、それも日が満ちてから産み落とすがよい。裁きの日が、未熟な産み出されるものを捕らえることのないように。

De Cain et Abel libri duo 2.1.3

3

De his enim partubus dixit Dominus Jesus: Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus (Luc. XXI, 23) ?

PL 14, 339B

主イエスが「その日々には、身重の女と乳を飲ませている女は災いだ」(ルカ21:23)と言ったのは、まさにこれらの産み出されるものについてではないか。

De Cain et Abel libri duo 2.1.4

4

Maturius igitur absolvatur hic partus, et cogitationes nostrae bonorum operum processibus explicentur; ut nihil imperfectum finis noster inveniat, nihil inexplicatum terminus vitae nostrae offendat, nihil tamquam in incude positum usus nostri operis derelinquat.

PL 14, 339B

だから、この産みは早めに終えられ、我々の思いは、善い行いの進展によって展開されるがよい。我々の終わりがいかなる未完成のものも見いださず、我々の生の終点がいかなる未展開のものにも突き当たらず、我々の行いの働きが、金床の上に置かれたままのものを何一つ残さないために。

De Cain et Abel libri duo 2.1.5

5

Festina igitur anima formare partus tuos, properantius absolvere, celerius quos genueris enutrire. 2. Quae tanti forma sit partus, demonstrat Apostolus dicens: Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) .

PL 14, 339C

だから、魂よ、急いで、あなたの産み出すものを形づくり、いっそう急いで産み終え、産んだものをより速やかに養え。2. これほどの産みの形がどのようなものかを、使徒が示している。「私の幼子たちよ、汝らの内にキリストが形づくられるまで、私は再び産みの苦しみをする」(ガラテヤ4:19)。

De Cain et Abel libri duo 2.1.6

6

In hanc formam tota mentis nostrae coalescant viscera, et in illo genitali alvo animae nostrae Christus refulgeat. Partus noster fides sit, nutrimenta nostra praecepta doctrinae sint.

PL 14, 339C

この形へと、我々の精神の内奥の全体が結び合い、我々の魂のあの生む胎の内で、キリストが輝くがよい。我々の産み出すものは信仰であり、我々の養いは教えの戒めであるがよい。

De Cain et Abel libri duo 2.1.7

7

His quaedam cordis nostri imbuatur infantia, instituatur pueritia, juvenculescat adolescentia, senecta canescat. Aetas enim senectutis vita est immaculata. Itaque ea demum bona est animae senectus, quam nulla perfidiae inquinamenta maculaverint.

PL 14, 339C

これによって、我々の心のいわば幼年期は染め込まれ、少年期は教え込まれ、青年期は若々しくなり、老年期は白髪となるがよい。老年の年齢とは、汚れなき生涯だからである。それゆえ、魂の老年が善いものであるのは、不信のいかなる汚れも染みを付けなかった場合に限る。

De Cain et Abel libri duo 2.1.8

8

Et ideo partus suos ab hac macula Paulus defendit: Ego vos, inquit, genui in Evangelio (I Cor. IV, 15) ; ne cujus saeva insusurratio rudis fidei tentaret infantiam.

PL 14, 339D

そのためにパウロは、自分の産んだ者たちをこの汚れから守った。「私は福音において、汝らを生んだ」と言う(一コリント4:15)。始まったばかりの信仰の幼年期が、だれかの残酷なささやきに誘惑されることのないようにである。

De Cain et Abel libri duo 2.1.9

9

Masculina igitur generabat, qui in virum perfectum populos quos docebat, fidei gestiebat unitate concurrere, et in agnitione Filii Dei perfectam plenitudinis Christi tenere mensuram (Ephes. IV, 13) .

PL 14, 339D

したがって彼は、男子を生んでいたのである。教えていた諸民が、信仰の一致のうちに完全な人へと集い、神の子の認識において、キリストの充満の完全な量りを保つことを、彼は熱望していた(エフェソ4:13)。

De Cain et Abel libri duo 2.1.10

10

Hoc enim sacrificium acceptabile Deo noverat, de quo scriptum est: Separabis omne quod aperit vulvam masculinum, Domino (Exod. XIII, 11) .

PL 14, 340B

実に彼は、これが神に受け入れられるいけにえであることを知っていた。これについては、こう書かれている。「胎を開く雄のすべてを、汝は主のために別にせよ」(出エジプト記13:11)。

De Cain et Abel libri duo 2.1.11

11

Et qui addidit: Omne quod aperit vulvam de armentis et de pecoribus quae sunt tibi, masculinum sanctifica Domino (Ibid., 12) ; ne quid obscuritatis habeat, consideremus.

PL 14, 340B

また、〔彼が〕こう付け加えているので、何も不明瞭なところが残らないように、考察しよう〔底本は Et qui addidit。Et quia addidit と解した。qui を関係詞と取り、付け加えた者〔モーセ〕を言うとも読める〕。「汝の牛の群れや家畜の群れのうち、汝のものである胎を開く雄を、主のために聖別せよ」(出エジプト記13:12)。

De Cain et Abel libri duo 2.1.12

12

3. Dixerat de principalibus generationibus, hoc est, plenis capacibusque rationis: addidit et de gregalibus, hoc est, reliquis velut plebeiis sensibus, qui irrationalibus comparantur jumentis.

PL 14, 340B

3. 彼は首位の産み出されるもの、すなわち理性を十分に受け入れるものについて語っていた。さらに群れのもの、すなわち、理性をもたない役畜に比べられる、いわば平民的な残りの感覚についても付け加えた。

De Cain et Abel libri duo 2.1.13

13

Quae tamen cum a rectore aliquo gubernantur, facile mansuescunt; et imperata exsequi, et jugum subire, et ad vocem magistri accelerare gradum, aut sistere, aut deflectere, aut aliqua munia sui operis quae jubentur, humano quodam famulatu obire consueverunt.

PL 14, 340B

それでも、これらは、何らかの導き手に導かれるとき、容易に馴れ、命じられたことを果たし、くびきを負い、調教師の声に合わせて足を速め、止まり、向きを変え、命じられた自らの働きの務めを、人間への服従のようなもので果たすのを常とする。

De Cain et Abel libri duo 2.1.14

14

Tantum valet institutio, ut vincat naturam! Itaque illa quae consortium nostrae substantiae non habent, agnoscunt tamen nostrae vocis imperium: et cum suae naturae nullam rationem habeant, nostrae rationem capessunt, et quodammodo transfusam acquirunt.

PL 14, 340C

訓練はこれほどの力をもち、本性に勝つ。それゆえ、我々の実体と交わりをもたないものも、我々の声の命令を認める。自らの本性には理性をもたないのに、我々の理性を受け取り、いわば注ぎ込まれたものとして身につける。

De Cain et Abel libri duo 2.1.15

15

Equos videmus popularibus incitari studiis, gaudere plausibus, blanditiis delectari magistri. Torvos leones cernimus naturalem feritatem imperata mutare mansuetudine, suam rabiem deponere, nostros mores sumere; et cum sint ipsi terribiles, discunt timere.

PL 14, 340C

馬が、民衆の熱狂に駆り立てられ、拍手を喜び、調教師の甘言を楽しむのを、我々は見る。猛々しい獅子が、生まれつきの獰猛さを、命令に従う穏やかさに変え、自らの猛り狂いを捨て、我々の習いを身につけるのを見る。自身は恐ろしい存在でありながら、恐れることを学ぶ。

De Cain et Abel libri duo 2.1.16

16

Caeditur canis, ut pavescat leo: et qui sua injuria exasperatur, coercetur aliena, alteriusque exemplo frangitur. Quoties parata praeda et cibo obvio famem perpeti malunt, dum offensam magistri verentur?

PL 14, 340C

犬が打たれ、獅子が怯えるようになる。自分への仕打ちで荒れる者が、他者への仕打ちで抑えられ、他者の例で打ち砕かれる。用意された獲物と目の前の餌があっても、調教師の怒りを恐れて飢えを耐えることを選ぶことが、どれだけあることか。

De Cain et Abel libri duo 2.1.17

17

Quoties repentino impulsi motu aperta ad morsus ora jussi resolvunt? Ita dum nostrae voluntati obsequuntur, suae obliviscuntur.

PL 14, 340D

突然の衝動に駆られたときでさえ、噛みつくために開いた口を、命じられて緩めることが、どれだけあることか。こうして、我々の意志に従うあいだ、自らの意志を忘れる。

De Cain et Abel libri duo 2.1.18

18

Non ita illae ferae, vel illa armenta equorum, vel genus omne pecudum, quae sine rectore vagantur ullo, et omni domitoris gubernaculo destituta exasperantur.

PL 14, 340D

あの野獣たちや、馬の群れ、あらゆる種類の家畜は、そうではない。導き手なしにさまよい、調教者のいかなる手綱も欠いて、いきりたつ。

De Cain et Abel libri duo 2.1.19

19

Et ideo appositi sunt armentarii, opiliones, caeterique pastores, quidam magistri gregum officia sua singulis animantium sibi commissorum conditione formantes.

PL 14, 341A

それゆえ、牛飼い、羊飼い、そのほかの牧者たちが付けられた。彼らは群れの師として、自らの務めを、委ねられた個々の生き物の状態に合わせて形づくる。

De Cain et Abel libri duo 2.1.20

20

4. Videtur ergo et sensuum nostrorum quoddam genus aliud domitum et mansuetum: aliud indomitum quod armentario quodam motu mentis velut deside atque resoluto proruat ad irrationabiles delectationes corporis: mansuetum autem quod velut duci cuidam moderationi mentis se subjiciat et subdat.

PL 14, 341A

4. このように、我々の感覚にも二つの種類があると見える。一つは馴らされ穏やかなもの、もう一つは馴らされていないもので、精神のいわば牛飼いのような動きが怠惰で弛緩しているために、体の理性なき快楽へと突進する。穏やかなものとは、精神の節度というある導き手に、従い、服するものである。

De Cain et Abel libri duo 2.1.21

21

Quaecumque ergo ejus naturae reguntur, ea sunt masculina atque perfecta: quaecumque autem sine duce ullo plebeia praesumptione quadam dominantur, velut civitatis alicujus quae regis optimatumque consilio privata sit, ita corporis sui omnem statum et virilem vigorem muliebri quadam dissolutione effeminant.

PL 14, 341A

したがって、この本性に属して導かれるものはみな、男性的で完全である。だが、導き手なしに、平民的な僭越によって支配するものは、王と貴族の合議を奪われたある国のように、自らの体のあらゆる状態と男らしい活力を、女々しい弛緩によって弱める。

De Cain et Abel libri duo 2.1.22

22

Ex his illa lex carnis est, quae legem Apostolicae mentis impugnans, captivam trahebat eam quadam lege peccati. Et ideo ut de illo mortis corpore liberaretur, spem suam Paulus omnem non in sua virtute, sed in Christi gratia reponebat (Rom. VII, 25) .

PL 14, 341B

これらのうちで、肉の法則と言われるものは、使徒の精神の法則に戦いを挑み、それを罪の法則によって捕虜として引いて行った。それゆえパウロは、あの死の体から解放されるために、自分の望みのすべてを、自分の力にではなく、キリストの恩寵に置いたのである(ローマ7:25)。

De Cain et Abel libri duo 2.1.23

23

Unde liquet quod hae commotiones quae secundum legem mentis sunt, ex divino favore procedunt, alii autem sensus ex voluptate corporea.

PL 14, 341B

ここから明らかなように、精神の法則にしたがうこれらの動きは、神の好意から出てくるが、他の感覚は体の快楽から出てくる。

De Cain et Abel libri duo 2.1.24

24

5. Illa igitur quae sancta sunt, primitiva sunt nostrorum sensuum: ista velut de quodam grege sunt, et vilitate plebeia: quae varia videtur Moyses nominibus significasse diversis.

PL 14, 341B

5. したがって、聖なるものは、我々の感覚の初物である。他のものはいわば群れに属し、平民的な卑しさをもつ。モーセはこれらの多様なものを、異なる名で示したように見える。

De Cain et Abel libri duo 2.1.25

25

Hoc enim declarat etiam illa area legis mystica, de qua ait: Initia areae tuae et lacus tui non novissima facies. Primitiva filiorum tuorum dabis mihi (Exod. XXII, 29) .

PL 14, 341B

律法のあの神秘的な麦打ち場もまた、これを明らかにしている。それについて言う。「汝の麦打ち場と酒ぶねの初物を、汝は後回しにしてはならない。汝の子らの初物を、汝は私に与えよ」(出エジプト記22:29)。

De Cain et Abel libri duo 2.1.26

26

Sanctae commotiones sensuum nostrorum, quae secundum virtutes sunt, ipsae sunt primitiae areae spiritalis: propterea etiam rurali areae comparantur, in qua ventilantur frumenta.

PL 14, 341C

我々の感覚の聖なる動きは、徳にしたがうものであり、霊的な麦打ち場の初物である。それゆえ、穀物があおぎ分けられる田舎の麦打ち場にも比べられる。

De Cain et Abel libri duo 2.1.27

27

Sicut enim in hac rurali area excutitur triticum atque hordeum, et dum saepius ventilatur, separatur a paleis; quia paleae caeteraque purgamenta messis in diversum levis aurae spiramine dissipantur; illa vero quae solidiora sunt, in locum eumdem excusso pulvere relabuntur: ita cogitationum nostrarum fruges quae sunt solidae atque optimae, puram atque sinceram exhibent virtutis alimoniam, sicut scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Luc. IV, 4) : quae autem inutiles sunt et vacuae, disperguntur ut fumus ac nebulae; quia sicut fumus oculis, sic iniquitas utentibus ea.

PL 14, 341C

実に、この田舎の麦打ち場でコムギとオオムギが打たれ、しばしばあおぎ分けられるうちに、もみ殻から分けられる。もみ殻や刈り入れのほかのくずは、軽い風の息でばらばらに吹き散らされ、より重いものは、塵が払われて同じ場所へ落ちるからである。そのように、我々の思いの穀物のうち、堅実で最良のものは、徳の混じりけのない純粋な養いを示す。「人はパンだけで生きるのではなく、神のあらゆる言葉で生きる」と書かれているとおりである(ルカ4:4)。だが無益で空虚なものは、煙や霧のように散らされる。煙が目にとってそうであるように、不義はそれを用いる者にとってそうだからである。

De Cain et Abel libri duo 2.1.28

28

Et recte fumo iniquitas comparatur, quae velut quadam saeculari caligine aciem mentis obducit.

PL 14, 341D

不義が煙に比べられるのは正しい。不義は、この世のいわば暗闇のように、精神の鋭い視力を覆うからである。

De Cain et Abel libri duo 2.1.29

29

6. Et ideo Dominus dicit: Cum intraveritis in terram in quam induco vos, et cum manducare coeperitis de panibus terrae illius, offeretis oblationem separatam Domino, primitias conspersionis vestrae, panem sicut oblationem de area: sic offeretis primitias confusionum vestrarum, et dabitis Domino (Num. XV, 2 et seq.) .

PL 14, 341D

6. それゆえ主は言う。「汝らは、私が汝らを導き入れる地に入り、その地のパンを食べ始めるとき、別にした献げ物を主のために献げよ。汝らの練り粉の初物、麦打ち場からの献げ物のようなパンを。そのように、汝らの混ぜ物の初物を献げ、主に与えよ」(民数記15:2以下)。

De Cain et Abel libri duo 2.1.30

30

Confusio nos sumus, diversorum elementorum quadam commixtione compositi. Siquidem frigidum calido, et humidum sicco miscetur in nobis.

PL 14, 342A

我々は混合物である。異なる元素の混合によって成り立っている。実際、冷たいものは熱いものと、湿ったものは乾いたものと、我々の内で混ぜ合わされている。

De Cain et Abel libri duo 2.1.31

31

Haec conspersio multas habet carnis illecebras, et plurimas delectationes: sed non sunt hi primitivi hujus corporis sensus, quia ex anima et corpore constamus et spiritu.

PL 14, 342A

この練り粉には、肉の誘惑が多くあり、快楽がきわめて多い。だが、この体のこれらの感覚は初物ではない。我々は魂と体と霊から成り立っているからである。

De Cain et Abel libri duo 2.1.32

32

Haec est conspersio principalis, in qua sanctificari nos Apostolus cupit, sicut ait: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia; ut integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 23) .

PL 14, 342A

これこそが首位の練り粉であり、使徒は、そこにおいて我々が聖別されることを願う。こう言うとおりである。「平和の神自身が、汝らをあらゆる点で聖別するように。汝らの霊と魂と体が、我々の主イエス・キリストの日に、責められるところなく全きものとして保たれるように」(一テサロニケ5:23)。

De Cain et Abel libri duo 2.1.33

33

Cujus conspersionis primitiae spiritales sunt, hoc est, inventiones et generationes sensuum qui ex vigore animae procedunt. Sed non omnes primitivi sensus, nisi qui malitiae et improbitatis, atque omnis erroris exsortes sunt.

PL 14, 342A

この練り粉の初物は霊的なものである。すなわち、魂の活力から出てくる感覚の発見と産出である。だが、すべての感覚が初物なのではなく、悪意と邪悪、あらゆる誤りと無縁なものだけが、そうである。

De Cain et Abel libri duo 2.1.34

34

Sunt autem necessariae corporis delectationes, ut dormiendi, edendi, bibendi, deambulandi, et caeteri sensus hujusmodi; sed non in his primitiae. Et ideo non in his, sed in illis Domini sacramentum, ubi castitas, pietas, ubi fides atque devotio.

PL 14, 342B

また、体の快楽にも必要なものがある。眠ること、食べること、飲むこと、歩き回ること、そのほかこの類の感覚である。だが、初物はこれらの内にはない。それゆえ、主の秘義〔sacramentum は、ここでは初物の献げ物に込められた、主に属する聖なる事柄(秘義)を言うと取った。儀礼としての秘跡とも取れる〕は、これらの内にではなく、貞潔、敬虔、信仰、献身のあるところにある。

De Cain et Abel libri duo 2.1.35

35

Cujus rei manifestum et evidens exemplum est oblatio patriarchae Isaac, quem sacrificii modo obtulit pater nullius motu passionis inflexus humanae, mundam offerens Deo hostiam, vacuamque formidinis, et corporeae cupiditatis immunem, cum ipsa pietas patris devotioni cederet immolantis.

PL 14, 342B

このことの明白で明らかな例は、族長イサクの献げ物である。父は、彼をいけにえの形で献げたが、人間のいかなる情念の動きにも曲げられなかった。神に清い、恐れのない、体の欲望と無縁ないけにえを献げたのである。いけにえを献げる父の敬虔〔父としての情〕そのものが、献身に譲ったからである。