De Cain et Abel libri duo 1.7.1
Indicato duplici defectu sacrificii Cain, ostendit tria vitia in nostris oblationibus obrepere posse; nec non divina testimonia quibus eadem vitia proscribuntur, adducit. 25. Et factum est, post dies obtulit Cain ex fructibus terrae munus Domino (Gen. IV, 3) .
PL 14, 329Cカインのいけにえの二重の欠陥を指摘したのち、我々の献げ物に三つの悪徳が忍び込み得ることを示し、またそれらの悪徳が退けられている神の証言を引く。25. 「日がたって、カインは地の実りから、主への供え物を献げた」(創世記4:3)。
De Cain et Abel libri duo 1.7.2
Duplex culpa: una quod post dies obtulit, altera quod ex fructibus, non ex primis fructibus. Sacrificium autem et celeritate commendatur et gratia. Unde praeceptum est: Si voveris votum, non facias moram reddere illud.
PL 14, 329D罪責は二重である。一つは日がたってから献げたこと、もう一つは、実りから、それも初めの実りからではなく献げたことである。いけにえは、速やかさと感謝の念〔gratia。のちの ingrati(恩知らず)と響き合う〕によって推奨される。それゆえ、こう命じられている。「汝が誓願を立てるなら、それを果たすことを遅らせるな」。
De Cain et Abel libri duo 1.7.3
Melius est enim non vovere votum, quam vovere, et non reddere (Eccle. V, 3, 4) . Cum enim moram facis, non reddis. Votum est autem postulatio bonorum a Deo cum solvendi muneris promissione. Et ideo cum impetraveris quod petisti, ingrati est tardare promissum.
PL 14, 329D「誓願を立てて果たさないより、立てないほうがよい」(コヘレトの言葉5:3, 4)。遅らせるなら、果たしていないからである。誓願とは、供え物を果たすという約束を伴って、神に善きものを求めることである。それゆえ、求めたものを得たのちに約束を遅らせるのは、恩知らずのすることである。
De Cain et Abel libri duo 1.7.4
Sed interdum aut negligentibus irrepit oblivio impetratorum, aut tumidis et elatis. Arrogare eventus sibi hebetis cordis est, et bonum quod agit vel quod a Deo consequitur, propriis virtutibus vindicare, nec auctoris deputare gratiae, sed ipsum se suorum bonorum auctorem ducere.
PL 14, 329Dだが、ときに、得たものの忘却が、怠る者たちや、高慢で思い上がった者たちに忍び込む。成果を自分に帰するのは鈍い心の者のすることであり、自分が行う善、あるいは神から得た善を、自分の徳に帰して、創始者の恩寵に帰さず、自らを自分の善の創始者と見なすのである。
De Cain et Abel libri duo 1.7.5
Tertium genus est peccati quidem minoris, sed supparis arrogantiae eorum scilicet qui datorem bonorum Deum non negant: sed quae acciderint, ea sibi propter prudentiam suam, caeterarumque merita virtutum jure delata arbitrantur.
PL 14, 330A第三の類は、罪としてはより小さいが、傲慢にはほぼ並ぶものであり、すなわち、善きものの与え主である神を否定はしないが、起こったことは、自分の思慮やその他の徳の功績のゆえに、当然に自分に与えられたのだと考える者たちのものである。
De Cain et Abel libri duo 1.7.6
Propterea etiam divina dignos habitos gratia, quod nequaquam viderentur indigni quibus talia divinis beneficiis provenirent.
PL 14, 330Aまた、自分たちが神の恩寵にふさわしいとみなされたのは、そのような事柄が神の恩恵によって自分たちに及ぶのにふさわしくない者とは決して見えなかったからだ、と彼らは考える。
De Cain et Abel libri duo 1.7.7
26. Ne quid ergo hujusmodi accidat, unde votum tuum tibi in peccatum fiat, lex te informavit atque instruxit, dicente Domino qui legem dedit: Attende tibi, ne obliviscaris beneficia Domini Dei tui, et non custodias mandata et judicia, et justitias illius quae ego praecipio tibi hodie; ne cum manducaveris, et repletus fueris, et cum domos bonas aedificaveris, et habitare coeperis in eis, et oves tuae et boves tui cum repleti fuerint, et cum aere, argento et auro completus fueris, et omnia possidere coeperis, et plena fuerint horrea tua, exaltes cor tuum, et obliviscaris Dominum Deum tuum (Deut. VIII, 11 et seq.) .
PL 14, 330A26. それゆえ、あなたの誓願があなたにとって罪とならないよう、このようなことが何も起こらないために、律法はあなたを形づくり、教え導いた。律法を与えた主はこう言う。「汝自身に注意せよ。汝の神、主の恩恵を忘れ、私が今日汝に命じるその戒めと裁きと正義を守らなくなることのないように。汝が食べて満ち足り、良い家々を建ててそこに住み始め、汝の羊と牛が満ち足り、青銅と銀と金に満たされ、すべてを所有し始め、汝の穀倉が満ちたとき、汝の心が高ぶり、汝の神、主を忘れることのないように」(申命記8:11以下)。
De Cain et Abel libri duo 1.7.8
Tunc ergo oblivisceris Dominum, cum oblitus fueris tui. Si autem cognoscas infirmum te esse, cognosces Deum esse supra omnia, et immemor esse non poteris, ut ei reverentiam debitam solvas.
PL 14, 330Bそれゆえ、あなたが主を忘れるのは、自分自身を忘れたときである。自分が弱いと知るなら、神がすべてのものの上にあると知り、神にしかるべき畏敬を払うことを忘れずにいられるだろう。
De Cain et Abel libri duo 1.7.9
27. Disce nunc quemadmodum unusquisque moneatur, ne se ipse auctorem suorum putet bonorum. Ne dicas, inquit, in corde tuo: Virtus mea et potentia mea fecit mihi virtutem hanc magnam: sed in mente tua habebis Dominum Deum tuum; quoniam ipse dat vires, ut facias virtutes (Ibid. 17 et 18) .
PL 14, 330B27. 今、各人がどのように戒められているかを学べ。自分が自分の善の創始者であると思わないためである。「汝の心の中で、私の力と私の能力が、この大きな力を私に成し遂げさせたと言ってはならない。むしろ汝の精神の中に、汝の神、主を持て。主自身が力を与え、汝に力ある業を行わせるからである」(申命記8:17, 18)。
De Cain et Abel libri duo 1.7.10
Unde bene Apostolus (I Cor. XV, 9) quasi legis interpres non gloriabatur in virtute sua: sed minimum Apostolorum se esse dicebat, et quidquid esset, gratiae divinae esse non meriti sui, nihilque nos habere quod non acceperimus.
PL 14, 330Cそれゆえ使徒は見事に(一コリント15:9)、律法の解釈者のように、自らの徳を誇らなかった。むしろ自分は使徒たちの中で最も小さい者であると言い、自分が何であれ、それは神の恩寵によるのであり、自分の功績によるのではないと言った。また、我々は受けていないものを何も持っていないと言った。
De Cain et Abel libri duo 1.7.11
Quid enim, inquit, habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7) ? Didicisti ergo humilitatem magis sequi, quam arrogantiam; sedulitatem affectare, quam potestatem.
PL 14, 330C「実際、汝は受けていないものを何か持っているか。もし受けたのなら、なぜ受けなかったかのように誇るのか」(一コリント4:7)。こうして、あなたは傲慢よりもむしろ謙遜に従うこと、権力よりも勤勉を求めることを学んだ。
De Cain et Abel libri duo 1.7.12
Accepisti salutaria praecepta, noli negligere utilia instrumenta medicinae, quibus fibra omnis lethalis vulneris exsecatur.
PL 14, 330Cあなたは救いとなる戒めを受けた。有益な医術の道具を軽んじるな。それによって、致命的な傷のすべての繊維が切り取られる。
De Cain et Abel libri duo 1.7.13
28. Ille quoque qui se justificat, ne infletur cordis sui tumore; et ipse accepit salubre mandatum, in hujusmodi sententiam resultante oraculo: Ne dicas in corde tuo, cum consumere coeperit Dominus Deus tuus gentes illas a conspectu tuo, dicens: Propter justitiam meam induxit me Dominus possidere terram istam: sed propter iniquitates gentium istarum exstirpavit illos Dominus a facie tua (Deut. IX, 4 et 5) .
PL 14, 330C28. 自らを義とする者もまた、自分の心の高ぶりに膨らまないよう、有益な戒めを受けた。託宣がこの趣旨で響いている。「汝の神、主が、あの諸国民を汝の前から滅ぼし始めたとき、汝の心の中で、『私の正義のゆえに主は私をこの地を所有するよう導き入れた』と言ってはならない。主があの者たちを汝の前から根絶やしにしたのは、これらの国民の不義のゆえである」(申命記9:4, 5)。
De Cain et Abel libri duo 1.7.14
Non propter justitiam tuam, non propter bonitatem tuam, nec propter aequitatem cordis tui intras possidere terram istam: sed propter iniquitatem gentium disperdet eos Dominus a conspectu tuo, et restituet Testamentum tuum quod juravit patribus vestris.
PL 14, 330D「汝がこの地を所有しに入るのは、汝の正義のゆえでも、汝の善のゆえでも、汝の心の公正のゆえでもない。主が彼らを汝の前から滅ぼすのは、諸国民の不義のゆえであり、また、汝らの父祖たちに誓った汝の契約を、立て直すためである」。
De Cain et Abel libri duo 1.7.15
Testamentum perfecta Dei gratia est; nihil enim imperfectum dat Deus: perfecta autem virtus est, et opera virtutis. Testamentum autem dicitur, quo defertur bonorum haereditas.
PL 14, 330D契約〔testamentum は「契約」と「遺言」の両義をもつ〕は、神の完全な恩寵である。神は何も不完全なものを与えないからである。そして完全であるのは徳であり、徳の業である。契約とは、それによって善きものの相続が譲られるもののことである。
De Cain et Abel libri duo 1.7.16
Merito et testamentum dicitur, et divinum, cum ea quae vere bona sunt, attestatione mandatorum coelestium conferuntur. Et Testamentum dicitur, quoniam sanguine dedicatum est: vetus in typo, novum in veritate.
PL 14, 330D善きもの、真に善いものが、天の戒めの証しとともに授けられるとき、それが契約と言われ、神的であると言われるのは当然である。また契約と言われるのは、血によって奉献されたからである。旧いものは予型において、新しいものは真実において。
De Cain et Abel libri duo 1.7.17
Quo Testamento divinae gratiae pignus tenemus; quia sic dilexit Deus hunc mundum, ut unigenitum Filium suum pro nobis omnibus daret. Unde perfectionem gratiae praedicans Apostolus ait: Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32) ?
PL 14, 331Aこの契約によって、我々は神の恩寵の担保を持つ。神はこの世をこれほど愛して、独り子を我々すべてのために与えたからである。それゆえ、使徒は恩寵の完全さを宣べて言う。「どうして、彼とともに、すべてのものを我々に与えずにいようか」(ローマ8:32)。