ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Cain et Abel libri duo

Liber I, Caput II 第I巻 第II章

Ambrose of Milan · De Cain et Abel libri duo · PL 14, 317D · 25 sectiones

De Cain et Abel libri duo 1.2.1

1

In Cain Judaeorum figuram esse, Christianorum in Abel. Hujus occasione quaedam attexuntur de patribus, sed praesertim de sepultura Isaac per quem Christi incarnatio, et Moysis per quem ejusdem doctoratus exprimitur.

PL 14, 317D

カインにはユダヤ人の象りが、アベルにはキリスト教徒の象りがある。これを機に、父祖たちについて、とくにイサクの埋葬(これによってキリストの受肉が示される)とモーセの埋葬(これによって同じキリストの教師としての務めが示される)について、いくつかのことが付け加えられる。

De Cain et Abel libri duo 1.2.2

2

Denique eorumdem Moysis et Christi comparantur inter se sepulturae. 5. Ego tamen hoc loco secundum Scripturam mysterium magis duorum populorum intelligo, quod Deus adjiciendo Ecclesiae suae fidem piae plebis, abstulit perfidiam populi praevaricantis, quandoquidem verba ipsa hoc significare videantur, dicente Deo: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo exibunt (Gen. XXV, 23) .

PL 14, 317D

さらに、そのモーセとキリストの埋葬が互いに比べられる。5. だが私はこの箇所では、聖書に従って、むしろ二つの民の奥義を理解する。すなわち、神は自らの教会に敬虔な民の信仰を加えることによって、背いた民の不信を取り去ったのである。神が「汝の胎に二つの国民がおり、汝の腹から二つの民が出る」と言う(創世記25:23)とき、言葉そのものがこれを意味しているように見えるからである。

De Cain et Abel libri duo 1.2.3

3

Haec figura Synagogae et Ecclesiae in his duobus fratribus ante praecessit Cain et Abel. Per Cain parricidialis populus intelligitur Judaeorum, qui Domini et auctoris sui et secundum Mariae virginis partum fratris, ut ita dicam, sanguinem persecutus est.

PL 14, 318A

会堂と教会のこの象りは、カインとアベルというこの二人の兄弟において、あらかじめ先に現れていた。カインによって、近親殺しの民であるユダヤ人が理解される。彼らは、自分たちの主であり創造者であり、またおとめマリアの出産によればいわば兄弟でもある者の血を追い求めたのである。

De Cain et Abel libri duo 1.2.4

4

Per Abel autem intelligitur Christianus adhaerens Deo, sicut et David ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Ps. LXXII, 28) ; ut coelestibus se attexeret, et a terrenis separaret.

PL 14, 318B

他方、アベルによって、神に結び付くキリスト教徒が理解される。ダビデもこう言っている。「だが私にとっては、神に結び付くことが善である」(詩篇72:28)。天上のものに結び付き、地上のものから離れるためである。

De Cain et Abel libri duo 1.2.5

5

Alibi: Defecit, inquit, anima mea in verbum tuum (Ps. CXVIII, 81) ; eo quod ordinem vivendi atque usum non in terrenis voluptatibus, sed in verbi agnitione posuisset.

PL 14, 318B

別の箇所ではこうある。「私の魂は汝の言葉を慕って衰え果てた」(詩篇118:81)。生き方の秩序と習いを、地上の快楽にではなく、言葉の認識に置いたからである。

De Cain et Abel libri duo 1.2.6

6

Ex quo cognoscitur nec illud otiose scriptum esse, sed perpense atque examinate, quod legimus in Regnorum libris: Et appositus est ad patres suos (III Reg. II, 11 et 21) . Intelligi enim datur quod patrum similis fuerit fide.

PL 14, 318B

このことから、列王記に読まれる次の言葉もまた、いたずらに記されたのではなく、よく量り吟味して記されたのだとわかる。「彼は自分の父祖たちのもとに加えられた」(列王記三2:11, 21)。父祖たちに信仰において似ていたということが、そこから理解されるからである。

De Cain et Abel libri duo 1.2.7

7

Unde claret non ad sepulturam corporis, sed ad consortium vitae relatum. 6. Denique de Isaac non perfunctorie scriptum putatur (Gen. XXXV, 29) , quod requirens corporis istius speciem quae animae suae attexebatur, appositus sit ad genus suum; eo quod patris sui moribus adhaeserit.

PL 14, 318C

ここから、それが体の埋葬のことではなく、命の交わりに関わることだとわかる。6. さらに、イサクについても、ありきたりに書かれたとは考えられない(創世記35:29)。すなわち、彼は自分の魂に結び付けられていたこの体の姿を求めて、自分の類に加えられたというのである〔requirens の意は定かでない。字義どおり「求めて」と訳したが、「(体の姿を)失って」の意とも読める〕。父の習いに付き従ったからである。

De Cain et Abel libri duo 1.2.8

8

Pulchre autem ad genus ait, non ad populum, sicut alibi. Nam legimus aliis locis appositos fuisse ad populum suum, sed isti non tam praestantes: praestantior autem qui paucorum similis fuerit, et non plurimorum: plures in populo suo quam in genere; et praestantius ducitur paucorum similem esse, quam plurimorum.

PL 14, 318C

「民に」ではなく「類に」と言うのは見事である。他の箇所の言い方とは異なる。他の箇所では、自分の民に加えられた者たちがいると読むが、彼らはこれほど卓越してはいない。より卓越しているのは、少数の者に似る者であって、大多数の者に似る者ではない。民の中には類の中よりも多くの者がおり、少数の者に似ることのほうが、大多数の者に似ることよりも優れていると考えられる。

De Cain et Abel libri duo 1.2.9

9

Qui ergo Dei erat generatus promissione, qui ad sacrificium probandae pietatis electus, qui unius uxoris, hoc est, solius sapientiae societate contentus superni illius generis quod est unum sibique semper conveniens, non plebeiae vilitatis imitator astruendus fuit Scripturae divinae testimonio.

PL 14, 318C

それゆえ、神の約束によって生まれ、敬虔を試すいけにえに選ばれ、ただ一人の妻、すなわち知恵だけとの交わりに満足し、あの天上の類――一つであり、つねに自らと調和する類――に属する者は、神の聖書の証言によって、平民の卑しさを真似る者に数えられるべきではなかった。

De Cain et Abel libri duo 1.2.10

10

Etenim ubi labor, doctrina, meditatio, illic cum pluribus commune collegium, et quoddam populare consortium est. Audiendo enim plerique proficiunt, quos nominavit populum.

PL 14, 318D

実際、労苦、教え、黙想のあるところには、多くの者と共通の集まりがあり、いわば民衆的な交わりがある。多くの者は聴くことによって進歩するのであり、聖書はそうした者たちを「民」と呼んだ。

De Cain et Abel libri duo 1.2.11

11

Ubi autem non humana traditione, sed ingeniosa collectione sine usu laboris disciplina percipitur, illic sublimis generis incorrupta sinceritas est.

PL 14, 319A

だが、人間の伝承によらず、労苦の習練なしに、生まれつきの才による推論によって学びが受け取られるところには、崇高な類の損なわれない純粋さがある。

De Cain et Abel libri duo 1.2.12

12

Et ideo Isaac tamquam Dei munus ad genus suum magis, quam ad populum appositus legitur, ut divinorum potius quam humanorum imitatorem esse sedulum recognoscas.

PL 14, 319A

それゆえイサクは、神の賜物として、民にというよりむしろ自分の類に加えられたと読まれる。あなたが、彼を人間のものよりむしろ神のものを熱心に真似る者と認めるためである。

De Cain et Abel libri duo 1.2.13

13

7. Beata et illa mens quae species et ipsum genus supergrediens meretur audire quod dictum est ad Moysen, cum separaretur a populo: Tu autem sta mecum (Deut. V, 31) !

PL 14, 319A

7. 民から引き離されたとき、モーセに語られたあの言葉を聞くに値する、種と類そのものを超え出た精神も幸いである。「だが汝は私とともに立て」(申命記5:31)。

De Cain et Abel libri duo 1.2.14

14

Nam sicut in Isaac Dominicae incarnationis typus humanae generationis supergressus consuetudinem, vicit priores; ita ut in eo non vulgaris popularisque gratia, sed specialis praerogativa praecelleret, sicut lectio docet: Abrahae enim dictae sunt promissiones et semini ejus: non dicit et seminibus tamquam in multis, sed sicut uni, hoc est, semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16) : ita etiam in Moyse venturi Doctoris figura, qui legem doceret, Evangelium praedicaret, impleret Testamentum vetus, novum conderet, coeleste populis alimentum daret, humanae dignitatem conditionis excessit eo usque, ut Dei donaretur nomine, sicut habemus scriptum, dicente Domino: Posui te in Deum Pharaoni (Exod. VII, 1) .

PL 14, 319A

というのは、イサクにおいては、主の受肉の予型が、人間の生殖の習いを超え出て、先の者たちに勝ったのであり、そのため彼においては、並の民衆的な恩寵ではなく、特別な優先権が際立っていたからである。聖書の朗読が教えるとおりである。「約束はアブラハムとその子孫に語られた。多くの者に向かってのように『子孫たちに』とは言わず、一人に向かってのように、すなわち『汝の子孫に』と言う。それはキリストである」(ガラテヤ3:16)。同様にモーセにおいても、来たるべき教師の象りがあった。その教師は、律法を教え、福音を宣べ、旧い契約を成就し、新しい契約を創設し、民に天上の糧を与える者である。モーセは人間という条件の品位を超え出て、ついには神の名を与えられるに至った。書かれているとおり、主が言う。「私は汝をファラオに対して神として立てた」(出エジプト記7:1)。

De Cain et Abel libri duo 1.2.15

15

Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.

PL 14, 319B

実際、彼はあらゆる情念に打ち勝つ者であり、世のいかなる誘惑にも捕らわれず、体に即したこの住まい全体を天上的な生き方の清らかさで覆い、精神を治め、肉を服従させ、王者のような権威をもって懲らしめた。そして神の名で呼ばれたのである。彼は完全な徳の豊かさによって、神に似た姿に自らを形づくっていたからである。

De Cain et Abel libri duo 1.2.16

16

8. Et ideo non legimus de eo sicut de caeteris, quia deficiens mortuus est: sed per verbum Dei mortuus est (Deut. XXXIV, 5) . Deus enim neque defectionem aut diminutiomem patitur, neque adjectionem capit.

PL 14, 319C

8. それゆえ、ほかの者たちについて読むように、彼が衰えて死んだとは読まない。「神の言葉によって死んだ」(申命記34:5)とある。神は衰えも減少〔底本は diminutiomem。diminutionem と読む〕も被らず、増加も受け入れないからである。

De Cain et Abel libri duo 1.2.17

17

Unde et addidit Scriptura: Quia nemo scit sepulturam ejus usque in hodiernum diem (Ibid. 6) , ut translationem magis, quam interitum ejus intelligas. Mors enim secessio quaedam est animae et corporis.

PL 14, 319C

それゆえ聖書はさらに言い添えた。「今日に至るまで、彼の埋葬を知る者はいない」(申命記34:6)。あなたが、彼の滅びではなくむしろ移されたことを理解するためである。死とは、魂と体との一種の離別だからである。

De Cain et Abel libri duo 1.2.18

18

Mortuus igitur est per verbum Dei, ut ait Scriptura, non secundum verbum; ut advertas non nuntium mortis, sed gratiae munus expressum, qui translatus magis, quam derelictus est, cujus nemo novit sepulturam.

PL 14, 319C

それゆえ彼は、聖書の言うとおり、「神の言葉によって」死んだのであって、「言葉に従って」死んだのではない。あなたが、そこに表されているのは死の知らせではなく恩寵の賜物であると気づくためである。彼は見捨てられたのではなくむしろ移されたのであり、その埋葬を知る者はいない。

De Cain et Abel libri duo 1.2.19

19

Quis enim in terrenis reliquias ejus potuit deprehendere, quem secum esse Dei Filius in Evangelio demonstravit (Matth. XVII, 3) ? Denique et Elias simul est visus, qui translatus curru est, non sepultus nec mortuus legitur (IV Reg. II, 11) ?

PL 14, 319D

地上のどこに彼の遺骸を見つけ得ただろうか。神の子は福音書で、彼が自分とともにいることを示したのである(マタイ17:3)。さらに、エリヤも一緒に現れたではないか。彼は車で移され、葬られたとも死んだとも読まれない(列王記四2:11)。

De Cain et Abel libri duo 1.2.20

20

Vivit enim qui cum Dei Filio est. Moyses autem mortuus quidem legitur, sed per verbum Dei mortuus, per quod facta sunt omnia. Verbo autem Dei coeli firmati sunt. Per verbum igitur Dei non lapsus operis, sed firmamentum est.

PL 14, 319D

実際、神の子とともにいる者は生きている。モーセは確かに死んだと読まれるが、神の言葉によって、すなわち万物がそれによって造られた言葉によって死んだのである。そして神の言葉によって諸天は固められた。それゆえ神の言葉によるとは、業の崩れではなく、堅固さである。

De Cain et Abel libri duo 1.2.21

21

Non ergo tamquam relapsus in terram deprehenditur corporis solutione, sed tamquam verbi coelestis operatione donatus et munere; ut quietem magis caro ejus, quam bustum acceperit. 9. Bene autem inter dominum et servum servatur distantia.

PL 14, 320A

それゆえ彼は、体の解体によって再び地に落ちたと見なされるのではなく、天の言葉の働きによって、賜物を与えられた者と見なされる。そのため彼の肉は、墓ではなく安息を受けたのである。9. 主と僕のあいだの隔たりは、見事に保たれている。

De Cain et Abel libri duo 1.2.22

22

Ut praerogativam domini intelligas, servi gratiam, de Moyse legitur, quia sepulturam ejus nemo scit: de Christo autem, sepultura ejus de terra sublata est (Esai. LIII, 8) ; quia ille secundum mysterium legis exspectabat redemptionem, ut resurgeret: hic secundum Evangelii donum redemptionem non exspectabat, sed donabat.

PL 14, 320A

あなたが主の優先権と僕の恩寵を理解できるように、モーセについては、彼の埋葬を知る者はいないと読まれ、キリストについては、「彼の埋葬は地から取り去られた」(イザヤ53:8)とある。前者は律法の奥義に従って、復活するための贖いを待っていたが、後者は福音の賜物に従って、贖いを待たず、与えたからである。

De Cain et Abel libri duo 1.2.23

23

Et ideo sepultura ejus ignorata non est, sed elevata, quam diutius creatura tenere non potuit; quia per ipsum omnis creatura properavit a corruptionis servitiis elevari.

PL 14, 320A

それゆえ彼の埋葬は知られなかったのではなく、高く上げられたのである。被造物はそれ以上長く保つことができなかった。万物の被造物が、彼によって、朽ちることへの隷属から高く上げられようと急いだからである。

De Cain et Abel libri duo 1.2.24

24

Nemo ergo scit sepulturam Moysi, quia vitam ejus omnes noverunt: Christi autem sepulturam vidimus; sed nunc jam non novimus, qui resurrectionem ejus agnovimus.

PL 14, 320B

それゆえ、モーセの埋葬を知る者はいない。皆がその生涯を知っていたからである。だが我々はキリストの埋葬を見た。しかし今はもう知らない。その復活を認めたからである。

De Cain et Abel libri duo 1.2.25

25

Debuit enim cognosci tumulus ejus, ut resurrectio manifestaretur; et ideo in Evangelio (Matth. XXVII, 60 et seq.) tumulus summa expressione describitur: in lege non quaeritur; quia licet resurrectionem ejus lex annuntiaverit (Esai. XI, 10) , nobis tamen Evangelii series plenissime comprobavit.

PL 14, 320B

実際、彼の墓は知られねばならなかった。復活が明らかにされるためである。それゆえ福音書(マタイ27:60以下)では墓が最大限の表現で描かれているが、律法では探されない。律法は彼の復活を告げ知らせてはいたが(イザヤ11:10)、それでも福音書の連なりが我々に最も十全に証明したからである。