ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Cain et Abel libri duo

Liber II, Caput X 第II巻 第X章

Ambrose of Milan · De Cain et Abel libri duo · PL 14, 357C · 24 sectiones

De Cain et Abel libri duo 2.10.1

1

Dei comminatio, Si quis occiderit Cain, etc., moraliter explicatur; in signo posito super eodem divina clementia declaratur, sicut et in eo Caini dementia, quod mortem temporalem plus timuerit, quam aeternam.

PL 14, 357C

神の威嚇「カインを殺す者は…」は道徳的に説明される。カインの上に置かれた印には神の寛容が示され、同じくそこにはカインの愚かさも示されている。彼は永遠の死よりも時の死をいっそう恐れたからである。

De Cain et Abel libri duo 2.10.2

2

Hinc pulchre disseritur de incorruptibilitate animae, ac futura vita. Tandem judicium non praepropere ferendum, nec rursus inultum crimen sinendum esse ostenditur.

PL 14, 357C

ここでは魂の不滅と来たるべき生命について美しく論じられる。最後に、裁きは性急に下してはならず、かといって罪を罰せぬままにしておいてもならないことが示される。

De Cain et Abel libri duo 2.10.3

3

34. Nunc consideremus qua causa dixerit Deus: Omnis qui occiderit Cain septies vindictam exsolvet (Gen. IV, 15) ; et qua ratione signum super eum ponitur, ne occidatur parricida, cum prospectum non fuerit, ne innocens occideretur.

PL 14, 357D

34. さて、神がなぜ「カインを殺す者はだれでも七倍の報復を払うことになる」(創世記4:15)と言ったのか、また近親殺しの者が殺されないように、なぜその上に印が置かれるのかを考えよう。無実の者が殺されないための配慮はなされなかったのに〔である〕。

De Cain et Abel libri duo 2.10.4

4

Octavus est homo, habet rationabile quo praestet caeteris, habet et quinque corporis sensus, habet etiam vocem, habet et generandi gratiam. Haec septem nisi illo rationabili regantur, subjecta morti sunt; et ideo stultus in his habet omne periculum sui.

PL 14, 357D

人は八番目である。人は他のものに勝る理性的な部分をもち、体の五つの感覚をもち、さらに声をもち、また生み出す賜物をもつ。この七つは、かの理性的な部分によって治められないなら死に服しており、それゆえ愚かな者はこれらのうちに自分のあらゆる危険を抱えている。

De Cain et Abel libri duo 2.10.5

5

Qui ergo rationabile illud amiserit, frustra de istorum sibi usu septem carnalium munerum blandietur. Dissolvuntur haec omnia, nisi habenis quibusdam rationis astricta sint. Mors itaque rationis, mortem operatur irrationabilium passionum.

PL 14, 358A

したがって、かの理性的な部分を失った者は、肉の七つの務めを用いることで自分を慰めても、むなしい。これらはすべて、理性の手綱でいくらか締められていないなら、ばらばらになる。それゆえ理性の死は、理性なき情念による死をもたらす〔irrationabilium passionum の属格は「情念の死」とも「情念による死」とも取れる。後者と取った〕。

De Cain et Abel libri duo 2.10.6

6

Sed illud melius quod septimus numerus quietis et remissionis est. Ergo qui alii non pepercit peccatori, et munus ei remissionis peccatorum inviderit, ipse sibi spem remissionis eripiet, et erit in eo pari mensura vindicta de gratia.

PL 14, 358A

だが、七という数が休息と赦しの数であることのほうが、いっそうよい〔説明〕である。したがって、他の罪人を赦さず、その人に罪の赦しという賜物を惜しんだ者は、自分自身から赦しの望みを奪い去り、その者には、恩寵の代わりに、同じ量りで報復が下されるであろう。

De Cain et Abel libri duo 2.10.7

7

35. Quod autem signum posuit super Cain, ne quis eum occideret, reflectere voluit errantem, et beneficio suo invitare ad correctionem. Ipsis enim nos facilius committere solemus, quorum habemus gratiam.

PL 14, 358A

35. 神がカインの上に印を置いて、だれも彼を殺さないようにしたのは、さまよう者を振り向かせ、自らの恩恵によって矯正へと招こうとしたからである。実際、我々は好意を得ている相手にこそ、いっそう容易に身をゆだねるものである。

De Cain et Abel libri duo 2.10.8

8

Nec tamen magna concedit: sed in eo ipso imprudentiam insipientis ulciscitur, qui cum esset perpetuis suppliciis obnoxius, non remitti sibi poenam poposcit, sed vitam corporis hujus obsecrandam putavit, in qua plus aerumnae est, quam voluptatis.

PL 14, 358A

しかも神は大きなものを与えているのではない。むしろまさにそのことにおいて、愚か者の無分別に報復している。彼は永遠の刑罰を負うべき身でありながら、刑罰を免れることを求めず、この体の命を、そこには快楽よりも苦難のほうが多いのに、乞い求めるべきものと考えたのである。

De Cain et Abel libri duo 2.10.9

9

Mors enim una est in secessione animae et corporis, et in fine istius vitae, quae simul ut venit, omnes corporis dolores auferre, non augere consuevit.

PL 14, 358B

死とはただ一つ、魂と体の分離にあり、この生の終わりにあるものである。それは来るやいなや、体のあらゆる苦痛を取り去るのが常で、増し加えるものではない。

De Cain et Abel libri duo 2.10.10

10

Metus vero qui hanc vitam viventibus frequenter ingruunt, moestitiae, dolores, gemitus, diversique cruciatus, gravitatum, et aegritudinum vulnera plurimas etiam mortes generi humano inferunt, ut ista mors remedium esse videatur, non poena.

PL 14, 358B

むしろ、この生を生きる者にしばしば襲いかかる恐れ、悲嘆、苦痛、嘆き、さまざまな責め苦、重荷と病のもたらす傷は、人類にいくつもの死をもたらすほどで、そのためこの〔体の〕死は刑罰でなく救いと見えるのである。

De Cain et Abel libri duo 2.10.11

11

Non enim peremptoria est, per quam non adimitur vita, sed ad meliora transfertur. Nam si nocentes moriuntur, qui gradum a peccatis revocare noluerint; vel inviti tamen finem non naturae, sed culpae adipiscuntur, ne plura delinquant, quibus vita fenus est delictorum.

PL 14, 358B

命が奪われず、より善いものへ移される死は、滅ぼす死ではない。罪から足を引き戻そうとしなかった有罪者が死ぬとしても、望まぬながら、自然の終わりではなく罪責の終わりを得るのであって、それは彼らがこれ以上罪を犯さないためである。彼らにとって生は罪の利息だからである。

De Cain et Abel libri duo 2.10.12

12

Si autem bonae spei compotes sunt, migrare magis quam deficere credendi sunt. 36. Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa vera et beata vita sit, quam unusquisque bene conscius vivit multo purius ac beatius, cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo; in illum superiorem revolans locum, unde nostris infusa visceribus compassione corporis hujus ingemuit, donec commissi gubernaculi munus impleret; ut carnis hujus irrationabiles motus rationabili ductu regeret et coerceret.

PL 14, 358C

だが、善い望みにあずかる者であるなら、衰え果てるというより移り行くと信じられるべきである。36. ここに魂の不滅の教えが挟み込まれる。すなわち、それこそが真実で幸いな生であり、良心の確かな者はだれでも、我々の魂がこの肉の覆いを脱ぎ、体という牢獄のようなものから解き放たれたとき、はるかに清く、はるかに幸いに生きる。魂は上なる場所へ飛び帰るが、そこから我々の内臓に注ぎ込まれ、この体への同情から嘆いたのは、託された舵取りの務めを果たし終えるまでのことであった。この肉の理性なき動きを理性の導きによって治め、抑えるためである。

De Cain et Abel libri duo 2.10.13

13

Inde est quod postea prophetae in captivitatem cum populo Judaeorum transierunt; ne reliqua plebs sanctorum destituta praesidio, consilioque viduata graviorem subiret aerumnam: sed magis frequentibus commonita oraculis prophetarum, ad Dominum Deum suum pio rediret affectu; ne adversis captivitatis attrita prorueret in perfidiae peccatum, salutisque perpetuae remedium desperaret.

PL 14, 358C

それゆえ、のちに預言者たちはユダヤ人の民とともに捕囚へ移ったのである。聖なる者たちの残りの民が守りを失い、助言を奪われて、いっそう重い苦難に遭うことのないように、むしろ預言者たちの度重なる神託に戒められて、敬虔な思いで自分たちの主なる神のもとへ帰るように、また捕囚の逆境に打ちひしがれて不信の罪に陥り、永遠の救いの救済に絶望することのないようにするためである。

De Cain et Abel libri duo 2.10.14

14

37. Redarguuntur itaque hoc in loco qui unicam hanc vitam putent esse, quae sit in hoc saeculo (omnia plena lapsus, plena moeroris sunt) et redarguuntur simplici serie gestorum.

PL 14, 358D

37. こうしてこの箇所では、この世にあるこの生こそ唯一のものと考える者たちが論駁される(すべては転落に満ち、悲しみに満ちている)。しかも彼らは、出来事の単純な連なりによって論駁される。

De Cain et Abel libri duo 2.10.15

15

Ecce enim justus, innocens, pius, propter gratiam devotionis odia fratris incurrens, immaturus adhuc aevi sublatus est parricidio; et iniquus, sceleratus, impius, etiam fraterna caede pollutus longaevam duxit aetatem, duxit uxorem, posteritatem reliquit, urbes condidit, et hoc meruit permissione divina.

PL 14, 359A

見よ、義しく、無垢で、敬虔な者が、信心の恩寵のゆえに兄の憎しみを招き、まだ年若いのに近親殺しによって取り去られた。かたや不正で、悪人で、不敬な者は、兄弟の血にさえ汚れながら長寿を全うし、妻をめとり、子孫を残し、町々を建て、しかもそれを神の許しによって得たのである。

De Cain et Abel libri duo 2.10.16

16

Nonne in his aperte vox Dei clamat? Erratis, qui putatis hic esse omnem vivendi gratiam: non intelligitis, non advertitis senectutem hanc miseriarum esse veteranam, processionemque aetatis aerumnarum stipendia, et scylleo quodam usu circumsonari nos quotidianis naufragiis, tundi fluctibus, in scopulosis habitaculis degere, et in his delectari, sicut illud non tam aeternum animal, quam immortale malum?

PL 14, 359A

これらのうちに神の声がはっきりと叫んでいるではないか。「諸君は誤っている。生きることのあらゆる恩恵がここにあると思っている。分かっていない、気づいていない。この老年は悲惨の老兵であり、年齢の進みは苦難の軍務であって、スキュラさながらの習いで我々は日々の難破にまわりを轟かされ、波に打たれ、岩礁だらけの住まいで日を送りながら、しかもそれを喜んでいるのだ。永遠の生き物というより不死の災いである、あの〔スキュラ〕のように〔illud … animal は直前のスキュラを指すと取った〕」。〔神の声の言葉がどこからどこまでかは定かでない。問いのあとの全体を神の声と取った〕

De Cain et Abel libri duo 2.10.17

17

Ergo et isti Cain longaevitas indulta, vindicta est; eo quod vixit in metu, et prolixum spatium multo cucurrit et infructuoso labore, qua poena nihil gravius quam ut quis ipse sibi majorum causa poenarum sit.

PL 14, 359A

したがって、このカインに与えられた長寿も報復である。彼は恐れのうちに生き、長い歳月を、多くの実りなき労苦のうちに駆け抜けたからである。これよりも重い刑罰はない。人が自分自身にとって、より大きな刑罰の原因となることほどには。

De Cain et Abel libri duo 2.10.18

18

Vide igitur quam perpetua vita justorum, et nulla sit improborum! Justi sanguis clamat et mortui, vita autem peccatoris absconditur.

PL 14, 359B

見よ、義人たちの命がいかに永続し、不義の者たちの命がいかに無きに等しいかを。義人の血は、死んでもなお叫ぶ。だが罪人の命は隠される。

De Cain et Abel libri duo 2.10.19

19

38. Tertium est, quoniam cum parricidium esset admissum, hoc est, scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statim et lex divinae mansuetudinis prorogari debuit; ne si continuo vindicatum esset in reum, homines quoque in vindicando nullam patientiam moderationemque servarent, sed statim reos supplicio darent.

PL 14, 359B

38. 第三に、近親殺し、すなわち罪悪の筆頭が犯されたとき、罪が忍び寄ったそのところで、ただちに神の温和さの法も差し伸べられるべきであった。罪人がただちに罰せられたなら、人間もまた報復するのに忍耐も節度も保たず、ただちに罪人を刑罰に付すだろうからである。

De Cain et Abel libri duo 2.10.20

20

Divinae autem sententiae providentia hujusmodi est, ut magnanimitatem et patientiam doceret judices; ne quis praepropere raperetur studio vindictae, et ipsa deliberationis immaturitate puniret innoxium, aut poenam acerbaret irati: nec tamen penitus inultum esse pateretur in eo qui nullam poenitentiam sceleris induisset.

PL 14, 360A

神の判決の摂理はこのようなもので、裁く者たちに寛大さと忍耐を教えようとする。だれも報復を求める熱心さに性急にさらわれて、熟慮の未熟さそのもののゆえに無実の者を罰したり、怒る者の刑罰を過酷にしたりしてはならない。かといって、罪の悔い改めをまったく身にまとわなかった者においては、まったく報復なしにしておくことも許さなかった。

De Cain et Abel libri duo 2.10.21

21

Repulit enim eum a facie sua, et a parentibus abdicatum separatae habitationis quodam relegavit exsilio; eo quod ab humana mansuetudine transisset ad saevitiam bestiarum.

PL 14, 360A

神は彼を自分の顔から退け、親から絶縁された者として、別の住まいという一種の追放の地に流したからである。人間の温和さから獣の凶暴さへ移ってしまったためである。

De Cain et Abel libri duo 2.10.22

22

Verumtamen non homicidio voluit homicidam vindicari, qui mavult peccatoris correctionem, quam mortem. Unde in Lamech septuagies septies vindicatur; quia gravior culpa ejus est, qui nec post damnationem se correxit alterius.

PL 14, 360A

とはいえ神は、殺人者が殺人によって報復されることを望まなかった。神は罪人の死よりその矯正を望む。それゆえラメクには七十七倍の報復が科される。他人が断罪されたのちでさえ自らを正さなかった者の罪は、いっそう重いからである。

De Cain et Abel libri duo 2.10.23

23

Cain impetu quodam improvido ante peccaverat: Lamech utique quod in altero reprehensum adverterat, cavere debuerat. Suo quippe judici sententia debebatur, ne quis passim reum esse feriendum putaret.

PL 14, 360B

カインは先を見ない衝動によって前に罪を犯した。ラメクは他人において非難されたことに気づいていた以上、慎まなければならなかった。実際、判決は〔下されるべき〕自らの裁き手に負われており、だれもみだりに、罪人は打たれるべきだと考えることのないようにされたのである〔suo … judici の係りは定かでない。このように取った〕。

De Cain et Abel libri duo 2.10.24

24

Et ut ad mysterium venias, non debuit interimere eum, qui usque ad naturalem terminum mortis suae agendae habebat spatium poenitentiae. Excusare posset quod se redemisset vel sera actione poenitentiae, nisi eum praematura poena rapuisset.

PL 14, 360B

あなたが奥義へ進むなら、こうなる。自分の死を実行するまでの、自然な期限まで、悔い改めの余地を持っていた者を、殺してはならなかった。早すぎる刑罰が彼を奪い去らなかったなら、彼は、遅まきの悔い改めの行いによってでも自らを贖ったと弁明することができたであろう〔excusare posset の主語は定かでない。早すぎる刑罰に奪われるはずだった者、すなわちカインと取った〕。