ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Cain et Abel libri duo

Liber I, Caput X 第I巻 第X章

Ambrose of Milan · De Cain et Abel libri duo · PL 14, 336C · 37 sectiones

De Cain et Abel libri duo 1.10.1

1

Exposito primo sacrificii, Cain defectu transitur ad alterum, quod scilicet non obtulerit de primitiis. Primitias animae praecipue offerendas, et quae illae sint. Easdem Abelem obtulisse, ac legem offerendas praecepisse.

PL 14, 336C

カインのいけにえの第一の欠陥が説明されたので、第二の欠陥に移る。すなわち、初物から献げなかったことである。魂の初物こそ特に献げられるべきであること、またそれがどのようなものか。アベルがそれらを献げたこと、律法もそれを献げるよう命じたこと。

De Cain et Abel libri duo 1.10.2

2

Ibidem quinam dicantur Chananaei: item cur Deus jurasse memoretur: non posse sine illius ope animi motus pacari. Denique hos partus offerri debere ad quos sexus distinctio nihil conferat.

PL 14, 336C

同じ箇所で、カナン人とはだれのことかが語られる。また、なぜ神が誓ったと記されているのか。神の助けなしには、心の動きは鎮められえないこと。最後に、性の区別が何の違いももたらさない産み出されるものこそ、献げられるべきであること。

De Cain et Abel libri duo 1.10.3

3

40. Sed jam est tempus alio transire, quoniam de eo quod post dies obtulit Cain plene diximus.

PL 14, 336C

40. だが、もう別の話に移るべき時である。カインが日をおいて献げたことについては、十分に語ったからである。

De Cain et Abel libri duo 1.10.4

4

Factus est indicium resupini, cum ipsa postulatio voti matura esse debeat; ne videamur de humanis artibus, hoc est, medendi peritia, herbarumque succis sperasse magis remedium, quam de Deo subsidium poposcisse.

PL 14, 336C

〔カインは〕怠惰な者〔resupinus は「仰向けに寝そべった」の意で、無精な者を言う〕の徴となった〔底本は factus est。主語を前文のカインと取った。本文が崩れている可能性がある〕。願いを求めることそのものは、速やかであるべきである。我々が、神に助けを求めたよりも、人間の技、すなわち医術の心得や草の汁に救いを期待したと見られることのないためである。

De Cain et Abel libri duo 1.10.5

5

Ad ipsum enim prius est confugiendum, qui nostrae curare possit animae passiones. Verum homines quidam praepostero ordine ante sibi ab hominibus opem arcessunt: ubi autem humana subsidia defecerint, tunc opinantur divini postulandam favoris, gratiam.

PL 14, 336D

というのも、まず逃れ込むべきは、我々の魂の情念を癒すことのできる神自身のもとだからである。ところが、ある人々は順序をさかさまにして、まず人間から助けを招き寄せる。人間の助けが尽きて初めて、神の好意、すなわち恩寵を求めるべきだと考える。

De Cain et Abel libri duo 1.10.6

6

41. Concluso ergo illo et convicto Cain crimine, aliud oblationis vitium discutiamus. Obtulit, inquit, ex fructibus terrae, non a primis fructibus primitias Deo. Hoc est primitias sibi prius vindicare: Deo autem sequentia deferre.

PL 14, 337A

41. では、カインのあの罪状が論じ終えられ、立証されたので、献げ物のもう一つの欠陥を検討しよう。「彼は地の実りから献げたのであって、初めの実りから初物を神に献げたのではない」と言う。これは、初物をまず自分のために主張し、神には後のものを献げるということである。

De Cain et Abel libri duo 1.10.7

7

Itaque cum vere anima corpori tamquam servo domina sit praeferenda, utique primitias ejus, hoc est, animae prius quam corporis offerre debemus. Primitiae animae primatus sunt bonarum disciplinarum.

PL 14, 337A

それゆえ、魂は真に女主人として、奴隷のような体よりも優先されるべきであるから、我々はその初物を、すなわち体の初物よりも先に魂の初物を献げなければならない。魂の初物とは、善き修練の首位である。

De Cain et Abel libri duo 1.10.8

8

Quae licet tempore posteriores sint, quam corporis primitiae, quae sunt esca, incrementum, visus, auditus, et tactus, odor, vox (mens autem et sensus pars animae) pars corporis est, tamen priores sunt disciplinis.

PL 14, 337A

これらは、時間においては体の初物――食物、成長、視覚、聴覚、触覚、嗅覚、声(精神と感覚は魂の部分であるが、〔これらは〕体の部分である)――より後であるとしても、それでも修練の点では先である〔底本の丸括弧の区切りでは文法が整わない。括弧の後の pars corporis est は体の初物を受けると取った。priores sunt disciplinis は「修練の点で〔体の初物より〕先である」と取った〕。

De Cain et Abel libri duo 1.10.9

9

Quarum primitiva est puro corde et simplici sermone oblata Deo gratiarum actio. 42. Haec munera obtulit Abel, et ideo respexit Deus in munera ejus, quoniam e primitivis obtulit. Accedit ergo quia de primitivis ovium, et de adipibus earum.

PL 14, 337A

その修練の初物とは、清い心と素朴な言葉をもって神に献げられる感謝である。42. アベルはこれらの供え物を献げた。それゆえ神は彼の供え物に目を留めた。初物のなかから献げたからである。さらに、羊の初物と、その脂身から〔献げた〕。

De Cain et Abel libri duo 1.10.10

10

Considera quia non de insensibilibus, sed de animantibus obtulit. Plus est enim animalis, quam terrenus; siquidem animalis proximus spiritali est. Non enim prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale.

PL 14, 337B

考えよ、彼は感覚のないものからではなく、生き物から献げたことを。魂的なものは、地的なものより上だからである。魂的なものは霊的なものに最も近い。「先にあるのは霊的なものではなく、魂的なものであり、そのあとに霊的なものである」。

De Cain et Abel libri duo 1.10.11

11

Quod animale spirat, habet vitalem spiritum: non ita quod de terrarum est fructibus. Deinde obtulit non secunda, sed prima; non exigua, sed pinguia: talia enim lex probavit, et jussit offerri, sicut scriptum est: Et erit, inquit, cum inducet te Deus in terram Chananaeorum, sicut juravit patribus tuis, et dabit tibi; tolles omne quod aperit vulvam masculinum Domino.

PL 14, 337B

魂的なものは息をし、命の息をもつ。地の実りであるものはそうではない。さらに彼は、二番目のものではなく最初のものを、貧弱なものではなく肥えたものを献げた。律法もそのようなものを是認し、献げるよう命じたのである。書かれているとおりである。「そして、神が、汝の父祖たちに誓ったとおり、汝をカナン人の地に導き入れ、それを汝に与えるとき、汝は、胎を開く雄のすべてを、主のために取りのけよ」。

De Cain et Abel libri duo 1.10.12

12

Omne quod aperit vulvam de armentis et pecoribus tuis, quaecumque nata fuerint tibi masculina, sanctifica Domino. Omne quod aperit vulvam asinae, mutabis illud ove: si autem non mutabis, redimes illud (Exod. XIII, 11 et seq.) .

PL 14, 337B

「汝の牛の群れや家畜の群れのうち、胎を開くものはすべて、汝に生まれた雄は何であれ、主のために聖別せよ。ロバの胎を開くものはすべて、羊に替えよ。替えないなら、それを買い戻せ」(出エジプト記13:11以下)。

De Cain et Abel libri duo 1.10.13

13

Quid tam profundi mysterii, tam altae secretaeque sapientiae, quam ut in venis quibusdam verborum simplicium deprehendas atque haurias ubertatem gratiae spiritalis? Chananaei enim mobiles et inquieti sunt.

PL 14, 337C

これほど深い奥義、これほど高く隠された知恵が、ほかにあろうか。あなたが、素朴な言葉のいわば鉱脈のうちに、霊的な恩寵の豊かさを見いだし、汲み取るということ以上に。実に、カナン人は移ろいやすく、落ち着きがない。

De Cain et Abel libri duo 1.10.14

14

Cum igitur in eorum terram fueris ingressus, quos advertis propter levitatem, inquietudinem, et instabilitatem morum, possessione dejectos, tu teneto constantiam.

PL 14, 337C

それゆえ、あなたが彼らの地に入ったとき、彼らが軽薄さ、落ち着きのなさ、品行の不安定さのゆえに所有から追い出されたことに気づくなら、あなたは恒常を保て。

De Cain et Abel libri duo 1.10.15

15

Non te vilis ratio, non levis sermo perturbet; hoc est enim Chananaeus, mobilis sermo, affectus instabilis, et inquieta contentio: sed magis tranquillitatem cordis, et animi serenitatem placidus servato; ut tamquam in salo maris tutam navibus stationem, portu quodam tuae mentis exhibeas.

PL 14, 337C

卑しい理屈や軽い言葉に、あなたが乱されてはならない。カナン人とは、移ろいやすい言葉、不安定な心情、落ち着きのない論争のことだからである。むしろ、心の静けさ、魂の晴朗さを、穏やかに保て。海の只中に、船のための安全な停泊地があるように、あなたの精神の港のようなものを示すためである。

De Cain et Abel libri duo 1.10.16

16

43. Hanc possessionem tibi Dominus pollicetur, et quodam sacramenti promittit vinculo, ut constantiam tuam firmet.

PL 14, 337D

43. この所有を主はあなたに約束し、あなたの恒常を固めるために、誓約の絆によって約束する。

De Cain et Abel libri duo 1.10.17

17

Neque enim ideo Deus jurat, quod fide credentis indigeat, aut testimoniorum astipulationibus destitutus suffragium sacramenti requirat, sicut homines qui fidem nobis adsciscimus sacramento, et ideo juramus, ut credamur vera dixisse.

PL 14, 337D

神が誓うのは、信じる者の信仰を必要とするからでも、証言の保証を欠いて誓約の後ろ盾を求めるからでもない。信用を誓約によって自分に取りつける我々人間が、語ったことが真実だと信じてもらうために誓うのとは違う。

De Cain et Abel libri duo 1.10.18

18

Deus autem et cum loquitur fidelis est, cujus sermo sacramentum est. Non enim propter sacramentum fidelis omnipotens Deus, sed propter Deum etiam sacramentum fidele est. Qua ratione igitur Moyses jurantem Deum inducit?

PL 14, 337D

神は、語るときも信実であり、その言葉が誓約なのである。全能の神は誓約のゆえに信実なのではなく、神のゆえに誓約もまた信実なのである。では、どのような理由でモーセは、誓う神を導入するのか。

De Cain et Abel libri duo 1.10.19

19

Quia nos usu quodam mortalium claudimur, et velut echini cortice quodam nos vulgaris opinionis involvimus, aut velut cochleae quae nisi intra testae operimentum sint, spirare non possunt, nec aerem liberum carpere aut sustinere: sic nos non nisi intra quaedam humanae consuetudinis latibula terrena versamur.

PL 14, 338A

それは、我々が死すべき者の習いによって閉ざされ、ウニのように世間の通念というある種の殻に身を包み、あるいは、殻の覆いの内にいなければ息をすることも、自由な空気を摂ることも、それに耐えることもできないカタツムリのように、人間の習慣のある地上の隠れ場の内でしか生きていないからである。

De Cain et Abel libri duo 1.10.20

20

Unde quia illud verius solemus credere, quod jurejurando firmatur; ne nostra claudicet fides, jurare describitur Deus qui ipse non jurat, sed jurantium judex, et ultor est pejerantium.

PL 14, 338A

それゆえ、我々は誓いによって固められたことをいっそう真実だと信じる習いであるから、我々の信仰が足を引きずることのないよう、神は誓う者として描かれる。神自身は誓わず、誓う者の裁き手であり、偽って誓う者を罰する者であるのに。

De Cain et Abel libri duo 1.10.21

21

Denique scriptum est: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum (Ps. CIX, 4) .

PL 14, 338A

そこで、こう書かれている。「主は誓い、悔いることはない。汝は永遠に祭司である」(詩篇109:4)。

De Cain et Abel libri duo 1.10.22

22

Servavit utique quod juravit, dedit nobis aeternum principem sacerdotum: ut et tu quod juraveris, ita noveris esse servandum; ut quia per eum juras qui non mentitur, scias eum futurum, si mentiaris, ultorem.

PL 14, 338A

実に主は、誓ったことを守り、永遠の祭司の長を我々に与えた。あなたもまた、自分が誓ったことは守るべきものだと心得るためである。そして、偽ることのない者によって誓うのだから、あなたが偽るなら、その者が報復者となることを知るためである。

De Cain et Abel libri duo 1.10.23

23

44. Expulsis igitur inquietis et mobilibus cogitationibus, dabit tibi Deus vacuam possessionem cordis et mentis; ut eam cultu quodam tranquillitatis exerceas, et fructum ex ea capias, nec sustineas in ea Chananaeos, hoc est, turbidos sensus recurrere; eradices gentilium vitiorum omnem conceptum; lucos eorum diruas quibus obumbratur veritas, et quidam coelestis liber visus cogitationis horrore tenebrosae disceptationis absconditur.

PL 14, 338B

44. こうして、落ち着きのない移ろいやすい思いが追い払われたなら、神はあなたに、心と精神の空いた所有地を与えるだろう。あなたがそれを、静けさという耕作によって耕し、そこから実りを収め、そこにカナン人、すなわち濁った感覚が戻ってくるのを許さず、異邦人の悪徳の孕んだものをすべて根こそぎにし、真理を覆い隠す彼らの森を取り壊すためである。その森のために、天上のものを自由に見る視力が、暗い論争の思いの恐れによって隠されてしまう。

De Cain et Abel libri duo 1.10.24

24

45. Sed hoc nisi divino donatus munere efficere non potes; ideo ait: Dabit tibi Deus (Exod. XIII, 11) , hoc est, cogitationes optimas, placida consilia, tranquillas inventiones. Cum dederit haec, tolles omne quod aperit vulvam masculinum, et sanctificabis Domino.

PL 14, 338B

45. だが、これは、神の賜物を与えられるのでなければ、あなたにはなしえない。だから言うのである。「神は汝に与えるだろう」(出エジプト記13:11)。すなわち、最善の思い、穏やかな思慮、静かな着想を、である。これらを与えられたなら、あなたは胎を開く雄のすべてを取りのけ、主のために聖別することになる。

De Cain et Abel libri duo 1.10.25

25

Non totum exigit a te Deus, qui totum donavit. Multa enim ad usum substantiae largitur humanae, et hoc non potest esse divinum sacrificium, ubi est usus naturae.

PL 14, 338C

神は、すべてを与えた者でありながら、あなたにすべてを求めはしない。実に、人間の実体の用のために多くを恵むが、本性の用があるところには、神へのいけにえはありえない。

De Cain et Abel libri duo 1.10.26

26

Edere, bibere, dormire, aliaque etiam ministeria corporis dono sunt tibi collata, non a te relata Deo munera.

PL 14, 338C

食べること、飲むこと、眠ること、そのほか体のもろもろの務めも、あなたに賜物として授けられたものであって、あなたから神に返された供え物ではない。

De Cain et Abel libri duo 1.10.27

27

Quidquid autem sanctum cogitaveris, hoc Dei munus est, Dei inspiratio, Dei gratia: sicut e contrario illa quae cum in usu naturae humanae sint, non coinquinant hominem; sed quod exit de ore, furta, falsa testimonia, sacrilegia, haec sunt quae coinquinant hominem.

PL 14, 338C

だが、あなたが聖なることを思うなら、それは神の賜物であり、神の霊感、神の恩寵である。反対に、人間の本性の用にあるものは、人を汚さない。口から出るもの、すなわち盗み、偽証、神聖冒瀆こそが、人を汚す。

De Cain et Abel libri duo 1.10.28

28

46. Interiora ergo nostra mundemus, ut possit oblatio non displicere. Ibi quaeramus omne quod aperit vulvam masculinum, hoc est, justum et principale, quod sanctificare Domino debeamus.

PL 14, 338C

46. だから、我々の内側を清めよう。献げ物が喜ばれないことのないように。そこで、胎を開く雄のすべてを探そう。すなわち、義にして首位のもの、我々が主のために聖別すべきものを。

De Cain et Abel libri duo 1.10.29

29

Neque enim hi nos corporei coitus, conceptus partusque sanctificant, quibus vulva feminea deflorato pudore virginitatis aperitur. Nam etsi mulier sanctificat virum, et vir mulierem; tamen plerumque contingit virginis vulvam etiam sine conjugii sanctitate reserari.

PL 14, 338D

処女の恥じらいが失われて女の胎が開かれる、これらの体の交わり、懐胎、出産が、我々を聖別するのではない。実に、妻が夫を聖別し、夫が妻を聖別するとしても、結婚の聖なることなしに処女の胎が開かれることは、たいていありうる。

De Cain et Abel libri duo 1.10.30

30

Neque rursus sola virilis est gratia, mulier autem sanctificationis aliena est, aut utriusque sexus confusa natura est, ut uterque corporeos fundatur in partus. Habent sua munia viri, habent mulieres sexus sui officia discreta.

PL 14, 338D

また逆に、男だけに恩寵があり、女は聖別と無縁であるのでもなく、両性の本性が混ざり合って、どちらも体の出産に身を費やすわけでもない。男には男の務めがあり、女には女の、性ごとに別々の務めがある。

De Cain et Abel libri duo 1.10.31

31

Generatio ista successionis humanae mulierem decet, impossibilis eadem viro. 47. Ergo si carnis usui non quadrat hic sensus, officia animae discutiamus.

PL 14, 339A

人間の世代の継承のためのあの出産は、女にふさわしく、男には不可能である。47. それゆえ、この意味が肉の用に合わないなら、魂の務めを検討しよう。

De Cain et Abel libri duo 1.10.32

32

Istam sane invenio, quae nullo discreta sit sexu: et cum sexum non habeat, utriusque sexus munera repraesentat, nubit, concipit, parit.

PL 14, 339A

私は確かに、魂をいかなる性にも分けられていないものとして見いだす。性をもたないのに、両性の務めを表し、嫁ぎ、孕み、産む。

De Cain et Abel libri duo 1.10.33

33

Et sicut feminis dedit vulvam natura, in qua uniuscujusque animantis generatio per menstruas formatur aetates: ita est quaedam virtus animae quae velut quodam vulvae genitalis secreto cogitationum nostrarum suscipere semina, conceptus fovere, partus solet edere.

PL 14, 339A

そして、自然が女たちに胎を与え、そこで各生き物の発生が、月ごとの時期を通して形づくられるように、魂にも、あたかも生殖の胎のようなある秘所によって、我々の思いの種を受け取り、懐胎をあたため、出産をもたらすのを常とする、ある力がある。

De Cain et Abel libri duo 1.10.34

34

Neque enim aliter diceret Esaias: In utero accepimus, et parturivimus spiritum salutis (Esai. XXVI 18) ; nisi vulvam animae novisset.

PL 14, 340A

さもなければ、イザヤはこう言わなかっただろう。「胎に宿し、我々は救いの霊を産んだ」(イザヤ26:18)。魂の胎を知っていたのでなければ。

De Cain et Abel libri duo 1.10.35

35

Harum generationum quaedam femineae sunt, malitia, petulantia, luxuries, intemperantia, impudicitia, aliaque hujusmodi vitia, quibus animi nostri quaedam enervatur virilitas.

PL 14, 340A

これらの産み出されるもののうち、あるものは女性的である。悪意、軽佻、奢侈、無節制、恥知らず、その他この類の悪徳であり、これらによって我々の魂の男らしさは骨抜きにされる。

De Cain et Abel libri duo 1.10.36

36

Masculinae sunt, castitas, patientia, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia, quibus mens nostra, et caro ipsa firmatur, et ad obeunda impigre munia virtutis erigitur. Hos partus alvus ille propheticus parturivit.

PL 14, 340A

男性的なものは、貞潔、忍耐、思慮、節制、勇気、正義であり、これらによって我々の精神と肉そのものが固められ、徳の務めを怠りなく果たすよう奮い立たされる。これらの産み出されるものを、あの預言者の胎が産んだ。

De Cain et Abel libri duo 1.10.37

37

Et ideo ait: In utero accepimus et parturivimus spiritum salutis. Masculum igitur et parturivit, et peperit, qui spiritum salutis effudit.

PL 14, 340A

それゆえ彼は言う。「胎に宿し、我々は救いの霊を産んだ」。したがって、救いの霊を注ぎ出した者は、男子を産みの苦しみで産み、生んだのである。