ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Cain et Abel libri duo

Liber I, Caput IV 第I巻 第IV章

Ambrose of Milan · De Cain et Abel libri duo · PL 14, 321C · 28 sectiones

De Cain et Abel libri duo 1.4.1

1

Malitiam tempore priorem esse, virtutem dignitate: Hoc ipsum per Esau et Jacob designari, sicut et per duas Scripturae mulieres; quarum altera virtutis, altera voluptatis imago est. Denique hujus ultimae artes describuntur.

PL 14, 321C

悪意は時間において先であり、徳は品位において先であること。このことはエサウとヤコブによって、また聖書の二人の女によっても示される。その二人の女の一方は徳の、他方は快楽の似姿である。さらに、後者の技が描かれる。

De Cain et Abel libri duo 1.4.2

2

12. Ne ergo dubites talibus naturae admonitus exemplis, quod malitia praecedat tempore, sed juvenculescat infirmitate. Habet illa aetatis stipendium: virtus autem praerogativam gloriae, qua plerumque justo cedit iniquus.

PL 14, 321D

12. それゆえ、自然のこうした例に教えられて、悪意が時間において先に立つことを、あなたは疑うな。だが悪意は、弱さのゆえに若造のままである。悪意は年齢という報酬を持つが、徳は栄光の優先権を持ち、それによって不義の者はたいてい義人に譲る。

De Cain et Abel libri duo 1.4.3

3

Cujus rei testis est fidelis divina Scriptura, quae docet Esau cognomine stultitiae virum cessisse patienter primatus suos fratri suo Jacob; ita ut diceret: Ut quid mihi primatus (Gen. XXV, 32) ?

PL 14, 321D

この事柄の信頼できる証人は神の聖書である。聖書は、愚かさという異名を持つ男エサウが、自らの首位を弟ヤコブに甘んじて譲ったことを教えている。彼はこう言った。「首位が私に何になろう」(創世記25:32)。

De Cain et Abel libri duo 1.4.4

4

Sed quos iste posthabuit, hos vir cognomento exercitationis praeditus quaesivit mereri. Nonne tibi videtur Esau tamquam in agone victus, et propriae mentis infirmitate imparem se existimans cessisse victori coronam, quem videbat nullis passionum illecebris inflecti, quarum ipse pulverem sustinere non poterat?

PL 14, 322A

だが、この男が軽んじたものを、鍛錬という異名を備えた男は、得るに値しようと求めた。エサウは、競技で敗れた者のように、自らの精神の弱さゆえに自分は釣り合わないと考え、情念のどんな誘惑にも曲げられない勝者に冠を譲ったのだと、あなたには見えないだろうか。彼自身は、その情念の砂塵にさえ耐えられなかったのである。

De Cain et Abel libri duo 1.4.5

5

Ut quid mihi, inquit, primatus? Apud ignavos enim nulla sunt insignia virtutis, apud sapientes prima habentur; studia enim virtutis quaedam instrumenta sunt. Itaque sicut bellator sine armis esse non potest, ita nec sine exercitatione virtus.

PL 14, 322A

「首位が私に何になろう」と彼は言う。怠け者たちのもとでは、徳のしるしは何でもないが、賢い者たちのもとでは第一のものと見なされる。徳への努力はいわば道具だからである。それゆえ、戦士が武具なしにいられないように、徳も鍛錬なしにはあり得ない。

De Cain et Abel libri duo 1.4.6

6

Unde et Dominus in Evangelio ait: A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud (Matth. XI, 12) . Et alibi: Quaerite regnum Dei, et ecce omnia praesto sunt vobis (Matth. VI, 33) .

PL 14, 322A

それゆえ主も福音書でこう言う。「洗礼者ヨハネの日々から、天の国は力ずくで迫られ、迫る者たちがそれを奪い取る」(マタイ11:12)。また別の箇所では、「神の国を求めよ。そうすれば見よ、すべてが汝らの手もとにある」(マタイ6:33)。

De Cain et Abel libri duo 1.4.7

7

Non dormientibus, neque otiantibus, sed vigilantibus et laborantibus pollicentur praemia: et labori merces parata est, qui licet non sit suavis ad gratiam, tamen fructuosus ad praemium est.

PL 14, 322B

報いが約束されるのは、眠る者や怠ける者にではなく、目を覚まして労苦する者たちにである。労苦には報酬が備えられている。労苦は、心地よさの点では甘くなくとも、報いの点では実り多い。

De Cain et Abel libri duo 1.4.8

8

13. Docet hoc sermo legis, sicut scriptum invenimus: Si fuerint, inquit, uni homini duae uxores, una earum dilecta, et altera odibilis, et pepererint ei ambae filios dilecta et odibilis, et primitivus fuerit filius mulieris odibilis; qua die haeredes reliquerit filios in substantia sua, non poterit primatum dare filio mulieris dilectae, omittens filium odibilis: sed primitivum filium odibilis cognoscet dare illi dotem ex omnibus quae inveniuntur ei; quia ipse initium filiorum ejus est, et ipsi debentur primitiae (Deut. XXI, 15 et seq.) .

PL 14, 322B

13. 律法の言葉がこのことを教えている。我々は次のように書かれているのを見いだす。律法は言う。「もし一人の男に二人の妻がおり、一方は愛され、他方は憎まれ、愛される妻も憎まれる妻も彼に息子たちを産み、初めに生まれた子が憎まれる妻の子であるなら、自分の財産について息子たちを相続人として残す日に、彼は、憎まれる妻の子を差し置いて、愛される妻の子に首位を与えることはできない。むしろ憎まれる妻の初子を認めて、彼に自分に見いだされるすべてのものから分け前を与えねばならない。その子は彼の息子たちのはじめであり、その子に初物が属するからである」(申命記21:15以下)。

De Cain et Abel libri duo 1.4.9

9

Quam profunda latent mysteriorum secreta in litteris! Recognosce, anima, partus tuos, et odibilis istius mulieris quaere mysterium. Intra te ea invenies, si requiras. Repete cogitationes, relege sensus tuos, et cui primitiae debeantur, agnosces.

PL 14, 322B

文字の中に、奥義の秘密がいかに深く隠れていることか。魂よ、自分の産んだものを思い返し、この憎まれる女の奥義を探れ。求めるなら、それを自分自身のうちに見いだすだろう。自らの思いに立ち返り、自らの感覚を読み直せ。そうすれば、初物が誰に属するかを知るだろう。

De Cain et Abel libri duo 1.4.10

10

Duae enim mulieres unicuique nostrum cohabitant, inimicitiis ac discordiis dissidentes, velut quibusdam zelotypiae contentionibus nostrae replentes animae domum. Una earum nobis suavitati et amori est, blanda conciliatrix gratiae, quae vocatur voluptas.

PL 14, 322C

実際、我々一人一人のもとには二人の女が同居している。互いに敵意と不和によって分かれ、ねたみの争いのように、我々の魂の家を満たしている。その一人は、我々にとって心地よさと愛であり、好意を取り持つ甘い仲介者である。名は快楽という。

De Cain et Abel libri duo 1.4.11

11

Hanc nobis opinamur sociam ac domesticam: illam alteram immitem, asperam, feram credimus, cui nomen virtus est.

PL 14, 322C

この女を我々は仲間であり家の者だと思い、もう一人を、無慈悲で、荒々しく、野蛮だと思っている。その名は徳である。

De Cain et Abel libri duo 1.4.12

12

14. Illa igitur meretricio procax motu, infracto per delicias incessu, nutantibus oculis, et ludentibus jaculans palpebris retia, quibus pretiosas juvenum animas capit (oculus enim meretricis (Prov. VII, 10 et seq.) laqueus peccatoris), quemcumque viderit dubio sensu praetereuntem in angulo transitus domus suae sermonibus adoritur gratiosis, faciens juvenum volare corda, domi inquieta, in plateis vaga, osculis prodiga, pudore vilis, amictu dives, genas picta.

PL 14, 322C

14. 快楽は、娼婦のごとく慎みなく動き、歩みは贅沢でしなだれ、目は揺れ、まぶたを戯れさせつつ網を投げて、若者たちの貴い魂を捕らえる(娼婦の目(箴言7:10以下)は罪人の罠だからである)。通り過ぎる誰であれ、心定まらぬ様子でいるのを見ると、自分の家の通り道の角で、愛想のよい言葉で襲いかかり、若者たちの心を舞い上がらせる。家では落ち着かず、広場ではさまよい、口づけを惜しまず、恥じらいにおいて安く、衣は豪華で、頬は塗ってある。

De Cain et Abel libri duo 1.4.13

13

Etenim quia verum decorem naturae habere non potest, adulterinis fucis affectatae pulchritudinis lenocinatur speciem, non veritatem.

PL 14, 322D

実際、快楽は自然の真の美を持てないので、まがいものの化粧によって、装った美の外見を飾り立てるが、真実を飾るのではない。

De Cain et Abel libri duo 1.4.14

14

Vitiorum succincta comitatu et quodam nequitiarum choro circumfusa, dux criminum, talibus verborum machinis murum mentis aggreditur humanae: Sacrificium pacis est mihi, hodie reddo vota mea: hac ex causa progressa sum obviam tibi, desiderans faciem tuam invenire.

PL 14, 322D

悪徳を従えて身を引き締め、さまざまな邪悪の群れに取り囲まれた罪の頭として、快楽はこうした言葉の仕掛けで人間の精神の城壁を攻める。「私には平和のいけにえがある。今日、私は誓願を果たした。そのために、私は汝を迎えに出てきた。汝の顔を見いだしたいと望んで。」

De Cain et Abel libri duo 1.4.15

15

Institis texui lectum meum, et tapetis ab Aegypto stravi. Aspersi lectum meum croco, domum autem meam cinnamomo. Veni, fruamur amicitia usque in diluculum: veni, et colluctemur cupidine (Prov. VII, 14 et seq.) .

PL 14, 323A

「私は寝台を縄で織り、エジプトの敷物を敷いた。寝台にはサフランを、家にはシナモンを撒いた。来たれ、朝まで友愛を楽しもう。来たれ、愛欲で組み打とう」(箴言7:14以下)。

De Cain et Abel libri duo 1.4.16

16

Hanc enim per os Salomonis speciem fornicariae videmus expressam. Nam quid tam meretricium, quam saecularis voluptas quae a fenestra domus suae intrat, oculis prima tentamenta praeludens; et penetrat cito si tu in plateam prospiciens, id est, in publicas transeuntium vias, non in legis interna mysteria obtutum tuae mentis intendas.

PL 14, 323A

ソロモンの口を通して、我々は娼婦のこの姿が描かれているのを見る。実際、世俗の快楽ほど娼婦じみたものがあろうか。それは自分の家の窓から入り込み、目に最初の誘惑を予行する。そして、もしあなたが、広場、すなわち通り過ぎる者たちの公の道を眺め、精神の注視を律法の内なる奥義に向けないなら、それはたちまち入り込む。

De Cain et Abel libri duo 1.4.17

17

Ea profecto est quae validioribus vinculis velut cubile quoddam consociatae nobis communitatis intexit, ut qui reclinaverit se, ligetur; et opprobriosae fraudis velamine operit corporis sui stratum, ad sollicitandos juvenum animos absentiam viri, hoc est, incuriam legis obtexens.

PL 14, 323A

快楽こそ、我々と結ばれた共同体のいわば臥所を、いっそう強い縄で編み込む者である。そこに身を横たえた者が縛られるようにである。そして、恥ずべき欺きの覆いで自分の寝床を覆い、夫の不在、すなわち律法への無関心を上に垂れて、若者たちの魂を誘うのである。

De Cain et Abel libri duo 1.4.18

18

Lex enim absens peccantibus est, nam si adesset, non delinqueretur; et ideo ait: Non enim adest vir meus in domo: abiit autem viam longissimam involucro pecuniae accepto in manu (Ibid., 19, 20) .

PL 14, 323B

実際、律法は罪を犯す者たちには不在である。もしそこにあれば、罪は犯されないだろうからである。だから彼女は言う。「私の夫は家にいない。金の袋を手に持って、ずっと遠い道へ出かけた」(箴言7:19, 20)。

De Cain et Abel libri duo 1.4.19

19

Quid hoc esse dicam, nisi forte quia divites putant nihil esse quod non cedat suae pecuniae, et in gratiam sui legem velint esse venalem?

PL 14, 323B

これは何を言わんとしているのか。おそらく、富む者たちは、自分の金に屈しないものは何もないと思い、自分のために律法が買えるものであってほしいと望んでいる、ということでなければ。

De Cain et Abel libri duo 1.4.20

20

Spargit odores suos voluptas, quia Christi odorem non habet, thesauros demonstrat, regna promittit, amores spondet continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, vitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebilem cupiditatem.

PL 14, 323B

快楽は自分の香りを撒き散らす。キリストの香りを持たないからである。宝を見せ、王国を約束し、絶えざる愛を誓い、人に知られぬ共寝を請け合う。教育係なしの学び、諫める者なしの言葉、心配のない生活、柔らかな眠り、飽くことのない欲望を。

De Cain et Abel libri duo 1.4.21

21

Seducens, inquit, eum multo blandimento sermonum, et laqueis labiorum suorum alligans, domum adusque attraxit. At ille secutus eam circumvenitur (Ibid., 21) . Nitebat aula regio luxu splendida caelatis parietibus, et humida natabant pavimenta vino.

PL 14, 323C

「多くの甘い言葉で彼を惑わし、唇の罠で縛って、家まで引き寄せた。すると彼は彼女に従って欺かれる」(箴言7:21)。広間は王者の贅沢で輝き、壁は彫刻で飾られ、床はぶどう酒で濡れてあふれていた。

De Cain et Abel libri duo 1.4.22

22

Flagrabat unguento humus, spinis cooperta piscium, et marcentibus jam floribus lubrica. Illic comessantium tumultus, concertantium clamor, litigantium caedes, concentus coenantium, saltantium strepitus, ridentium cachinnus, lascivientium plausus, confusa omnia, nihil naturae ordine.

PL 14, 323C

床には香油が香り、魚の骨に覆われ、すでにしおれた花で滑りやすかった。そこには、酒宴の者たちの騒ぎ、競い合う者たちの叫び、言い争う者たちの喧嘩、食卓を囲む者たちの合唱、踊る者たちの足音、笑う者たちのけたたましい声、浮かれる者たちの拍手があった。すべてが入り乱れ、自然の秩序は何もなかった。

De Cain et Abel libri duo 1.4.23

23

Saltatrices tonsae, et crispantes pueri coma, epulantium cruditas, edentium ructus, ebriorum sitis, hesterna crapula, hodierna temulentia, repleta vomitu bibentium pocula majore odore ebrietatis, quam si recentia tantum vina flagrarent.

PL 14, 323C

髪を刈った踊り子たち、髪を縮らせた少年たち、宴を張る者たちの消化不良、食う者たちのげっぷ、酔った者たちの渇き、昨日の二日酔い、今日の泥酔。杯を飲み干す者たちの吐瀉物で満ちた杯は、新しいぶどう酒だけが香るときよりも、酔いのいっそう強い臭いを放っていた。

De Cain et Abel libri duo 1.4.24

24

Ipsa in medio stans: Bibite, inquit, et inebriamini, ut cadat unusquisque, et non resurgat. Ille apud me primus, qui omnium perditissimus. Ille meus est, qui suus non est. Ille mihi gratior, qui sibi nequior.

PL 14, 323D

快楽自身が真ん中に立って言う。「飲め、そして酔え。皆が倒れて、二度と立ち上がらないように。私のもとでは、最も身を持ち崩した者が第一である。自分のものでない者が私のものである。自分にとっていっそう邪悪な者が、私にはいっそう好ましい。」

De Cain et Abel libri duo 1.4.25

25

Calix aureus Babylonis in manu mea inebrians omnem terram, a vino meo biberunt omnes gentes. Qui est ergo insipientior divertat ad me, et indigentibus sapientia praecipio dicens: Panibus absconditis suaviter utimini, et aquam furtim dulciorem bibite.

PL 14, 323D

「バビロンの黄金の杯は私の手にあり、全地を酔わせる。私の酒から、すべての国民が飲んだ。それゆえ、より愚かな者は私のもとに寄れ。知恵に乏しい者たちに私は命じて言う。隠したパンを楽しく用い、盗んだ水をいっそう甘く飲め」。

De Cain et Abel libri duo 1.4.26

26

Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Transiet vita nostra tamquam vestigia nubis, et tamquam nebula dissipabitur (Prov. IX, 17) . Venite ergo, fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.

PL 14, 323D

「食べて飲もう。明日は死ぬのだから。我々の生涯は雲の足跡のように過ぎ去り、霧のように散らされる」(箴言9:17)。「それゆえ来い、今ある善きものを楽しみ、被造物を、若いうちのように速やかに用いよう。」

De Cain et Abel libri duo 1.4.27

27

Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis antequam marcescant. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra: ubique relinquamus signa laetitiae (Sap. II, 8 et seq.) .

PL 14, 324A

「高価なぶどう酒と香油で我々を満たそう。時の花を逃さないようにしよう。しぼむ前にバラで冠を編もう。我々の放蕩が通り過ぎない草地はないようにしよう。至るところに喜びの印を残そう」(知恵の書2:8以下)。

De Cain et Abel libri duo 1.4.28

28

Haec omnia relinquuntur, nihil secum quis feret, nisi quod corporis voluptate perceperit. Denique ego istam institui Philosophiam; nec est alia verior, nisi ea quae bonum asserit quod suave atque jucundum sit. Ergo vel Philosophiae vel sapientiae Salomonis credite.

PL 14, 324A

「これらはみな後に残される。体の快楽によって得たもののほか、誰も何も携えていかない。さらに言えば、この哲学を立てたのは私である。善とは快く楽しいもののことだと主張する哲学のほかに、いっそう真実な哲学はない。それゆえ、諸君は哲学かソロモンの知恵のどちらかを信じよ」。