作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Constitutum Silvestri

Pars VI 第VI部

Anonymous · Constitutum Silvestri · PL 8, 848A · 6 sectiones

Constitutum Silvestri 6.0.1

1

Silvester papa universis episcopis per Gallias et per septem provincias. 1. Placuit apostolicae sedi, ut si quis de qualibet Galliarum parte, sub quolibet ecclesiastico gradu, ad nos venire contendit, vel ad alia terrarum loca ire disponit, non aliter proficiscatur, nisi metropolitani Viennensis formatas acceperit, quibus sacerdotium suum vel locum ecclesiasticum quem habet, scriptorum ejus adstipulatione perluceat.

PL 8, 848A

教皇シルウェステルから、ガリア全域と七つの属州のすべての司教たちへ。1. 使徒の座は、次のことを決した。ガリアのいかなる地方の者であれ、いかなる教会の位階にある者であれ、我々のもとへ来ようと努め、あるいは地上の他の場所へ行くことを定めているなら、ウィエンナの首都司教の推薦状を受けたのでなければ、出発してはならない。その推薦状によって、その者の司教職、あるいは有する教会での地位が、彼(首都司教)の文書による保証をもって明らかになるのである。

Constitutum Silvestri 6.0.2

2

Quod ea gratia statuimus, quia plurimi se episcopos, presbyteros sive ecclesiasticos simulantes, quia nullum documentum formatarum exstat, per quod valeant confutari, in nomen venerationis irrepunt, et indebitam venerationem promerentur.

PL 8, 848B

我々がこれを定めたのは、次のゆえである。非常に多くの者が、自らを司教、司祭、あるいは教会の者と偽り、推薦状という証拠が一つも存在せず、それによって論駁されうるものがないので、崇敬の名のもとに忍び込み、受けるべきでない崇敬を得ているからである。

Constitutum Silvestri 6.0.3

3

Quisquis igitur, fratres charissimi, praetermissa supradicta formata, sive ille episcopus sit, sive presbyter, sive diaconus, aut in inferiori gradu constitutus, deinceps ad nos venerit; sciat se suscipi omnino non posse.

PL 8, 848B

したがって、最愛の兄弟たちよ、上に述べた推薦状を怠って、その者が司教であれ、司祭であれ、助祭であれ、あるいはより低い位階に置かれた者であれ、今後我々のもとに来る者は、決して受け入れられえないことを知れ。

Constitutum Silvestri 6.0.4

4

Quam auctoritatem ubique non misisse manifestum est, ut cunctis his regionibus innotescat, id quod statuimus omnem in modum esse servandum. Si quis autem haec salubriter constituta temerare praesumpserit sponte sua, se a nostra noverit communione discretum.

PL 8, 848C

この権威を至る所に我々が送ったことは〔底本は non misisse。nos misisse と読む〕明らかである、これらすべての地方に、我々が定めたことがあらゆる仕方で守られるべきだと知られるように。だが、もし誰かが、これらの有益に定められたことを、自ら進んで破ろうとするなら、その者は、自分が我々の交わりから切り離されたことを知れ。

Constitutum Silvestri 6.0.5

5

Hoc autem privilegium formatarum fratri et coepiscopo Paschasio et posteris ejus, meritorum illius speciali contemplatione concessimus. 2.

PL 8, 848C

推薦状のこの特権を、我々は、兄弟であり同僚司教であるパスカシウスとその後に続く者たちに、彼の功績への特別な顧慮のゆえに、授けた。2.

Constitutum Silvestri 6.0.6

6

Provinciae vero septem ad Viennensem ecclesiam pertinentes, sicut Romanus catalogus testatur, hae sunt, Viennensis prima; Narbonensis prima, quae est secunda; Narbonensis secunda, quae est Aquis, tertia; Aquitanica prima, quae est Biturix, quarta; Aquitanica secunda, quae est Burdegala (Add. quinta) ; Novempopulana quae est Auxia, sexta; atque Alpes maritimae, quae est Ebrodunum, septima. Valete.

PL 8, 848C

ウィエンナの教会に属する七つの属州は、ローマの目録が証するとおり、次のとおりである。ウィエンネンシス属州、第一。第一ナルボネンシス属州、すなわち第二。第二ナルボネンシス属州、すなわちアクィス、第三。第一アクィタニア属州、すなわちビトゥリクス、第四。第二アクィタニア属州、すなわちブルディガラ(第五を補う)。ノウェンポプラナ属州、すなわちアウクシア、第六。そしてアルペス・マリティマエ属州、すなわちエブロドゥヌム、第七。息災であれ。