作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Constitutum Silvestri

Pars V, Caput XI 第V部 第XI章

Anonymous · Constitutum Silvestri · PL 8, 839D · 7 sectiones

Constitutum Silvestri 5.11.1

1

Ut nullus ex laica persona ad honorem acolythus usque ad episcopatum sublevaretur, nisi prius fuisset lector annis triginta, deinde uno die exorcista, et postea caperet onus acolythi, et faceret in eodem ordine acolythi annos decem, ut acciperet onus subdiaconi, et in subdiaconatu esset annos quinque.

PL 8, 839D

俗人の身分から、侍祭の栄誉〔底本は acolythus。ミーニュが並べて刷るもう一つの版は acolythi と読む〕に、さらに司教職に至るまで、誰も引き上げられないように。まず30年間朗読者であった場合を除き、その後、一日だけ祓魔師であり、その後、侍祭の務めを負い、同じ位階で侍祭として10年間を過ごし、副助祭の務めを受け、副助祭職に5年間あるように。

Constitutum Silvestri 5.11.2

2

Deinde ad diaconatus honorem pertingeret fixus rogantibus triginta presbyteris examen, ut esset subdiaconus cardinalis, quia a prima sede erat constitutum, ut serviret annos septem.

PL 8, 839D

その後、確固として助祭職の栄誉に達するように。30人の司祭が審査を求めて、枢要の副助祭となるためである〔底本は subdiaconus cardinalis で、助祭職の文脈と合わない。第一版は diaconus cardinalis〕。第一の座から、7年間奉仕するよう定められていたからである。

Constitutum Silvestri 5.11.3

3

Hoc enim quod si quis desideraret ordinem presbyteri, ita exigeretur ut in septem annis a cuncto clero Romano probaretur doctrinae, nativitatis, generositatis, et consilio non expetens praedam a quoquam opinione clara firmarent omnes presbyteri declararent et firmarent, et sic ad ordinem presbyterii accederet, et faceret in eodem ordine annos tres.

PL 8, 839D

もし誰かが司祭職の位階を望むならば、それはこのように要求される。ローマの全聖職者団によって、7年のあいだ、教説、生まれ、家柄、助言について吟味され、誰からも利得を求めず、明らかで確かな評判によって、司祭たちがみな宣言し確かなものとし〔底本は firmarent が重複し、構文が崩れている。ミーニュが並べて刷るもう一つの版は初めのものを firma とする。それに従って訳した〕、そうして司祭職の位階に進み、同じ位階で3年を務めるように。

Constitutum Silvestri 5.11.4

4

Et si exigat ordo vel dispositio, vel cura pietatis aut sanctitatis, ad onus episcopatus accederet, ut omnis clerus peteret ordinare ex uno voto perenni, quod ita gestum sit, quod et sermonibus Silvestri episcopi nil opponebat synodus, sed magis firmabat prece.

PL 8, 839D

そして、もし秩序、あるいは配剤、あるいは敬虔または聖性への配慮が、司教職の務めに進むことを要求するなら、全聖職者団が、一つの永続する願いに基づいて叙階することを求めるように。そのことがそのように行われたこと、そして、教会会議は司教シルウェステルの言葉に何一つ反対せず、むしろ祈りによって確かなものとした。

Constitutum Silvestri 5.11.5

5

Dixit autem et hoc Silvester urbis Romae episcopus: Audite sancti et coepiscopi. Nemo abscondat quod ei videretur justitia objurgare.

PL 8, 839D

ローマ市の司教シルウェステルはまたこうも言った。「聞け、聖徒たちよ、同僚司教たちよ。正義として叱責すべきと自分に思われることを、誰も隠してはならない。」

Constitutum Silvestri 5.11.6

6

Responderunt omnes episcopi, et dixerunt clamantes cum universis presbyteris clericisque: Vincet justitia et pietatis a te non discedat. Quoniam a nobis nihil judicabitur in opinione dictorum tuorum, quoniam sapientia non est, nisi in patientia fuerit constructa.

PL 8, 839D

司教たちはみな応え、司祭たちと聖職者たちの全員とともに叫んで言った。「正義は勝つであろう。敬虔の〔徳〕は汝から離れないように。我々によって何も裁かれないからである、汝の言葉の評判について。知恵は、忍耐のうちに築かれていなければ、存在しないからである。」

Constitutum Silvestri 5.11.7

7

Dixit autem Silvester episcopus: Quoniam si sapientia non est, nisi in patientia, quidquid sermone fixero, vestro chyrographo confirmetur.

PL 8, 839D

司教シルウェステルは言った。「知恵が忍耐のうちにあるのでなければ存在しないというなら、私が言葉で確定することは何であれ、諸君の署名によって確認されるように。」