Constitutum Silvestri 3.11.1
Ut nullus ex laica persona ad honorem acolythi usque ad episcopatum sublevaretur, nisi prius fuisset lector annis triginta.
PL 8, 837B俗人の身分から、侍祭の栄誉に、さらに司教職に至るまで、誰も引き上げられないように。まず30年間朗読者であった場合を除く。
Constitutum Silvestri 3.11.2
Deinde una die exorcista, et postea caperet onus acolythi, et faceret in eodem ordine acolythus annis decem, ut acciperet onus subdiaconi, et in subdiaconatu esset annis quinque, deinde ad diaconatus honorem pertingeret fixus, rogantibus triginta presbyteris examen, ut esset diaconus cardinalis, quia a prima sede erat constitutum ut serviret annis septem.
PL 8, 837Bその後、一日だけ祓魔師であり、その後、侍祭の務めを負い、同じ位階で侍祭として10年間を過ごし、副助祭の務めを受け、副助祭職に5年間あり、その後、確固として助祭職の栄誉に達するように。30人の司祭が審査を求めて、枢要の助祭となるためである。第一の座から、7年間奉仕するよう定められていたからである。
Constitutum Silvestri 3.11.3
Hoc enim quod si quis desideraretur ordinem presbyterii, ita exigeretur, ut in septem annos cuncto clero Romano privaretur doctrinae, nativitatis, generositatis, et consilio, non expetens praedam a quaquam opinione clara firma omnes presbyteri declararent et firmarent, et sic ad ordinem presbyterii accederent, et facerent in eodem ordine annos tres.
PL 8, 837Cもし誰かが司祭職の位階を望まれるならば、それはこのように要求される。ローマの全聖職者団によって、7年のあいだ、教説、生まれ、家柄、助言について〔底本は privaretur。ミーニュが並べて刷るもう一つの版は probaretur と読む。それに従う〕吟味され、誰からも利得を求めず、明らかで確かな評判によって、司祭たちがみな宣言し確かなものとし、そうして司祭職の位階に進み、同じ位階で3年を務めるように。
Constitutum Silvestri 3.11.4
Et si exigit ordo, vel dispositio, vel cura pietatis, aut sanctitatis, ad onus episcopatus accedere, ut omnis clerus peteret ordinari ex uno voto perenni. Quod ita gestum sit, et sermonibus Silvestri episcopi nil opponebat, sed magis firmabant, prece.
PL 8, 837Cそして、もし秩序、あるいは配剤、あるいは敬虔または聖性への配慮が、司教職の務めに進むことを要求するなら、全聖職者団が、一つの永続する願いに基づいて叙階されることを求めるように。そのことがそのように行われたので、司教シルウェステルの言葉に何一つ反対せず〔opponebat(単数)と firmabant(複数)の主語が示されておらず、誰のことか定かでない〕、むしろ祈りによって確かなものとした。
Constitutum Silvestri 3.11.5
Dixit autem et hoc Silvester episcopus urbis Romae: Audite, sancti et coepiscopi. Nemo abscondat quod ei videtur justitia objurgare.
PL 8, 837Cローマ市の司教シルウェステルはまたこうも言った。「聞け、聖徒たちよ、同僚司教たちよ。正義として叱責すべきと自分に思われることを、誰も隠してはならない。」
Constitutum Silvestri 3.11.6
Responderunt cum omnes episcopi, et dixerunt clamantes universis presbyteris clericisque: In te justitia, et pietas a te non discedat, quoniam a nobis nihil judicabitur, in opinionem dictorum tuorum, quoniam sapientia non est, nisi in patientia fuerit constructa.
PL 8, 837Cすると司教たちはみな一緒に応え〔cum omnes の係りは定かでない。「一緒に」と取った〕、司祭たちと聖職者たちの全員に向かって叫んで言った。「汝のうちに正義があり、敬虔が汝から離れないように。我々によって何も裁かれないからである、汝の言葉の評判について。知恵は、忍耐のうちに築かれていなければ、存在しないからである。」
Constitutum Silvestri 3.11.7
Dixit autem Silvester episcopus: Quoniam si sapientia non est, nisi in patientia, quidquid sermone fixero, vestro cyrographo confirmetur.
PL 8, 837D司教シルウェステルは言った。「知恵が忍耐のうちにあるのでなければ存在しないというなら、私が言葉で確定することは何であれ、諸君の署名によって確認されるように。」