De S. Chromatio veterum testimonia selecta 5.0.1
Qui sunt isti, qui in Ecclesia disputare latius solent? qui libros scribere? qui totum de Origene loquuntur et scribunt? qui dum sua nolunt furta cognosci, et ingrati sunt in magistrum, idcirco simplices ab illius lectione deterrent? Nominatim debes dicere, et ipsos homines denotare. Ergo beati Episcopi Anastasius, et Theophilus, et Venerius, et CHROMATIUS, et omnis tam Orientis quam Occidentis Catholicorum synodus, qui pari sententia, quia pari et spiritu, illum haereticum denuntiant populis, fures librorum illius judicandi sunt: et quando in Ecclesiis praedicant, non Scripturarum mysteria, sed Origenis furta commemorant?
PL 20, 309D教会の中でより広く論じるのを常とする、あの者たちは誰か。書物を書くのは誰か。オリゲネスについてすべてを語り書くのは誰か。自分たちの盗みを知られたくなく、師に対して恩知らずであるために、素朴な者たちをオリゲネスを読むことから遠ざけるのは誰か。汝は名指しで言い、その人々自身を示さねばならない。それでは、福なる司教たち、アナスタシウス、テオフィロス、ウェネリウス、クロマティウス、また東方と西方のすべての公同の者たちの会議は、同じ霊によるがゆえに同じ判断で、あの者を異端者として諸々の民に宣告しているが、彼らはオリゲネスの書物の盗人だと判じられるべきなのか。そして彼らが諸教会で説教するとき、聖書の奥義ではなく、オリゲネスの盗みを語っているのか。