De S. Chromatio veterum testimonia selecta 19.0.1
Clarissima ferventis tuae ac sincerae charitatis tuba ad nos usque sonum suum diffudit, magnum quiddam ac diutissime durans ex tanto itineris intervallo spirans, atque ad extremos usque terrae fines pertingens. Nec nos, licet alioqui tam longe disjuncti, minus quam ii qui adsunt, vehementissimam atque igne plenam charitatem, sinceramque et ingenti libertate ac fiducia perfusam linguam, atque adamantinam contentionem exploratam habemus. Ideo vestro etiam conspectu atque congressu frui magnopere nobis in votis esset. Quoniam autem id quoque nobis ea solitudo, qua nunc tamquam compedibus restricti sumus, eripuit; idcirco dominum meum reverendissimum ac religiosissimum presbyterum nacti, cupiditatem nostram, ut licet, explemus, scribentes et salutantes, vobisque pro eo studio, quod toto hoc tam diuturno tempore magna cum animi contentione praestitistis, amplissimas gratias agentes. Ac vos rogamus et obsecramus, ut cum ipse revertetur, insuperque etiam, si tabellarii occurrant qui ad hanc solitudinem veniant, de vestra valetudine ad nos scribatis. Scis enim quantam hinc voluptatem percepturi simus, cum de hominum tam ardenter nos amantium prospera valetudine crebrius ad nos aliquid afferetur.
PL 20, 314Aあなたの熱く誠実な愛の、いとも輝かしいラッパは、その音を我々のもとにまで広げ、これほどの道のりの隔たりを越えて、きわめて長く続く偉大な何かを吹き、地の果てにまで達した。我々は、他の点ではこれほど遠く隔てられていても、居合わせる者たちに劣らず、あなたの烈しい、火に満ちた愛、誠実で、大いなる率直さと確信を注がれた言葉、そして金剛のように堅い熱意を、確かなものとして知っている。それゆえ、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の姿に接し、会うことを楽しむことが、我々の大きな願いであった。しかし、いま足かせに縛られたようにされているこの寂しい地が、それをも我々から奪ったので、いとも敬うべき、いとも敬虔な司祭である私の主人を得て、できる範囲で我々の望みを満たす。書き、挨拶し、あなたが、この長い期間ずっと、大きな心の努めをもって示してくれた熱意に対して、深く感謝している。そして我々はあなたに頼み、願う。彼自身が戻るとき、そのうえさらに、この寂しい地に来る使者に出会うなら、あなたの健康について我々に書き送ってくれるように。あなたは知っているのだから。これほど熱烈に我々を愛する人々の無事の知らせが、より頻繁に我々のもとに届くとき、どれほどの喜びをここから得るかを。