諸家4–8世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › De S. Chromatio veterum testimonia selecta

Testimonium XIII 第XIII項

Various authors · De S. Chromatio veterum testimonia selecta · PL 20, 311D · 1 sectio

De S. Chromatio veterum testimonia selecta 13.0.1

1

CHROMATIO et Heliodoro episcopis, Hieronymus presbyter in Domino salutem.Mirari non desino exactionis vestrae instantiam: exigitis enim, ut librum Chaldaeo sermone conscriptum, ad Latinum stylum traham, librum utique Tobiae, quem Hebraei de Catalogo divinarum Scripturarum secantes, his, quae apocrypha memorant, manciparunt. Feci satis desiderio vestro, non tamen meo studio. Arguunt enim nos Hebraeorum studia, et imputant nobis, contra suum Canonem Latinis auribus ista transferre. Sed melius esse judicans Pharisaeorum displicere judicio, et episcoporum jussionibus deservire, institi ut potui. Et quia vicina est Chaldaeorum lingua sermoni Hebraico, utriusque linguae peritissimum loquacem reperiens, unius diei laborem arripui: et quidquid ille mihi Hebraicis verbis expressit, hoc ego accito notario, sermonibus Latinis exposui. Orationibus vestris mercedem hujus operis compensabo, cum gratum vobis didicero, me, quod jubere estis dignati, complesse.

PL 20, 311D

司教クロマティウスとヘリオドルスへ。司祭ヒエロニュムスより、主にあって挨拶を送る。諸君の要求の執拗さに、私は驚くのをやめない。諸君は、カルデア語で書かれた書をラテン語の文体に移すよう求めているからである。それはほかならぬトビト記であり、ヘブライ人は、神の聖書の目録からこれを切り離して、外典と呼ばれるものに引き渡した。私は諸君の願いには十分に応えたが、私自身の熱意によってではない。ヘブライ人たちの熱意は我々を責め、彼らの正典に反してこれらをラテン人の耳に移すと我々に咎を負わせるからである。しかし、ファリサイ派の判断に不興を買い、司教たちの命令に仕えるほうがよいと判断して、できるかぎり励んだ。カルデア人の言語はヘブライ語に近いので、両方の言語にきわめて通じた能弁な者を見つけて、一日の仕事に取りかかった。その者がヘブライ語の言葉で私に述べたことを、私は速記者を呼んで、ラテン語の言葉で書き表した。この仕事の報酬は、諸君の祈りをもって埋め合わせよう。諸君が命じることをよしとしたことを私が果たしたのを、諸君が喜んでいると私が知ったときに。