De S. Chromatio veterum testimonia selecta 11.0.1
CHROMATIO et Heliodoro episcopis, Hieronymus.Jungat epistola, quos jungit sacerdotium: immo charta non dividat, quos Christi nectit amor. Commentarios in Osee, Amos, Zachariam, Malachiam, quos poscitis, scripsissem, si licuisset prae valetudine. Mittitis solatia sumptuum: notarios nostros et librarios sustentatis, ut vobis potissimum nostrum desudet ingenium. Et ecce ex latere frequens turba, diversa poscentium: quasi aut aequum sit, me, vobis esurientibus, aliis laborare: aut in ratione dati et accepti, cuiquam, praeter vos, obnoxius sim. Itaque longa aegrotatione fractus, ne penitus hoc anno reticerem, et apud vos mutus essem, tridui opus nomini vestro consecravi, interpretationem videlicet trium Salomonis voluminum, Masloth, quas Hebraei Parabolas, vulgata autem editio Proverbia vocat: Coeleth, quem Graece Ecclesiasten, latine Concionatorem possumus dicere: Sir Assirim, quod in nostra lingua vertitur Canticum Canticorum, etc.
PL 20, 311A司教クロマティウスとヘリオドルスへ。ヒエロニュムスより。書簡が結びつけるように、司教職が結びつけている者たちを。いや、キリストの愛が結ぶ者たちを、紙が分けないように。諸君が求めているホセア、アモス、ゼカリヤ、マラキの注解を、体調が許せば書いたであろう。諸君は費用の慰めを送ってくる。我々の速記者と写字生たちを養い、我々の才能が何よりも諸君のために汗を流すようにしている。だが見よ、脇からは大勢の群れが、さまざまなことを求めてくる。まるで、諸君が飢えているのに私が他の者たちのために労するのが公正であるかのように。あるいは、与えたものと受けたものの勘定において、諸君のほかの誰かに私が負い目があるかのように。そこで、長い病に打ちひしがれた私は、今年まったく沈黙して、諸君の前で黙してしまわないように、三日の仕事を諸君の名に献げた。すなわちソロモンの三巻の翻訳である。『マスロト』、これをヘブライ人は『たとえ話』と呼び、流布版は『箴言』と呼ぶ。『コヘレト』、これをギリシア語で『エクレシアステス』、ラテン語で『説教者』と言える。『シル・ハッシリム』、これは我々の言葉では『雅歌』と訳される、云々。