De S. Chromatio veterum testimonia selecta 23.0.1
CHROMATIUS quoque sanctae Romanae antistes Ecclesiae, in libello, quem de octo Beatitudinibus scripsit, ita dicit: « In mysterio enim Baptismi et Filius videtur in corpore; et Spiritus sanctus in specie columbae descendit; et vox Patris de coelo auditur, ut Trinitatis unitas declaretur, quia nec Pater sine Filio intelligi potest, nec Filius sine Spiritu sancto cognosci. Vide igitur quale Patris de Filio testimonium sit dicentis: Hic est Filius meus. Suus utique non per adoptionem gratiae, neque per religionem creaturae, ut haeretici volunt; sed sui proprietate generis, et veritate naturae. Multi enim sanctorum filii Dei dicuntur, et sunt; sed hic sine comparatione unus Deo Patri Filius Unigenitus, et verus et proprius, non aliunde quam de Patre natus; quia tam verus Pater Pater est, quam verus et Deus est; sicuti etiam verus Filius (Filius) est, quam verus et Dominus. Perfecta ergo fides est Trinitatis ostensa, cum et Pater Christum Dominum ac Deum nostrum Filium suum esse testatur; et Spiritus sanctus, id est, Paracletus, in tanto fidei sacramento Patri Filioque conjungitur, ut verum Patrem, verum Filium, verum etiam Spiritum sanctum credere tres personas, sed unam divinitatem Trinitatis, unamque substantiam non dubitemus. »
PL 20, 315C聖なるローマ教会の司教〔Romanae は刷られたとおり。他の項はクロマティウスをアクイレイアの司教とする〕クロマティウスもまた、『八つの幸いについて』と題して書いた小著の中で、こう言う。「洗礼の奥義においては、子が体において見られ、聖なる霊が鳩の姿で降り、父の声が天から聞こえる。それは三位一体の一体性が示されるためである。父は子なしには理解されえず、子は聖なる霊なしには知られえないからである。それゆえ、子について父がどのような証しをしているかを見よ。父は言う。『これは私の子である』と。子は、異端者たちが望むように、恩寵による養子としてでも、被造物の信心〔religio creaturae の意味は定かでない。被造物として神を敬うことによって子と呼ばれる、の意と取った〕によってでもなく、自らの類の固有性と、本性の真実によって、まさしく父のものである。実に、聖なる者たちの多くが神の子と呼ばれ、またそうである。しかしこの子は、比較を絶して、父なる神のただ一人の独り子であり、真の、固有の子であって、父からでなければ他から生まれたのではない。真の父が父であるのは、真の神であるのと同じ程度に確かであり、同じく、真の子が(子)であるのは、真の主であるのと同じ程度に確かだからである。こうして、父がキリストを我々の主にして神、自らの子であると証しし、また聖なる霊、すなわちパラクレートスが、これほど大いなる信仰の秘義において父と子に結ばれることによって、三位一体の完全な信仰が示される。それゆえ我々は、真の父、真の子、また真の聖なる霊を、三つのペルソナ、しかし三位一体の一つの神性、一つの実体であると信じることを疑わない」。