De S. Chromatio veterum testimonia selecta 15.0.1
Peritorum dicunt esse medicorum, ubi imminere urbibus, vel regionibus, generales viderint morbos, providere aliquid medicamenti, vel poculi genus, quo praemuniti homines ab imminenti defendantur exitio. Quod tu quoque, venerande pater CHROMATI, medicinae exequens genus, tempore quo, diruptis Italiae claustris ab Alarico duce Gothorum, se pestifer morbus infudit, et agros, armenta, viros longe Iateque vastavit, populis tibi a Deo commissis feralis exitii aliquod remedium quaerens, per quod aegrae mentes ab ingruentis mali contagione subtractae, melioribus occupatae studiis tenerentur: injungis mihi ut Ecclesiasticam historiam, quam vir eruditissimus Eusebius Caesariensis Graeco sermone conscripsit, in Latinum vertam: cujus lectione animus audientium vinctus, dum notitiam rerum gestarum avidius petit, oblivionem quodammodo malorum, quae gererentur, acciperet.
PL 20, 312C熟練した医者たちの務めだと言われる。町々や地方に一般の病が迫るのを見るとき、薬や飲み物の類を備え、それによって、あらかじめ守られた人々が迫る滅びから守られるようにすることが。あなたもまた、尊ぶべき父、クロマティウスよ、医術の類を行って、イタリアの関門がゴート人の将アラリックによって破られ、疫病をもたらす病が自らを注ぎ込み、畑も、家畜の群れも、人々も、遠く広く荒らした時に、神からあなたに委ねられた民々のために、死をもたらす滅びへの何らかの救いを求めた。それによって、病んだ心が、押し寄せる悪の感染から引き離され、よりよい学びに従事して保たれるようにするためである。あなたは私に命じる。学識きわめて深い人、カイサレイアのエウセビオスがギリシア語で書いた『教会史』を、ラテン語に訳すように、と。その書を読めば、聴く者たちの心は縛られ、起こった事柄の知らせをいっそう熱心に求めるうちに、いま行われている悪をいわば忘れるであろう。